Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: communi

Your search found 466 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 117-219:


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

gratis debitum condonari: tamen CHRISTO non est imaginaria, sed vera, realis ac perdifficilis persolutio. Ille enim non auro aut argento aut aliis temporariis huius mundi opibus: sed proprio preciosissimo sanguine, passione ac morte pro nobis persoluit. Sic etiam Acceptare et Acceptatio, communi usu Theologorum nunc videtur cum Iustificare et Iustificatione convenire. Ipsa namque iustificatione nos magnus ille pater caelestis acceptat pro iustis, obedientibus, ac suis filiis. Acceptare. n. aliquem, videtur tali quadam ratione dici et intelligi, ac si eum cui fueras iratus,


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

sine scandalo apud imbecillos, et specie levitatis aut ambitionis apud prudentiores. Non esse necessariam, aut etiam possibilem conformitatem omnium caeremoniarum in diversis Ecclesiis ac regionibus, satis D. Augustinus ad Ianuarium, et Gregorius ad minorem Augustinum testantur. Sunt vero etiam in communi vita plurima Adiaphora, ubi Deus nobis nostro arbitrio agere, exclusa tamen petulantia et temeritate, permittit. Quin et philosophi de quibusdam mediis rebus disserverunt. Nam etiam in communibus rebus vult Deus nos aliquem rerum delectum habere, et non ut bruta aut mente captos agere.


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

dulcis, sed in ventre amarus: quo significatur, gustum gratiae ac Christi sua quidem natura dulcem esse, sed postea habere comitem nimis acerbam crucem. Vide de hac voce aut phrasi in voce FEL. AMBULARE, per metaphoram significat vivere, tenere aliquod certum curriculum vitae, sive in communi vita, functionibus aut sententiis, seu in fide. Sicut et via, vitam, functionem, aut doctrinam declarat. Adiectis diversis vocibus, significatio nonnihil variatur. Proverb. 10, Qui ambulat sincere, ambulat secure. Ambulare cum mendacio, Iob 31. Ambulare in delictis, Psalm. 68.


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

veras et ratas: posito adverbio pro nomine adiectivo. Sic et Apocalypsis 3, Amen testis fidelis, accipitur. Item Isaiae 65. Benedicet se in Deo Amen, Iurabit in Deo Amen: id est, in vero ac veraci, seu nequaquam fallente Deo. Additur alioqui admodum crebro in fine precationum, non solum in communi usu omnium Ecclesiarum omni tempore, sed etiam in Sacris literis: ubi quoque, ut dicatur haec vocula in finem precum, nonnunquam praecipitur: ut Deut. 27, Nehem. 8. 3. Esdrae 9, Hiere. 11. Num. 5, Psal. 41 72, 89, 106: in quibus locis aliquoties etiam duplicata ponitur. ¶


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

parte Annotationum super Pandect. et in Commentario Graecae linguae. Hieronymus quidem monet, hanc vocem aut rem ratione originis propriam Hebraeis esse, eosque eam pro extrema execratione aut detestatione habere. Sed nos moti etiam ipsa vocis etymologia, potius eam a Graeca significatione et communi omnium gentium more deducemus. Primum venit haec vox a superponendo, aut suspendendo, quod olim apud gentiles donaria templi in eminentiori aliquo loco de parietibus aut columnis suspendebantur, ut et hodie in Papatu fieri videmus. Fuit vero in omnibus gentib. recepta, illa sententia


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

opinione, quod quicquid semel Deo dicatum ac consecratum esset, id amplius in humanos usus adhiberi nullo modo deberet aut liceret, sed esse quam longissime a reb. usibusque nostris seu prophanis removendum ac separandum, et ad sua phana aut loca sacra ac velut ad deos ipsos abigendum, sive communi separatione, sive etiam per mortem ipsam. Inde metaphora quaedam ducta est, ut qui summa quadam proscriptione olim damnabantur, etiam Anathemata dicerentur; quod perinde essent a communi vita et consortio hominum


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

seu prophanis removendum ac separandum, et ad sua phana aut loca sacra ac velut ad deos ipsos abigendum, sive communi separatione, sive etiam per mortem ipsam. Inde metaphora quaedam ducta est, ut qui summa quadam proscriptione olim damnabantur, etiam Anathemata dicerentur; quod perinde essent a communi vita et consortio hominum repellendi, et tollendi e vita, sicut aliae res aut homines diis devoti ad deos suos abigendi, quib. erant dicati aut consecrati, aut quorum etiam iusto iudicio seu iustitia ad poenam


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

significationem revera (uti supra ostendimus) non intelligunt. XIII. Quia Moses in creatione proprie tantum tria nominat, Caelum, terram, et aquam. Necesse igitur est, eum aerem et ignem sub caeli nomine notare, atque ita recte super hoc primum aereum caelum aquas collocat. Loquitur enim ille communi more, ac opinione hominum sui temporis: non ut Astronomus, subtilius atque ociosius elementa et orbes aethereos recensens. Vulgo enim, quicquid iam supra hominum caput est, in partem caeli deputatur. XIIII. Plerique studiosi Hebreae linguae putant ideo caelos Hebraice dici


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

vita frui. Istud autem Bene habere, non unius generis est. nam ut taceamus errantium opiniones, qui vel divitem, vel honoratum vel potentem, vel voluptatib. fruentem, beatum esse dicunt (sicut Psalm 144. tales errantium opiniones taxantur) etiam ipsa Scriptura varias facit beatitudines, alia in communi vita, alia cora Deo. Ecclesiast. 25, haec novem dicuntur constituere beatitudinem in hac vita: Iucunde cum sua familia vivere, Subversionem hostium videre, Habitare cum sensata muliere, Lingua non labi, Non servire indignis, Habere amicos sinceros, Docere iustitiam, Cupidum esse discendi,


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed Psal. 55, praedicatur mollicies aut lenitas butyri, per quam adulatio et blandi loquentia significatur. inquit enim: Leviora sunt butyro ora eius, at praelium cor eius. Iud. 5. ponitur pro lacte: In phiala fortium obtulit butyrum. id est, lac. Butyrum et mel comedere: pro, communi vita vivere, et communem sortem experiri: de Messia praedicitur Esa. 7. Ut discat eligere bonum, et reprobare malum. Quia experientia communis vitae, malorum ac bonorum docet iudicium. Tali enim victu multum etiam hodie in Iudaea utuntur. Sic Epistola ad Hebraeos: dicit, eum per omnia


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

Quinto, Hinc fit, ut pro horizontibus vox haec, aut certe summitas caeli non raro accipiatur. ut Psalm. 18. Egressus eius et occursus eius a summo, aut fine caeli, usque ad summum eius: id est, ab una parte horizontis ad aliam. Videtur autem talis significatio et loquutio esse sumpta a communi puerorum, aut valde imperitorum opinione, qui visu iudicant, caelum alicubi ultra pauca miliaria contingere terram, ac finiri ibi totum mundum. Sexto: Cum vox haec geminatur, plerunque aetheream regionem significat. Caelum caelorum, id est, firmamentum, quod omnes inferiores caelos


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

quia perpetuo pugnet pro veritate, eam sustinendo, uti Deo eam regente ac tuente in victa permaneat. Columnarum caeli et terrae fit aliquando in Sacris literis mentio, ut Iob 9. 26. Psalm. 75. Significat autem ea vox, per metaphoram, tantarum molium stabilitatem ac firmitatem: sumpta a communi humanorum aedificiorum more, quae necesse est aliquibus fundamentis aut columnis inniti. Columnas terrae concuti, videtur significare terrae motum, et per metaphoram etiam ipsorum regnorum ac gentium perturbationem, quas Deus excitatis aliquibus heroibus, victis fractisque turbatoribus,


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

ibidem hoc proverbium refutat, adseverans quod unum quemque propter suam culpam puniat. Vivere alicunde, 1, Reg. 17. de Sareptana, Et comedit ipsa et familia eius per dies: id est, victitavit de illa farina et oleo miraculose a propheta aucto. Comedere et bibere, Ierem. 22 pro, communi more, libero securoque animo vivere, et interim iustitiae ac pietati vacare, sine ambitione et magnarum rerum cupiditatibus, periculosisque ac non necessariis conatibus. Sic et in Ecclesiaste aliquoties accipitur. Comedere facere, pro alere, Exod. 16, Feci vos comedere. Hebraea tertia


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

decimo sexto. Comedi potentialiter. Avis quae comeditur, Levitici 16. 17. Ieremiae vigesimonono. Comesti aegritudine calida, et excisione amara, Deuteronomii trigesimoprimo. Comedere peccata populi, Hoseae quarto: id est, sacrificia. Comedere butyrum et mel, Esaiae septimo, est communi more victitare, communes etiam miserias perferre ac perpeti. Vide Mel et Butyrum. Comedere in conspectu Domini, Deut. 12. 14, id est, coram tabernaculo. Oblivisci comedere panem, Psal. 102, indicat summas difficultates, cum calamitates et dolores ipsum sensum famis


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

queritur se a Saule conturbatum. i. ex mortuis evocatum, 1. Sam. 28. COMMUNE est, quod multorum est, non privatum unius. Hinc fit ut commune in Sacris literis dicatur primum, quicquid non est Deo separatum, proprium ac consecratum, ut disseritur Deuteron. 20, de facienda vinea communi: id est, oblatis Deo primitiis primisve quos ferre incepit fructibus, hominum usui annuente et benedicente Deo concedenda. Deinde in novo Testamento multo crebrior est huius Hebraismi usus, et in deteriorem partem accipitur, pro reb. adeo prophanis, ut etiam immunda haberi debeant. Forte


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

immundiciem. Est autem immundum, contaminatum aut pollutum, sancto mundoque prorsus contrarium. Significat enim id quod est Spirituali aut religiosa coinquinatione maculatum. Vicinum est iniusto, cum nempe Deus quippiam odit et pro foedo habet, suosque id vitare vult. Vicinum est prophano et communi, ut Scriptura loquitur. Dicuntur vero tum homines pollui aut polluti esse, tum res: quin et doctrina ac sermo, atque adeo etiam ipsum nomen Dei. Homines porro contaminabantur dupliciter: vel interna contaminatione, quae proprie est iniustitia, et a peccatis actualib. ac originali venit: vel


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

Et, Conditi ad bona opera. Et inde vox κτίσις crebro Creatura vertitur. Sic verbum Creandi etiam Esaiae 65, et Ezech 28, de nova piorum formatione accipitur. CREATURAE, omnia ea quae a Deo conduntur, vocari solent. Nam etsi nunc communi modo, omnia ex aliquo, et ex nihilo nihil fiat, ut physici loquuntur: tamen initio omnia ex nihilo sunt facta. Unde quotidie species et alia propagantur: quare ratione primae creationis, omnia adhuc creari, et creaturae Dei dicuntur. Significat igitur vox Creaturae, omnia corporalia et


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

Testamento de regeneratis aut renovatis accipitur, seu de novo homine iam in conversis ad imaginem Dei condito. CREDO verbum exponetur in voce FIDEI: tametsi dictum de eo satis sit in libello de Voce et re fidei. Hoc igitur tantum nunc breviter moneo, alias verbum Credere humano aut communi more accipi pro opinari. Sic aliqui illud Pauli exponunt, Nunc propior est salus, quam cum credidimus: id est, quam cum stulte opinabamur, nos operibus legis servari posse. Cum enim hominibus aut humanis iudiciis credimus, quae incerta sunt, temere credimus, incertamque opinionem


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum requiritur, sed summa festinatio ac diligentia, in administrando tam sacro negotio. Currebant, et non mittebam eos: Ierem. 33. Ut gloriari possim quod non in vanum cucurrerim, Phil. 2. Item: Sic curro, non quasi in incertum. 1. Cor. 9. Sic, Cum impleret Iohannes cursum suum. Pro communi omnium Christianorum pictatis studio ponitur non raro. ut, Currebatis bene. Galat. 5. Sic Psal. 119. Viam mandatorum tuorum curram. Currere etiam dicitur sermo Domini, ut cum de eius propagatione agitur. 2. Thess. 3. Orate fratres pro nobis, ut sermo Domini


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

DESCENDERE verbum non paucos Hebraismos efficit. Nam primum non raro humano more dicitur Deus descendere, cum aliquid vult gravius in humano genere agere. Sic dicitur Gen. 11, descendere ut videat structuram turris Babel. Et Gen. 18, ut videat an Sodomitae perfecerint secundum clamorem suum. Communi enim quadam opinione fingimus aut somniamus, Deum superius in caelis habitare: cum ille ex aequo ubique gentium et locorum sit. Sic et filius Dei descendisse de caelo, et caro factus dicitur. Dicitur Deus et in Aegyptum descendere (eâdem figura) cum Iacobo, ut eum ibi protegat: Gen. 46,


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

exprimatur: ut Psalm. 22. Deus mi, Deus mi, quare me dereliquisti? Deus deorum, dicitur verus Deus, Psalm. 50. Dan. 11: quia ille non ita Deus est, ut angeli aut reges, aut etiam caco daemones, ut quandam inferiorem potestatem habeat, sed sit supra illos ipsos summus Dominus: sicut communi more summum regem, Regem regum vocamus. Rebus quas amplificare volunt, aliquando nomen Dei in genitivo apponunt. Ionae 3. Ninive erat civitas magna Dei, aut Deo: hoc est, longe potentissima, aut


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

veram ac spiritualem Dei agnitionem, qua intus in corde eum agnovissent, aut auribus et oculis cordis pernovissent, eis adimit. Loquutio autem sumpta est de medio communis sermonis: quia quae res, et praesertim homines, cognoscuntur, de visu aut auditu cognoscuntur. Perinde ergo est, ac si communi usu loquendi diceremus, Neque audisti, neque vidisti eum. Sic Paulus Rom. 1. dicit, Non probaverunt habere Deum in noticia aut agnitione: pro, non lvaunt vere Deum agnoscere. Deum exacerbare, et irritare, Num. 14, et Hebr. 3, est, non obediendo ei, contraque eius mandatum et


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

ferimus. Oecumenius dextera et sinistra arma exponit, de rebus secundis et adversis nos tentantibus, ut prius dixi. Filii Zebedaei petunt, ut sibi in regno Christi liceat alteri ad dexteram, alteri ad sinistram sedere: pro, in proximo gradu dignitatis apud eum esse, aut agere: sumpta locutione a communi more principum, quibus summi dignitate pro ceres ad dexteram et sinistram proximi sedent. Christus Matth. 25, per dexteram et sinistram significat summam felicitatem et infelicitatem, vel etiam damnationem ac salutem Ideo dicit, Christum collo caturum pios ad dexteram, et impios ad


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitur Apostolus de suis gestis aliquid dicere, ut muneris sui autoritatem asserat, solet praefari, se in ea re cogi ex hominum consuetudine loqui, quamvis in diversum finem: ut 1. Cor. 15, et 2. Corinth. 11. Nonnunquam vero utitur hac formula loquendi, quum docendi causa exemplum aliquod ex communi hominum usu petit: ut Rom. 6. et Galat. 3. Item aliquoties quum hominis doctrinam Dei autoritati opponit, ut illa isti cedat: ut 1. Corinth. 9, et Galat. 1. DIES, non tantum in Sacris, sed et in prophanis, alias significat tempus quo sol est supra horizontem, quam


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

vel Deum timentes, vel de poenitentia cogitantes, dormire dicuntur. Eph. 5, Surge qui dormis. Ne igitur dormiamus, sicut et reliqui: 1. Thess. 5. Aliquando etiam summam tranquillitatem et securitatem in communi vita significat. ut Psal. 3. Accubavi, dormivi, et evigilavi, quia Dominus suscepit me. id est, in tota vita et actionibus meis fui securus, protectus et defensus â Deo. Somnum dare oculis, et palpebris dormitationem: securitatem, quietem ac neglectionem aliquarum rerum


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

tam largae et tam blandae pollicitationes, lactationes, et materna allicitamenta ac dona excipi possunt, nisi ut promittenti Deo assentiamur, ut illam tam benigne oblatam misericordiam, et maternum affectum, finemque fidendo, et illa bona accipiendo complectamur? Omnis certe promittens, etiam in communi vita, vult sibi credi: et tunc demum promissio rata est, cum ei creditur, eave fide assensuque accipitur. Omnis profecto, praesertim tam blande, large, ac materne suam gratiam, favorem ac omnem opem alteri offerens, vult illum sibi fidere, a se omnia bona expectare, in se sperare, et â se


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

uxorem ducere, Malachiae 2, id est, alienos Deos colentem. Filius domus: pro, verna, Genesis 15. Ecclesiast. 2. Filius fortis, aut fortitudinis, aut virtutis, 2. Samuelis 2. 1. Samuelis 18. pro, strenuus ac fortis bellator. 2. Paralip. 26 Filiorum hominum virga: pro, communi ac mediocri castigatione. 2. Samuelis 17. Arguam eum virga filiorum hominum, et plagis filiorum hominum. Filii hominis similitudo, Danielis 10. Et ecce tanquam similitudo filiorum hominis: pro, quadam specie humana. Filius matris: id est, uterinus frater, Genesis 43. Deuteron. 13.


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

frangitur. quia ea passio fuit, ac est, quaedam distributio ingentium bonorum. Inde quoque factum est, ut et administratio huius coenae, fractio panis in Sacris literis vocetur. Dubium nihilominus est Actorum 2. cum dicitur, Erant perseverantes in fractione panis: an de sacra communione, communi convictu, aut distributione eleemosynarum accipiatur. Tertio significat vendere frumentum, propterea quod venditio etiam distributionem quandam exprimat. Genes. quadragesimo secundo. Audivi fractionem esse in Aegypto: id est, venditionem aut distractionem frumenti. Sic et Latini


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 194 | Paragraph | SubSect | Section]

in eorum extremam perniciem convertentur, in hac, et praesertim in altera vita. Haec eadem phrasis etiam de Dei gloria dicitur Psalm. 4. Usque quo gloriam meam in ignominiam: subintelligitur, vertetis? Similiter in utroque loco verbum subinteligendum est. Ponitur item, crebro vox Gloria communi more pro illa celebratione externa, aut honesta fama, ut David Psal. 7 inquit, Deducat gloriam meam in pulverem: id est, nomen meum obscuret, et inglorium efficiat. Gloria etiam dignitatem significat. Sic 1. Corinth. 15. dicitur esse alia gloria solis, alia lunae: id est,


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

significare idem quod absolvi aliquem, alibi prolixe probatur) non potest ullo modo convenire cum illa reali renovatione bonarum qualitatum, quam Papistae fingunt esse gratiam: sed cum hac nostra potius optime consentit. Nihil enim magis convenit gratuito favori, aut misericordiae, etiam in ista communi vita, quam condonare culpam ac poenam reo cui faves. Hanc eandem vim argumentationis obtinet etiam, quod ibidem Paulus istam iustificationem collocat in redemptione Christi, propitiatione eius sanguinis, et peccatorum remissione: quae omnia rectissime ex favore aut misericordia Dei


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

electae opiniones, ac viae salutis, non Dei voluntate, authoritate ac verbo constitutae, et humano generi propositae: quales sunt etiamnum omnes ἐθελοθρησκια aut electicii cultus Papistarum, Turcarum et olim ethnicorum. Quid vero sit aut dicatur communi significatione Haeresis, alio loco dicetur. Hoc tantum nunc observetur, qui etymologiam observes, tum haereses sunt proprie isti electicii cultus, quos sibi homines suo arbitrio, non a Deo proscriptos eligunt et assumunt. Quare aptissime hoc vocabulum humanis figmentis


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

peccati, 2. Thess. 2. pro homine dedito peccato, imo et singulari studio ac arte et profectu serviente peccato. is est Antichristus. De huiusmodi locutionibus dicetur infra prolixius in voce VIR. Secundum hominem dicere, alias significat humana quapiam locutione aut similitudine uti, seu ex communi more loquendi aliquam formulam aut sententiam sumere: seu ita loqui, ut solent communiter homines loqui. Rom. 6. Humanum quiddam dico, propter infirmitatem carnis vestrae. id est, loquar crasse et ruditer, ut etiam imperiti me percipiant. Gal 3 Fratres, secundum hominem dico. id est, do


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriosum esset, neque fidem nostram perinde erigeret, Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: Oseae 11. ubi semet Propheta exponit posteriori locutione. Stylus hominis, Isa. 8: Scribe stylo hominis. i. literis, quae notae sunt tuis hominibus. Virga hominum castigare aliquem. i. communi et levi castigatione. 2. Sam. 7. ideo addit. Et plagis filiorum hominum. In homine. Hier. 32. Posuisti signa in Aegypto, in Israel, et in homine. i. in reliquis gentibus. Non esse hominem, Oseae 9. Quod si educaverint filios, orbabo eos, ut non sint homines. i. non perveniant ad


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

religionem. Quid minus post hic homuncio, quam talia ac tanta patrare? proinde seposita ista sollicitudine, sinite miseri hunc abire post tot vexationes incolumen, nec vos una mecum eius sanguine ac caede contaminaveritis. HOMICIDA vox aliquanto latius patet in Sacris literis, quam in communi sermone. Nam Isa. 1 proceres Hierosolymitani vocantur homicidae. ob rapacitatem et alias iniurias, quibus affligebant miseram plebem. Christus Ioh. 8. vocat ipsum Satanam homicidam, potissimum ideo, qua homines per falsam doctrinam et alias malas artes aeterno exitio perdit. 1. Ioh. 3


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini, quod impleret desolationibus Hierusalem 70 annis. 1. tamdiu pateretur eam desolatam iacere. IMPONERE manus, vide in voce Manus. IMPOSSIBILITATIS plures gradus sunt, sicut et Possibilitatis. Nam et ea Impossibilia interdum dicuntur, quae non facile fiunt, nec communi more solent accidere. ut Marc. 9. Qui fecerit miraculum in meo nomine, non poterit cito maledicere mihi. i non facile id fiet, non solet facile accidere id. Ita Impossibile etiam pro difficili aut raro contingente ponitur: ut et infra in verbo Possum monstrabitur. Sic et Hebraeum


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

homines quidem sit difficile, atque adeo impossibile, sed Deo sint omnia possibilia. Sicut Christus etiam Mar. 9 dicit, esse impossibile illud daemoniorum genus aliter quam per ieiunium et preces eiicere: et tamen ipse mox solo mandato eiicit Loquitur igitur tantum de eo, quod hominibus, et communi more est impossibile: non quod per sese, aut Deo. Hoc modo explicato eo loco, tolleretur occasio desperandi lectori. Tametsi et illud sit hic observandum, quod agat de lapsu apostasiae, non de alio aliquo gravi lapso. Qui autem deficit a Christo, ille non habet remedium in Christo, utpote


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

aut vicissim tua in eum: Secundo est modus aut pars ratiocinationum, imputare eidem illarum valorem, aut precium pro illis debitum, tanquam vel debitori vel creditori. Tertia ratiocinatio est, imputare, transcribere aut adscribere alicui res non vere in aliquem quem translatas, eive datas, sed ex communi tantum pactione, consensu, aut decreto, recipiente alio in se alterius vel debitum, et ceu onus, vel creditum, et ceu meritum, aut etiam imputatione alias res mercesve acceptas loco debitarum rerum, et similia plane innumera, quae varii contractus et quotidiana vita, hominum ac temporum


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

patris. Supplex deprecatio saepe sonti est, imputaturve pro innocentia. Scita adulatio aulici saepe est regi loco eximiae virtutis, ut eum rex perinde complectatur ac si sit industrius, fidus, et utilis minister. Sic divitiae pro virtute sunt, habentur, aut imputantur multis. Sic adulatio in communi vita, pro fida amicitia multis est. Hac igitur ratione fides dicitur imputari ad iustitiam, quod externa quadam specie, aut saltem quo ad modum moremque loquendi, locum eius utcunque suppleat, ut mox dicetur. Ubi simul et illud observetur, quod particula In, Eis,


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

avertere oculos, ne videat iniquirates nostras, oblivisci eas, tegere, post tergum abiicere, in profundum maris abiicere, removere ut est oriens ab occidente, delere peccata ut nubem. Hisce et similibus aequipollentibus verbis ac loquutionibus exponitur verbum Imputare in Sacris literis, et in communi etiam usu tale quid sonat. Verum de vera huius vocis vi ac usu in Sacris, deque aequivalentibus loquutionibus, postea prolixius agetur. Nunc ad mercatorias ratiocinationes redeuntes, unde hanc vocem petitam esse diximus, varias in illis imputationis formas consideremus, et ad nostras


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

praebere possent. Primum, quod sicut vocabulum omnino (meo iudicio) a mercatura sumptum est: ita etiam varias imputationes sacrarum literarum coactus sum conferre cum illis mercatoriis imputationibus, illustrandae huius vocis eiusque phrasium gratia. Deinde, quod varias imputationes sive ex communi vita sumptas, sive etiam ex Papistica abominatione petitas, cum hac sacrosancta ac ingentium mysteriorum plenissima imputatione contuli. Quod quidem eo consilio feci, ut tum illustrarem communibus notisque rebus, tam abditam ac mysticam rem imperitioribus: quo consilio et Christus ipse


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

abominatione petitas, cum hac sacrosancta ac ingentium mysteriorum plenissima imputatione contuli. Quod quidem eo consilio feci, ut tum illustrarem communibus notisque rebus, tam abditam ac mysticam rem imperitioribus: quo consilio et Christus ipse plurimum parabolis ac similitudinibus ex communi vita, humanisque rebus petitis usus est: tum porro ideo sumpsi ex Papisticis abominationibus exempla imputativae iustitiae, ut eorum blasphemas calumnias redarguerem, quibus imputativam Christi iustitiam exagitant, tanquam rem vanam ac commenticiam, cum ipsi innumeras in sua illa errorum


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

nostra. id est, non vera, non salutaris. Labor noster non est inanis in Domino. id est, temere, inutiliter et frustra susceptus: sed habens suum effectum, et salutaris. Sic et 1. Thess. 3. lab or inanis accipitur. Inanis gloria, Gal. 5, et Phil. 2 nominatur. Vocant autem homines aut communi more loquentes inanem gloriam, quando quis vult laudari ac celebrari, carens omni vera virtute, nullosque labores publici boni gratia suscipiens, aut etiam magis vult laudari quam mereatur. At Theologia vult insuper addi causam efficientem et finalem. id est, ut et agnoscamus omnem veram


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

quemadmodum et supra dictum est. Sensus enim huius loci est: Hic dolor aut tristis casus amissi filii erit mihi causa mortis, nec me dedet, interficiet me, non autem ut communiter intelligunt, Non desinam flere, dolere ac lugere toto meae vitae tempore. Sic et Isaiae 38 accipitur infernus, de communi loco aut statu morientium, bonorum et malorum tametsi ibi simul et illa figura addatur, quod infernum aut sepulchrum et mors ponatur pro iis qui sunt in inferno aut sepulchro et morte. inquit enim: Quoniam infernus non confitebitur tibi, neque mors laudabit te, nec expectabunt qui


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

forte etiam aliquid infra in verbo Quaero dicetur. INSANIAE nomen, dicit Cicero Thusc. 3, significare mentis aegrotationem et morbum. Insanus הולל Holal, in Sacris literis non tantum dicitur is qui vulgo sic vocatur, ac etiam in ista communi carnalique vita furit (ut cum David in Get coram rege Achis insaniam simulat, impingens capite, et salivam defluere faciens) sed multo magis spiritualiter furentes, aut parum sanam mentem habentes. Psal. 5 inquit: Non stabunt insani in conspectu tuo. et Psal.


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

inutilem esse doctorem mutum, peccataque non arguentem, aut diserte profitentem quae deberet, ac sal insipidum. Iob 1, Nec insulsum quid tribuit Deo: id est, non obiicit ei quod aliquid sine ratione faciat. De quo plenius vide in voce Salis. INSIPIENS, alias is dicitur qui in hac communi vita parum est gnarus et observans decori. Sic Paulus 2. Corinth. 11, vocat insaniam, illam iudicio mundi, tali viro parum decoram gloriationem, aliquoties repetens hanc vocem. Alias significat imperitiam, praesertim legis divinae. Sic Rom. 2 ait Paulus: Confidis te esse doctorem


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsam executionem rei iudicatae, ut ubique in ipso opere iustitia vigeat ac floreat. Accipiunt ac exponunt non [?: ra-- ] quoque interpretes ita hanc phrasin, praesertim in privatorum vita, ut prius significet quasi quandam [?: discre-onem ] et moderationem adhibere, seu communi iudicio recte uti. Cuius generis unum est illud, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: posterius vero, [?: se- ] facere iustitiam, sit suum cuique tribuere. Sic posterius notaret, debitam iustitiam in rebus ac personis adhibere prius vero gratuitam beneficentiam ac


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

praediti, et ad aliquod bonum utileque opus recte dispositi aut idonei: sed honorem esse rerum per sese valde praestantium, non ratione alterius finis, ut rerum divinarum ac summi boni, quorum preciositas in semetipsi est, non in scopo sive opere aut effectu. Quod [?: discri- ] cum communi sermone non usque quaque [?: conven- ] Nam etiam virtutem et ea praeditos honorare dicimus. Facit igitur ibi Aristoteles quiddam maius honorea laude. Dicere autem forte queas, gloriam adhuc quiddam maius ac excellentius honore videri. Definitenim Quintilianus, quod sit


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

videtur porro vox haec ad reliquam religionem ac doctrinam esse traducta: tametsi admodum crebro Scriptura inculcans mandatorum Dei sollicitam observationem, utitur verbo Samar custodire, observare: sicut et Christus ipse inquit, Si quis sermones meos custodierit. Confunduntur nihilominus communi [?: us- ] aut abusu crebro istae diversae voces: ac idem saepe valet Lex quod Testimonium, Mandatum, Praeceptum, Statutum, Iustificatio, Verbum, Doctrina, Eloquia aut Eloquium: sicut videmus Psal. 119 promiscue istis omnibus vocibus uti, aut etiam abuti, pro tota


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

vigilare. Talem enim adversarium, eiusque mandata necessario homo, ut suum carnificem, odit ac detestatur. Sic igitur tum desperatio in homine per legem excitatur, tum etiam extremus fremitus ac veluti furor quidam contra Deum, ut suum longe immanissimum carnificem. Quinto, verissimum est etiam in communi vita, quod omnes nitamur in vetitum, cupiamusque negata, ut inquit Poeta: quodque quamprimum aliquid nobis prohibeatur, mox idipsum tanto maiori desiderio ardeam 9: sicut Salomon dicit, Panem furtivum. i. iniuste partum, dulcem esse. Et Ovidius: Gaudet furtis Venus. Innumera experimenta


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

qualiacunque adminicula habuisse existimantur: tametsi quoque tum exempla, tum praeceptiones veterum, tum et ipsa experientia aut usus qua illarum sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est pater Graecae philosophiae, plurima ab Aegyptiis ac ex Sacrarum literarum dogmatibus accepisse. Augustinus videns sequuturam impiam sententiam, si haec verba simpliciter intelligantur, in libro de Spiritu et litera, cap. 27. aliter


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

lege et circumcisione, honeste pieque moralem legem praestando viveret, ille sine illis externis rebus aut adminiculis iustus ac saluus esse posset, plurimumque Iudaeis circumcisis, et legem non praestantibus antecelleret. Tales fictae collationes ac reprehensiones non sunt inusitatae etiam in communi sermone ac more: ut si pater nobilis ac potens filio de nobilitate ac opibus superbienti, et virtutem eruditionemque negligenti proponat alicuius sui infimi rustici filium considerandum, eique eximias laudes verae virtutis tribuat, et dicat eum longe pluris maioremque fore ipso suo filio,


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

ad intellectum, liberum ad voluntatem referunt: quod mihi minus probatur. Graeci αὐτεξούσιαν nimium significanter, ne dicamus arroganter, dixerunt sicut et Latini Liberum arbitrium. Est ergo Liberum arbitrium (ut nos quoque hac appellatione pro communi usu nunc utamur) ea vis, facultas, aut potentia intellectus, voluntatis, et affectuum, qua homo hanc vitam rationalem regit, praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero corrupta, est ad imaginem


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

distinctio rerum in hoc textu consideretur: Quod videlicet res aliquae vel per sese quidem sunt licitae, ut tamen interim ratione circumstantiae alicuius, et veluti per accidens fiant illicitae, vel sunt licitae in illo infimo gradu iuris permissionis, aut tolerantiae tantum cuiusdam: ut cum in communi vita dicitur, Feras, non culpes, quae mutare non potes. Qualia sunt plurima, quae quasi in extremis finibus iustitiae ac iniustitiae habitant, de utroque aliquo modo participantia. Plurima sane quotidie fiunt ab hominibus quae etiamsi licent aliquo modo non tamen sunt utilia, multo minus


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

qua fit iuris communis relaxatio quaedam ob causam: quo modo permissa fuit olim sanctis patribus pluralitas uxorum, non utique ad duritiam cordis eorum (nam sancti erant) sed ob magnum bonum populi Dei augendi, ac mysterium quod Deus in eo facto significatum voluit. Dispensavit itaque Deus in lege communi, qua dictum fuerat, Et erunt duo in carne una: non, tres aut quatuor, quinque aut sex. Licitum quippe bifariam dicitur: aut quia non obviat legis rectitudo, aut quia non obviat iuris punitio. Atque hoc quidem modo licitum erat repudium uxoris, secundum legem Moysi: quia in lege nulla erat


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 309 | Paragraph | SubSect | Section]

de cap. 5 Amos. dixi. Talis amplificatio est illa Isaiae capite trigesimo: Eritque lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus contritionem populi sui. Sane duae istae voces Lumen et Lux, crebro tum communi phrasi aliarum linguarum, tum praesertim Sacrarum literarum, pro prosperitate, felicitate ac pace sumuntur. Eregione mos Scripturae est, per Solis et Lunae obscurationem, stellarumque obtenebrationem, et similia, tristissimas ultionis divinae tempestates significare. Sic et Isaiae


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

observatur: sicut Petrus acerrime accusans Simonem magum tribuit ei κακίαν malitiam, non πονηρίαν. Inventores magum, Rom. 1 vocantur ii, qui subinde novas fraudes et corruptelas reperiunt, quib. vel in communi vita ac contractibus, vel etiam in religione hominibus obsint. Tales fuerunt, qui olim manifestas abominationes Ethnicismi, subinde excogitatis novis coloribus et fucis, picturarunt et ornarunt: et qui nunc abominationes desolationis pingunt, ac excusant subinde novis artificiis. Contrarium


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 319 | Paragraph | SubSect | Section]

scilicet quaedam verba sint in quadam ampliori significatione accipienda, perinde ac si aliquod adverbium intendendi eis adiectum esset. Sic igitur Ioannes non manducavit. id est, non large ac liberaliter, sed valde tenuiter victitavit seu ieiuniis semet maceravit. Christus contra liberaliter et communi more vixit, non crucians semet fame aut ieiuniis, non raro etiam conviviis exceptus, quibus non est solitus Baptista interesse. MANE, adverbium temporis, notam habet significationem. Catachresi vero quadam crebro accipitur pro mature, cito, statim. Psalmo quinto: Domine mane


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

medio vestrûm sto, ut qui ministrat. Paulo aliter accipitur Deuteron. 21: Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. pro, ne utpotes tuo populo. Proverb. 1: Sortem tuam proiice in medio nostri: pro, inter nos, aut nobiscum. id est, [?:-quam ] portionem nobiscum accipies, communi aut eadem conditione nobiscum fruêris. Matth. 10: Sicut [?:-es ] in medio luporum: pro, inter lupos. In medio esse [?:-quorum ] , significat etiam esse de numero illorum. Ezech. 30: Et desolabuntur in medio terrarum desolarum, et urbes eius in medio urbium


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

vocem, eiusue explicationem coniungat. Mendacium communiter est, sermo dissonans a rei veritate, et ad hominum damnum tendens. Sed in Sacris literis, sicut et contraria voxueritas, multo latius patet. Nam primum significat omnem fraudem, dolum ac imposturam, tum in contractibus tum etiam in communi vita: ut est delatio, adulatio, calumnia, sophistica, et similia. Sic hanc vocem accipit Paulus Ephes. 4, cum iubet Christianos deponere mendacium. Secundo, significat falsam doctrinam et impium cultum, quod est omnium summum et pestilentissimum mendacium. De hoc dicitur capite primo. Os


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 332 | Paragraph | SubSect | Section]

carnalem, caecam, reprobam et [?: p- ] sam. 2. Thessalonicens. 2. Ne cito dimoveamini et mente, neque turbemini. Hic mentem recte possis de ipsa rationali potentia accipere. Nam seductores [?: ] excantant hominibus cerebrum, eosque dementant, [?: ] iam etiam communi ratione carere videantur: quod genus mali etiam Latinae voces DEMENS et [?:--CORS ] , quasi carens mente ac corde, exprimunt. [?: ] qui tamen exponunt a mente, id est, a sana sententia: [?: ] qua significatione mox dicam. Tertia significatio huius


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

supplicia qui filium Dei conculcaverit? Iob 6, Peccata mea, quibus iram merui. et alias, Meritum porro in bonam partem acceptum, est aut dicitur plerunque aliquod indebitum officium alteri praestitum, quo eum tibi obliges et devincias, ut praemio aliquo id factum vel ex pacto, vel alioqui ex communi aequitate teneatur. Caeterum ut ad ipsam vocem revertamur, cum nulla in Sacris literis meritorum humanorum mentio fiat, mirari quis possit, unde haec vox patribus, praesertim Latinis, adeo in os ac calamum, omnesque eorum chartas pervaserit. Ego hanc inter alios puto esse occasionem, quam


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 339 | Paragraph | SubSect | Section]

atque abeo longe infamissimo supplicio, ut omnium scelestissimus, interiret. Non minventur omni bono habet vulgata versio, Psalm. trigesimo tertio. in Hebraeo est, non destituentur. MIRABILE, Hebraice פלא Pele significat, quidquid est â communi cursu vitae aut naturae valde [?: alie- ] : eoque plerunque de extraordinariis operibus [?: ] dicitur. Nec tamen raro etiam de hominum reb. operibus usurpatur, ut ex sequentibus exemplis [?: li-bit ] . Mirabile interdum ponitur pro impossibili re et


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 345 | Paragraph | SubSect | Section]

molentis. Eandem molentium servorum conditionem et Christus videtur subindicare, cum Matth. 24 extremum iudicium exponens, dicit: duas ancillas ad molam fore, quarum una ut electa recipiatur ab illo iudice, altera ut reproba negligatur: indicans etiam inter infimae sortis homines, quantumvis communi conditione pares, fore maximum discrimen, et mirabilem delectum. Non audiri alicubi strepitum molae, nec cernilumen lucernae, significat extremam devastationem. nam sine istis duobus vivere homines nequeunt. Sunt vero notabilia, quia in currunt in sensus: Lumen procul cernitur, mola longe


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

Rom. 7, cum exclamat: Miser ego, quis me liberabit a corpore mortis huius? id est, a corpore hanc tam tetram pestem circumferente, quam hactenus depinxi, nempe originali corruptione, aut imagine diaboli, perpetuo in me contra Deum, eiusque legem tumultuante? Ubi longissime aberrarunt, qui id de communi morte acceperunt: ut Erasmus vertit, Miser ego, quis me eripiet ex hoc corpore mortis obnoxio? Nec illud quidem recte factum est, quod pronomen τούτου huius, ad corpus transtulerint: cum Paulus eo monstret illam mortem, de qua ibi toto capite agit,


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc enim etiam mortuis praedicatum est Evangelium, ut iudicentur secundum homines carne, vivant autem secundum Deum spiritu. Posset videri hic sensus esse, quod in hunc ipsum finem praedicatum sit Evangelium omnibus spiritualiter mortuis, ut licet eorum corpus ac vita haec corporalis necessario ac communi hominum more, morte puniatur ac aboleatur: tamen anima renovata hic adhoc in carne aliquam diu Dei favore fruatur, et pie vivat, et postea in sinum Abrahae recumbat, expectans gloriosam corporis reparationem. Verum de hoc dicto prolixius meam sententiam exposui in vocabulo INFERNI. Nomen


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 366 | Paragraph | SubSect | Section]

Sensum autem esse volunt, quod auferetur a Hierusalem regnum et sacerdotium: novissimum autem sunt liberi, aut procreati ex Hierusalem, id est, promiscuum vulgus: id occidendum esse, Propheta praedicit. NASCOR verbum non ita multos Hebraismos, aut omnino significata habet, quae ex communi Latinove sermone iudicari ac intelligi nequeant. Ponitur aliquando generaliter pro Provenire. ut Deut. 8, In ea terra malogranata et oliveta nascuntur: id est, crescunt. et cap. 14, De omnibus quae ibi nascuntur: id est, proveniunt. Crescere aliquando significat: ut


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam ore effari, nullam esse Dei providentiam. In novo porro Testamento, ubi res ipsa fuit usitatior, ob perpetuam piorum pugnam contra idololatriam gentilium, et vicissim illorum persequutionem, etiam vocis ac Hebraismi huius maior est usus quam in veteri. Exempla sunt passim obvia. Sed ab hoc communi usitatoque Hebraismo trahitur hoc verbum nonnunquam et paulo longius, ad quosdam nonnihil obscuriores sensus: ut cum Christus dicit Matth. 10, Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum vicissim coram patre caelesti. i. non agnoscam pro meo, non intercedem aut orabo pro eo,


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 376 | Paragraph | SubSect | Section]

קרא Cara clamavit, aut vocavit, significat etiam invocavit. inde illi Iovocare pro nominare verterunt. Impia ergo corruptela Papistarum est, quod inde invocationem mortuorum probare nitantur. ¶ Nomen interdum ponitur non tantum pro illa celebri fama: sed etiam de communi fama, opinione, aut sermone alicuius de aliquo. Prov. 10, Memoria iustorum erit in benedictione, sed nomen impiorum putrescet:.i. foetebit (ut alioqui Scriptura loquitur) seu vituperabitur. Unde dicitur Nomen bonum et malum. Prov. 22, Melius est nomen bonum, quam divitiae multae.


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

propositionem affirment. 1 Sam. 10 An'non quod unxit te Deus in ducem super haereditatem suam? Sic 2 Sam. 13. An'non quia praecepi ego vobis? Subintell. annon est verum, an'non audistis quod praeceperim vobis, ut interficeretis Ammonem? Usitatior sane est haec formula loquendi Hebraeis in communi ac levi sermone, quam aliis: tametsi apud Latinos et Graecos etiam inter figuras oratorias recenseatur. 2 Sam. 23: Non'ne gloriosissimus erat trium? Non'ne haec scripta sunt in libro verborum dierum Iuda? 1 Reg. 14, et saepe alias repetitur. Sic 1 Reg. 16, Non'ne leve fuit ei ambulare


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi obstupescant, et attoniti eos paveant. De Augusto scribitur, quod radios oculorum ipsius alii ferre, aut recta eum in faciem intueri nequiverint. De Mario, et Olympiade, et Perdicca, quod percussores, eorum faciei dignitate perculsi, eos attingere ausi non sint. Hoc decus videtur etiam in communi vita aliis magis quam aliis circumfusum esse. Unde est, quod pictores talem quendam quasi splendorem circa caput sanctis et aliis praestantibus pingunt. Facinorosi porro non tantum carent hac gloria et dignitate, sed etiam contrariam ac tetram quandam deformitatem et pravitatem in vultu


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 407 | Paragraph | SubSect | Section]

non potest ullo modo accipi de [?:-ione ] , aut ostentatione operum aut meritorum; [?: ] de eo qui revera habet et affert opera seu merita. [?: ] [?:-tatori ] vano nulla merces ex debito [?: imputa- ] Sumpta est autem ea locutio ex communi [?: vi- ] operariis, quibus is qui librum rationum tenet, [?: ] tum operas, tum mercedes, quantum singulis pro suis operis laboribusve debeatur. Denique hunc illius locutionis sensum manifeste comprobat et exigit sequens Davidica iustificationis definitio, quae


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

quos maximo dolore ac solicitudine conor in viam reducere. Vide et infra in voce Praegnans. PARS, in Sacris literis non paucas obscuras significationes habet. Significat vero crebro, non minorem quantitatem de maiori sumptam, ut respondeat toti, ficut apud Mathematicos, et etiam in communi sermone: ut cum dicitur totum esse maius qualibet sua parte, et omnibus simul sumptis aequale. Sed plerunque idem quod portionem alicui convenientem, aut etiam commodum vel incommodum, praemium aut poenam alicui competentem: de qua significatione primo loco dicemus, habet enim et alias


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

Sanctitas quoque et pietas aequivalent iustitiae, et sunt contraria peccato: sicut contra impietas et iniquitas congruunt cum peccato. Haec observatio ad multa prodest, quum alioqui sit obvia. Sic enim melius intelligemus, cur peccatis mors, et remissioni peccatorum vita tribuatur: sicut et in communi vita et olim a doctis disputatum est, iustitiam esse causam felicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis. Peccatum quoque idem est quod inobedientia legis: et contra, vera et perfecta obedientia est impletio


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

illam adhuc fuisse peccatricem, Erasmus pro imperfecto plusquam praeteritum tempus convertit. Sed et a textu (in quo est tempus imperfectum) et a genuino sensu discessit. Voluit enim notare Lucas, qualis esset mulieris conditio, et quid de ea homines vulgo [?: senti- ] Erat ergo communi hominum iudicio peccatrix: hoc est, sceleratae et probrosae vitae. Sic Ioan. 9 Pharisaei dicunt Christum esse peccatorem: id est, hominem sceleratum ac impium, utpote qui violet sabbatum et legem. Contra vero caecus natus negat eum esse peccatorum: quia deus peccatores non exaudiat. id


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

peieraverit. PENNA, et ALA, in Sacris aliquando idem est: in Hebraeo sane plerumque est כנף canapf, ala, quod Vulgata crebro transtulit pennam. Volare super pennas venti, et ambulare super pennas venti, et equitare in nubibus dicitur Deus, sive communi quadam vulgi ac imperitorum opinione, quod ibi audiuntur tonitrua eius: sive etiam ut indicetur (ut ita dicam) ubiquitas eius, quia nubes et venti velociter complent et percurrunt aerem. Sic Psalmo 18, et 2 Sam. 22 legitur: Equitavit super Cherub, et volavit super pennas venti. Et


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

cum eo, et iniquitates eius observare, ut loquitur Scriptura, plane actum sit de eo. Tertio, exemplo suo docet, quod nos quoque perinde proximo nostro etiam in infimis officiis servire debeamus, sicut et ipse nobis omnibus servivit. Postremo, quia omnes in quotidianis actionibus vitaque ista communi in nos invicem necessariô impingimus, nobis invicem istas quasi quotidianas sordes ac offensiones benigna condonatione abluere ac abstergere debeamus. Recto pede incedere ad veritatem Evangelii, est recta doctrina et exemplo vitae evangelistam agere, et veritatem promovere: quod Petrus


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

aliud simulat quam in corde habet, ac ipsas portas inferorum. Videntur enim ei mortem significare, sicut supra Ezechiae. Ut dicat Achilles, talem hominem sibi perinde exosum esse ac mortem ipsam. Portas mortis, Iob 38, puto accipi pro ipso inferno: quia mors omnes ad inferos deducere videtur, et communi gentium opinione ac sermone mortuorum et inferorum sedes sub terra collocatur. inquit autem textus ibi, Num revelatae sunt [?: ti-- ] portae mortis, et portas umbrae mortis vidisti? Portae inferorum significant ipsum regem ac principes inferorum, totamque eorum potentiam. Sub


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

Primogenita, in Vulgata versione, notant ipsa iura, aut quasi privilegia primogenitorum: sic dicitur Esau vendidisse primogenita sua Iacobo, Gen. 25, 27: et Heb. 12. PRIMUS, easdem ferme significationes habet in Sacris, quas in prophanis scriptoribus et communi usu: nempe, ut alias significet primum tempore, alias ordine, alias gradu aut dignitate, sive is gradus sit bonus, sive malus. Bonus gradus, ut Matth. 20, Mar. 10: Qui volet inter vos esse primus, sit omnium servus. id est, qui volet esse primus apud Deum et Ecclesiam dignitate, sit


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

Glorior Macedonibus pro vobis. id est, de vobis. Spes mea est firma pro vobis: 2. Corinth. 1. id est, de vobis. Isaias clamat pro Israele, Romanorum 9. id est, de, vel super. Unusquisque pro se rationem reddet Deo: Roman. 4. Solicitum esse pro aliquo, valde usitatum in Sacris literis, et communi sermone: 1. Corinthiorum 12. Phil. 4. Sentire pro vobis omnibus. id est, de vobis: Philip. 1. Deus pro nobis melius aliquid providerat. Hebr. 11. pro, de nobis. Pro Christo legatione fungor: id est, ipso iubente ac mittente. 2. Corinth. 5. Deus est qui operatur in vobis velle et


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

asseruabat ad populum producere, id est aliquo acerbissimo supplicio ipsius gratum spectaculum populo praebere. PROFANUM. Triplices res ac homines sunt: primum quae dicuntur sanctae aut sacrae, quae peculiariter sunt Deo eiusque cultui destinatae: deinde communes, quae hominum usui et communi vitae: postremo immundae [?:-purae ] , quae tum Deo suo quodam modo displicent, tum hominib. sunt illicitae. Vox igitur Profanus, sicut et [?: Con- ] alias res communi vitae concessas notat, alias vero eas quae plane immundae habentur: quae vocis ambiguitas et


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

sacrae, quae peculiariter sunt Deo eiusque cultui destinatae: deinde communes, quae hominum usui et communi vitae: postremo immundae [?:-purae ] , quae tum Deo suo quodam modo displicent, tum hominib. sunt illicitae. Vox igitur Profanus, sicut et [?: Con- ] alias res communi vitae concessas notat, alias vero eas quae plane immundae habentur: quae vocis ambiguitas et diversis reb. communitas in de venit, quod neutrae hae posteriores sacrae sunt, et quod tota ista vita immundicia ac peccatis plena, seu potius cum peccatis ac immundicia confusa et commixta est.


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo. Sexto, prophetare significat aliquando desipere, et emota mente aliena loqui, qui usus huius vocis inde venit quia sic iudicat mundus de veris doctoribus: et revera aliquando prophetae in extasin rapti, aut visionibus perturbati, habebant aliquos peregrinos gestus, ac motas, et sermones a communi more vel consuetudine alienos. Quare principes Israelitae dicunt ad Iehu: Quid venit ad te iste furiosus? Sic igitur usurpatur hoc verbunt 1 Sam. 18. Prophetabat Saul, quando arripiebat eum spiritus malus. id est, desipiebat, et absurda aliqua gambat, sicut carnales homines putant veros


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

Scribit nihilominus Laertius Diogenes, eum a Cretensib. ut deum cultum, ob futurarum rerum praescientiam: quin et quasdam eius prophetias aut futurarum rerum praedictiones recenset. Cicero quoque lib. 1. de Divinatione, inter illos eum numerat qui per furorem sunt futura vaticinati: alioqui etiam communi nomine Poetae dicuntur vates. Prophetare in nomine Christi, Mat. 7 est ipsum praedicare, aut etiam ipso mandante, et Spiritu suo impellente. PROPHETIA in manu alicuius dicitur, cum per eum fit, aut patefit. Malac. 11. Prophetia verbi Iehova in manu Malachiae, ad Israeelem.


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 522 | Paragraph | SubSect | Section]

spoliatis tot regibus. Idem ex eo intelligat, quod Ios. 11, numerantur 31 reges, quos Iosua [?: ] verit, quique tantum in terra Canaan [?: imperita- ] . Sic cum Genesis trigesimoseptimo dicunt parentes ac fratres ad Iosephum, Nunquid rex noster eris? intelligunt de communi quodam gubernatore, non de amplissimo regno. Iudicum etiam 17, 18, et 21 dicitur, tunc non fuisse regem in Israel, sed unumquemque fecisse quod sibi bonum visum sit. ubi per Regem [?: ] nor intelligendum esse summum gubernatorem. [?: ] unum, vel plures in


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdos. Porrô discrimen est inter sacerdotium cuiusvis pii, quod potest vocari privatum, et inter illud ministri publicum. Nam quivis Christianus suo tantum nomine sacerdos est, sibique soli iustificationem, placationem Dei, ac vitam aeternam consequitur: illud vero alterum sacerdotium communi nomine cum Deo agit, et omnibus expiationem peccatorum ac placationem Dei acquirere conatur. Illud publicum etiam fuit apud Levitas solos, et tantum ante adventum Christi, fuitque etiam veluti typus aut adumbratio Christi aeterni sacerdotis: hoc vero privatum est cuiusvis hominis ac gentis:


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

2, Omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu. Heb. 7, Unde et salvos facere ad plenum potest, qui per ipsum adeunt Deum. Iac. 1, Recipite insitum sermonem, qui potest salvas facere animas vestras. Epistola Iudae: Mihi studium fuit scribendi de communi salute, etc. obsecrans ut vestris laboribus adiumento sitis fidei, quae semel data est sanctis. Eleganter autem verbum Salvare ad iustificationem transfertur. Significat enim alias liberare captivum ab hostibus, et pristinae libertati restituere. quod etiam fit in


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

Idem est 52. Psal. 119. Expectabam salutare tuum Domine, et mandata tua feci. Sic actor. 28, Notum ergo sit vobis, quod gentibus sit missum hoc salutare Dei, et ipsi audienti Meschias, et eius Evangelion, per quod Deus [?: ser- ] credentes. Sicut vero Salus etiam de communi [?: ] te aut liberatione ex quavis maiore calamitate ponatur, non tantum pro illa spirituali ad aeternam [?: ] tem pertinente: ita etiam Salvator in Sacris literis non nunquam etiam de hominibus, praesertim virtute praestantibus, qui aliquando populum liberaverunt,


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Paulus 1 Corinth. 3, architectum dicit sapienti et Isaias cap. 3. Ierem. decimo. Postremo, sapientes vocant etiam scientiam communium rerum, vitae [?: ] communis, morumque. Sic Catonem sapientem ei dictum, testatur Cicero. Sic etiam doctrina de moribus et communi vita, a Salomone in Proverbiis comprehensa, Sapientia vocatur: et quidem per prosopopoeiam, veluti mulier quaedam sapiens proponitur. Haec et alias plures significationes in Sacris literis, quas [?: ] potero percurram. Nam illam Ciceronis definitioni Sapientiae, quod sit rerum


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 557 | Paragraph | SubSect | Section]

quae est executio consilii, ut perferre moram. Uterque, Isaias et Ieremias, perfert moram ac difficultates. Circa actiones
Scientia, de moralibus in communi vita.
Timor Domini, conservatio bonae conscientiae. De qua distinctione iudicent alii: mihi sane magis per se concinna et elegans, quam vel rebus vel vocabulis, ut in Sacris literis usurpantur, per omnia


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

[?:-- ] talis in Evangelio, austerus aut durus vocetur. [?: Cele- ] videtur et illud proverbium fuisse, cuius Christus Io. 4, meminit: In hoc dictum illud est verum, Quod alius est [?:---tit ] , et alius qui seminavit. Sumptum fuit illud proverbiam a communi more, quia plerunque alii ministri adhibentur in seminando, et alii in metendo. Usurpatum aut est de omni casu aut facto, ubi alius astute magnum alienum [?:-borem ] in se transfert. Christus autem accommodat ad suos apostolos, qui adiuti sunt Sacris literis, et difficili


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit tandem sua praemia accepturum esse. SERVIO, crebro de cultu divino dicitur, ut cum inculcatur, Deo soli serviendum esse, non idolis aut diis alienis: et contra accusantur Israelitae aut alii, quod idolis serviant. Sed ista servitus Dei, aut erga Deum, multiplex est. alias enim de communi omnium piorum totoque cultu dicitur, alias de solo aliquo sacrificio: alias de ministerio praedicationis, quod tantum doctorum est: alias denique de servili quodam timore et cultu Dei, cuiusmodi ex solis carnis virib. et lege proficiscitur. Primae significationis exempla illa sunt, cum


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Petrus in Actis asservabatur in carcere. Alias significat ex periculis, aut etiam ipso exitio eripere, et incolumitati restituere. Sic dicitur IESUS esse servaturus populum suum a peccatis. Et hac ratione etiam dicitur Servator mundi. Cum autem servator Deus dicitur totius mundi, de ista communi seu (ut ita dicam) physica conservatione [?: p-mum ] accipitur. Iud. 2. Servabat eos Iehova de [?:--- ] inimicorum. Servare aliquos illa Spirituali salute, dicuntur


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

non ante passionem Domini, sed nec postea quidem praestiterunt. Quae vocis ac locutionis huius vis diligentissime observanda est, ne quis Evangelicum vocabulum, aut etiam ipsas sententias in legales commutet, cum iniuria Christi, et laqueo contritoram ac tentatorum. SERVATOR, alias de communi conservatione ac defensione omnium hominum accipitur, et Deo patri tribuitur: 1. Tim. 1. et 4. Aliquando tantum de ista spirituali servatione: quae significatio, etsi suo modo etiam patri conveniat, ut qui adeo misertus sit nostri, ut unigenitum filium nobis donaverit, quique nos ad


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

pluraliter usurpatur. Exodi vigesimoprimo: Argenti triginta siclos dabit domino eius. Levitici vigesimoseptimo: Et erit aestimatio tua masculini viginti sicli. Iosuae septimo, Ducentos siclos in argento, etc. Plerique in eo consentiunt, Siclum templi duplo maiorem fuisse siclo communi. Saepe vero haec vox in nominatione pecuniae non additur: sed simpliciter ponitur, aureus aut argenteus, subintellige siclus. Iudicum octavo: Pondus in aurium fuit 1700 aureorum: subintellige, siclorum. Sic Iudicum 17. Mille et centum argentei, qui ablati fuerant: subintellige sicli.


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

extremitatis obtusitate delere solebant. Ierem. 17. Peccatum Iehuda scriptum est stylo ferreo, et ungue adamantino exaratum est in tabula cordis eorum. id est, profundissime ingenitum et innatum est eorum cordi. loquitur potissimûm de originali peccato. Scribere stylo hominis, Isaiae 8, est communi et noto sermone ac stylo scribere, ita ut ab omnibus intelligi queat. Trabere stylo lo: Iudic. 5, Et de Zabulon trahentes stylo scribae. id est, qui scribere solebant. quasi diceret: Etiam ipsi scribe, dediti alioqui ocio literario, arma sumpserunt. SUAVITAS, vox nota, ad


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

Tradite ex vobis tres viros, quos mitta surgentque et ambulabunt per terram: pro, accingent se itineri. Iudic. 20, Surrexerunt et iverunt in domum Domini. Ruth 1, Surrexit ipsa et nurus eius, et reversae sunt. Genes. 37. Surrexerunt omnes filii et filiae eius, ut consolarentur eum. id est, communi consensu et conatu id egerunt. Porro haec metonymia surgendi per anthropopathiam valde crebro ab hominibus ad Deum transfertur. Psal. 44: Surge in auxilium nobis, et redime nos. Isa. 33. Nunc surgam, dicit Iehova, nunc exaltabo meipsum, nunc elevabo me. id est, nunc strenue


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 608 | Paragraph | SubSect | Section]

in tempestate et turbine, et nubes est pulvis pedum eius. Psalm quinquagesimo: Veniet Deus noster, et non [?: quiesc- ] ignis ante ipsum flagrabit, et circa eum tempestas [?: ] da. Tales descriptiones Dei vel alludunt ad apparitionem illam Dei in monte Syna: vel quia communi [?: ] dam opinione ob auditum tonitrui Deus putatur in nubibus agere et ambulare, ad describendam eius Maiestatem, et incutiendum terrorem hominibus. TEMPLUM Dei alias significat illud splendidum et admirabile aedificium Ierosolymae, a Salamone in cultum Dei


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

delineatis praecipuis huius vocis significationibus, aliquot eius phrases recensebo, ac exponam. Proverb. 17, Ocuii stulti in extremo terrae. id est, respiciunt longissime a se, quasi ad ultimum horizontem, qui communi visui videtur terrae finis esse. Seu, sunt vagi, sicut et ipse animus non respicit ante suos pedes, et in suam viam aut negocia, sed temere sursum et deorsum oberrat. Fundamenta terrae investigare, est cognoscere eius profunditatem, aut quomodo consistat. Ier. 31. Si possunt mensurari


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

inter sese mutuo conveniant. Vox igitur Foederis, sicut et ipsa res, cum per se nota est, tum etiam superius nonnihil a nobis explicata. Testamenti vero vox communiter usurpatur de ea voluntatis sententiaeque testificatione, ac etiam rerum dispositione aut ordinatione, quae a morituris hominib. communi omnium ferme gentium more ac iure fieri assolet, et a testanda mente aut ultima voluntate dicitur. Foedus et pactum non requirit ad confirmationem sui mortem testatoris: requirit vero testamentum. Imo foedera et pacta inter homines morte dissiliunt, et irrita red duntur: cum testamenta non


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

] , abiicis, etc. Secundo significat hoc verbum, penitus in alienam potestatem tradere ac dedere, sicut aliae [?: ] , aut etiam mancipia cum venduntur, in alienum ius arbitriumque prorsus deduntur: cuius traditionis aut deditionis dicta ac exempla reperiuntur tum de isti communi corporeaque vita, tum et de spirituali. Primum exempla prioris proponam. Deut. 32. Quomodo persequitur unus hostis mille Israelitas, et duo [?: ] 10000 ipsorum? Nonne id ideo, quia Deus eorum [?:--didit ] eos, et Iehova conclusit aut tradidit eos? Sic


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

panem, eo quod ille vere solus spiritualiter satiet ac vivificet: cum iste communis panis sit tantam umbratile quid, quod ad breve tempus utcunque hanc mortalem vitam fulcit. Idem, eademque ratione dicit se esse veram vitem: id est, vere ac solide foventem suos spirituales palmites. Alioqui communi more veram vitem istam, viniferam vitam diceremus, cui id nomen proprie attributum est. Sic aeterna vita vocatur vera vita, ad discrimen huius umbratilis vitae, quae tantum specietenus vita est, non autem reipsa. Eadem ratione etiam Epistola ad Hebr. vocat illud caeleste tabernaculum,


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

suos. id est, tempore Christi iustitia ubique vigebit ac florebit, imputante videlicet Deo peccatoribus iustitiam filii sui. Contraria est illa loquutio: Concidit in platea veritas: et aequitas non potuit ingredi. In via mala aut malorum stare, est, perperam vivere et agere, cum in communi vita, tum praesertim in religione. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra derisorum non sedit. Supra in voce cathedrae hanc loquutionem exposui. Intelligo autem per primum, amplecti falsam doctrinam: per secundum, persistere in ea:


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

meum: Iob decimo. id est, tua praesenta me servavit. Visitare significat etiam mori facere. Heremiae trigesimosecundo: Ibi erit Zedekias, donec visitavero eum, dicit Iehova. Numeri decimosexto: Si visitatione hominum visitabitur super eos, non misit me Iehova. id est, si morientur communi aut naturali quopiam morte. Visitare Dei saepissime significat punire ac perdere, aut certe duriter affligere. Hieremiae quinquagesimoprimo: Ecce dies veniunt, et visitabo sculptilia Babel. id est, perdam, destruam. Isaiae 24, A multitudine dierum visitabuntur. id est, post longum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.