Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: communi

Your search found 466 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 220-261:


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 771 | Paragraph | SubSect | Section]

24 Observandum vero semper est, ut ex vero fonte doctrina quaeque petatur. Sic enim et in humanis scientiis accurate praecipitur, ut omnes Methodi ac doctrinae a veris principiis iusta limataque ratio ne deducantur ac extruantur: et denique cum rerum suarum natura, experientiaque, ac communi bono aut hominum utilitate confirmentur. At hic non est nostrum, formare vel componere genus doctrinae: sed iam formatam, ac in libro comprehensam, caelitus accipimus: tantumque id restat, ut eam probe cognoscamus et ad quotidianum usum adhibeamus. Ipsemet filius Dei, qui solus in sinu eius


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 804 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

interpretationem ita partiri, ut aliam appellent literalem, aliam spiritualem: et hanc ipsam rursus modo tropologicam, modo allegoricam, modo anagogicam. Literalem vocant, quae iuxta sensum Grammaticum et ex primaria vocum significatione accipitur: ut id dici atque significari intelligatur, quod communi loquendi more verba sibi volunt. Haec ratio interpretandi semper primo loco inquirenda est, et ab hac non licet in gravioribus disputionibus discedere. Nota vero evadit ex Grammaticis, Dialecticis, Rhetoricis praeceptionibus, nec non ex cognitione phraseon, atque consuetudinis


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

se divina natura esse praeditum, atque patri per omnia aequalem. 15 Alias denique secundum versionem LXX, alias ad Hebraicam veritatem. In Graeca autem vel LXX versione citanda observandum est, Apostolos in novo Testamento non immerito aliquid dedisse imbecillati Christianorum, et communi consuetudini, quod non aliter aliquoties dicta Scripturae citaverint, quam sicut iam dudum apud vulgus ex illa versione innotuerant. Sic enim illi pusillis Christi lac praebentes, ac ad eorum captum sese accommodantes, loqui non sunt dedignati. Sic videmus etiam parentes aliquando cum


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

inspiratum. In his enim et actionum praecepta inveniuntur: et beatorum virorum vitae literis traditae, velut imagines quaedam vivae divinae reipublicae, ad bonorum operum imitationem propositae sunt. Itaque in quacunque re se unusquisque indignum esse senserit, si in illis conversetur: velut ex communi medicamentaria officina, medicamentum aegritudini commodum reperit. Et, qui quidem temperantiae amator est, historiam de Ioseph assidue revolvit, et ab ipso temperantiae actiones edocetur: cum reperiat ipsum non solum continenter se habere ad voluptates, sed etiam habitualiter ad virtutem


224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, id significantiae alicuius finem et modum non habet: et quod spirituale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen cum de naturis caelestibus sermo est, illa ipsa quae sensu mentium continentur, usu communi et naturae et sermonis sunt eloquenda: non utique dignitati Dei congrua: sed ingenii nostri imbecillitati necessaria, rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut


225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 883 | Paragraph | SubSect | Section]

putamus exemplum, ut quomodo tenera aetas noceri dicitur fascino, sic etiam Galatae in Christi fide nuper nati et nutriti lacte, et non solido, veluti quod a fascinante sint laesi, et stomacho fidei nauseante, Spiritus sancti cibum evomuerint. Quod si aliquis contradicit, exponat quomodo de communi opinione sit sumptum vallis Titanorum in Regum libris: Syrenae et Onocentauri in Esaia: Arcturus et Orion et Pleiades in Iob: et caetera his similia, quae utique vocabula, Gentilium fabularum et causas et origines habent. Apostoli et Evangelistae aliquando veteris Testamenti


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 925 | Paragraph | SubSect | Section]

attributum, diversa significat. Potest enim fieri, ut illa diversa communem quandam rationem habeant: ut fit in vocibus generum ac specierum. Sic una notione Tristicia significat tristiciam secundum Deum, et tristiciam seculi. Sic multiplex dilectio, timor, zelus, et similia in genere una notione communi vocabulo notantur. CUR ET QUAM MULTIPLICITER VOCABULORUM SIGNIFICATA VARIENTUR. Utile forte fuerit hic initio summarie, ac veluti uno fasciculo colligere et colligare tum causas variationis significationum, tum et ipsas


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 940 | Paragraph | SubSect | Section]

indignitatem ostendimus nos dubitare quid agere aut dicere debeamus. Sic Gal. 4, Filioli, quos iterum parturio, etc. Vellem esse apud vos nunc, et mutare vocem meam, quoniam dubito in vobis, etc. PARADOXUM, absurdum, vocatur proprie sententia aut dogma, a communi hominum opinione alienum: ut sunt dogmata Stoicorum, quae Cicero propriis declamatiunculis tuetur. Vocant tamen Paradoxon etiam figuram, cum aliquis fingit sibi aliquid prorsus praeter opinionem accidere. Aliquando et id dicunt Paradoxon, cum loquens aut scribens aliquid prorsus


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec solum ratione huius figurae hic locus sic exponi, et praedicta ratiocinatio reiici posset: sed etiam, quod hic scriptor proprie in ipsos Hebraeos respiciat, eorumve personam repraesentet, qui non tam ab ipso, quam a Petro circumcisionis Apostolo, et aliis conversi erant: qui revera in hac communi vita toncionantem Christum audierant, et acceptam ab eo doctrinam, et veluti vivam eius vocem in alios, praesertim Hebraeos, propagaverant: eamque apud illos tum testimoniis, tum et miraculis


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 942 | Paragraph | SubSect | Section]

applicatae, facile tamen ad generale dogma perduci queant. Dividuntur autem in prophanis potissimum a forma sermonis in octo species, aut etiam plures: at in sacris secundum materias commodissime eas distinguere possemus, si diceremus alias esse legales, alias Evangelicas, denique alias de communi vita, moribus aut rebus: quae possent subdividi in politicas et oeconomicas. Verum non est nostri instituti nunc de hac re disserere. HYPOTYPOSIS est, quando quaepiam res, persona, locus, tempus, aut actio ita apte exprimitur ac veluti depingitur, ut videatur quasi ob oculos


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

post quemcunque in cuius oculis gratiam invenero: id est, obsecro, permitte, ut vadam et colligam. 2. Sam. 16, Transibo quaeso et auferam caput eius. Vicinum huic est, quod Latini per futurum permittunt atque adeo imperant alicui, ut aliquid faciat. Exempla potentiae multa sunt et in communi sermone: ut cum alius ex alio quaerit, an bibis vinum, an edis caseum: id est, perfertne id tua natura et mos, potes ne bibere aut comedere talia? Hoc praeceptum etiam ipso iure Canonico habetur, 1. cap. maiores mensa. caeterum de Bapt. quod scilicet verba saepe intelligenda


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 958 | Paragraph | SubSect | Section]

8 Typus. 9 Similitudo. 10 Imago aut pictura propheticarum visionum. 11 Fucta aut gestus prophetici. 12 Signa sacramentalia. 1 Metaphora, est singularum vocum ab aliis ad alias, ob aliquam similitudinem translatio: ut, Vicit Leo de tribu Iuda. 2 Allegoria est, ut eam communi more definiam, continuata metaphora. Matth. 3, Cuius ventilabrum est in manu eius, et perpurgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleam autem extinguet igni inextinguibili. Est et alia Allegoria magis Theologis usitata, cum facta aut res aliquae similitudine quadam


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

membra humana, sed et actiones atque adeo scelera Deo tribuerint: ut recte Cicero dixerit. Homerum res humanas ad Deos tanstulisse: rectius vero eum facturum fuisse, si divina ad homines transtulisset. De hoc igitur tropo multi multa annotant. Nos hic pauca quaedam, idque de aliorum atque adeo de communi sententia adscribemus. 1 ¶ Observetur igitur, quod sacra Scriptura Deo, quamvis longe supra hominis naturam posito, et nihil humani in se habenti, humana membra, ut oculos, aures, brachia, manus, pedes: deinde et actiones corporeas, quales sunt, stare, sedere, descendere,


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 971 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

a Naaman colligas aut auferas. Iob 7, Non agnoscet eum amplius locus eius. pro ipse locum non agnoscet. Eiusdem 18, Et apprehendet in calcaneo laqueum. pro, laqueo apprehender calcaneum eius. Iob 17, Cor eorum abscondisti ab intellectu. pro, intellectum ab eorum corde: fecisti, ut carerent communi sensu, non intelligerent, quae alii norunt. Est quoque Hypallage quaedam constructionis. Ioh. 19, Qui vidit testatur: clarius esset, si diceres, Qui testatur, is hanc rem ipse coram vidit, spectavit, etc. Sic Ioan. 8, Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gehennae? pro certe non effugietis. Sic Ioan. 12 dicunt Iudaei: Nos audimus, quod oporteat Meschiam manere in aeternum. Quomodo tu dicis: Oportet filium hominis exaltari: id est, profecto parum congrua prophetiis dicis. Talia exempla sunt innumera in sacris Literis. Quin et in communi sermone reperiri queant. ut, si aliquis mendico grandia pollicenti dicat, Wie wilt du mir hundert gulden geben/so du doch nicht einen hast? Eiusmodi est illud Mar. 4, Quomodo omnes parabolas intelligetis? quasi dicat, profecto in hac vestra stupiditate non intelligetis. Luc. 6,


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 977 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ethnici, praesertim Romani, suas calamitates tribuebant Christianismo. Et papistae nunc omnes calamitates ac turbas Evangelio asscribunt, etiam vastationem regni Ungariae factam ante propagatam hanc doctrinam, item seditionem rusticam. Ex talibus occasionibus innumera sophismata et paralogismi in communi vita, praesertim autem in religione, oriuntur, partim eorum culpa, qui ut sacrarum Literarum ignari semetipsos talibus cogitationibus decipiunt: partim qui scientes alios malitiose istis verisimilitudinibus et persuasibilibus sermonibus seducere conantur. Quare studiosi veritatis caveant


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in finibus, fuisse Philosophos, qui dicerent nihil rerum per sese suave natura esse, sed prout homini videantur, tale etiam existere. Hominem enim esse mensuram omnium rerum: inter quos illi potissimum nominant ac redarguunt Protagoram. Fuit autem sane teter furor potius quam error: sed tamen in communi sermone multae sunt tales locutiones in omnibus linguis ac gentibus. Certe sermo Hebraeus saepe admodum secundum cognitionem, iudicium aut opinionem praesentium hominum de rebus magis loquitur, quam secundum ipsius rei existentiam, sive rei veritas conveniat cum illa hominum cognitione,


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

secunda, tristi vero moestoque sunt omnia molesta, omniaque sibi inimica et infesta esse putat. Huc illud Horatii: Format nos natura intus ad omnem motum. Sic Germani dicunt: Felici omnia arridere, das ihn alles anlache: id est, quod omnia videantur eum blande excipere eive blandiri. Quin et in communi sermone valde tristes dicunt, videri sibi omnia adversa esse, et infesta. Sic desperabunda conscientia putat caelum et terram adversus se pugnare: contra tranquilla conscientia, non tantum internam, sed etiam externam pacem sentit, omniaque, etiam ipsam crucem, placide excipit. Sic Ioel. 2


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hoc posterius de veritate sui testimonii secundum rei ipsius naturam accipiatur: illud vero prius de eiusdem falsitate, secundum concessionem cogitationis Iudaeorum et communis sententiae. Sic dicit Christus. Et me nostis, et unde sim nostis: cum contrarium mox affirmet. Sed loquitur de noticia communi, crassa et externa, et secundum ipsorum opinionem: quasi dicat, Vos quidem putatis, quod me optime noveritis, et nostis sane suo quodam modo. Sic forte et illud accipi exponique posset, cum Christus fatetur, se venisse mittere ignem et gladium in terram, venisse disiungere


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et in opinione hominum, nimis magnifice de se hactenus sentientium, qui putabant eum esse Messiam: non apud Deum, aut in re ipsa: seu sicut luna et alia sydera obscurantur a sole superveniente, cum noctu eximia esse videantur. Alia affirmantur aut negantur pro rei natura, alia pro communi hominum iudicio. Sic Iohan. 5, negat Christus, suum testimonium esse idoneum: vel potius adversariis concedit non esse idoneum, scilicet habita ratione communis hominum iudicii aut consuetudinis. Contra Iohan. 8, habita ratione veritatis affirmat: tametsi et ibi ad communem


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1039 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetae utuntur, veluti coram totam rem demonstrantes. Ut, Ecce dies venient. Ecce me, ubitu es? Haec est requies. Ecce, tu es Iudaeus, etc. Rom. 2. Tertio, sicut philosophicae disputationes et omnia in genere ac thesi et sine circumstantiis proposita, quasi de communi hominum conspectu remota esse, ac veluti dormitare videntur: ita contra Scriptura suas disputationes personis, idque coram astantibus tribuit, dum vel docenti vel audientibus eas circumponit, ut nos vel vos peccatores aut redempti, aut servandi, aut puniendi. de qua monitione mox in


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

se ad praesentem sui seculi sermonem, qui iam tunc temporis declinabat: sicut et semper vulgus aliquid vitii in suo sermone habet. Vehementer sane observandum est Prophetas, Christum et Apostolos sua dixisse et scripsisse non solis eruditis, sicut plerunque alii omnes scriptores: sed communi plebeculae, ad cuius captum necessario sese accommodare coacti sunt, constat vero, iam tum Graecum sermonem in declinatione fuisse. Quam rem consiliumque illorum, nisi Lector diligenter observaverit, male de eis sentiet, et non raro ab eorum sensu menteque aberrabit. Usi enim sunt interdum


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

dici potest: ut is qui loquitur, monet, accusat et obiurgat, sese quoque veluti adsocietac admisceat auditoribus, et illis veluti reis ac castigatis, quo tanto patientius sermo eius audiatur: ut qui non odio quodam ac superbia illos obiurgare, sed etiam semet accusare videatur. Quin et in communi sermone, cum praeceptor discipulos, aut dominus familiam accusat, idem schema perusitatum est. Exemplum sumatur ex isto ipso loco: Quis dubitat istum doctorem nequaquam fuisse unum ex illis, qui Evangelii doctrinam parvi fecerint: et tamen talibus se iste quasi adiungit et adnumerat, dum se


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1067 | Paragraph | SubSect | Section]

ac pro corpore umbram, sicut ille pro Iunone nubem complectamur. Vicissim quoque, si recta ac expresse ipsas res internas Scriptura exigeret, nempe sanitatem animae rationalis, aut conformitatem hominis cum Deo: rudiores nec ipsa quidem verba intelligerent, minusque illae locutiones in communi vita et operibus, quae in actionibus consistit, usus haberent: multis etiam fanaticis daretur occasio mirabilia vel monstrosa potius confingendi, ut Osiandro de hominis Deificatione et imagine Dei. Nunc vero contra, dum et ruditati nostrae consulit, et usui captuique hominum quasi commodam


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1084 | Paragraph | SubSect | Section]

in toto corde servisse, et fuisse vir secundum cor Dei: sed interea cum hac veste nuptiali non debet ascendere in convivium aut iudicium Dei, verum dicere cum Paulo, Nihil sum mihi conscius, sed in hoc non sum iustificatus. Cavendum igitur est omnibus modis studioso veritatis, ne dicta de ista communi perfectione aut sanctitate ad illam divinam aut caelestem transferat. Sic et Philosophi duos perfectionis gradus fecerunt: ut Cicero in Officiis, Amicitia, et in oratione pro Murena ostendit. 15 Aliud est iudicium Dei, aliud hominum. Duplex est iustificatio, alia coram Deo, alia


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

agentia, trahunt ad illam priorem, atque ita utramque corrumpunt, meritum Christi horribiliter obscurant, et denique innumeras animas aeterno exitio involvunt ac submergunt. Admonitio de necessitate cognitionis variarum rerum, potissimum in communi vita existentium, tum omnibus gentibus communium, tum Israelitis propriarum, ad intellectum sermonis sacrarum Literarum. Horatius praeclare praecipit, rerum cognitionem ante omnia necessariam esse ad rectam scriptionem: quia scribendi recte sapere sit principium et


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1108 | Paragraph | SubSect | Section]

oculos aperiri petat. Secundo, obscurantur eius labis descriptiones, quod plerunque Scriptura arguendo aliqua crassa et actualia excurrat ad hanc radicem, coniungendo fructus cum radice, Quod negligentior auditor non cogitans, putat tantum de illis actualibus criminibus agi, sicut in communi vita plerunque tantum externa opera considerantur ac exiguntur. Tertio, saepe ita taxatur haec lues, tanquam si solum unius hominis aut gentis malitia taxaretur: cum eandem rationem esse omnium hominum, alibi Scriptura indicet. Quarto, saepe vetus Testamentum de


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

in caelo, et illud terrenum esse tantum typum monentem homines de caelesti illo. Istud terrenum sacerdotium et sacra iustificare et mundare tantum exteriorem hominem a corporeis profanationibus, aut communi immundicie, vera autem peccata magis indicare et in memoriam reducere, quam tollere: sed per illum pontificem mundari conscientias ipsas, et ad plenum servari homines: terrenum illud sacerdotium et sacrificia desitura, sed illum caelestem sacerdotem ac functionem eius fore aeternam. Illum


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

pravae institutionis, communis rerum usus aut vitae, et aliarum partium: videatur libellus de Metis ac materiis scientiarum, ubi ostenditur, quam multipliciter Philosophia nobis in Theologia imponat, et sua natura caecos mentis nostrae oculos etiam magis excaecet. Sumamus vel ex communi vita, illa huius accersiti velaminis aut tegminis exempla. Tota vita nos docet, omnes leges dari ad hoc ut fiant: utque obediens illis, pro iusto, suo loco et in suo vitae genere habeatur: contra inobediens ut iniustus castigetur. Stulte, aut etiam tyrannice eum facere, qui impossibiles


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1123 | Paragraph | SubSect | Section]

saepe ipse facere proposui. Verum repressi me rursus ea potissimum cogitatione, quod videbam, quod licet industrie contra usitatam interpretationem undiquaque ratiunculas Osiander conquisiverit: omnia tamen sint ita frigida, manifeste vana et non verisimilia, ut cuivis etiam rudi, modo communi iudicio praedito, sermonemque intelligenti, facile Siculis gerris vaniora levioraque appareant, eoque nulla plane confutatione indigeant. Hisce curis cogitationibusque hac ratione saepius sumptis, depositisque tandem victus novis istis erga veram pietatem Osiandri iniuriis de


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1136 | Paragraph | SubSect | Section]

mens, et malus animus? Non certe quoddam abstractum aut actionem ibi vox Corruptio significat: sed ipsam rem corruptam et perversam Deoque inimicam et adversam, nempe malam mentem, et malum animum. Peccatum est id quod pugnat cum Deo, et cui Deus vicissim irascitur, teste Ioanne, et communi nostrarum Ecclesiarum sententia. Certe, si quis alius, Philippus hanc definitionem vehementissime et saepissime inculcat. Totus vero homo animalis vetus, aut non renatus, sic pugnat cum Deo, praesertim vero ipsa ratio aut rationalis anima. Quod Confessio, Apologia, et Philippus, aliique


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1140 | Paragraph | SubSect | Section]

lapideum ac non intelligens: ideoque denuo generandum, creandum, condendum, etc. Hominem ex filio Dei factum, esse filium diaboli: et contra, nunc in renascentia ex filio diaboli regenerari in filium Dei. Porro praedicta Aristotelis sententia, de interitu speciei, etiam communi sensui est nota, et in communi vita receptiss. Quamprimum enim olla non est idonea ad coquendum, non habetur a coquo pro olla, sed abiicit illam. Sic quamprimum oculus non videt, non habetur amplius pro oculo: quamprimum pes aut manus exaruit, non amplius pro pede aut manu habetur, sed


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1140 | Paragraph | SubSect | Section]

ideoque denuo generandum, creandum, condendum, etc. Hominem ex filio Dei factum, esse filium diaboli: et contra, nunc in renascentia ex filio diaboli regenerari in filium Dei. Porro praedicta Aristotelis sententia, de interitu speciei, etiam communi sensui est nota, et in communi vita receptiss. Quamprimum enim olla non est idonea ad coquendum, non habetur a coquo pro olla, sed abiicit illam. Sic quamprimum oculus non videt, non habetur amplius pro oculo: quamprimum pes aut manus exaruit, non amplius pro pede aut manu habetur, sed resecatur. Quamprimum quis non vult


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1143 | Paragraph | SubSect | Section]

originale peccatum est substantia. Illa quoque semiphilosophica ratio, quoniam eas pluris mei adversarii faciunt, non parum ad confirmationem veritatis in hac controversia facere potest: quod peccatum in genere, aut peccata revera idem in sacris Literis significat, quod iniustitia, communi more etiam philosophorum ac literatorum loquendo. Iam constat, doctos quoque sentire, iniustitiam esse quiddam internum stabile ac permanens, quod est causa efficiens pravarum ac iniustarum actionum


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1144 | Paragraph | SubSect | Section]

est, animam videlicet rationalem, intellectum ac voluntatem ita formavit, ut et repraesentaret eum et agnosceret, et diligeret ac coleret, illique serviret in iis omnibus operibus et actionibus, quas ei ille praeparavit et iniunxit. Convenit hoc etiam cum ipsa philosophia, ratione et communi experientia. Cernimus enim experimurque omnes etiam indocti, intellectum ac voluntatem esse principalia in homine, regere omnia reliqua membra, aut partes eius, et omnes praecipuas actiones efficere: non autem aliquod aliud accidens, praeter hasce substantiales potentias. Hoc igitur velut


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

et res, ac denique ipsorum propria conscientia propalam repugnent. Possidentur quoque et agitantur a malo genio, qui facit ut videntes non videant, et audientes non audiant, praeterquam quod naturali coecitate alioqui laborant. Carent denique omnibus bonis artibus, praesertim dicendi, et pene ipso communi iudicio ac sensu in talibus rebus. Quin nec ipsam quidem suam linguam intelligunt. Nam ut maxime de singulis vocibus aliquid vere sentiant, tamen nec phrases, nec figuratas dicendi lo quutiones perspiciunt: quam partem Grammatices prorsus ignorant. Denique ubi semel res ipsas,


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

multo denique est sermo nostro, quod ad totum scriptionis habitum attinet, vicinior. Et tamen quae unquam Latina aut etiam vulgarium linguarum versio extitit, ubi non utile fuisset subinde ipsos fontes inspicere, imo ubi etiam non saepe versor a tota sententia aberraverit? In communi vita ac quotidianis negotiis, dubiis ac litibus saepe ad perspiciendum clarius et certius sensum verba (uti nunc in foro loquuntur) formalia flagitantur: quia perpetuus usus experientiaque nos docet, facillime a vero verborum ac dictorum sensu, facta admodum modica inclinatione alicuius


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1171 | Paragraph | SubSect | Section]

periculi sunt in synodo veritati allatura. Ut igitur eis aliquo modo obvietur, ac resistatur, dicendum est de quibusdam regulis, nostro iudicio, veritati utilibus, quae nobis iam decidunt. De aliis proculdubio alii sapientiores monebunt, et de aliquibus forte in re praesenti de communi consensu deliberabitur et statuetur: tametsi de omnibus prius statui multo tutius commodiusque foret. Primum, tota actio omnesque eius partes eo directa atque ita formata sit, ut ad veritatis conservationem, errorum extirpationem, gloriam Dei, et publicam utilitatem spectet et


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

possunt, quemadmodum alias eiusdem modi perfidiores homines singulis aetatibus fecisse manifestum est: sed Scriptis quidem sacris, sed divinis, quidem testimoniis, ita tamen expositis atque explicatis, ut a tot sanctissimorum sapientissimorumque virorum intelligentia, ut a tantarum nationum communi sensu, ut a praeiudicatis toties Patrum nostrorum sententiis, ut a perpetua maiorum nostrorum consuetudine nulla ex parte abhorreant, aut discrepent. Nisi cuiliber licere, unicuique datum esse dixerimus, maiorum instituta convellere, spectatissimorum et probatissimorum hominum sententiae


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et celebrium virorum in Asia et etiam Africa idem probari. Vetustissima autem Religio verissima est. Vetustissima etiam gens certissimam historiam de rebus vetustis habere potest: recentior non item. 28 Haec Religio sola consentit cum recta ratione, honestate et etiam publico bono, ac communi quoque utili: quibus tribus omnes aliae Religiones repugnant, dum omnia turpitudinibus complent, homines mactant, et alia enormia patrant, dumque ligna et lapides, aliasque res mortuas, aut etiam brutas pecudes colunt et adorant. 29 Impossibile est illam optimam aeternamque


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1235 | Paragraph | Section]

quam confirmare 31 in Parabolis cur Deus multa studio locutus 4 in Parabolis cur multa dicantur 202 paradisi descriptio 441 paradisi quatuor flumina. ibid. paradoxum 177 paralogismi in communi vita ex quibus occasionibus oriantur 214 parenthesis usus 174 parenthesibus et digressionibus multum uti sacras literas 260 parentibus senibus qui filii firmum praesidium 385. 386 paroemia 196


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1242 | Paragraph | Section]

sophistarum Graeculorum iactantia 392. 393. mataeologia 10. 11 sophistica in literis S. cavenda 104 Sophoclem cur Aristoteles reprehendat 289 Sorbonistae 11 de Speciei interitu Aristotelis sententiam communi sensui esse notam 378. 379 specialiora saepe pro generalioribus poni 183. 184 Spermologia cur Paulo sit obiecta 291 spes et expectatio animi quomodo per externos gestus indicetur 275. praemii certa, iucunda 1 spei fulcra


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.