Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quadam

Your search found 662 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11-28:


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos . Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde. 2Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que ibi regnauit, de cuius stirpe dicuntur illi populi traxisse originem. Per mare huius prouintie transiuit Antenor Troyanus, qui sue urbis euadens excidium, cum gente Dalmatica prelia multa commisit, ad ultimum peruenit ad partes Venetiarum. Et inde progrediens super oras


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cepit quasi lubricus anguis per mare discurrere, nauigantibus insidiari et quoscumque poterat opprimere impotentes. 5Adria nichilominus hec prouintia nuncupatur ab Adrianne filia Minoys regis, quam rapuit Theseus et per mare nauigans, cum iam ipsam exosam haberet, reliquit in quadam insula solam et aufugit cum sorore ipsius Phedra, sed Bachus, qui et Liber pater dicitur, eam inueniens sibi in uxorem accepit. Quidam dicunt, quod Adria dicitur a quodam Adrio Ytali fratre, qui regnauit ibidem uel secundum quosdam Adria dicitur ab adra, quod est lapis, quia lapidosa et


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

De aliquibus, prout scire potuimus, ad posterorum memoria aliqua disseramus. 2Tempore Leonis imperatoris, cum Antonius tirannus fuisset imperator designatus, propter res infideliter gestas in palatio interemptus est. Idem Leo Leonem iuniorem, filium Nepotiani, copulata sibi quadam nepte sua in matrimonio loco Antemii aput Rauennam cesarem ordinauit. Hic ergo Leo regno potitus legitimo Clicerium quendam, strenuum uirum, qui sibi ante illud tempus tiranico more regnum imposuerat, caute ab imperio expellere uoluit. Vnde uolens eum extra regni negotia quasi priuatum


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

oberrantes agrestem uitam ducebant. Ex asperitate quidem patrie naturam trahentes armorum asperitatibus, inuasionibus, predationibus, ferino more gaudebant. Bellaces ualde et quasi pro nichilo ducentes se morti exponere, nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures poetarum de quadam ridiculosa opinione notantur. Etenim quando luna ecclipsin patitur, putantes eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero languentibus iam et defessis uiribus, multitudinis impetum non sustinentes iamque posse resistere desperantes, ipsa etiam menia non ex corde seruabant tantusque metus incubuit, ut obrigescentes animis nil nisi de fuga singuli cogitabant. 7Factum est autem, ut die quadam aliqui ex ditioribus ciuitatis res suas latenter ad mare asportantes inferre nauibus properarent. Quod uidentes uniuerse ciuitatis uulgus, mulieres simul et paruuli, conglobatim omnes ad portum irrumpere, naues scandere, huc illucque diffugere moliuntur. Rapiebant certatim quicquid poterant


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tripudio cleri populique susceptus est. Cepit autem ecclesiam multa prudentia gubernare, emendare clericos, populum instruere salubribus documentis, facultates ecclesie uigilanti studio ampliare.//108 5Sed nunc ad Martinum episcopum insularum redeundum est. Hic cum esset senex, quadam ualitudine comprehensus, quasi amens effectus erat. Insulani uero eius amentiam non ferentes, expulerunt eum et accedentes ad ecclesiam Spalatensem elegerunt Lucarum, filium Duimi Cicle, archidiaconum eiusdem ecclesie. Qui presentatus Raynerio archiepiscopo consecratus est ab eodem.


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et uniuersa pene totius Hungarici exercitus multitudo regem deseruerant et Andree duci non legitime adherebant. Cum rege vero pauci admodum remanserant et ipsi tante seditionis metu perterriti, non regem uero ad sperandum hortari audebant, sed fugam potius suadebant. Factum est autem, ut die quadam ambe partes sibi cominus propinquantes ad conflictum ineundum se sollicite prepararent. Sed cum pars regis fere nulla esset comparatione alterius, cepit plurimum anxiari huc illucque mentem exagitans, querebat, quale consilium in tanto discrimine reperiret. Et tandem celitus inspiratus,


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

perempto, Chranislaus, successor fraterne nequitie, cepit in nostris molestationibus simili rapacitate crassari. Reliquerat autem Buisenus comes quasi uiginti equites ad auxilium Spalatensibus contra hostes. Ipse uero reuersus ad propria domi manebat. 5Factum est autem, ut die quadam Chranislaus armata equitum turma in campum irruerent diripientes et predantes quecunque occurrissent eisdem. Et tunc exierunt Spalatenses armati cum predictis equitibus Buiseni comitis. Predones uero uidentes multitudinem de ciuitate concurrere, receperunt se paulatim ad montes, predam, quam


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

equites comitis et equites Spalatenses, qui erant fortasse totidem, cohortantes se inuicem, ascenderunt post eos. Secuti autem eos sunt et non pauci ex peditibus, qui audatiores et expeditiores erant. Et cum ascendissent et castrum de Clissa transissent, perambulantes ulterius inuenerunt hostes in quadam conualle, que erat undique collibus circumuallata nec satis libera patebat uia ad partem aliquam diuertendi. Descenderant autem iam securi et quiescebant in pratis. Ut autem uiderunt hostes sua uestigia insequentes, statim ascenderunt equos et sese ad pugnandum ordinare ceperunt. Nostri uero


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ordinis cursus turbari et confundi uidebatur. Erat enim certum animarum periculum et patens oprobrium ecclesie Dei, cum hi, qui pro enormitate sue uite puniendi erant, abiecto pudore de insontibus sumerent penas et ipsi licentius sua ludibria exercerent. 5Factum est autem, ut quadam uice congregatis canonicis archiepiscopus diceret: Volo, ut nullus uacet in ecclesia personatus . Et tunc ordinatus est archipresbyter quidam Petrus, nepos Murigii. Hic, quia erat factiosus homo et inquietus, cepit aperte derogare archidiacono persuadens simplicioribus et indiscretis


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

contra eos. Unde facta coadunatione totius communitatis miserunt ad eos, ut statim recederent, unde uenerant, alioquin impetus uniuersi populi in ipsorum mortem fureret incunctanter. Tunc consilio suorum fautorum exierunt et usque ad monasterium sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo comorandi indutias petierunt et optinuerunt. Infra quod spatium appropinquabant ad ciuitatem et cum amicis et propinquis per ortos comedebant et bibebant securi. At uero eorum inimici manebant inclusi in turri Calende. Factum est autem, ut quadam die, aduesperascente iam hora, cum


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo comorandi indutias petierunt et optinuerunt. Infra quod spatium appropinquabant ad ciuitatem et cum amicis et propinquis per ortos comedebant et bibebant securi. At uero eorum inimici manebant inclusi in turri Calende. Factum est autem, ut quadam die, aduesperascente iam hora, cum uiderent quosdam eorum quasi insultando eis prope ciuitatem accedere, magnum sibi oprobrium fieri extimantes, si in conspectu inimicorum suorum tota die manerent inclusi. Exierunt ergo de turri: Iohannes Cegaida, Lampridius filius Duimi cum ceteris


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Lampredio et Stephano, tradita eis sotietate quinquaginta bonorum iuuenum ex popularibus ciuitatis, ipse cum toto exercitu repedauit ad urbem. Auxit autem exercitum et abiit ad uineta hostium cepitque ea passim destruere, succidere arbores et culta omnia deuastare. 4Interea quadam die aduesperascente iam hora ecce Osor belli nescius cum armato ligno ab insula uersus Almisium remigabat. Spalatenses uero uidentes et cognoscentes ipsum esse festinanter preparauerunt se circumdare ipsum et capere. Factum est autem et appropinquante Osor, Spalatenses cum sua numerositate


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iam non ualentes sufferre, Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt. Hora autem diei quasi secunda et ecce uniuersus exercitus Tartaree multitudinis, ueluti quadam chorea, circumdedit omnia castra Hungarorum et intentis arcubus ceperunt undique saggittare, alii uero in circuitu castrorum ignem apponere properabant. 8 Videntes autem Hungari ex omni parte hostilibus se cuneis circumseptos, periit mens et consilium ab eis, nil iam de


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

torax, clipeus, uel lorica quam non transfoderet ictus Tartarea manu uibratus. Cum ergo altrinsecus duobus aut tribus diebus pugnatum fuisset et plurima iam strages ex miseranda plebe foret peracta, ne quicquam infelices dextris languentibus resistebant. Et quia locus non satis erat munitus, die quadam uno impetu Tartari irruperunt, nec fuit ultra congressio, nec resistentia ulla. 15Tunc furor et impietas, ultra quam dici potest, in miseros deseuire cepit. Reuera in Pestio tota se pestis immersit. Ibi diuine ultionis gladius in Christianorum cruore quam maxime debachatus


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

totius mundi prouincias exire deberent. Exierunt ergo et triginta fere annis perambulauerunt omnia regna orientalium et aquilonarium regionum, donec uenirent ad terram Rutenorum et demum ad Hungariam descenderunt. 2Hoc autem nomen Tartari non nomen est gentis proprium, sed a quadam aqua, que illorum preterfluit regionem, sic appellati sunt uel secundum quosdam tatar idem sonat quod multitudo. Licet autem maxima esset multitudo eorum, maior tamen in illo certamine fuisse dicitur copia Hungarorum, sed non est gens in mundo, que tantam habeat bellandi peritiam, que ita


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Clisie, cum suis ad Salonam descendens duos iuuenes nobiles Spalatenses sagittis traiectos in flumine suffocauit. Quod scelus seminarium extitit grauissime discordie inter Hungaros et Spalatinos bellumque acerimum exortum est, per quod ciuitas amissione personarum et rerum grauiter est punita. Quadam namque die Hungari confederati cum Chrouatis, qui erant de Tiniensi castro, armatis cuneis descenderunt et nullo rumore preambulo fere usque ad muros predaturi cucurrerunt. Spalatenses uero improuisis ac repentinis turbationibus excitati exierunt ad arma congressum cum eis facturi. Stetit


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cepit in propatulum ebullire. Natura enim feralis odii solet esse huiusmodi, ut nisi proprio pondere collidatur, nisi dampnis et doloribus atteratur, nesciat habere quietem ad instar maris procellosis fluctibus concitati, quod non prius ad tranquillitatem reducitur, nisi missis desuper imbribus quadam uiolentia comprimatur. Sed Spalatenses peccatum peccato addentes grauamen sue parti non modicum ex subsequenti facinore induxerunt. De seditione, que facta est per laycos in processu electionis archiepiscopi 1His namque temporibus predictus


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.