Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quadam

Your search found 662 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 127-141:


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat tanta ars atque ingenii dexteritas, presertim ad animos militum pertractandos, ut non nunquam ei operam nullo stipendio, sed sola uictoriae spe praestiterint. Inerat cum quadam non illiberali calliditate magnitudo animi, qua omnes finitimos reges ita terruerat, ut nullus ferme tam potens in eius finibus princeps extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit.


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Rhacosium campum, ubi comitia regi creando haberi solent, caeteros principes nobilitatemque anteuenit. Locum ita uocant Pesto urbi proximum, quae quidem urbs e regione Budae in ripa Danubii sita est, ibique impedimenta imagine quadam ualli ex carris caeteroque uehiculorum genere facta, ut fert Iazigum consuetudo, communiuit. Intra paucos dies nobilitas uariis sententiis ac studiis, prout quisque aut per se animatus erat, aut ab alio persuasus, eodem


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

contemnet, splendoreque alieno, non autem proprio illustrem iudicabit? Rursus si ignauus extiterit, quantam pestem patriae nostrae undique hostibus circumdatę illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad nostrum imperium reditum nos tantum moramur, quae sane ad me principem recipiendum aperto, ut ita dixerim, sinu et tanquam solem Hungarica barbarie, ueluti atra quadam nube, diu conditum, nostroque demum aduentu lucem resumpturum expectat, quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum, ferum ac insociabile genus hominum, quod sane inuita et accepit, et pertulit, fraeta iam nostris auxiliis magna ac aperta fastidit


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam decoris et gloriae decaepti imagine iusiurandum rumpendum censent: quid nam potest esse in rebus humanis tam optandum, quod uirtuti ac honestati sit anteponendum? Atque an aliquid in bonis fortunae inueniri possit, quod


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

praesidio obtinebant. Namque pridie quam eo Belmusius accessisset, uenturum eum Turcae per quemdam transfugam accaeperant. Itaque praefectus Turcarum euocatis circiter trecentis equitibus, prima uigilia traiecto Danubio, tribus fere millibus passuum a supradicto fano in quadam ualle occultus consedit; quum noctu eo peruenisset, ibi paululum et sese quieti dedit, et caeteros quiescere iubet. Mox hominum simul et equorum curatis corporibus tenuique cibo more Turcaico confirmatis, sexta diei fere hora, ratus, ut euenit, eo tempore Moesos


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

si illa alium uirum sibi matrimonio adiungeret. Haec enim mulier nulla in domo paterna uirili sobole superstite Brithonum regionem hereditario iure obtinebat. Nec mirum si tales nuptiae ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam adultera susceptam, atque cum principe Pisaurensium matrimonio coniunctam, e uiri thalamo aduersus leges pontificias abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit. Ludouicus Sfortia a Gallis regno


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

Alexander VI pontifex improuiso ueneno tollitur. Alexander Sextus, pontifex Romanus, Hispanus natione, ille, qui ante pontificatum Rhodericus Borgias appellatus est, de quo supra etiam meminimus, dum esset cardinalis quinque liberos ex quadam adultera Romana fęmina tulit, quorum quatuor mares fuere, quos inter natu minimus Caesar praenomine, dux Valentiniensium nuncupatus, audacia atque crudelitate quum in suos, tum in alienos ita notus extitit, ut omnis fere memoriae barbariem libidine atque importunitate aut


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

ea partim interfecta, partim domo sedibusque patriis extorri. Illius enim insulae plebs, auctore quodam eiusdem corporis sacerdote, adiunctis sibi agricultoribus, prima omnium Dalmatarum arma in optimates sumpsit. Hoc morbo in reliquos Venetae ditionis Dalmatas quasi contagione quadam uulgato multi Antiuarensium principes a plebe sua interfecti sunt. Cathareni, multitudine ac uiribus suis aduersariis ualidiores, audacia etiam se ab impetu plebis facile tutati sunt. Nam quum conspexissent plebem una coire, sumptis armis eam inuadunt atque e foro in domos citra


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

Romani suis rationibus, ne dicam licentiae, minime conducere putant, rupto nefarie pacis foedere inter se simultates exercebant, non solum sua ipsorum aemulatione ac inuidia, sed etiam pontificis in Gallum odio tanquam furia quadam eos committente, quicunque Francorum regi infensus erat, is pontificis insaniam fouebat. Itaque re alia alio, ut fit, trahente, animisque in diuersa studia uersis, nihil quod aut ad instaurandos sacerdotum mores, aut ad hostes Christiani nominis contundendos pertineret, agi tunc


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore subduxit. Quippe qui tantam rerum commutationem aegerrime ferebant, recordantes se, antequam de suis opibus rex Gallus bello illato non parum dempsisset, sub ditione fere sua Ferrarienses habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia praetorem quotannis, duce Ferrariensium inuito, qui et ducis consilio interesset, et ius Venetae nationi diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, sed quod de maiestate ducis multum detraheret: non licebat duci tuba


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua denuntiatione Selynem, existimantem Aegyptium suis potius rationibus seruientem quam Alaudolae fortunarum miserantem ea dixisse (tutius enim uidebatur Cauirio Alaudolam finitimum quam Turcam habere), adeo ira exarsisse ferunt, ut barbara quadam insolentia dimissis ab se legatis sine responso quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

quam hostem affligere, cum robore militum cautius ad muros succedit. Nam priusquam manum cum Cercassis consereret, magna ui tormentorum (sclopetos uulgo uocant) in hostem emissa urbem adoritur. Nec segnius Cercassi, nihil territi tormentis, obuiam Turcis eunt, uesana quadam audacia in uulnera ac ferrum ruentes. Itaque commisso pro portis certamine atrox caedes utrinque aedebatur. Stabant obnixi Cercassi haud pauciora inferentes quam accipientes uulnera: tandem Turcarum multitudine


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

tot simul locis haud quaquam possent non nudata aliqua statione occurrere, atque ita distracti sine mutuo inter se auxilio, ad omnia tuenda obeundaque non sufficientes, hostium multitudine obruerentur. Nec satis putarunt Turcae arcem tribus ex partibus oppugnare, uerum a quadam turri quoque, quam uulgo campanariam appellant, arcis propugnatores infestis telis ita urgere coeperunt, ut a propugnaculis fere submouerent. Nam quum oppidani ex urbe in arcem confugissent, sacerdotes quoque Caesii, qui diuae Virginis ibi templum coenobiumque


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus adiungi pateretur, pene coegerunt regem fidem frangere, atque auctores fuere per scelus eius occidendi, cui iureiurando incolumitatem promiserat. Hunc in modum urbs celeberrima in Salomonis potestatem peruenit Hungarorum principum imprudentia atque inconsulta quadam superbia ― neque enim Turcam regem, omnium, quos nouimus, potentissimum, pacem petentem ita insolenter aspernari ac contemnere debuerant, ut nullo ei responso reddito legatum insuper sublato gentium iure retinerent, quum praesertim essent ab exercitu minime parati, nullaque fere ad bellum


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.