Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: communi Your search found 466 occurrences
1 2 3 4 5
Occurrences 369-380:369. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 33 | Paragraph | Section] sua tempora novit
370. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] in omni alio et sacrae et profanae eruditionis ac solidae doctrinae genere ita excellit, ut in admirationem rapiat animos eorum omnium, quibuscum vivit, quos simul et probitate summa et suavitate morum devincit sibi. In quo quidem me nec amicitiae, quae mihi cum eo intercedit maxima, nec communi patriae et communibus, quos habemus, consanguineis plus aequo tribuere novit sane Roma in primis et Italia universa. Ex his Keplerianis legibus deduxit Newtonus gravitatem suam generalem decrescentem in ratione, quam dicimus reciprocam duplicatam distantiarum. Quam
371. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] atque idcirco posui orbem prope complet, ut ostenderem tempus esse paullo longius septem mensibus. Tempus, quo spectatori in Sole posito videtur Terra integram periodum absolvisse, est, uti posui, annus integer; is nimirum, quem astronomi periodicum vocant. Is differt paucis minutis ab illo communi, quo utimur terricolae, quem astronomi appellant tropicum; qui quidem ad spectatorem in Sole positum non pertinet. Martis tempus superat annos duos per 44 dies, qui tamen non ita multi sunt respectu annorum duorum. Idcirco dictum est indiget geminis annis. Jupiter insumit annos 11 et
372. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] et si tota actio consideretur, magis minuitur quam augetur id pondus. Porro notae sunt poetis irae veteres Saturni regno pulsi a Jove. Saturni autem annulus plerumque obliquus est respectu Jovis, quem idcirco Saturnus idem illo superior obliquo despectat lumine. Haec ex communi mythologia, ut adhuc residuum aliquod irarum supersit. Sed initio libri V. (VI.) eosdem ut reconciliaturos invicem considerabimus per mutuam Newtoni attractionem.
373. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] praecedens fuerat, sed in loco fere per integrum signum magis ad orientem sito, quo Sol e Terra spectatus interea progressus est, qui fere per singulos gradus progreditur singulis diebus. Quamobrem, ubi hic dicitur coeloque iterum spatiantur eodem, id non significat eodem ac prius, sed eodem communi utrique. Nam extra novilunia in diversis apparent coeli punctis. 40(39) Maxime notandi sunt hic bini Lunae nodi. Nam eclipses non fiunt nisi Luna in novilunio vel
374. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] paullo majore patescit et spatio paullo majore recedet. 42(41) Eodem tempore, quo Luna, habet hunc motum circa Terram, simul cum ipsa Terra translata debet transferri itidem motu communi circa Solem, sed is communis motus a nobis non percipitur. Revera autem in Newtoni theoria non est ipsa Terra, quae describit ellipsim circa Solem, sed centrum commune gravitatis Lunae ac Terrae. Quia immo nec ea est accurata ellipsis, quod id centrum describit, nec circa Solem immotum
375. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] quidem habet eundem graduum numerum, quem in coelo distantia puncti respondentis ipsi loco ad verticem sive zenith ab aequatore coelesti, qui imminet ad perpendiculum aequatori terrestri. Porro tam a zenith ad horizontem quam a polo ad aequatorem sunt gradus 90 sive quadrans circuli. Hinc ablato communi arcu a zenith ad polum relinquitur distantia poli ipsius ab horizonte aequalis distantiae zenith ab aequatore adeoque altitudini poli. Si igitur observetur, quae sit altitudo poli supra horizontem, invenitur latitudo geographica loci. Porro id facile praestatur ope
376. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] 32 Haec adjeci Arimini, dum anno 1752 inirem observationes astronomicas ad determinandam magnitudinem gradus meridiani inter urbem Romam et Ariminum in aedibus comitis Joannis Francisci Garampi, patricii Ariminensis, amicissimi mihi ab ipsa prima communi adolescentia. Tres autem fixas adhibebam: α Cycni (nam astronomi post Bayerum Graecis litteris stellas fixas singularum constellationum designant, incipiendo a lucidioribus), quae in iis ipsis diebus, quibus haec scripsi, perveniebat ad meridianum prope zenith una circiter hora post
377. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] cui itidem apparet ad sensum aequalis diameter Lunae juxta adn. 13. lib. I. Hisce circulis accederet linea referens viam centri Lunae, recta idcirco, quod curvae etiam lineae exiguus arcus habetur pro recta. Ea vero recta transiret in minore vel majore distantia a centro communi, prout medium eclipseos accideret magis vel minus prope nodos. Luna transcurreret gressu lento, cum plures horas impendat ad omnes illos circulos superandos, qui in exiguo schemate picti habentur ob oculos. In hac ipsa recta notari solent per lineolas ipsi
378. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] 47 In laudibus tanti pontificis (erat is Benedictus XIV) hic exponendis nequaquam immorabor. Quas nimirum exposui et in ejus operis nuncupatoria epistola (ipsi enim, cujus auctoritate et munificentia opus ipsum perfectum est, clementissime excipienti, nuncupandum censui opus ipsum communi nomine Mairii et meo) et multo fusius in poemate, quod, ubi primum post extremum vitae periculum visus est convalescere, inter publicam totius Urbis gratulationem typis impressi, adjectis adnotationibus, quibus praecipua ejus gesta carminibus proposita magis illustrarentur. Notissimum est
379. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] de more, ubi id ad Academiam sine meo nomine transmisi. Erat autem is: Olim irae, nunc turbat amor natumque patremque. Si non haberetur velocitas tangentialis nec gravitas in Solem, vi mutuae gravitatis Jupiter et Saturnus ad se invicem accederent et convenirent in centro communi gravitatis. Ea velocitate pergunt describere suas orbitas fere circulares et a se invicem recedunt, cum Jupiter moveatur celerius. Nova autem conjunctio fit post annos circiter 20. Cum enim tempus periodicum Saturni sit annorum proxime 30, is annis 20 percurrit respectu Solis duos
380. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section] 64 In primis, quod pertinet ad opacitatem, illa sane non provenit ex eo, quod in corporibus opacis non habeantur pori rectilinei, qui transitum permittant radiis progredientibus. Hujus veritatis multa habentur indicia et probationes satis manifestae in communi etiam sententia de continua extensione materiae. Sed in mea theoria, cujus mentionem feci jam pluribus vicibus, id est omnino evidens. In ea enim constant corporum particulae punctis prorsus indivisibilibus et inextensis, a se invicem distantibus per exigua finita intervalla. Hinc puncta
Bibliographia locorum inventorumBošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
1 2 3 4 5
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.