Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: via

Your search found 1036 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 323-378:


323. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 759 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur ratio discere quemque iubet.
Nam si quis volet hoc sine scripta revolvere Sacra,
Sudabit frustra, proficietque nihil.
Quin etiam caeco dubitans errore feretur,
Et vera cedet devius ipse via.
Contigit hoc linguae sine cognitione Sophistis,
Quos error varius per loca caeca tulit.
Huc igitur quicunque aliis caelestia praefers
Commoda, qui Christi dogmata scire studes:
Huc age, non fallet certe tua vota quod optas:
Hunc lege,


324. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 759 | Paragraph | SubSect | Section]


Huc igitur quicunque aliis caelestia praefers
Commoda, qui Christi dogmata scire studes:
Huc age, non fallet certe tua vota quod optas:
Hunc lege, et assidue volve revolve Librum.
Tu vero certissima clavis Olympi,
Ianua tu demum es, tu via, vita, salus.
Tu librum solus, tu regna paterna recludis,
Scripturas aperis, ferrea corda domas.
Tu quoque cor Lydiae reserasti Christe potenter,
Effringens stygii noxia claustra ducis.
Illa tuum didicit verbum: veramque salutis,


325. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 759 | Paragraph | SubSect | Section]


Denique Christe velis sedes reserare beatas,
Ut nos perfundat flaminis unda tui:
Dum colimus terras, variis et casibus acti,
Difficiles legimus per loca sicca vias.
Sed postquam veniet meta exoptata laborum,
Fac pateat nobis in tua regna via:
Ut tecum patria felices sede, queamus
Expertes omnis, vivere et esse, mali.
Vive diu Lector, quem tangunt fata piorum,
Ferre quod innocuos tristia multa vides.
Et Christo dignas toto cane pectore laudes,
Omnis qui solus fons et origo


326. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 767 | Paragraph | SubSect | Section]

benignissimus caelestis pater multa salutaria horum impedimentorum remedia. Sit igitur primum remedium, primoque loco et summo studio quaerendum, ipsemet unicus omnis boni fons, pater caelestis, trahens nos ad filium: filius revelans ex sinu patris, qui nobis est ostium, veritas, et via ad patrem: et denique ipse Spiritus sanctus, cuius proprium munus est, deducere nos in omnem veritatem, nosque θεοδιδάκτους seu a Deo doctos efficere, et veras salutaresque cogitationes in omni studio ac conatu suggerere. Secundum


327. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section]

ea quae dicuntur de persona, alia de essentia, alia de officiis accipi debere. Huius itaque generis sunt: pontifex, sacerdos, pastor, rex, propheta, mediator, advocatus, sponsus, consiliarius, princeps pacis, angelus magni consilii, gigas, lapis angularis, petra, fundam entum, ostium, lux mundi, via, vita, veritas, leo, agnus, virga, flos de radice Iesse, filius Abrahami, filius David, etc. Longum esset recensere omnia. 13 Caeterum Spiritus S. dicitur procedens a patre et filio: dicitur missus in corda credentium, ut ea purificet: dicitur vivificator, consolator,


328. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quid in hoc genere enarrandi maxime deceat. Hic non traduntur solae Allegoriae, sed prius historia ipsa transfertur ad Locos communes Fidei et Operum. Deinde ex locis illis nascuntur allegoriae. Sed hanc rationem nemo imitari sine excellenti doctrina potest. Et cum proclive sit, in hoc genere a via derrare: monendi sunt imperiti, ut omissis allegoriis, versentur sedulo in aliis locis Scripturae, et authoribus, ubi sine figuris plane traditur summa doctrinae Christianae. Nam allegoriae intempestive adhibitae, perniciosos errores pariunt. Est autem alia quaedam ratio, ex


329. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

opibus, amicitiis, potentiorum auxiliis, quam divinae potentiae ac bonitati: a qua tamen vel pili capitis nostri numerati sunt, et ne in tertam cadant servantur. 8 Increpatur illorum temeritas, qui bonas creaturas conantur perdere, quas Deus interim tutandas ad se recepit. Poterit quivis hac via in caeteris locis redargutiones colligere, quantum natura rei, qua de sermo est, patitur. Scite Theophylactus ad illa verba ad Galat. 4. Misit Deus filium suum, factum ex muliere: redargutionem pariter et doctrinam adiicit hoc pacto: Factum, non per mulierem, dixit, ne occasionem inveniant,


330. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est ars artem dissimulare. Et doctoris oratio si eodem semper habitu prodeat, nulla variatione interpolata, taedium parit audientibus, atque in contemptum venit. Equidem fateor, nonnunquam utiliter mutuari sermonis faciem, quando nec locorum qui occurrunt, natura patitur nos eadem commentandi via semper ingredi: sed tamen mihi minime probatur dissimulatio: et eum bene mereri de discipulis iudico, qui quo iuvatur eorundem profectus, non tegit. Congeram igitur, et exhibedo quandam Methodi formam, non quidem ab uno aliquo nobis praescriptam magistro, sed in diversis authoribus tam priscis


331. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aiunt, Latina cum Hebraeis et Graecis diligenter conferet: et si quid in versione, qua uti decrevit, obscurius vel minus apte redditum, vel sententiam perturbans, offenderit, clarius id reddet, ratione etiam auditoribus exposita. Id inquam primo perficere loco decet. Apta enim versione proposita, via ad res de quibus agitur, dex tre explicandas feliciter strata est. 2 Secundo loco doctor animum huc intendit, ut proprie demonstret quid dicatur. Quod quo perficiat, repetit ante omnia, si expedire arbitratur, summam eius partis quae excutienda occurrit, strictim quid in ea


332. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sicut in exacerbatione. Item illorum paucorum verborum ex Psal. 109. Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedek. Scio admiraberis. Nam ex singulis vocibus probationes longe gravissimas elicit. Quid in igitur et nos, in Scripturarum interpretatione eadem procedamus via? Ea de causa frequenter Chrysostomus, et si usquam alibi, maxime in Epistolis Paulinis: Hieronymus in Commentariis ad prophetas, Augustinus quosdam enarrans Psalmos, his modis, quos diximus, Scripturarum sententias eruunt. Augustinus in opere de doctrina Christiana, non semel demonstrat,


333. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque cum in parvis verbis maximum videam certamem, ob spem mercedis laborem non detrecto, et mihiipsi frugiferum fore sermonem arbitratus, et audientibus perpetuam utilitatem allaturum esse. Qua propteriam cum ipso ita dicam, sancto Spiritu ad enarrationem procedam. Idem: Maxima autem via ad officii dicentis inventionem, est meditatio ac studium Scripturarum divinitus inspiratum. In his enim et actionum praecepta inveniuntur: et beatorum virorum vitae literis traditae, velut imagines quaedam vivae divinae reipublicae, ad bonorum operum imitationem propositae sunt. Itaque in


334. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 836 | Paragraph | SubSect | Section]

acciperetur, non est eadem dictio, neque ad rectum iudicium posita. Totus enim liber proverbia sunt. Quicquid autem proverbialiter dicitur, non idem est potestate: sed alia quidem ratione recensetur, alia vero potestate allegorice accipitur. Ibidem paulo post: Et non sciunt hi qui tota via veritatis errant, quod divina Scriptura semper omnia quae vult docere, incipit recensere, non statim ad summam primariam aut ad caput, ut ita dicam, procedens: sed a proximis orditur, ut hoc quod prius est, postremum significet. propter hoc enim dixit: Si annunciavero vobis ea quae quotidie


335. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 845 | Paragraph | SubSect | Section]

divina servantes, ut in aliquo, si nutaverit et vacillaverit veritas, ad originem Dominicam et Evangelicam et Apostolicam traditionem revertamur: et inde surgat actus nostri ratio, unde et ordo et origo surrexit. Idem Epistolarum lib. 1. epistol. 8. Nemo vos, fratres, errare a Domini via faciat. Nemo vos Christianos ab Evangelio Christi rapiat. Nemo filios Ecclesiae tollat: pereant sibi soli, qui perire voluerunt. Ibidem: Adulterum est, impium est, sacrilegum est, quodcunque humano furore instituitur, ut dispositio divina videatur. Ibidem Epist. 4.


336. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 859 | Paragraph | SubSect | Section]

vita: eorum quae ratione utuntur, ratio: utentium intellectu, intellectus: decidentium ab eo, revocatio: intereuntium autem, secundum naturam revocatio atque reformatio: eorum quae moventur secundum impetum validum, magnum firmamentum: stantium, stabilitas: eorum quae ad ipsum assurgunt, via, et reductiva manuductio: et eorum quae ab ipso sunt, pater est (principalius enim pater noster est) eorum qui eum sequuntur, et ab eo pascuntur, pastor: illuminatorum splendor: perfectorum perfectio: in Deum transeuntium deificatio: dissidentium pax. simplicium simplicitas: unitorum unio,


337. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 871 | Paragraph | SubSect | Section]

in Iob, cap. 2.

EXPLICATIO. Moyses enim de se ait: Erat Moyses mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. Hinc Iohannes dicit: Hic est discipulus ille, quem diligebat Iesus. Hinc Lucas ait: Quod cum ambularent duo ex discipulis in via, Cleophas, et alius. Quem profecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, nisi seipsum fuisse monstravit. Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium quasi de aliis proferunt. Spiritus ergo sanctus per Moysen locutus est de


338. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 874 | Paragraph | SubSect | Section]

si ascendero in lectum strati mei: li dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem: donec inveniam locum Domino: et subdit: Ecce audivimus eum in Ephrata. Ephrata autem ipsa est Bethlehem, ut Geneseos liber ostendit. In quo Scriptura commemorat: Mortua est Rachel, et sepulta est in via Ephrata, hoc est Bethlehem. Michaeas vero ait: Tu Bethlehem Ephrata parvulus es in milibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel. In diapsalma vero, quod interiectum plurimis Psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae, aut sensus sub conversione modi


339. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dicatur et facere pro disponere, ut est: Fecit salutem in medio terrae sed tunc secundum speciem providentiae dicitur. Ad providentiam specialiter pertinent: ut cum dicitur Adiutor, Praescius, Omnipotens, et similia. Ad praeparationem futurorum pertinentia: ut cum dicitur Via, et Spes, et Refugium, et similia. Ad eventum praeparatorum pertinentia: ut cum dicitur Exultatio, Gaudium, et caetera similia. Omnis autem ad operationem pertinentia, non in nominibus tantum, sed etiam in verbis, vel revelationibus similibus cognoscuntur. Verum non his


340. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 893 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in senectute bona. 9 Aut differentia populorum: ut est, Populus populum praecedet. et, Maior serviet minori. 10 Aut abundantia: ut est, Dabit tibi Deus de rore caeli, et de pinguedine terrae, plenitudinem frumenti et vini. 11 Aut divinum auxilium: ut est, Ecce ego tecum sum, custodiens te in omni via. 12 Aut sacerdotii vel doctrinae electio: ut est, Dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. 13 Aut fortitudo et haereditatis immutabilitas: ut est, Catulus leonis Iuda, ex radice filii mei ascendisti: recumbens dormisti sicut leo, et sicut catulus leonis, quis excitavit eum? 14 Aut


341. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 893 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sicut leo, et sicut catulus leonis, quis excitavit eum? 14 Aut propositum vitae: ut, Zabulon peregrinus inhabitavit, et ipse portus navium. et, Sciens requiem, quia bona est, et caetera. 15 Aut transgressio: ut dicit, Scio enim, quia in fine trasitus mei iniquitatem agetis, et declinabitis a via, quam mandavi vobis. 16 Aut supplicium: ut est, Quia occurrent vobis mala in fine dierum. 17 Aut generalis expulsio: ut dicitur, Quia ipsi aemuari sunt me in diis, et exacerbaverunt me in idolis suis. et, Ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem tradam eos. 18 Aut virtutis


342. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 893 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est nomen tuum. 15 Aut de sacerdotio: ut est, Tu es sacerdos in aeternum. 16 Aut de iudicio eius atque iustitia: ut est, In splendoribus sanctorum. et rursus: Iudicabit in gentem, implebit ruinas, confringet capita in terra multorum. 17 Aut de laboribus vitae eius: ut est, De torrente in via bibet. 18 Aut placitum circa patrem incarnationis mysterium Scriptura significat: ut est, Ecce puer meus dilectus mihi, in quo complacuit anima mea. 19 Aut Sancti spiritus infusione, quam utique homo ab eo susceptus meruit, sive in principio ipsius incarnationis, sive incremento, sive in


343. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

duo duo, pro binos, Mar. 6, Et mox ibidem: Iussit eos discumbere areolae areolae, id est areolatim aut mensatim. Qua de re in Reduplicatione prolixius. 39 Nomina substantiva aliquando simul etiam adiuncta significant Metonymice: ut sunt causa, effectus, accidentia, et similia. Sic via saepe non tantum vitam per Metaphoram, sed et omnia adiuncta: ut sunt actiones vitae, et omnis generis difficultates, quae sese in ea obiiciunt. Sic dicitur Dominus nosse viam iustorum, id est, ipsos omnesque res ipsorum curare. Sic iudicium saepe significat ipsam controversiam, eius ius,


344. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

regula in Glossa Praeordinati, Act. 13, Cl. 2. 187. invenietur. 12 Verba ferme omnia, praesertim activa, circumscribuntur per nomen sui effectus, et verbum Sum, vel expressum vel tantum subintellectum. Christus erit mortis mors, et inferno pestis: id est, perdet ea. Christus est vita, via, veritas, lux, iustitia, sanctificatio, redemptio: id est, vivificat, illuminat, iustificat, sanctificat, redimit. Sensus carnis est mors, sensus spiritus est vita: id est, vivificat, interficit. Iudaeorum casus sunt divitiae gentilium: id est, horum abiectio est reconciliatio Ethnicorum, id


345. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

impedientis terminum indicare. Germanica commode vertit: Dann es regt sich bereit die bosheit heimlich / oben das / der es jetzund auf helt / muss hinweg gethan werden / und als dann wirt der boshafftige geoffenbaret werden. 13 Omnis, non suo loco positum, ut Proverb. 22, Omnis via viri recta est in oculis eius: pro, Omni viro suum vitae institutum aut curriculum probatur. Terentius: Patres sunt iniqui iudices in omnes adolescentes: pro, omnes patres sunt iniqui iudices in adolescentes. Adverbia interrogandi, cur, quare, etc. saepe non immediate iunguntur


346. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

pro singulis matutinis. 33 Substantivum plurale in genitivo, ad exprimendum superlativum. Botri amaritudinum sunt eis, Deut. 32, pro, Botri amarissimi. Substantivum pro adiectivo: Multitudo populi cecidit, 1 Sam. 1, pro, Multi populi corruerunt, vel etiam numerosus populus. Sit via eorum tenebrae et lubricitates, Psal. 35. Eduxit me e loco coeni, Psal. 40. pro coenoso. 34 Subauditum substantivum. Non audivit verba Iephthe, quae misit ad eum: subintellige per legatos, Iud. 11. Misit rex et congregavit, etc.


347. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 10, Dominus in caelo sedes eius, pro, Domini sedes est in caelo. Psal. 89, Caeli stabilis thronum tuum eis: pro, stabilies sedem ac regnum tuum cum caelis, seu quam diu caeli stabunt, Sic saepe Ego abundat, supplente eius locum ipsius obliquo. Gen. 24, Ego in via deduxit me. Sic 1 Sam. 15. Psal. 41. 13 Saepe in eodem colo ponunt et provocabulum Qui, quae, quod, et aliquod aliud pronomen relativum: ut Ios. 1, Quam Dominus Deus vester dat vobis ad possidendum eam. Et Esa. 58, Cuius non deficient aquae eius cum quibus oblectata


348. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquando non suo loco ponuntur. Idola argenti sui, pro, Idola sua argentea. Hoc est illis in affixis pronominibus valde crebrum: ut supra in Nominis constructione monui. 19 Item צו zu, hic, pro Ascher, qui. Psal. 32, Docebo te in via, Zu, qua ire debeas. Affixa addita adverbiis, faciunt ea adiectiva: ut, Lebadecha, tibi soli. Aliquando secundo loco seu bis ponuntur superflue, ut plane negligi queant. Vide Solus. Psal. 51. Tibi solum tibi peccavi. 20 Ponitur etiam aliquando Ascher simul pro duobus


349. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 938 | Paragraph | SubSect | Section]

INCREMENTUM, auxesis, cum congeruntur voces aut res aliquo modo vicinae: ita tamen, ut semper posteriores sint vehementiores, atque ita quasi crescat vel grandescat oratio. Tale videtur esse illud Psal. 1, Beatus vir, qui non ambulavit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, et in consessu derisorum non sedit. Plus videtur esse Stare quam Ambulare: quia perseverantiam quandam denotat: multo vero magis Sedere. Talis auxesis est 1. Iohan. 1, Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod manus nostrae


350. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ea concedimus, quae vera esse videmus, nec oppugnare audemus. Sic Ieremias cap. 12, et Abacuc 1, primum concedit Deum esse iustum, postea tamen expostulat cum eo, cur permittat bonos a malis opprimi: Iustus es tu Domine, si contendero tecum: attamen loquar tecum iudicia. Quare via impiorum prosperatur, et felices sunt praevaricantes praevaricationem? Quartum genus permissionis est, cum aliquid iniusti concedimus alicui, non quidem ex nostro iudicio aut voluntate, sed eius obstinatae malitiae et quasi furori id dantes: ut, Qui iniuste agit, iniuste agat adhuc: qui sordet,


351. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 951 | Paragraph | SubSect | Section]

Posset videri hac ratione Christus poni nonnunquam pro Ecclesia, sicut herus pro familia. sed fit illud ob singulare mysterium coniunctionis Christi et Ecclesiae, ut Ecclesia sit quasi alterum corpus Christi, aut sit caro et os Christi, sicut in coniugio. Matth. 13 habetur, Seminatus in via, in persona, spineto, aut solo bono, pro, cuius verbum, fides ac pietas in talis cordis solo cecidit. Ioan. 7, Quaeretis me, et non invenietis: id est, hanc gratiam et verum Meschiam desiderabitis et optabitis, praesertim accedente tristi calamitate. 2 Cor. 11, Sustinetis si quis vox


352. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

10, Capilli vestri numerati sunt: id est, Deus eorum et vestri curam gerit. Matth. 5, Nolite invitare eos, qui vos, etc. id est, gratis miseris benefacite, non tantum potentibus, inescando eos et captando remunerationem. Matth. 10, Ne sumatis peram, aut baculum, aut pecuniam in via: id est, nolite vos onerare cura et solicitudine ac copiis rerum necessariarum. Contrarium, si verba spectes, mandatur Luc. 22. per quod ibi indicatur imminens periculum, et mox longior peregrinatio et varia necessitas periculaque. Copia enim subsidiorum, indicat magnitudinem difficultatum.


353. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 958 | Paragraph | SubSect | Section]

Ignem gladio ne fodias. Sic videntur et illa sacrarum Literarum esse accipienda: Non relinquam vivum ad parietem mingentem, 1. Sam. 25, id est, omnes homines interficiam. Canis non mutiit. Sic Latini, Ne musca quidem: Non coques hoedum in lacte matris: Ne obtures os bovi trituranti: Neminem in via salutaveris: Peram et marsupium non habeas: Si te quis percusserit in sinistram maxillam, obverte et alteram: Si habueris duas vestes, alteram dato egenti: Capillus non cadet de capite eius: Ne loquaris cum eo a bono ad malum, id est, nihil mali, Gen. 24. et 31. et alia innumera: quorum non


354. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 965 | Paragraph | SubSect | Section]

cadet. Roman. 5, Sicut per unum hominem intravit peccatum, et per peccatum mors: sic per unum hominem venit iustitia, et per iustitiam vita. Verum plerunque deficiens collationis membrum, facile ex altero et contextu intelligi potest. 16 Huc pertinent typi: ut, Christus maledicens in via infrugiferae ficui, primum pingit populi Indaici statum, nempe culpam et poenam, postea etiam efficaciam fidei docet, posterius ac minus principale applicat, alterum non. Sin minus principale applicat in lotione pedum, nempe modestiam et mutua officis


355. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 969 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Iesum, nisi spiritu Dei, pro, Iesum esse suum Dominum. Seu, Nemo potest Iesum pro suo Domino agnoscere ac confiteri, nisi ex Spiritu sancto. Iesus positum est ibi subiectum, et Dominus praedicatum. Vel, Qui dicit Iesum anathema, malo spiritu loquitur. Sic Psalmo 1, Beatus vir, qui non abiit in via peccatorum: pro, Is, qui non abit in via peccatorum, beatus erit. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: pro, Quicunque habet remissionem peccatorum, erit beatus. Sic saepe beatitudo in subiecto ponitur, cum rectius in praedicato poneretur, tametsi interdum ita


356. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 969 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suum Dominum. Seu, Nemo potest Iesum pro suo Domino agnoscere ac confiteri, nisi ex Spiritu sancto. Iesus positum est ibi subiectum, et Dominus praedicatum. Vel, Qui dicit Iesum anathema, malo spiritu loquitur. Sic Psalmo 1, Beatus vir, qui non abiit in via peccatorum: pro, Is, qui non abit in via peccatorum, beatus erit. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: pro, Quicunque habet remissionem peccatorum, erit beatus. Sic saepe beatitudo in subiecto ponitur, cum rectius in praedicato poneretur, tametsi interdum ita sint convertibilia subiectum et


357. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 975 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad quaestionem propositam: atque sane natura est quaestionis et responsionis, ut sese invicem respiciant. Quare inepte respondentes veteri proverbio notantur, De alio interrogatum, de caepis respondere. Talis est et Germanica fabella, saepe a Luthero inculcata, de viatore interrogante de via, et caesore lignorum respondente de reperto nido. Monet de hac Regula Catharinus (ne sancto illi Patri suam laudem invidisse videamur) cum docet Christum ad quaestionem Pharisaeorum respondentem, Matth. 19, plenum divortium cum iure novi coniugii pronunciasse: quia de pleno divortio, quale


358. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 982 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

absque mendacio profertur oratio, ut vehementior sit atque ardentior. Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum: nihil aliud intelligi voluit, quam esse difficile, ut dives obtemperet Evangelicae doctrinae. Ubi Christus prohibet Apostolis, ne quem salutent in via: hortari vult, ut nihil committant, quod ob humanos affectus Evangelicum negotium ullis dispendiis remoretur: ubi iubet praeberi alteram maxillam, vult tantum in illatis iniuriis haberi uberantiam, ut pro illa custodienda etiam pro tempore et loco altera maxilla sit offerenda, et nunquam


359. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 984 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

succumbatis. Matth. 11, Venit Iohannes neque bibens neque comedens: id est, non multum comedens, seu tenuissime victitans. Venit filius hominis bibens et comedens: id est, satis liberaliter vivens, et perinde ut alii honesti homines communiter. Luc. 10, Nolite portare sacculum, et neminem in via salutaveritis: id est, ne patiamini vos aliis negotiis a vestro officio abduci. 2. Iohan. 1, Qui dixerit ei, Ave, communicat operibus eius malis. Ad hanc Regulam pertinent et locutiones, aliquem aliquid esse, aut nihil esse, Gal. 1. 1 Cor. 7. id est, aliquid eximium. 1. Cor. 1, Elegit ea


360. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 987 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illum. pro, non comparebit, impietatis suae conscius. Impius prae altitudine naris suae non requirit, Psal. 11. sub. Deum. Corruperunt, abominabile fecerunt opus, Psal. 14. sub. viam suam. Omnes declinaverunt, sive recesserunt, Psal. 14. subaudi, a via recta. Bonum meum non ad te, sed ad sanctos, etc. Psalm. 16. Visitasti nocte (sub. animum meum) conflasti me, non invenisti, sub. in me iniquitatem. Psal. 17. Adipe suo clauserunt, Psal. 17, sub. os suum et fauces. Oculos suos ponunt ad expandendum


361. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 989 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

idque neglecto Deo, et eius voluntate. In tali aequalitate finium ac graduum, nemo duob. dominis servire potest, sed in gradibus et finibus subordinatis aut diversis potest quis Deo, proximo et sibimet servire. Sic pro diversitate graduum recte solus Deus dicitur bonus, sapiens, iustus, lux, via, veritas, iustificator, et homines pii quoque: sed in aequalitate, et, ut more sophistarum loquar, identitate graduum non item. De qua admonitione alibi prolixius egi. Ex hoc fundamento aut Regula potes plurima Scripturae dicta in speciem pugnantia concordare: ut, Baptista non erat


362. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sic Esa. 40, tertio repetitur eadem sententia per talem explicationem: ea autem est summa verae poenitentiae, nempe contritio et fides. Primum enim iubet parare Domino viam: id est, per agnitionem peccatorum conteri, quia Dominus veniat. Deinde exponit figurate, quomodo sit via paranda, nempe ut complanentur viae, ut colles et tumores exaequentur, et depressa ac cava repleantur. Mox etiam alteram partem propositionis declarat, inquiens: Et revelabitur gloria Domini. Tertia etiam vice repetit, inquiens: Clama, omnis caro est foenum: ubi iterum urget contritionem, ac


363. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic etiam prolixiore oratione solet hanc sententiam urgere. Ephes. 2 bis hanc formam continvo textu iterat: Gratia estis servati, et hoc non ex vobis. Idem repetit, Dei donum est: Non ex operibus, ne quis glorietur. Addit et tertium: Ipsius opus sumus, conditi ad bona opera: ubi est mirabilis via Paulini sermonis tot repetitionibus et antithesibus corroborati. Sic et ad Titum. 3 aliquoties affirmative et negative, aut inclusive et exclusive gratia praedicatur. Primûm enim dicit, apparuisse benignitatem et humanitatem Dei servatoris nostri: secundo excludit opera iusta, quae fecimus


364. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1078 | Paragraph | SubSect | Section]

posse, eaque ratione aeternam salutem consequi: tantumque illud unum tibi deesse reris, ut a me aut alio quopiam edoceare, quaenam sint praestantissima, Deoque acceptissima bona opera, quibus tu plenissime praestitis, mox iustus esse, ac aeterna vita dignus fieri queas. Verum longissime a vera via aberras. Si vis salvari, agnosce primum, te esse et omnibus bonis viribus spoliatum: deinde scito, te iis lethalibus vulneribus affectum, quorum vis sensusque temporariam simul et aeternam mortem tibi inferet. Agnosce quoque, te ex tam tristi statu ad vitam ac iustitiam nullis legibus, operibus


365. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1099 | Paragraph | SubSect | Section]

bobus, sicut in mea patria Vallachi advenae, quos intra septem constrata manipulis area stimulis agitant. Inde est proverbus. Bovi trituranti os non obstruxeris. ob famem enim solent subinde aliquid arripere frumenti. Sic videmus in Alpibus et alibi onerariis equis ora obstrui, ne pabuli causa de via decedant, sed sese invicem sequendo pergant. Isaias inquit, Rota non immittitur cimino, sed ciminum baculo excutitur. Dulcissima allegoria est, sed quae intelligi nequit, nisi ex ratione triturandi usitata Iudaeis. Triturarunt bobus, item plaustris et rotis, quibus ferrei dentes


366. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1101 | Paragraph | SubSect | Section]

at pictura situs docet, Iordanem tendere a Galilaea ad Iudaeam, eoque posse id iter confici, vel vitato penitus Iordane, vel etiam bis traiecto, ita ut semel prope Galilaeam traiicias, secundo prope Iudaeam. Matth. 4 citantur ex Isa. 8 haec verba: Terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris ultra Iordanem, Galilaea gentium. Hîc dubitant, quomodo dicatur Ultra Iordanem, cum et Propheta et Evangelista fuerit in eodem latere Iordanis, in quo est Galilaea. Respondeo: Illud Ultra aut trans Iordanem, non dicitur ratione prophetae, sed ratione regis Assyriae: qui traiecto Iordane


367. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

intuente in venturum benedictum semen aut Meschiam, coram Deo iustum ac salvum factum esse. Illud enim benedictum semen ipsis et maioribus promissum, unicam viam salutis et conterendi aut vincendi satanae, totiusque eius regni fuisse: nec potuisse aut etiam debuisse, legem proposita nova salutis via abrogare illam tam illustrem promissionem: quando quidem lex, nemine ei satisfaciente, neminem etiam salvare potuerit. Huc referatur tum harmonia, tum etiam discrimen legis et Evangelii, quod vere est clavis aut sol totius sacrae scripturae: sine quo nec ubi incipere, nec ubi


368. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

per Christum: contra autem sacrificiis et expiationibus Mosaicis plurimum ubique tribuatur. Ideo volumus quaedam testimonia aut indicia recensere, unde populus Israeliticus etiam ante Prophetas potuit veram salutis rationem perspicere: unde etiam sacrifici et alii seductores de vera salutis via convinci potuerunt, etiam sepositis vetustissimis illis promissionibus de Christo, quibus merito semper primus locus in hoc genere tribuendus est. 1 Initio docens Deus Mosen fabricam totius tabernaculi, et universi Levitici sacerdotii cultus et sacrificiorum constitutionem, Exod.


369. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1123 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum invocari, sed tantum illum unicum, qui se hoc nomine Iehova suo populo revelaverit. Idemque nobis quoque faciendum esse, ut nos et in docendo, et in orando ab Ethnicis, Turcis et Iudaeis separemus, ac non temere, vel ad dextram, vel ad sinistram declinemus, sed revelata nobis divinitus via incedamus. Quod autem Graeci, Latini et multae vernaculae linguae per nomen Dominus, hanc vocem transtulerunt: id non eo accidit, quod vox haec idem proprie valeret: sed quod, cûm vellent aliquo modo interpretes et hanc vocem in suum sermonem convertere, putaverunt commodissime


370. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Postea, quod, proh dolor, sunt nimis pauci hoc tempore, qui Theologica studia curent, dum unusquisque potius lucrosas, quam pias ac Ecclesiae et verae religioni salutares artes sectatur: tum ii ipsi qui Theologiam sequuntur, nimis compendiaria via, neglectis necessariis mediis ac instrumentis, ad eam pervenire conantur, atque ita veluti non bene iacto fundamento parum firmum aedificium, maximo cum suo et auditorum damno moliuntur. Huc accedit, quod cum singulae artes ac vitae genera suas quasdam utilitates ac laudes


371. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

eum coram non viderunt, sed solum audientes eius doctrinam credent. Ad quos nimirum potissimum scripto sacrarum Literarum caelestis doctrina sincere erat perferenda. Ipse quoque Dominus Iesus clare omnes ablegat ad Mosen et Prophetas, et iubet eos, tanquam in quibus solis vera salutis via contineatur, summa diligentia pervestigari. Eodem facit, referendumque est, quod Deus toties iubet in Deuteronomio non tantum reges ac sacerdotes in libro Legis diligenter meditari, eamque adeo acuere: sed et omne vulgus Israelitarum ubique et semper Scripturam verbi ante oculos


372. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

congruunt, vel occulta inspiratione, vel evidentiori illustratione suggerit. Quare etiamsi hodie alia fuerit interpretatio Ecclesiae eiusdem praecepti Evangelici, quam aliquando: tamen hic sensus nunc in usu currens, ad regimen Ecclesiae inspiratus, uti tempori congruus, et salutis via debet acceptari. sicut de Baptismi forma Apostolorum tempore, ubi in Christi nomine: et alio sequenti, ubi in Trinitatis nomine: ac posthoc, in nomine Patris et filii et Spiritus S. varietatem legimus, secundum temporis congruentiam, salutem praestitisse: ipsumque divinum praeceptum, Nisi quis


373. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1193 | Paragraph | SubSect | Section]

in hoc sacramento, quae vel hominum saluti, vel huius sacramenti dignitati conveniant. O'sacrilegam audaciam. Num ergo Tridentina cohors melius novit aut instituere potest, quid vel saluti hominum, vel dignitati sacramentorum conveniat: quam ipsemet caelestis magister, et unica via, veritas et vita, vel etiam, eius caelestis pater, cuius praescriptum filius, ut supra audivimus, exactissime secutus est? Dicunt illi, pro varietate temporum, hominum ac locorum. Num ergo


374. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1215 | Paragraph | Section]

309 Non oportet vinum novum in veteres utres imponere 201 10. Qui invenerit animam suam, perdet eam 194 Non vos pluris estis quam passeres multi 205 Ne metuatis ab iis qui corpus occidunt. 220 Ne sumatis peram aut baculum, aut pecuniam in via 189 Nolite soliciti esse, quomodo aut quid loquamini 221 Non veni mittere pacem, sed gladium. 215 Qui abnegaverit me coram hominibus, etc. 195 11. Qui minor est in regno caelorum, maior est Baptista 183. 184 Regnum caelorum vim


375. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1222 | Paragraph | Section]

mundi 428. 429. ante omnem creationem genitus 169. caput corporis ecclesiae 287. causa ut videntes caeci fiant 162. 163. cum suis Apostolis quatenus non curet patres 403. cur agnus dicatur 197. cur alteram maxillam exhiberi velit 219. cur Apostolis prohibeat, ne quem in via salutent. ibid. cur Apostolos secum baculum et peram sumere iusserit 229. cur fundamentum dicatur 197. cur Iehova nomen sibi assumere voluerit 360. cur ieiunaverit 310. cur Iesus ab angelo sit vocatus 361. cur in mundum venerit 440. cur leo dicatur 197. cur


376. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1222 | Paragraph | Section]

358. rex gloriae 197. rex veritatis. ibid. scandali petra 162. Scripturae totius scopus et argumentum 6. tribus linguis sese nobis declarare voluit 390. ubi nascendus, locus solis Davidi et Michaeae revelatus 110. 111. vere Deus 444. verus legis impletor 315. via et ostium ad patrem 428. 429. vitae aeternae largitor 304. unicus agnus Dei, tollens peccata mundi 305. 306. unicus proximus 31. 32 Christi agnitio, Scripturae clavis 387. appellationes variae 197. auditores 401. beneficium perpetuamque remissionem peccatorum


377. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1244 | Paragraph | Section]

257. 258 Veritas ex ipsa Scriptura quaerenda 405. 406. fons boni 12. in literis S. 104 veritas quomodo per Christum cathedrae Petri alligata 417 veritatis adversario quibis armis obviandum 384. caelestis norma quae 402. 403. cognoscendae via quae. ib. inquirendae ratio 410 veritatis rex Christus 12. sermo qualis 369. sermo simplex 383 veritati in synodo quae mala plurimum adferant periculi 408 Veritatem cognitam publice profiteamur, quoties a nobis exigitur 64. idque cum


378. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1244 | Paragraph | Section]

cohibenda 397. 398 Veteris et novi Testamenti summus consensus 444. hominis adhuc praegrandis massa in piis 324 ad Veteris Testamenti illustrationem quae utilia 353 veteri Testamento quomodo ingens lumen Paulus attulerit 347 via non tantum pro vita, sed et omnibus adiunctis posita 137 viam iustorum quomodo Deus nosse dicatur 200 viae Domini planae 386 Videre quid sit 184 Vidua et pupillus pro omnibus invalidis 195 viduae probae indicium


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.