DIOCLIAS JOSEPHI CIOBARN1CH CARMEN POLYMETRUM LIBRI TRES.
[Stranica 3x]
AVVERTENZA.
La presente edizione è fatta sulla base di un autografo a noi favorito dal R. D. Pietro Škarica, discepolo dell'autore.
La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata.
[Stranica 4x]
PRAEFATIO
Quod elegantia verborum, et vehementissimo eloquio evulgavit Lactantius in suo celeberrimo de Mortibus Persecutorum libello, cum docuit omnes Christianae religionis insectatores teterrimos, ultrici Numinis ira plexos fuisse ас punitos; cuippiam forsan videbitur id Diocletiano minime contigisse, qui, imperio dejecto, tranquillam studuit peragere vitam in sua pulcherrima aede atque inter vireta quae coleret, non procul a Salonis. Certissimum quidem est omnes Christicolarum insectatores primis illis surgentis religionis soeculis vel ferro hostili, vel veneno, vel dira morborum vi, vel alia ratione saevissima, necatos esse et mortuos, in multorum exemplum, in ultionem illius crudelitatis teterrimae, qua usi sunt horrendum in modum tyranni illi, monstra illa, libicis belluis longe saeviora, in gregem innocuum Christi. Diocletiano imperante, foera(!) admodum in Christicolas furiit insectatio, atque fatalissima caedes. Ipse diu renuit vulgare legem insectationis. Furiis excitatus Galerii, ad omnem nequitiam paratissimi, et Sacerdotum malitia idolatricorum, qui summo cum metu, et livore acerrimo in dies crescere vidеrent [Stranica 5x] Christi fidelium numerum, et religionem florere, annuit tandem sceleratissimorum voluntati. Primum Nicomediae, inde Romae, ubi nunciavit edictum, tanta mentis imbecillitate et quasi dementia torquetur, ut hic malorum machinator, et scelerum inventor, et natura meticulosus, ut ait Lactantius, cogeretur itinera nova suscipere, lustrare urbes atque provincias, ad pristinam sanitatem obtinendam. Demum imperium cessit Galerio, et Caesarem appellavit Maximinum, quem adoptaverat, Urbem atque Italiam reliquit et ad Aedem suam, quam non procul a Salonis aedificaverat, in Dalmatiam se se recepit. Anastasius Diocletiani cubicularius Romae remanserat. Sed postquam vidit capite securi obtruncari Artemiam Diocletiani filiam, quam frustra ad fugam dum excitaret, patratas clades, et interneciones Christicolarum et cruciatos omni scelere plenissimos cum lacryrmabundus horreret, dominum sequitur, qui procul ab illa quam sperabat felicitate, merito vexabatur a conscientia scelerum, a cladium crudelitate, quae passim in illa sua persecutione viderentur saevire.
Anastasius interea consiliis cohortatus Artemiae Virginie et Martyris, Petrum adit Salonarum Episcopum, et lavacro mundatur. Christi miles Hero seni famulatur. Diocletianus, imo Diocles, in sua Aede pulcherrima vivebat. Hanc Aedem Anastasius Petro ostendit, qui clam suum Alumnum inviseret, et pietate ac fide firmaret. Quae magnificentia, quae nobilitas, qui splendor Aedis Diocletianaeae? Quae mollities, voluptas servorum, blanditiae mulierum, apparatus et varietas ludorum, templorum majestas, vanitas caeremoniarum, vita demum idolatricae gentis, quae palatium incoleret, ad omnem luxum, ad vitium omne parata? [Stranica 6x] Quae dum pia meditatione sanctissimus Pastor perpenderet, et corruptos mores ас futiles pernosceret vanitates, consilia dat pietatis ac religionis plenissima optimo adolescenti, alumno suo, quem divino flamine noverat sui fore imitatorem in morte pro Christo fortissime et gloriosissime inter cruciatus obeunda. Anastasius ita ad sanctitatem cohortatus frustra quaerit suum solari, verborum dulcedine, Herum, qui in summa mentis imbecillitate et vitae languore nullum solatii modum, pacem nullam reperiret. Nec jam illum venatus recreat, vel hortorum amoenitas, nec ludorum pompa, nec varietas, nec copia rerum omnigenarum. Frustra illum Herculius ad Imperium resumendum excitat, cujus mors turpis angit ac turbat. Constantini triumphus auget timorem. Quies nulla, somnus nullus, spectra horrore plenissima, sequuntur tyrannum. Omnes propinqui, cognati omnes, ob fidem ad nесеm damnati, imaginibus ad tristitiam compositis, illum insectabantur. Die ac nocte haec spectra сontemplatur, audit voces objurgationis, singulis horis ultricem iram formidat. Et quoties hos sensus doloris removent aliqua solatia, praeteritos annos revocat, Dominis gloriam, imperiorum memoriam, movent illum ac torquent illico Constantini triumphus, clades Maxentii, dejectio statuarum, trophaeorum eversio, contemptus famae. Cum vero Mediolanum ad nuptias Licinianas invitaretur, timidusque renueret, in tantam labitur dejectionem, ut desperato quodam sensu gemitus ageret, comploraret miserandum in modum, donec inedia ас angore consumptus periret morte quidem teterrima, justissima coelestis ultionis poena. En terrificus Dioclis finis.
Iste est Carminis Prospectus. Tribus libris extraemae (!) [Stranica 7x] Diocletiani vices narrantur. Quemadmodum autem in enarrandis hisce vicibus, in Palatio describendo, in illis scenarum imaginibus exhibendis, quae ad mortem compulerunt Dioclem, affectus humani vel teneri, vel vehementes sunt referendi identidem, ita varietate carminum, aptoque metro utendum censui. Quidquid enim Historia exponit, Hexameter narrat, dum Odes vel aliae concinendi species indicant ea, quae motus cordis propius attingunt. Hinc Polymetrum dicitur Carmen. Privata vero haec Diocletiani vita, seu haec divini Numinis ultio, in hunc Christicolarum perditissimum insectatorem, Dioclias, potest a Dioclis Nomine adpellari.
[Stranica 8x]
LIBER PRIMUS.
[Stranica 9x]
Fata cano Dioclis (1), Roma qui venit ab urbe
Imperium fugiens, posito diademate frontis,
Haud procul a longis, privatus, in aede Salonis
Ultima securae perducere tempora vitae.
Relligio, tua gesta cano, partumque triumphum
Dalmatico tandem victrix in littore, primum
Postquam obiit diras rabie cessante Tyrannus.
Virgo potens coeli, quae fulgido in aethere regnas,
Numinis aeterni Mater, dilectaque Nata,
Quaeque sacrum recolis Templum, quo turpia quondam,
Tartareis instructa dolis simulacra nitebant,
Auxilio praesens adsis; vim trade canenti.
Grande scelus, fraudesque malas, artesque profanas
Exere, regalique erecta palatia luxu,
Et saevas Dioclis poenas, coelestiaque arma:
Adde novum cordi divino flamme robur.
Lux erat, excitus furiis qua Caesar (2) iniquis
Multa fremens, Dioclem flagranti voce fatigat
Et furere in miseros lustrali flumine lotos
20 Christiadas, mactare omnes, succendere templa,
Vertere in excidium, fatale extinguere nomen.
His actus, solio Diocles furibundus in alto,
Hostis, ait, pereat, pereant inimica Deorum
Pectora. Avernalem vulgat fera buccina legem.
Nobile Bithyniae (3) Templum, quo thura fideles
Sacra Deo ferrent, noctu facto impete passim
Adsiliunt turbae; dissolvunt cardine portas.
Tum penetrant, armisque urgent, atque omnia miscent,
Evertunt aras, rapitur pretiosa supellex,
30 Librorum cumulus comburitur, altaque circum
Tecta labant concussa ictu, crebrasque ruinas
[Stranica 10]
Jam monstrant passim, tignorum vincla cremantur,
Junctura in praeceps murorum solvitur omnis:
Nil nisi saxa jacent: saxorumque area, et horror.
Tum Tiberim cernant Capitoliaque alta Quirini
Infernis acti diris, monstrisque Tyranni.
In populum lex atra datur, modus e faucibus orci
Barbaries egressa furit, crudelis Erinnys
Anguineis implexa comis, stridente flagello,
40 Per fora, perque vias errat, crudelia miscens
Funera funeribus: regnat mors horrida vultu.
Christiadum turbae, vinclis post terga revinctis,
Undique mactantur, poenasque agitantur in omnes.
Jamque cruces surgunt, vexataque corpora monstrant,
Jamque rotae torquent artus, ex ossibus ossa
Dirumpunt, nervosque secant, jam pectine membra
Dilaniata cadunt, cruor it, trepidantia carnis
Frusta jacent circum, plumbo ferventia in aera
Vel pice flammanti ponuntur corpora, et ipsa
50 In capita effundunt stridentia vasa metallo.
Figuntur alii, jaculorum cuspide caesi,
Procumbunt alii passim, mirabile visu,
Arbore ab advers rapti lacerantur utrimque
Igne ardent alii lento carbone cremantur
Cratibus impositi, nodorum singula cultro
Vincula partiri cernunt. Quis talia fando
Continet a lacrymis? Diri spectacla theatri
Saeva patent. Urget plebs, se calcatque, premitque,
Jamque catervatim, niveis cum vestibus adstant
60 Christicolae, pia vota Deo cum caede daturi.
Dentibus infrendent tigres, caudaque leones
Horrendum resonant, atque agmina crebra ferarum
Innocuos lacerant artus, rictuque cruento
Pulvereos inter cumulos, rapiuntque vorantque.
Gens plausus tollit, congaudet caede tyrannus.
[Stranica 11]
Quid, saeve Galeri, aestuanti lumine
Quae tu parasti iniquiore pectore
Spectacla cernis inquinata plurima
Caede innocentum? Quid tyranne perfide
70 Quid gestis exultans piorum sanguine?
Te poena vindix irritati Numinis
Contorquet, angit, horridoque vulnere
Divexat, urit intimnm praecordium!
Jam pectus intus, ulcus atrum devorat,
Sinumqae scindit, tetricoque latius
Odore foetens effluensque vermibus;
Pellisque ventris et coxarum, vel pedum
Inflatur instar otris atri luridi.
Frustra sagaces dant, parantque pharmaca
80 Artis magistri: cuncta foetor occupat.
Carnes vorantur verminum examinibus,
Trahuntur ossa rupta foedis ossibus
Pedesque pulsu nigricanti concidunt,
Manusque, brachia, atque foeda femora.
At lingua fervens imprecatur, evomit
Probrosa verba, noxiasque injurias
In praepotentis ultionem Numinis.
Dnm Daemon extra cedens horret, sibilat
Rapitque frendens ingementem spiritum,
90 Ad ima ducit, igneosque vortices.
Verte lumen, verte retro territumque sol jubar
Ac nefandas pelle scenas, pelle clades horridas.
Per plateas, perque calles, perque cuncta compita,
Ossa rupta, trunca membra, foeda multo sanguine
Adjacentque quaque circum concrematae victimae.
Tybur undas inquinatas permeat corporibus
In remotis dira strages Imperi confinibus
Irruitque saeviensque funus addit funeri,
[Stranica 12]
Nulla villa, civitasque milla passim regio
100 Absque clade vel dolore vel flagellis cernitur.
Quot per agros, ingruente nive, frondes concidunt,
Tot per urbes comientes hostiae ardent martyrum ;
At triumphal innocentum crux cruore perlita.
Caesorum numero Diocles turbatus, ab imo
Corde trahit gemitus, trepidat, pallescit in ore,
Mens incerta nutat, noctu vox insonat auri.
Heu fuge crudeles terras, fuge barbare Romam,
Abjice et imperium: cives tua jussa necarunt.
Solus, iners, pavidus, nato fera sceptra relinquit,
110 Saevitia simili. Curis immersus iniquis
Diffugit extemplo, curruque invectus equino
Transgreditur Latium, montanaque rura, Pelignos
Atque Ravennatum colles. lam littora calcat,
Adriaco vehitur pelago, scopulosque secundo
Dalmaticos austro tangit, tutasque silensque
Constructa ingreditur grandi palatia luxu.
Salve, ait, aedes cara mihi, salvete cupitae
Murornm turres, tellus o Patria, salve.
Vos tandem video laetus, vos atria longa
120 Vosque columnarum moles, vos templa saluto.
Hic tranquillus agam vitam, strepituque remoto
Hic reculam tacitus dulci viridaria cultu.
Cladibus haec merces? haec praemia digna Tyranni?
Sic procul a curis ducat sua tempora saevus
Christiadum tortor, Christique acerrimus hostis?
Roma cadaveribus fervet, sua funera plorant
Urbes Italiae, diroque agitata furore
Europa atque Asia, extensis ditissima regnis,
Et Libiae populi passim, gentesque Canopi.
130 Proh scelus infandum Dioclis! Circum horrida late
Carnificum rabies bacchatur et omnia foedat.
Relligio pugnata diu pede calcat ovanti
[Stranica 13]
Infernos nisus, fera proelia, et arma cruenta,
Dum mactanda cohors, vinclisque ligata, serenos
Attollit vultus, animas Deus ipse volantes
Evocat aeterni ad felicia gaudia coeli.
Cesareos inter Dioclis, fidosque cubicli
Custodes, juvenis gladio metuendus et hasta,
Unus erat Romae, toto pulcherrimus ore,
140 Nomine Anastiades. (4) Glades et vulnera cernens
florruit illacrymans, divino flamine ductus
Sanguineas fugiens foedati Tybridis undas
Littus ad Illyricum accedit, portuque potitur.
Nox erat, abrupto Baebî e vertice montis
Luna nitet, circum secura silentia regnant.
Vix sylvas agitat zephyrus molcentibus alis,
En tepidum Jader viridanti labitur ora
Dulce nemus recreat, quo lento vimine tecta
Parva domus surgit, limenque aperitur, et auri
150 Vox sonat orantis. Juvenis volat, illico plorans
Flectitur ante pedes Patris, bona verba precatus.
Fatur Anastiades: Pastor (5), venerando Sacerdos,
Me pavidum cernis fugientem e moenibus Urbis
Cladibus ereptum, veniam concede timenti.
Mens cupit intactam Christi pernoscere legem.
Miles ero Christi, fuso cum sanguine Martyr,
Auxilium misero dona, solare jacentem.
Adspexi horrendas clades, fortemque puellam
Ante oculos cecidisse meos. Moritura, salutis
160 Monstrat iter, nomenque tuum, pia munia pandit.
Tum Senior, pietate gravis, dulcedine plenus,
Hos cape complexas, inquit, dulcissime nate:
Macte animo, vitam dabo, die quae candida Virgo
Hoc tibi jussit opus. Flammantia lumina tollens,
Fatur Anastiades, lacrymisque per ora solntis:
Christiadum Pastor, sancta venerande senecta,
[Stranica 14]
Filia parva suo Diocli crescebat in aede,
Vultu pulchra nimis, stellae fulgentis ad instar
Mane novo, auratis candentia colla capillis
170 Diva gerens, roseoque genas obtincta colore,
Effulgensque oculis, partu quam diva Serena
Optato dederat patri: illi Artemia nomen. (6)
Caesaris unus amor, spes una puellula, et nnuui
Delicium cordis, solamen dulce laborum,
Curarumque quies, medio in discrimine regni.
Parvula adhuc, dios referebat pectore sensus
Nata deo repetens coelestia dicta parentis,
Gratia dum toto fulgeret corpore, et omnis
Pompa venustatis. Nondum lanugine prima
180 Os mihi florebat, jussu cum Caesaris adsto
Cellarum custos, cui fas penetrare cubicla;
Saepe ibi formosam nitido candore puellam
Cernebam, cordis stadium, blandumque levamen.
Quinque super binos vix illa expleverat annos
Daemon cum mediis egressus faucibus orci,
Innocuae corpus subito dira arte puellae
Perfidus invadit: patris justissima poena.
Quis te, paella, quis repente surripit
Furor potenti membra vexans impete?
190 Adsurgit ingens, erigitque clamitans
Caput, mannsque, flamineosque luminum
Orbes revolvens, et capillos tristius
Per colla spargens: percutit mox corpore
Terram recumbens, illicoque sternitur,
Interque pulverem movetur, volvitur,
Spumansque dentibusque frendens horride.
Sopor misellam de repente comprimit:
Sudore tota irons cadente prominet,
Frigetque, clauduntur leves ocelluli,
[Stranica 15]
200 Color labella contegitque pallidus,
Candorque vultum pingit instar lilii,
Quod pes vel ipse falce rusticas secat,
Jacetque campo: mortuae simillimam
Vides puellam, motas ecce contrahit
Novusque membra lassa torquet, diripit,
Manusque tendit et recludit lumina.
Adsurgit, adstat, elevatque languidum
Caput, puella mugiensque sanguinem
Effundit ore, verberatque dextera
210 Auramque pulsat, insilitque clamitans,
Terret videntes. Mater ingenti gemit
Dolore, opemque Numinis certissimam
Solers requirit, ipse Caesar advolat.
Vocesque tollit lacrymandas, horridas
Ceu bos securi vulneratus mugiens.
Specta dolores innocentis filiae
Poenasque saevas anxias, teterrimas,
Tyranne, dirus quem furor super gregem
Christi sequacem urget cruento vulnere
220 Spargitque passim dissecatas victimas.
Сoelestis ira manet poena vindice.
At Pater anxiferos tolerat dum corde dolores,
Audit Ciriaci nomen vocitare puellam.
Ipse minister erat divino numine grandis
Portentisque suae reserabat munera dextrae
Christiadum spes una simul praedulce levamen,
Carceribus clausos, tormenta ad saeva paratos,
Angelico nutrire cibo potuque superno,
Unica cura fuit. Vinclorum pondere pressum
230 Squallidus horror habet. Jussu pius iste Tyranni
Egreditur patiens, plorat, cernitque puellam
Insidiasque aperit, dio munimine fretus
[Stranica 16]
Grandi voce inquit: daemon saevissime, linque
Innocunm corpus. Fremit horridus ore nefando:
Quo fugiam? Divus repetit: cito linque puellam
Portator scelerum. Teneam nova corpora certe,
Hostis ait, fremit horrendam dans sibila, circum
Foetorem effundens fugit illico citior aura
Sentit ubi Jesu nomen. Mox laeta puella
240 Adsurgit, roseo effundens splendore, novaque
Subridens specie: salve, venerabile Jesu,
Salve, iterum dixit, repetita Artemia voce.
Christiadum praecepta docet, pia dona minister,
Virgineumque caput lustrali flumine purgat.
Angelicam tradit vitam, coeloque reformat.
Materna pietate simul, simul excita grandi
Virtutum exemplo, foeda ceu saepe palude
Candidulas frondes flos integer erigit usque,
Sic aula Dioclis vitiorum sorde referta
250 Casta puella suo vitae candore nitebat.
Illius et mentem sancti doctrina magistri
Excitat ad summum coelestis Numinis ignem.
Nil nisi divinos flammanti pectore amores
Exoptat, coeloque inhiat, divinaque quaerit.
Ipse ego mundani captus dulcedine sensus,
Formosaque oris specie, frontisque decore,
Ecce sequor velox vestigia prompta puellae,
Impatiensque viae resonanti Artemia voce
Quo fugis, inclamo! quae te modo cella recepit?
260 Te quaero infelix, oculis te proripis istis?
Spectacli strepitum spernit ludosque theatri
Dum tu seposita gaudes sola aede latere
Aut horti ad virides plantas tua tollere vota
Vel sacra thura Deo laudesque offerre, precesque
Juxta aram aediculae, divaeque adsidere mensae.
Me sequere alma soror, nostras ne despice voces,
[Stranica 17]
Hand procul a Templo quondam succedo paellae ;
Ilia solum spectans: Christo sacravit amorem
Mens mea, ait, castumque ipsi nunc dedico florem.
270 Quo praepotenti, quo feror impete?
Quae vis medullas pectoris excitat,
Ardorque me tentat supernus
Dulcisonas agitare flammas?
En insolenti me mibi surripit
Laetam volatu: jam teneo aethera
Mi sponsus amplexus beatos
Tradit ovans, tenerosque amores.
En vox amatis auribus insonat
Sponsi beati ; per juga montium
280 Ipse, ipse percurrit cupitque
Arboreos superare colles.
Dilectas adstat ; jam loquitur mihi:
Exsurge cordis pars melior mei,
Accede festinans columba
Candidior nitidis puellis.
Soror coruscans, sponsaque pulchrior
Laesere nostrum vulnere corculum
Sub fronte fulgentes ocelli
Colla super rubei capilli.
290 Languore dulci gaudeo solvier
Dum Sponsus adstat candidior nive,
Auroque distinctus nitenti
Mille virûm referens decorem.
Сeu lecta mirram lilia defluunt
Cum mi loquuntur labia vivida ;
Manusque tornatae reportant
Purpureas violas rosasque.
[Stranica 18]
Hic mille castis oscula dat genis
Interque stringit brachia mollia,
300 Sponsaeque promittit fideli
Aethereas sine fine sedes.
Obmutui, tacuique silens hoc carmine, et inde
Confusus fugio. Lactum pia Virgo trinmphum
Concelebrat. Diocles cum jam discesserat Urbe
Et regit Herculius (7) solium, tum Caesar iniqua
Mente cupit sceptrum. Diri quae barbara cordis
Saevities? Vel quae rabies furibunda tyrannum
Exagitat, torquetque simul, vexatque furore
Tartareo? Libyca veluti cum tigris arena
310 Si catulos rapuere specu trepidaeque dedere
Venantes sua terga fugae, tum protinus illa
Egreditur quaerens natos, inclamat, et ardet,
Hinc atque hinc currit, flammasque effundit ab ore,
Pulsat cauda humeros, horrendumque insonat alte,
Dentibus infrendet rabidis, unguesque cruentas
Attollit, sternitque furens quod conspicit usquam
Armentumque hominesque suo jam sanguine foedat.
Haud secus innocuas furibundo pectore fertur
Christiadum in turmas Caesar: Vos ite ministri,
320 Horrendo sonitu clamat, vos ite furentes,
Vos vexate simul, date vulnera, fundite clades.
Horrenda clades innovatur undique.
Libri cremantur et sacratum vestium
Insigne, vasa, luminare, imagines:
Ab igne Templa dissipata concidunt
Araeque corruunt sacratae in pulvere
Ab aede Virgo corruenti Artemia
Se proripit, manuque gestans vascula
Servanda quae sibi magister tradidit.
[Stranica 19]
330 Videt puellam denotatque Caesari
Dirus minister, horridusque carnifex.
Comprensa Virgo clauditur mox carcere.
Quae turpis ira, quis furor teterrimus
Te cogit in sororem atroci cuspide
Saevire Caesar (8) omnium dirissime
Manusque fraterno inquinri sanguine?
Quae saeva rupes Africae te prodidit ;
Vel quae leena lacte nutrivit suo ;
Leone saevior, vel ipsa tigride?
340 Nempe Dioclis imperantis filia
Fratris peribit diriori dextera
Qui te vocavit filium, qui Caesarem?
Sic ergo gratias rependis barbare!
Coelestis ira mors manet te perfide.
Interea Caesar rabie furibundas acerba
Jusserat innocunm manibus post terga revinctis
Ciriacum ante suum, facinus miserabile, currum
Diripier ; veteris Capitolia ad alta Quirini
Ipse triumphali pompa conscendit et omnis
350 Ordo virûm, fremitu dum dat tuba signa secundo
Incedit ; nitidis fulgent longa agmina in armis
Formidatae equitum turmae, peditumque phalanges
Praecedunt aquilasque agitant, plaususque secundant.
Progreditur grandi exaltans gravitate Senatus
Ecce trahit sonipes niveo candore quadrigam,
Qua novus adscendit Caesar, nova sceptra superbus
Augurat et toto captum moderamen in orbe.
Ipse catenatus, plebis lacrimabile probrum,
Adstat Ciriacus trepidanti corpore, ad astra
360 Sanguineos tollens осulos, signansque propinquum
Jam finem vitae, liceat quo gaudia coeli,
Angelicos inter coetus sibi certa subire,
[Stranica 20]
His rite expletis insons velut hostia ad aram
Ducitur, at Nemen flexo sic poplite adorat.
Aeterne, salve, conditor et Pater
Rerum, sinu qui colligis omnia,
Virtusque Virtutum perennis
Omnigenûm cumulus decorum.
Spectas abyssum qui quoties tuam,
370 Taamque ab aevo noscis imaginem,
Exurgit immensus per aevum
Ipse Deus, Genitus, Redemptor.
Aeterno ab aevo Te quoque conspicis,
Amore Verbum diligis editum ;
Hinc spirat emanans beatae
Ille dator Dens ipse pacis.
Hanc sume vitam, mi Deus, hostiam,
Volat soluto corpore spiritus
Deique Virtutem tuetur
380 Ceu speculo bona cuncta noscens.
Inde picis sumens tortor ferventis ahenum
In caput, horrendum dictu, jam versat, at ipse
Ciriacus poenas inter constantior adstat ;
Cervicem obtruncat tandem ferrata securis.
Spiritus astra petit fulgentis lucis ad instar.
Martyr, intactae pietatis Heros
Corde qui spernens rabiem tyranni
Ausus es diras superare poenas,
Inclite salve.
[Stranica 21]
390 Tarda certamen celebrabit aetas
Et tuae mortis meritos honores,
inter et plausus referent per aevum
Grande tropaeum.
Scilicet sedes habitas beatas
Gaudio certus frueris perenni:
Da mihi tantas retulisse palmas
Pectore forti.
Asper acerba tuens discedit Caesar, et Aulam
Ingreditur truculenta parans ; jam caede sororem
400 Exposcit, mortemque jubet, capit arma cruenta.
Tunc ego collacrymans casum sortemque puellae
Plenus amore simul, simul et pietate verenda
Carceris horrorem video, quo pulchra jacebat
Circumvincta manus nudis Artemia Virgo.
Illa preces tollens haec secum dulcia fatur.
Heu quis me rapit insolens
Motus vasta per aethera?
Et dulcedine coelica
Intus pectora mulcet?
410 Circum quis radians nitor
Invadit tenerum sinum?
Rerum quae species nova
Hos percellit ocellos?
Istis auribus audio
Cantus angelici sonos,
Et sacros modularier
Dulci carmine amores.
Sanctus tu Deus Agminum
Pollenti omnia dextera
420 Sanctus tu Deus unicus
Aeterni arbiter aevi,
[Stranica 22]
Sanctus, ter resonant Chori
Laeto murmure Coelitum,
Sauctus, plausibus integris
Omnes voce resultant.
Quis languor mihi corculum
Coelestis beat, occupat!
Ipsa en spiritus advolans
Coeli sedibus adsto.
430 Accedo: excutitur jucundo Artemia somno.
Alloquor aetherea radiantem luce puellam.
Virgo, tuam Frater diro cum vulnere mortem
Jam quaerit rabie spumans ; vestigia mecum
Haec sequere, absque metu: tortor jam barbarus instat
Heu fuge crudeles precor, o fuge Candida terras
Et fuge Christiadum palatia foeda cruore.
Ne timeas, calles omnes, omnesque recessus
Ipse ego, jam novi: fugiemus carcere tuti.
Incolumem ducam te ad tecta secura Parentis
440 Littore in Adriaco, tepidum quo excurrit Iader.
Parce animae, dilecta, time, Oh! parce saluti,
Et parce his annis: teneri miserere laboris.
En tortor penetrat portam, parat arma cruenta.
Heu fuge sanguineas fuge mecum Artemia terras.
Excita tum Virgo, vertens sua lumina circum
Proh quid Anastiades, fatur laetissima in ore,
Quid tentas? Tecum fugiam loca carceris atra?
Ipsane formidem crudelia vulnera mortis?
Volant frequentes Angeli ab aethere
450 Gestantque palmam. Concidet hoc caput,
Dei sed amplexus cupitos
Huic animae dabitur videre
[Stranica 23]
Quae mi paratur coelica faustitas!
Perenne in aevum quae nova gaudia!
Praemonstrat exemplo ferocem
Ciriacus superare pugnam.
Parum malorum, cladium et imminet.
Quid hoc doloris? Cor magis aestuat
Amore, dum Sponsus supernus
460 Dulce meum vocat ipse nomen.
Festino velox. Quo feror impete
Sic insolenti vasta per aethera?
Quid funditur circum beata
Exhilarans loca cuncta luce?
Intaminatus late аmor incolit,
Ad Sponsi amicos Sponsa venit sinus.
En Virgo candorem sacravit
Virgineum teneris ab annis.
Ingreditur lictor. Flavos rapit ipse capillos.
470 Effundo lacrymas. Ad me conversa puella
Ne plores, dilecte, inquit ; nil proxima turbat
Me mors. Haud moriar, victrix supera astra tenebo.
Tu pete tecta patris. Venerandi detege Sedem
Qua Petrus vivit, sacrum et moderatur ovile
Christiadam, mea cura, mihi carissime sodes,
Quaere oculis coelum, dia mundaberis unda.
Littore in extremo similem captare triumphum
Fas erit. Hace serva. Valeas carissime. Coelum
Me vocat. En palmam descendens Angelus adfert,
480 Adnectitque meo capiti diadema corruscans.
Hanc animam, hos sensus precor o tu collige Jesu.
Decidit horrendus gladius ; cervice revulsam
Jam cadit innociumi caput ; intactoque cruore
Terra madet: rapit unus amor super aethera mentem.
Talia voce cano: Salve laetissima Virgo!
[Stranica 24]
Quae lux coelica carcerem
Invadit гаdiis beans?
Ut pulcro aethere devolant
Laetanti Agmina cantu!
490 Sedes sancta recluditur.
Chorus Virginum amabilis
Inter brachia colligit
Ridenti ore puellam.
Ecce Artemia dulcia
Sponsi basia percipit ;
Sumit gaudia fulgida
Concentusque suaves.
Coeli Regia, Numinis
Aeterni Solium nitens
500 Percellis tenerum mihi
Qua dulcedine pectus?
Quae vox auribus insonat
Perquam vox mihi amabilis?
Nempe Artemia ab aethere
Me nunc nomine dicit.
Virgo pulchrior Angelis
Dii sponsaque flaminis
Monstrat praemia gloriae
Mi futura perennis.
510 Haec haec impavidus petam.
Nempe Artemia, te sequar.
Christi miles et inclitus
Ero et sanguine Martyr.
Carcere prorumpens subito, cum talia fatus,
Evoco Marcellum (9) Romae qui summa tenebat
[Stranica 25]
Inter Christiadas, me dura Lucina (10) juvabat,
Virgineum corpus, collecto sanguine, tristes
Balsamicoque oleo, fragranti et aromate inunctum
Susannae juxfa loculum componimus Arca.
520 Extemplo trepidans saeva digressus ab Urbe
Ашplexus venerando tuos dulcedine tanta
Excipio Pastor, vitae tu munera praebe,
Quae mihi promisit moriens Artemia Virgo.
Interea Senior lacrymis audivit obortis
Quidquid Anastiades retulit ; mox ipse libenter
Vitae munus, ait, tradam: prope volvitur unda
Has inter ripas Jadris, jam pressimus illas.
Hie Pastor tollens oculos coeleste precatus
Auxilium juvenis cervicem numine plenus
530 Lustrali conspargit aqua, simul ore sacrata
Verba sonat sanctam subito donantia vitam
Littore ab eoo lux fulsit fulguris instar
Lambit Anastiadis frontem ; mox decidit ipse
Laetitiae nova signa videns, animaeque recentem
Concipiens formam interius purumque nitorem.
Exsurgens, salve, dixit, Deus optime, salve.
Salve Augusta Trias, nobilis Unitas
Salve Stelligeri Conditor aetheris
Rerumque omnigenum tu Pater Arbiter
540 Pollenti omuia dextera.
Aeterni Unigenus saecla per omnia
Salve aeterne Deus, sanguine qui tuo
Servasti redimens terrigenum genus
Suspensus Crucis arbore.
Salve divus Amor, Spiritus integro
Qui Patrem et copulas flamine Filium,
Portento tenero Cristiadum beas
Sancto munere pectora.
[Stranica 26]
Culparum maculis scilicet integer
550 Solutis vitiis ; ipsaque sanctitas
Exornans animam lumine coelico
Praebet candida gaudia.
Salve Crux tribuens dona perennia
Salve Relligio spes hominum unica,
Pro Te despiciam saevitiem hostium ;
Erunt dulcia vulnera.
Interea Petrus ridenti laetior ore
Oscula dat juveni sancti nova pignora amoris.
Laetus Anastiades sequitur vestigia Patris ;
560 Callibus obtectis sacram sic itur ad aedem,
Qua recolit Domni venerans pia turba sepulchrum.
Longa Salonarum prospectans moenia, et arces
Pastor ait, priscos urbs haec celebrata per annos.
Hic surgit: memini, retulit quae carmina Vates.
Interitu alterno quidquid servatur in orbe
Et casu alterno vimque diemque capit.
Grandia ab exiguis ducunt exordia rebus
Et regna a parvis urbibus ipsa vigent.
Sic quae vix humilis surgebat Martia Roma,
570 Caede Albae, septem collibus ipsa sedet.
Sic Tyrinthiades quam olim fundaverat Hillus ( 11)
Atque loco dederat nomen habere suum ;
Parva quidem angustos claudebant moenia calles,
Urbs humilis, populus pauper et ipse fuit.
Ast cum Delminii venit Romanus ad arces,
Et cinxit multis oppida militibus ;
Evertit victor turres, portasque, domosque
Marte furens currit per fora, perque vias ;
[Stranica 27]
Romulidumque iram et ferro patriam ultus et igne
580 Indignum gentem misit in exilium.
Tunc miseros cives dulces liquisse penates,
Oppidaque et villas incoluisse ferunt ;
Et veteris passim muros subiisse Salonae,
Dum secum multas divitias veherent ;
Et populo titulum, deсus et praegrande dedisse,
Et dixisse suo nomine Dalmatiam.
Littore in Adriaco sic crevit prisca Salona
Fulget et Illyrici gloria prima soli.
Tunc bello fortes grandesque minacibus armis
590 Heroes aderant, animosque ad magna ciebant.
Moenia cum premeret rigido Romana juventus
Obsidio urgeretque fame, ruit horrida in hostes
Femineae (12) stirpis manus et formidine miscet
Omnia terrifica: facili nunc mente recordor
Quae vates cecinit memorans praegrande tropaeum.
Heros potenti percitus impete
Dextraeque fulgens robore ahaeneo
Fertur per obstantes catervas
Horrifica metuendus hasta.
600 Qua vis coruscat fortior hostium,
Volat secundo marte furentior
Iraque succensus, cruento
Sternit equos, equitesque ferro,
Percussa dira caede acies fugit.
En glorioso pulvere perlitus
Lauroque praecinctus, superbos
Victor ovans geminat triumphos.
[Stranica 28]
Vi praepotenti Mars rabidus rapit
Interdum et ipsas femineas manus,
610 Cogitque matronas in armis
Belligeras agitare turmas
Clio revolvens gesta Salonidum
Mentis puellas exere bellicae,
Quae quondam in adversas ruerunt
Romulidum intrepidae phalanges.
Adgressa cerno milite plurimo
Circum Salonae moenia, et arduas
Turresque, portasque insolenti
Passim acie trepidare cerno.
620 Infesta denso fortia ab aggere
Stant castra: crebro dux ferus impete
Insultat urbi, cursitansque
Dalmaticos populatur agros.
Tumultuoso qualis in aequore
Immota rupes tollitur ardua,
Et frangit undarum furores
Et rabiem minitantis austri:
Sic aestuanti pectore civica
Cohors frequentes dejicit impetus,
630 Hostilis insultus juventae
Vi cohibet removetque ferro.
Recens furori quis furor additur?
Cietque ad ausus Juno Salonia,
Et urget ardentes puellas
Adgredier male tuta castra?
Late tenebris atrior incubat
Nох circum, et altus jam sopor occupat
Hostes fatigatos: quietis
Tuta quies dominatur arvis.
[Stranica 29]
640 It feminarum lecta manus, comas
Dispersa longas, vestibns horridis
Obtecta, lymphatisque dextris
Igniferas agitata taedas.
Inferna qnalis turba Acherontidum
Erumpit orci faucibus intimis,
Bacchatur et passim per agros
Terrigenae metuenda genti ;
Haud dissidentem sic per imaginem
Currunt furenti pectore feminae,
650 Saevoque spectaclo repente
Excubias superant, fugantque.
Invadit omnes terrificus pavor,
Honorque turbas exagitat recens,
Et daemonum terrent nocentum
Visa truci simulacra vultu.
Injecta longe flamma per arduas
Moles voruci corripit impete,
Vallumque comburens ad astra
Horrisonas agitat favillas.
660 Confusa diris agmina ab ignibus
Ignara moestos ingeminant sonos ;
Et quisque confestim trementi
Arma manu, clipeosque sumunt.
Portis reclusis protinus exilit
Miles secundo marte Salonius,
Et castra pervadens sonanti
Miscet agens inimica ferro.
Caedes cruentas caedibus insolens
Late ingruenti disseminat manu,
670 Quacunque turbatos fatigans
Romulidas, pavidosque longo
[Stranica 30]
Campo repulsans: flamma voracior
Aut ensis hostes vulnere percutit ;
Tristesque tolluntur fragores,
Horribilis loca cuncta strage
Complet ruina. Nocte sub horrida
Fusae phalanges diffugiunt procul,
Et castra, navalemque portum
Victor ovans penetrat, tenetque.
680 At sol cupitum duxit ubi diem
Nocturna clades cernitur undique:
Strages per ipsas arva faetent
Strata cadaveribus nefandis.
Et littus horret sanguine, et Adriae
Fluctus stupentis: Jader amabile
Immiscet undis, atque trunca
Membra virûm, galeasque volvit.
Salona laetis plansibus insonat ;
Pandit relati gaodia proelii,
690 Interque rumores faventes
Femineam recipit juventam.
Salve coruscans robore dextera
Et corde firmo turba Salonidûm
Usque usque vel tardi nepotes
Magnanimum celebrent tropaeum.
Sinierat carmen Petrus, sic inde locutus!
Vana superstitio passim, falsusque deorum
Invaserat cultus, nulla hic surgebat in urbe
Ara Deo Coeli, terraeque, marisque Superno
700 Factori, summo qui dirigit omnia nutu:
Munere apostolico tunc has adcessit ad oras
Domnius (13) atque inter populos nova semina vitae
Effudit diraqne fidem cum morte sacravit.
[Stranica 31]
Scilicet en Templum cineres quod servat et ossa
Summi Pastoris: tantum venerare Patronum.
Accedant pietate graves, pronique precantur.
Tunc Petrus nitidam sacrato chrismate frontem
Ungit Anastiadis, divino flamine plenus,
Haec cecinit radios veluti circum undique fundens,
710 Salve qui tribuis munera gratiae
Intacta omnigenae Spiritus intimis
Fundens pectoribus mirificas opes
Et flammas Cherubim novas,
Dotes aethereas da Sapientiae
Inuncto Capiti, pande iter arduum
Noscendi illecebras, atque pericula
Vitae inter scopulos truces.
Dona difficilem consilii modum
Virtutis niveae robor aheneum
720 Et rorem sophiae, sensaque candida,
Et sanctum domini metum.
Ibis impavidus bella per horrida
Haс virtute potens, ignibus aestuans
Laetanti rabiem pectore barbaram
Spernesque invalidas minas.
Te frustra rabidus pectine carnifex
Ferrato laceret membraque torqueat.
Exultes moriens fortior in Deo
Tutus numine coelico.
730 Martyr conspicuus sanguine sis tuo
Victorque aethereas Spiritus ad plagas
Volabit referens gaudia coelitum
Inter Virgineos choros.
[Stranica 32]
Sic pulcher Christi generoso pectore Miles
Fulsit Anastindes: sanctam tum pacis ad aram
Hostia pura datur. Sumit libamina vitae
Attollens oculos juvenis, grandique nitore
Spiritus effulsit Christi cum corpore junctus.
Quae nova flamma rapit per apertas aetheris oras
740 Laetificam mentem? Jam fulgida regia coeli
Ante oculos illi, ridensque Artemia vultu
Angelicis immixta choris jam sistitur, atque
Magnanimos urget duro in certamine ad ausus.
Tum grates peragunt flexo cum poplite, et orant
Omnia pollentem rerumque hominumque Patronum.
Decedunt templo. Senior tam, conspice, dixit,
Hanc Urbem. Turpi vitiorum perclita coeno
Nunc etiam foetet. Caveas precor, optime, semper
Illa sequi: intactae teneas praecepta salutis.
750 Sanguine Christiadum maculatur, et undiqne clades
Cladibus ingeminat Diocles furibundus in urbe,
Et cives acuunt rabiem, stimulantque Tyrannum.
Vae miseris. Veniet nimium lacrymabile tempus
Ultrix ira Dei bellorum turbine perdet
Urbem cum populo. Solimae ceu rudera quondam
Dispersa, ante oculos se squallida sistit imago.
Ergone bellipotens istis sargebat in arvis,
Inque hoc deserto, pulchra Salona, loco? (14)
Quae quondam Illyricas jussu fraenaverat (!) urbes,
760 Dalmaticasque oras rexerat imperio?
Et toties hostes debellatura superbos
Miserat e portis agmina tanta suis,
Navibus et vento longinqua per aequora vcctis
In patriam vitae commoda mille tulit?
[Stranica 33]
Ergo hic marmoreis olim sublata columnis
Magnorum hic aderant tot documenta Virûm?
Hic et numinibus fumantia templa, sacraeque
Aedes, urbani grande decoris opus ;
Compitaque, innumeraeque viae, fora vasta, theatra,
770 Turres et longo moenia celsa gyro?
Heu mihi quid superest tanto de nomine? quidque
Restat adhuc, ni quod signa doloris habet?
Siccine deperiit splendor, fastusque Salonae?
Siccine Dalmatici gloria prima soli?
Sic amplae cecidere domus et regia tecta,
Oppidaque et passim nobile quidquid erat?
Quo nunc discessit jactata potentia quondam,
Lataque pugnaci clara tropaea manu?
Quove magistratus cessit, Patresque verendi,
780 Et docti cives, artificumque cohors?
Quo nunc divitiae, quo nunc navalia, et ampli
Portus, et tutis ostia littoribus?
Omnia strata jacent, altis et tecta ruinis
Et late circum squallor et horror adest.
Saxorum cumulus, prostrataque rudera passim
Erutaque hos agros tot monumenta tegunt.
O dolor! O pietas! o virtus prisca parentum!
O carum nomen, grande decus Patriae!
Templa ubi surgebant, atque alta palatia, tauri
790 Nunc et oves ipsae pascua tuta petunt.
Rusticus et cultor terram nunc scindit aratro,
Marmoreis ubi erant atria fornicibus.
Aut ubi plaudebant laetis spectacula scenis,
Ingeminat tristes nunc philomela sonos.
Sibilat et serpens inter dumeta, superbus
Ibat quo civis per fora, perque vias.
O sors infelix hominum, plorandaque casus
Conditio, omnigenis praeda jocusque malis!
[Stranica 34]
800 Ast tu, qui transis, gressus huc siste, viator,
Neve has relliquias pendere mente neges.
Sunt hae relliquiae, suut haec excidia certe
Urbis honor veteris, conspicuusque decor,
Hos inter lapidum cumulos, atque eruta saxa
Cernent et pictas vivide imaginibus
Cellas, marmoreis et strata cubicla lapillis,
Commodaque aegrotis balnea corporibus:
Disjectos arcus, semesaque busta, nepotes,
Et vastas moles undique ponderibus
Dispersasque suis cernent, simulacraque trunca,
810 Mixtaque cum sculptis moenia marmoribus.
Et tunc saepe juvet tacitos errare per agros,
Hic ubi cum pupolo prisca Salona nitet;
Balatu pecudum, pastorum et carmine tristi
Adflictas lacrymis irriguisse genas:
Atque e ruderibus mediis, saxisque sepultis
Detegere illyrici tot monnmenta soli:
Insculptoque simul lapide, incisisque metallis
Cernere priscorum grandia gesta virûm.
Saepe inter cineres, effossique ossa sepulcri
820 Inspectare juvet signa superba ducum:
Et legere in tumulis totum vulgata per orbem
Herculcae quondam fortia facta manus.
Utque gemens conjux, lacrymisque per ora solutis
Defleret sponsae tata inopina suae,
Ut rueret medios heros moriturus in hostes,
Rumperet infestas marte furente acies ;
Quas ferret leges magna gravitate senatus,
Et quae virtuti praemia clara daret?
Qualia cum populis commercia opima tenerent,
830 Et quantas cives divitias veherent?
Et possent auri pondus, virgasque politas
Olim e montanis fodere visceribus.
[Stranica 35]
Tunc aliquis dicet, jucunda haec mente revolvens,
Cui latiees aperit docta Sophia suas ;
Abdita et saeclorum efiossa inter saxa videbit,
Qualis honor patriae, gloria qualis erat,
Cum turres priscae starent et templa Salonae,
Altaque cum vastis moenia porticibus ;
Ut tepidum in molles zephiros tunc iret Jader
840 Luderet atque istis moenibus Adriaci
Spumans unda maris: Nec certe nobilis Hospes
Hollicito spernet tunc loca adire pede.
Atque hic saepe silens multis spatiatus in arvis
Evolvensque piis rudera cum lacrymis
Multa animo releget, veterum praegrandia discet
Gesta Saloniadum, Dalmatiaeque decus.
Heu! Urbs infelix! saxorum culmine, dicet,
Pressa jaces, tantis condita ruderibus
Majestasque decorque tuus post saecula longa
850 Nominis antiqui grandia signa geret!
[Stranica 40x]
LIBER SECUNDUS.
[Stranica 41x]
Interea Christi Miles digressus ab Urbe
Tecta petit Dioclis. Juvenili laetus in ore
Pulcher Anastiades divino flamine plenus
Optatoque inhians coelo, ceu mane sereno
Sol nitidus Bebii surgit cum vertice montis
Incedit placidus, nova munera corde volutans.
Nam virtus, pietasque simul recreatque fovetque
Internos animi motus, ad grandia dulcem
Erigit et mentem, divinaque praemia poscit.
Ipse viam calcat solus, collesque relinquit
Hinc inde arboribus laetos, turresque propinquas
Jam cernit, murosque altos, arcusque potentes.
Ingreditur portum tacitus, plateamque decoram
Adspicit atque dolens spernit simulacra Deorum.
Jam Dioclem obsequio spectat, longamque salutem
Augurat, at temnit rabiem, vultumque minacem.
Caesareo orbatus sceptro, frontisque corona
Ipse (1) hortos recolit, terram partitur, et altis
Sepibus obcludit circum, rastroque reformat.
20 Semina tum mittit, spargit tum fluminis unda,
Foecundum transponit olus rapasque tenaces,
Lactucasque albas. Gaudet longo ordine poma
Ponere cum ficis, vites oleasque virentes,
Inserit atque piros, nucibus tum persica jungit.
His super interdum sylvam quae proxima frondet
Adscendit ; lepores timidos, multisque capellas
Insequitur canibus, telisque et cuspide longo
Perctit, optatam referens cum carmine praedam.
At frustra menti quaerit solamina, dirus
[Stranica 42]
30 Quem dolor excruciat penitus, torquetque malorum
Conscia saevities ; cordi nulla otia donat.
Ac veluti clades inter, crebrasque rapinas
Qui vitam degit latro, formidine pressus
Vindictam metuit, flammataque fulmina coeli,
Hinc tristes horas, longa formidine ducit
Insomnesque trahit noctes tristissima vitae
Tempora saepe suo tacitus sub corde volutans.
Interea Petrus veteri discessus ab urbe
Visit Anastiadem. Juvenis laetissimus ore
40 Excipit Ipse Senem, dein illi fausta precatus:
Alme Pater, dixit: vidisti Principis unquam
Hanc (2) Sedem grandi et palatia splendida luxu?
Hie nempe fastus, vanaeque superbia pompae
Atque omnis cultus romano (!) more coruscat.
Ista domus Dioclis: pulchro stant ordine circum
Caesarea perculta mano viridaria, et horti.
Alme Pater, spectare domum cupis, aurea tecta?
Me sequere. Est animus subito tibi cuncta notare.
Ecce Domus (3) celsis surgens cum molibus adstat
50 Pulchra, ingens visu. Veteri qui venit ab urbe
Prospectans longe turres (4) jam cernit utrasque
Quae muros claudunt hinc, hinc munimine cingunt.
Has inter numero similes sed mole minores
Muros jam superant aliae, belleque decorant.
Conspice qui circum pulchro cum forcipe perstant
Arcus marmorei, (5) lux queis tum plurima passim
Immitti gaudet recreatque aulaea colore
Fulgida purpureo vastas cingentia Sedes.
Quae species visu! gradienti quanta voluptas!
60 Quis decor iugenti spatio formaque superbus
Adspicitur late circum? Spectanda videbis.
Aurea (6) porta patet: Nomen tibi denotat istud
Nobile quid referat, vel quid mirabile pompa?
[Stranica 43]
Junguntur lapides lecti, nexiuque cavato
Adstant connexi et valido cum pondere utrimque
Arte laboratum acri sustentare fatigant
Fulcimen. Loculis quatuor simulacra superne
Exurgunt separata pilis, pompamque ministrant.
Ingresso portam via lecto e marmore strata
70 Ecce datur, rectoque forum cum tramite monstrat.
Hinc inde en vasta decoratur porta corona
Porticibusque suis, species pulcherrima visu!
Cursuque omne latus pari finitur ubique.
Porta (7) hac auriferi spectat de vertice montis
Surgentes Solis radios, et prospicit illa
Oceano mersos. Ridenti in vertice collis
Haud aliter gaudet foecundos cernere campos
Agricola et messes flavas oleasquc virentes:
Vel pastor pecudes late per prata vagantes
80 Ut gestit vastos circum spatiator ad arcus
Immensum quoties pelagus prospectat, et altos
Arboribus montes densis, seopulosque sonantes
Ventorum fremitu, jactatasque undique circum
Undarum pulsu terras, orasque, sinusque.
Hinc juvat ornatus et commoda noscere et omnes
Porticibus junctos colles, quadrumque theatrum (8)
Solis ad occasum structis qua porta superbit
Foruicibus, monstratque altas sub tegmine sedes.
Adspicent a dextra surgunt palatia parte?
90 Haec subeas, oro. Cernis quae porticus illa
Nobilis adcingit circum? Domus ista (9) ministros
Colligit, et famulis secreta cubicula praebet.
Jussa ferait Dioclis, mandataquc dira facessunt.
Quae rabies oculis rutilat, quae pectore in imo
Saevities furibunda fremit, malesuada malorum
Improbitas quoties fatalis fertur in ipsos
Christiadas, foedari insonti sanguine gaudens.
Tum Senior, dixit, lacrymis super ora solutis ;
[Stranica 44]
Proh stirps remotis educata rupibus
100 Nutrita lacte tigridis saevissimae,
Atque innocentum saepe pota sanguinem
Quae promis impie ferox nequissimos
Dolos furenti tetricoque Principi!
Ut jussa gandes feritatis horridae
Dextra cruenta, perfidoque pectore
In immerentes exequi Christi greges?
Quales malorum immaniumque vulnerum
Parare poenas, explicare plurimas
Caedes peroptas, et cruore spargier?
110 Quales calumnias iniquo crimine
Miscere quaeris, excitasque Caesarem
Turpes ad iras, ultionem luridam?
Ast justa praeceps fulminantis Numinis
Vindicta stridet, impiosque dissipat.
Fatur Anastiades, sed nunc, Sanctissime, cerne
Quanta domus, saevos quam pulchra ministros
Excipiat, genus injustum ad mala cuncta paratum.
Adspice quae circum lecto de marmore sedem
Porticus exornat. Stant vasta cubicula passim
120 Interius, munita armis, pulchro ordine fulgent.
Parte alia, forma simili, Ginicaea nitescunt.
Porticibus decorata suis. Loca fulgida praebent
Foemineae (!) sedes turbae, queis sumere somnum
Instruere et dapibus mensas, et ducere pensa.
Hinc aliae lanasque parant, et volvere fusos
Usque agiles rutilo digitos cum tegmine quaerunt,
Hinc filos aliae lectos vel murice tingunt,
Vel jungunt aliae tinctos, varioque colore
Componunt pariter, retrahuntque volumina, et orbes,
130 Ast aliae texunt deductis stamina filis
[Stranica 45]
Inscribunt flores varios, plantasque virentes
Atque feras, volucresque simul, stellasque coruscas
Templaque cum domibus, navesque per aequora jactas
Armatosque viros truculenta ad proelia missos.
Adspicis obtectas Persarum ( 10) veste nitentes
Aurato peplo sponsas, tristesque puellas
Stragula texentes patrioque e more tapetes.
Proh quod opus gemmis varioque colore cornscans!
Amplexu Regum patrioque extorris ab urbe,
140 Cogitur ista cohors captivam ducere vitam.
Ingemit hic Petrus, commoto et pectore clamat.
Propter impiae sonantes Babilonis gurgites
Sic gemebant exiliantes Salamonis filiae
Colla vincta pertrahentes per labores plurimos.
O propago ditiorum lacrymanda Principum
Qui suis tot nationes recreabant legibus.
Ergo tractas pensa dura, colligatis frontibus?
Jamque longe pervetustis Susiorum moenibus
Regia longe superba, patriaque splendida
150 Laneas parare vestes et tapetes texere
Huic tyranno saevienti cogeris miserrima?
Quae nefanda barbararum gentium crudelitas!
Inter hostes ense victos foeminas deducere
Et catenis usque vinctas ferre foeda munera!
At beata plena amoris, plena pacis coelicae
Saucta Christi lex capita, jura tollet perfida
Impiosque curat usus dissipare Caesarum
Bella pulsat clade dira, bella sparsa sanguine
Excipitque dulciori mater hostes pectore.
160 Quae luxus species recensque pompa
Has angit miseras premit fatigat
[Stranica 46]
Auro multiplici, simulque filis
Sericis decorare molliores
Vestes, stragula, divites tapetas?
Vanitas hominum nimis caduca!
Mores Romulidum nimis nocentes!
Qui posset facili referre versu
Formas omnigenas novas intentes
Queis ornare solent superbiores
170 Matronae caput aureis coronis
Gemmis colla, nitentibus lapillis,
Corpus veslibus elegantiori
Intextis modulo maloque ritu.
Proh sodes fuge perditos malignos
Hos usus hominum reasque pompas,
Et mores fuge, sperne turpiores
Vanas illecebras fugacis orbis
Hostis tartarei (!) dolos nefandos.
Laudat Anastiades salubria dicta, sed istinc
180 Egrediamur ait; cernis quae nobile callis
Ducat ad usque Forum (11).; grandi quo mole columna
Aere gerit fusas statuas. Quam sceptra tenentem
Lata manu spectas, Dioclem sub imagine fingit
Dum vastum diro fraenat (!) moderamine mundum.
Heu nimium felix, rectae sapientia mentis
Si fors persuasit deponere fronte coronam.
Virtus digna quidem merito ; sed tristis et ingens
Formido abjecit mentem, mersitque profundo
Curarum pelago ; vel nunc quoque torquet et angit
190 Inter delicias, tranquillaque dona vireti.
Parte alia surgens simili cum pondere pila
Herculii effigiem monstrat. Teterrimus olli
Conspectus, fera frons ; oculi ceu fulgura lucent
Horrisonamque notant rabiem, quaeritque cruorem.
[Stranica 47]
Os hominum, caedesque truces. Vel dextera monstrat
Impia jussa necis. Vindex sed Numinis ira
Jam ruit, et perdet crudeli morte tyrannum.
Conspice et has quae stant Lybico de monte columnae
Hinc atque inde novem pulchro cum fornice et omnem
200 Portieibus decorant seriem: tolluntur ad auras
Prospectu ingenti, nova dant signa laboris et artis
Qua grave Propileum nitido de marmore surgit
Quatuor (!) innixum pilis. Quae nobilis extat
Majestas arcus, atque inclitus ordo coronae?
Et Sphinges spectes hominis quae brachia (!) monstrat,
Et quae praemonstrat rictus unguesque leonis.
Limina tutantur vigiles. Aegyptia tellus
Has dedit, et veteres monumente, haec grandia Thebae
Misere. At Petrus miranti lumine circum
210 Omnia perlustrans grandi sic carmine fatur:
Eja ingruenti percitus impete
Cito volatu quo volucris feror?
Quae me stupescentem repente
Regna tenent, populique, et urbes.
Salve Canopi fertilis insula
Quondam prophanae fons sapientiae
Tellus per antiquos Tyrannos
Fatidico recreata Xilo!
Quae mi laboris grandia ahaenei (!)
220 Portenta passim, munera et ingeni
Sistuntur audacique structa
Artificum monumenta dextra?
Cavata saxo cernere Meridos
En stagna lactor, mentis opus grave,
Cum grana camporum per aequor
Fertilior cumularet unda.
[Stranica 48]
Нас parte lecto cernere marmore
Laetor superbas arte Piramides
Et vasta per centum recessus
230 Daedaliae loca tecta Sedis:
Parte hac ad instar montis et ardui
Videre Sphingem vertice maximo,
Vel inter ungues colligentem
Aediculam nitidam Tonantis.
Et Templa vasto condita fornice
Supra columnam stantia, et arduos
Longum per accessum scalarum
Cum plateis domibusque muros.
In aere fusam solis immaginem (!)
240 Spectare grandi prodigio juvat,
Quae mane surgentes referret
Blandisono radios canore.
Thebana portis moenia cum suis
Et templa vastis arcubus edita ;
Post soecla (!) disjectas ruinas
Attonitus reteget viator.
Sepulcra Regum monte sub intimo
Cavata, cellas, atria, tramites,
Quae monstret aetati remotae
250 Vir Patavi (12) veniens ab urbe.
Ignota stabunt carmina mistica
Et scripta formis mira latentibus,
Ast Gallus (13) agnoscer, legetque
Fulmineo minitandus ense.
Salve superbis natio molibus
Miranda tardis usque nepotibus
Salve gigantaeos per ausus
Gens profugum memoranda in aevum!
[Stranica 49]
Laudat Anastiades, Senior venerande, sed omnes
260 Quos circum spectas arcus, pulchrasque columnas,
Thebarum excidio ereptas, vastumque per aequor
Huc dicunt vectas. Sed nunc venientibus adstat
Nobile vestibulum (14) grandi cum fornice, formam
Interius cicli (!) praestans, quadrique superne.
Quattuor in cellis vigiles adstare rotundis
Usque solent, loculis pulchro dein ordine factis
Hinc simulacra sedent nitido de marmore sculpta:
Aenotrius Janus, Saturnus saecula perdens,
Harpocrates tacitus; Genius simul arbiter Aedis.
270 Porta patet monstratque arcus, atque atria (15) longa.
Hinc inde undenae, vasta cum mole, columnae
Sustentant ingens caeso cum fornice culmen.
Quae species operisque decus quae regia passim
Adstat majestas? Dioclis domus ista superbi.
Sunt dextra, laevaque cubicla nitentia luxu:
Haec habitat Dominus felix, ut temporis usus
Vult, poscitque simul languentis cura salutis
Et jussum vitae regimen: cum pulchrior aestas
Adridet, laetus surgentem cernere solem
280 Ipse cupit, cellasque tenet, quo vespere in undas
Mergitur occiduas; hiemis cum squallida venit
Tempestas, loca grata fovet. Longa atria (16) cingunt
Aulae porticibus similes cingentibus aedem,
Hic dulces sonuere suo modulamine cantus,
Scenicus adsurgit ludus, risusque theatri ;
Hic festus celebratur bonos, moresque, modique
Visere queis Dioclem datur et bona verba precari.
Tum Senior clamat tollens suspiria corde:
Theatra sperne, scenicasque imagines.
290 Proh quae libido turpis hic et insolens
Cor innocentum foedat, angit, enecat
[Stranica 50]
Nefanda menti porrigens phantasmata
Mores ocellis dictitans turpissimos;
Ut histriones inter altos canticos
Verbis jocosis, et figuris turpibus
Malos amorum praedicant casus, dolos.
Passim comoedi belluarum pellibus
Tecti, vel elegantibus cum vestibus
Sistuntur, illicoque luridam
300 Scenam reformant indecoris saltibus.
Quin corrigunt mores malignos civium,
Pravos adumbrant cum secundis plausibus.
Hanc sperne turbam, viliorum pessimam,
Ludos jocosque turpiores effuge.
Actus nocentes horridi spectaculi,
Irae, furoris, vindicisque pectoris
Cladem, cruorem, et inferentis vulnera
Proh sperne abhorrens, et pavescens effuge.
Semper comoedos blandientes despice,
310 Semper tragoedos sperne tu teterrimos.
Dicta probat Juvenis: sed sustentare columnae
Vix possunt aulas toto cum pondere tecti:
Hinc penetrare datur spatio quae clausa minori
Bina loca adsurgunt. Quam cernis, cella Corinthi (17)
Dicitur et Grajae formas imitarier urbis
Hic licet, ornatusque omnes, victusque dapesque
Et luxus pompam et dulcis modulamina cantus.
Stant lecti circum, Graecorum more parati,
Effulgent mensae pretiosaque vasa rubescunt.
320 Quam nunc ingrederis, Cyzici grandis ab urbe
Nomen habet, sequiturque modos, luxumque superbum,
Quem gentes Asiae vastas refovere per oras
Usque solent, opibusque nitent facilisque redundant
[Stranica 51]
Omnigenis terrae donis coelique, marisque.
Quid non absumit demens luxuria, et ingens
Ingluvies ventris potusque insana lubido?
O genus infelix hominum sic tristia quaeris
Perniciemque paras, sollicitasque necem?
Romulidae toto natio celeberrima in orbe
330 Ob tot victrici lata trophaea manu:
Quo virtus armorum abiit, quo gloria famae,
Quove ruunt raptae divitiae populis?
Coenarum ingluvies gemmas absumit et aurum,
Omnia mensarum sumptus et ipse vorat.
Usque dapes raras peregrinis quaerite ab oris
Et bibite auratis extera vina scyphis:
Nempe lucrosas volucres huc Africa mittit,
Atque Asia unguentis mittit aroma suis.
Et mare quod tumidos miscet late undique fluctus
340 Huc mittit pisces, ostrea cum lepade.
His dapibus miseri stomachum ventremque gravate
Quae possunt magnas perdere divitias.
Vinaque libantes grandi contendite concha,
Dulcius et quidquid Graia terra tulit.
Balsamicae nubes modico volvuntur ab igne
Atque odor adsperso funditur usque solo:
At saltus scurrae ducunt Nymphaeque choreas,
Et tollunt dulces timpana pulsa sonos.
Sternitur ecce dapum satiatum pondere corpus ;
350 Mens rapta ardenti perditur ipsa mero,
Pharmaca tum stomachum relevant ; quid foedius usquam?
Cum male digestis prandia foeda vomunt.
O demens hominum luxus, causa una ruinae!
O stulta ingluvies, funera certa parans!
[Stranica 52]
His descende precor gradibus, tum balnea (18) cernes.
Ista juvant arte, dant commoda summa saluti
Et nitidos donant artus: sed corpora in unda
Emundare negant, tenui nisi ludere motu
Et faciles agitare manus prius inter amicos
360 Hi studeant, aulamque vides ad munrra ludi
Quam dicunt ; tepido quae jungitur ista calore
Aeriique tenet nomen nota pallia servat.
Quae loca nunc calcas, haec sphaeristeria dicunt:
Hic etiam pallae lusus jam membra fatigat
Jam lassas reddit vires. Stat cella superne:
Illa vaporiferos densae caliginis instar
Colligit humores, facilesque effundit in omnes
Sudoris guttas ; calidis haec balnea lymphis
Cetera frigidulo recreant cum flamme lotos.
370 Adspicis hunc veluti puteum (20), quem saxa recludunt
Vasta nimis circum? Jadri deducitur amne
Haec aqua ; et exundans varios servatur ad usus.
Hanc quoque fac videas cellam (21): ne frigore ab ipso
Laedantur loti subito, moderamine eodem
Temperieque frui simili juvat. Aurea perstant
His prope purpureo velamine vasta cubicla (22),
Quis Dioclis tentat somno sua membra levare:
Argento similis fert pulvinaria lectus,
Picturisque nitet circum variisque figuris
380 Quaeque suo paries latere. Haud procul ecce refulgens
Porticus exsurgit, pulchro cum fornice monstrat
Aediculam (23), medicae summo in qua tollitur artis
Ara Deo! qualis majestas splendet in ausu?
Atria consurgunt lybicis sublata columnis.
Liminibus vastis grandi cum pondere porta
Praebet epistilium lecta praegrandius arte.
Fulcimen quadri lapidesque ligamine juncti
[Stranica 53]
Efficiunt, nimioque labore nitentius intus:
Insculptaeque simul coronae omnia cingunt
390 Romanosque modos gustumque ostendere certant.
Numinis eftigies adstat nitido aere coruscans
Aedicula in media. Semoto exire recessu
Adspice serpentem longo volumine, ut alte
Extollit caput horrendum, linguamque trisulcam,
Exagitansque oculos reptans dat sibila crebra,
Conscenditque aram, statuam superare fatigat
Fulgentemque Dei faciem. Timor illico cogit
Tentantem ruere in praeceps, atque ore venenum
Lambere diffusum frustra. Tum pectore fervens
400 Et portentiferae reserans prodigia mentis
Grandia voce canit Petrus; fert grandia voltu.
Quae mihi rerum species recentum
Sistitur cultum removens nefandum?
Cuncta pollentis video corusca
Muncra dextrae.
Scilicet foedum simulacrum et ara
Corruit turpi maculata casu ;
Moxque nigranti trepidans recessu
Effugit anguis.
410 Desilit summo rutilans ab axe
Fulgor, et manans tenues per auras
Illico templnm radiante circum
Lumine replet.
Grande vas lecto lapide excavatum
Tollitur signum refcrens cupitum,
Sculpta Crux adstat tribuens beatae
Pignora vitae.
[Stranica 54]
Vox sacerdotis sacra verba profert.
Sale conditas oleoque inunctas
420 Mundat has undas, mala pellit hostis
Damna maligni.
Spiritus virtus veniens Superni
Labitur, culpae maculas repurgat
Quippe Jordanus fluitans recepit
Nobile donum.
Excipit Jesus peragrans ad oras
Cum cupit sanctos retulisse fontes
Corporis tactu, laticesque donat
Flamine dio.
430 Turba florentum juvenum, senumque
Et puellarum properat sacratum
Semper ad fontem, recipit beatae
Munera pacis.
Scilicet cordis maculas lavacro
Quisque depurgat nova dona sumens,
Sedis optatae superum notatur
Inter alumnos.
Coelicae vitae dator innocentum
Alme fons salve, veneranda et aedes!
440 Splendor en major decorat vetustae
Culmina pompae.
Enitet templum memorans Joannis
Nomen, exsurgit recolenda semper
Ara commendans monumenta cunctos
Grandia in annos.
Interea redeunt ad prisca cubicula Regis.
Tum Juvenis, sodes, ait, illa parte repostas
En scalas cochleae similes ; descendimus istis.
[Stranica 55]
Hae autem secretis tacitisque recessibus omnem
450 Percurrunt aedem subter, pilaeque reductae
Hinc atque hinc arcus magno cum pondere grandes
Sustentare valent: longa cum calle meatus
Panduntnr, tectique trahunt, qua singula circum
Turris ad omne latus surgit, monstratque latebras.
Hinc maris Adriaci littus peramabile laetos
Conspectus offert gradienti: ut pulchrior aedes (24)
Нас parte adspicitur! Denae jam quinque columnae
Conjuncto ex lapide injectas cum fornice sculpta
Sustinere coronas et simul addere toti
460 Grande decus domui quaerunt; qua porticus omnis
Prospectum extendit late, qua summus in axe
Sol radians signat medii sua tempora cursus.
Spumeus hic fluctus perflat cum ventus ab austro
Rumpitur, evolvensque imas immittit arenas.
Huc naves properant, cursu maria alta secantes
Exonerant merces, celeri cum remige cymbae
Saepius accedunt faciles, gens appulit oris.
Extremas versus turres, bipatentibus adstant
Arcubus ingentes portae, totamque decorant
470 Porticibus faciem tectis, loca dulcia eunti.
Candida consurgunt supra simulacra (25) Quiritum
Qui bello celebres claros retulere triumphos.
Tullus Marte ferox: grandes in pectore sensus
Usque fovens Ancus: memorata ad munera lectus
Tarquinius senior: cincti diademate frontem
Hinc inde Heroes patria cum lege Senatus
Quos coluit. Nomen totum volgare per orbem
His licuit. Brutus cognati sanguinis hostis:
Ense Camillus atrox: crudeli morte superbus
480 Regulus: et Fabius pugnae cunctator: et ardens
Marcellus, Liviusque sagax. Duo fulmina belli
Scipiades: Paulusque vehens praegrandia curru
[Stranica 56]
Munera grajugenûm: praedas aurumque Lucullus
Adcumulans Asiae: Pompejus funere flendus:
Et Caesar lauro cinctus: nitidaque corona
Augustus fulgens: acie Germanicus ipsa
Clarior, ast omnes augusto sanguine creti.
Titus amor patriae, toto celeberrimus orbe:
Caesareique duces regalia sceptra tenentes.
490 Quae rerum species? nova quae spectacula scenae?
Ast ascende precor, sancta venerando senecta,
Ferrea porta (26) patet: cochleae pars altera sursum
Qua gradibus ducit summas conscendere cellas.
Incolit has sedes Diocles, cum floribus aestas
Exornat late campos, et flamine dulci
Eurus permulcet jucundas leniter undas.
Qualis adest oculis prospectus utrimque tuentis,
Vel mare velivolum videat, scopulosque remotos
Messibus aut flavos agros, oleaque virentes!
500 Porticus hic spectat surgentis lumina Solis,
Quo juga protendit mons Aurens, altaque monstrat
Culmina cum sylvis Bebiusque, et saxea terga
Albius, arctoi quassatus turbine venti.
Arboreas inter plantas olusque virentes
Hortus jucundos subter diffundit odores,
Hortus delicium Dioclis, sua grata voluptas.
Ut gaudet quoties flores ipse inter et herbas
Ambulat! Ut felix placidusque et fronte serenus
Adridet! sed cor curis vexatur acerbis,
510 Cladibus ingeminat curas, tristesque dolores,
Conscia mens scelerum torquet sibi viscera et angit:
Vana quies vultu frustra bella intima pellit.
Altera quam premimus nunc porticus imminet orae,
Brachiaque ostendit colles, et florida Olynto:
Longa Pharus dives pecorum, vel fertilis Issa.
Quo caput occiduis nubeum submittit in undis.
[Stranica 57]
Mons surgit propior nemoroso vertice lectus
Venatu recreat dominum. Quo plurima circum
Porticus angustis nitet arcubus altaque praebet
520 Quatuor (!) in partes constructa sedilia, cernis
Amphiteatra trucis quae dant spectacula belli.
Ingentes crates solidis ubicumque coronis
Tolluntur: quoties recluso carcere vidi
Immanesque feras rictu contendere et ungue,
Atque homines nudos foedari sanguine et ipsos
Christiadas laceris membris occumbere morti.
Ingemuit Senior, lacrimans et talia fatur:
Quo mens furore vestra gaudet pertrahi
Viri fugaces stultiores perditi!
530 Non bella dira, nec malorum plurima
Cohors valebunt sat necis, sat funeris
Inferre flenda toto in orbe gentibus?
Cruenta pax erit, cruenta dulcior
Erit voluptas? scilicet spectacula
Cruore foeda, tristibusque cladibus
Vos expetito recreant solamine!
Quot corda nata motibus mitissimis
Ludos cruentos saepe cum perspexerint
Furore plena concupiscunt sanguinem?
540 Humana mens turpi malo proclivior
In pejus usque volvitur citissima,
Viam recludit pectori crudelitas,
Visu feroci, perditoque lumine.
Quo stulte curris se necantes cernere
Servos furentibus scelestisque ictibus,
Vel dissecari belluarum morsibus
Dirisque tigridum leonumque unguibus?
Dulcedo amara vel voluptas effera
[Stranica 58]
Rapit cruenta perditum cupidine
550 Sopore sicut obvolutum Stygio.
Haec sperne velox, effuge haec spectacula!
Annuit his Juvenis ; commotus pectore fatur:
Porticus ecce nitet ; septem spectare trionem
Unde datur: montesque simul, longasque Salonas,
Moeniaque Andrecii subjectaque littora late
Caprario, et spumans rabidis aquilonibus aequor,
Ast propera: Templi (27) lucentia culmina cernis.
Hoc subiisse juvat. Pulchroque ex marmore stratum
Ecce forum premimus pedibus. Jam nobile surgit
560 Marmoreis gradibus Templum. Pulchro ordine circum
Sex cum ter denis Lybico de monte columnae
Arte laboratas grandi cum mole coronas
Sustentant, supraque jacent perstrata resecto
Ex lapide: insculptis basibus simulacra Deorum
Stant, decorantque simul tutantur et omine certo
Usque domum. Fallax Superum Regina Tonantis
Et soror et uxor ; Sophiae dilecta Minerva:
Flava Ceres spicis, diris Mars horridus armis.
Blanditiis Venus alma suis, atque aliger ipsis .
570 Mercurius pedibus; quassans ex aere Tridentem
Neptunus pelagi domitor ; Vulcanus et ardens
Pieridum socius, cantusque suasor Apollo;
Hinc Musae surgunt forma specieque nitentes;
Hercules attollens clavam, Bacchusque rubescens,
Et Pluto, et Genius grandi virtute gubernans
Romulidum imperium ; tum conditor ipse Quirinus
Ceteraque insipiens quae gens sibi numina dicit.
Quam speciem praestat, majestatemque coruscam
Grande Peristilium statuis, pulcraque (!) corona
580 Praecingcns Templum? Eois ut surgit ab undis
[Stranica 59]
Sol rutilans radiis, roseo fulgore decorus ;
Sic sacra tanta inter monumenta extollitur Aedes.
Ordinis integritas recti, sapiensque venustas
Ingeniique nitens summis cum partibus ardor,
Caraque simplicitas rerum simul undique fulget.
Porta suis injecta puis, subjecta coronae
Iugenti, variis quas ars bene sculpta decorat
Floribus, ecce patet ducto cum cardine, et omnes
Ostendit species opens. Jam nobile Templum
590 Porrigit octonas facies, spectantibus aptis
Conjunctas saxis ; ratio quae certa praecidit
Mensura simili, modica et cum calce ligavit.
Sed sacram subiisse domum juvat. Emicat intus
Coelica majestas. Summo de vertice lumen
Descendit radians, medias et percutit aras,
lllac nubiferus cum victima ab igne crematur,
Evolat ad coelum fumus revolutaque thuris
Caligo iucensi, gratosque effundit odores.
Aspice quas nuper tellus Aegyptia misit
600 Hasce columnarum moles. Stant octo ferentes
Florideum epistilium totidem supraque minores
Arte laboratas pretioso e marmore ductas:
En simulacra vides hinc inde adstantia, formae
Apta Gigantaeae: illis est custodia Templi.
Jupiter iste Tonans: nemorum illa est candida cultrix ;
lnsculpti circum Bacchantum more notantur
Ludentes chori, incincti tempora sertis
Et nemorum Nymphae pulsantes tympana dextra
Ducentesque leves saltus, tenerosque triumphos.
610 Instar squamarum testudo tota coruscat
Vasti opus ingenii, grandi molimine tectum
Sustentat nitidum varias firmatque figuras:
Titanides bello victi, subitoque sepulti
Mortibus injectis ; flammas ex ore vomentem
[Stranica 60]
Aetna tegit vasto Poliphemum corpore, et usque
Vultur Promethei jecur immortale cruentat
Vertice Caucaseo. Summa vi Sisiphus ingens
Saxum urget; praeceps rapido ruit impete monte.
Orphens auritas silvas, montesque sequaces
620 Blandisona ducit cythara, lacrymansque fugacem
Respicit Euridicem: cernes tum cetera demens
Quae plebs effinxit. Qua majestate decorum
Numen adest, cultuque suo, simul ore verendum?
Hos loculos circum dilecta cubicula dicunt
Illius, hic stultae capiunt oracula gentes.
Callibus obtectis, nigranti nocte, ministri
Accedunt, responsa ferunt, incertaque dicta,
Queis dat credulitas demens certissima sensa.
Proh genus infelix hominum, vereque dolendum
630 Aeternum spectate Deum, agnoscite cultum,
Discite et aethereae venerari dogmata legis.
Hisce dedit lacrimas Senior: tum laetior ore
Fata legens animo, venturaque mente revolvens
Sint grates, inquit, Factori ante omnia mundi
Christiadumque Deo, qui tam dementia nostris
Cordibus eripuit, tenebrasque removit et omnem
Errorum seriem, reserans nova lumina Coeli
Christus ubi infernos pede pressit ovante triumphos.
Quali luce nitet Templum? Hoc subit ecce Joannes (28)
640 Italicis veniens oris. Ipse omnia circum
Conspicit, atque oculos flammato pectore tollens
Voce sonat grandi, simulacrum informe deorum
Corruit extemplo: trepidi fugiere ministri
Abditi et horrifico strepitu sonuere recessus,
Lux coeli effulget; bonitas et Numinis Usque
Enitet hic, Sanctique augusta extollitur ara.
Ponitur et Cathedrae solium venerabile in annos!
Is primus sedet Spalati memorabilis Auctor,
[Stranica 61]
Et Domni cineres lectos, atque ossa reponit
650 Integra Anastasii. Proh quae miracula cerno
Vulgari ante aras praedulce levamen egentum!
Aspice nunc seriem longam labcntibus annis
Pontificum, teneant qui sedem summaque dona
Doctrinae intactae, cordisque ad grandia nati
In populum effundant faciles, virtute magistra,
Justinus (29) jam purgat aqua, qui foeda Naronae
Arva colunt. Primas decoratur honore Joannes (30)
Dalmaticos ultra fines. Incedere vidit
Victrices Venetum naves prope littora Petrus (31);
660 Mores informat Laurentius (32). Hostis honorum
En silvas inter vitam Crescentius (33) egit,
Purpureo Albertus (34) sapiens vestitur amictu.
Eloquio grandis, sanctis virtutibus ingens
Nimbo saxorum moritur Rainerius (36), optans
Carnificum veniam. Praefert Crucis inclyta Petrus (36)
MunEra. BernardUs (37) forti sermone fatigat
Usque hostes ; Bellae sociali foedere summos
Hugrinus (38) Patriae dat opes: Rogerius (39) adstat
Funeribus Thomae moerens: Venerabile Romae
670 Concilium Patres inter pervisere gaudet
Zannius (40): Intactum fulgens te purpura vestit
Cornelî (41). Solium linquens quae dogmata fundis
Antonî (42) infelix! Turrim Ponzonius (43) ornat
Marmoream. Quid te Mariae sudantis imago
Perturbat, Praesul (44)? Recreas dulcediue moruin
Sic cives, Albane (45), tuos. Tu claudis alumnos
Cosme (46) tibi caros, plantas ceu cultor in horto.
Te Cupille (47) nitens Virtus comitatur euntem,
Dum Turcas cernis multa formidine turbas
680 Effugere ad montes Bosnaeque revisere campos,
Effulget pietasque tua, Lage (48). Insignis ab Urbe
Antonî (49) Mucari vitae sacra munera praebes
[Stranica 62]
Dalmatico sermone valens. Coluisse viretum
Bizza (50), cupis studiis Tiluri prope fluminis oras.
Integritas Dinaricii (51) pulcherima (!) splendet.
Virtutum dilecta cohors, caritasque coruscans,
Te Garanine (52) trabunt, laudant rerum omnium egentes.
Cippice (53) candidula late bonitate renides.
Paule (54) venis. Populum patriae facundia linguae
690 Usque rapit: docto sophiae recludere in horto
Intactam gaudes sedem, praegrandia
Templo Dona ferens, majora dares; ni tristia fata
Tam cito te raperent! Densa caligine rerum
Obvolvor circum: mentem nox invida late
Obtegit. Egredior Templo: loca prisca revisens,
Tecta peto, parvamque casam prope littora Jadri.
[Stranica 71x]
LIBER TERTIUS
[Stranica 72x]
[Stranica 73x]
Delicias inter, delecta et commoda rerum
Imperii spernens fastus, plaususque superbos
Jurgiaque et fraudes comitum, tristes livores
Securae Diocles peragebat tempora vitae.
Saepe tamen tacita gaudebat volvere mente
Gesta suae dextrae totum vulgata per orbem,
Grandiaque omnigenae contempta insignia pompae,
Utque acies premeret formidatasque phalanges
Laeta trimphali properans victoria curru.
Hic tot opes inter dulcisque silentia sedis
Praeteritos iterum Senior revocaverat annos
Primaque Anastiadi monstrarat facta, vicesque.
Haud procul a longis floret Dioclea (1) Salonis:
Nascitur hic infans Valeri (2) de sanguine cretus.
Roma tenet puerum cum gente, stipendia ducit
Romulidas inter primaevo flore juventae.
Ense potens, virtute gravis, suscepit honores
Militiae, rueret medios dum fortis in hostes
Sterneret et multo exundantes sanguine turmas.
20 Jam subit, hic fatur, cum vidit Moesia quondam
Me duce, Romanas acies in proelia mitti
Barbaricas terrere manus et castra levare ;
Tunc Druidum (3) quaedam subito delecta Sacerdos
Sistitur, et mox voce sonans, mihi debita dona
Trade precor. Tradam, clamo, cum purpura corpus
[Stranica 74]
Exornet, sceptrumque geram. Tunc ipsa repente
Grandio erigitur, lucentia lumina vertit
Attollitque comas, flammanti et protulit ore:
Mundi sceptra geres, Aprum cum dextera perdet:
30 Auribus insonuit vox haec, Dea foemina visa,
Concutit ossa timor, subito perclusa stupore
Mens haeret, veluti siquis prostratus in antro
Pythiaco recipit turbato oracula corde.
Ipse ego sum omen trepidanti pectore, vera
Sensa ratus, sylvas lustrans vallesque repostas
Saepe hasta stravi canibus pellentibus apros:
Sed diversa ferunt cecinit quae diva Sacerdos.
Haud procul a pelago fluctus quod verberat urgens
Cahalcidicaeque arces surgunt, tentorira late
40 Romulidum posuere acies pulchro ordine ; et adstat
Arrius (4) alta petens cognato sanguine foedus.
Concio (!) erat: culpaque carens et criminis ultor
Ense hostem adgredior. Ceu cum per prata, per arva
Adspicit errantem trepida formidine cervum
Venator cursuque premit, canibusque fatigat
Et captum telo perimit, sic impete fervens
Frustra currentem multi cum vulnere sterno.
Ingeminant acies plausus: oracula tollunt.
Pressit humum fatalis Aper: Tibi sume coronam.
50 Illyrico interea qua floret Margus (5) in arvo
Castra tenet, turbas firmat, parat arma Carinus (6).
Egredior, longum per iter, gressuqze citato
Infestas cerno peditumque equitumque phalanges,
Jam tuba terrificae dat signa faventia pugnae.
Ac veluti in sylvis taurorum armenta boumque
Instant vi multa grandique furore feruntur,
Unguibus adstantes frustra, vel dentibus ursos
Adsiliunt, feriunt cum cornibus, atque repente
Cedere compellunt trepidos: sic agmina utrimque
[Stranica 75]
60 Concurrunt infesto animo, vultuque minaci
Terrificae adgressu primo hinc atque inde catervae.
Inflexae hostiles coguntur cedere ab omni
Compulsae cornu, trepidae dat terga Carinus
Ipse fugae, teneo castra adversa, oppida, et arces ;
Devictaeque acies victoris signa sequuntur.
Laeta meos urgens comitatur gloria gressus
Hinc et Sarmaticis vidit Pannonia (7) gentes
Effugere et multa Raetheos (8) caede repulsos
Germanosque metu pressos. Victricibus armis
70 Regna Asiae peragro. Dites quacumque per Urbes
Victorem excipiunt cives, plausos secundos
Ingeminat, tolluntque novi monumenta trophaei.
Deserit extemplo Syriae Rex Nerseus arces:
Incedo viridi redimitus tempora oliva
Pacis opes gestans. Galerius ocior aura
Insequitur Persas multa formidine pressos
Adgressuque petit Regem, prope Tigridis undas
Deturbat clade ingenti, et Euphratis ad oras
Impatiens urget: duo flumina sanguine foeda
80 Atque cadaveribus stupuere exterrita circum,
Urbs dilecta nimis recipit Nicomedis (9) ovantem.
Ingenti sumptu tollo, luxuque superbo
Templa, aedes, circos, vastis aurata theatra
Porticibus. Romam venio, Tiberinaque cerno
Ostia ; Romulidas inter paludente Senatu
Ipse triumphali sancta ad Capitolia curru
Conscendo lauroque nitens spoliisque superbus
Adsto Urbis domitor, totum et regnator in orbem.
Laetitiae nova signa canunt, plaususque per auras
90 Undique tolluntur, parti monumenta trophaei
Romulidae ponunt, ponit simulacra Senatus.
Cor mihi gestit ovans, tanti mens conscia gestit
Imperii totusque meis dum nutibus orbis
[Stranica 76]
Paret, majestasque novo fulgore coruscans
Inclitaque augustos praecedit gloria gressus.
Tunc aedes Romae, tunc vastis balnea thermis
Instituo viridesque hortos, et pulchra Theatra,
Romanae dominus terrae, felicior ipse.
Regifico sumptu patria tellure nitentes
100 Erexi has Aedes; domus esset cara Parenti.
Quo decor imperii cessit! quo fastus honorum?
Abjecti plausus resonant, opprobria laudes,
Contemptus belli splendor, clamorque triumphi.
Sceptrum ubi deposui, tranquillam ducere vitam
Sperabam, sed tuta quies, pax integra tristi
Pectore diffugit ; frustra lenire dolorem
Venatu quaero et laceros solarier artus
Inter delicias artis rerumque situsque.
Taedia dant animo viridaria consita circum,
110 Ex oculis sopor ipse abiit ; tristissima spectra
Terrificis terrent formis turbantque paventem.
Quo fortes abiere acies ; quo gloria dextrae?
Quis furor erumpens mediis e faucibus orci
Viscera divexat! Vindex quae Numinis ira
Torquet turbatas effoeto in corpore vires
Praecipitemque trahit fatalis noctis ad umbram?
Talia corde dolens lacrymisque per ora volutis
Hie Senior retulit curis agitatus iniquis.
Frustra plorantem recreat moderamine vitae
120 Mitis Anastiades virtutis praemia monstrans,
In orbe quidquid nascitur invido
Crebris caducum cursibus effugit,
Turpique stultorum irretitas
Fraude rapit recreatque mentes.
[Stranica 77]
Est vita nempe labile somnium.
Somno sepultus qui jacet, illico
Lusus per umbras insolentes
Mille sibi renovat figuras.
Excitus omnes perdit imagines
130 Vocesque perdit, sensaque dulcia
Atque obstupescenti cerebro
Ore capit vacuas tenebras.
Infesta vanae pompa superbiae
Opes malignae, luxus iniquior
Tentatque mortales voluptas
Blaudisonis recreare spectris.
Sic imperantum gloria Caesarum
Lati triumphi, palmaque bellica
Plaususque, terrentesque fasces 1
140 Ludificant per inane cives.
Quo cessit ensis robur aheneum
Quo nunc trophaeis arma micantia
Cessere, diffusaque fama
Quo celebres fugiere voces?
Trophaea multis parta laboribus
Sternuntur, arcus marmore nobiles,
Disjecta procumbunt repente
Praecipiti simulacra nisu.
Sic Templa quondam, tectaque regia
150 Theatra, circos, balnea, portiens
Evertet ingenti ruina
Lapsa sono tacito vetustas.
Morsu tenaci cuncta vorat dies
Falsasque rerum pandit imagines
Interque dispersas ruinas
Facta hominis male tuta prodit.
[Stranica 78]
Humana quantum ars aedificat sagax
Aequat figuras et modicas domus
Quas saepe acervatis arenis
160 Ipse jocans statuit puellus.
Ubique mixtos insidiis dolos
Ubique cernes invida pectora,
Mendaxque fatali veneno
Fraus serit insatianda damna.
Sane beatus tempore qui suo
Valet ruinas noscere perfidas,
Virtute confisus nefandae
Vincit ovans mala sensa fraudis.
Spernit caducae dona superbiae
170 Proculque pompis atque negotiis
Gaudet suo tecto in remoto
Ipse hilarem renovare vitam.
Haud cor malignis casibus abjice,
Cognosce mentis grande jubar tuae
Et per reluctantes triumphans
Te usque trahat Sophia ipsa turbas.
Hic hic reposto floret in angulo
Optata vitae blandidulae quies.
Secura cultos inter hortos
180 Otia aedibus his aguntur.
Attolle sursum lumina ad aethera
Verosque rerum quaere modos ibi:
Virtute sic tandem magistra
Invenies sine fine pacem.
Hoc Diocles secum recreatus carmine, rursus
Talia voce refert. Socium legisse juvavit
Imperii similem croceum qui ferret amictum.
Caesareoque duces decoravi nomine binos
[Stranica 79]
Queis jus omne foret totum regnare per orbem
190 Nec rueret civili exundans sanguine Tibris.
Hinc etiam Augusti Caesar decoratur honore
Persarum victor spoliis oneratus opimis
Saepius hostiles prosternens caede phalanges.
Interea felix moderamen in orbe Quiritum
Mille vices passim turbant atque horrida bella,
Et portentiferis (10) spectacula tristia monstris.
Iam moestis responsa negant oracula templis
Signa nec ostendit nostras ubi victima ad aras
Decidit, attonitusqne timet pallore Sacerdos.
200 Sic squalor tristisque pias metus occupat aedes
Nostraque relligio cessat, cultusque deorum
Perditur. Ingenti numero late undique crescit
Christiadum pietas. Ipsi simul agmina complent,
Atque ministri eorum, decorantur honoribus, atque
Munia Caesareae absolvunt praegrandia Sedis,
Quin et nos diris intentant perdere flammis
Bis aedes (11) vasta positas Nicomedis in urbe
Ignibus invadunt piceis. Nox horrida monstrat
Instans excidium: flammantia tecta sepulchro
210 Me sociumque menm tegerent, ni Caesar (12) adesset,
Pelleret insidias longe, ignitasque ruinas.
Tune furiis socii excitus per numina juro
Mactare infestos homines. Jam clade necantur
Sanguinea passim. Sed mens formidine grandi
Obstupet, insolitoque haeret vexata dolore.
Inscius ipse mihi defaetos corporis artus
Vix moveo impatiens ; urbesque, orasque peragro
Imbellique animo Romana ad moenia tandem
Accedo. Rabieque nova succensus et ira
220 lam cladem jubeo: furialia funera scribo.
Cladibus horrescens subito pressusque dolore
Aufugio ; renuens foedatam strage coronam
[Stranica 80]
Tristis, inermis, privatam procul agere vitam
Huc venio ; pacem colo. Bis ad regna vocatus
Bis renuo sceptrum: hie olera (13) excoluisse juvabit
Quam debellato Romae dominarier orbe.
Fatur Anastiades pacato laetior ore ;
Fortunate Senex inter tuta otia villae!
Ut hic longius urbibus
230 Turbatisque negotiis
Juvat ducere candidam
Inter commoda vitam!
Nec discordia perfida
Laedit pectora tristia
Nec gentis strepitus gravis
Tollit saepe quietem.
Non hic ambitio invida
Ingenti omnia turbine
Miscet, turbat et impotens
240 Foedat clade cruenta.
Non hic pompa superbiae
Luxusve insatiabilis,
Opes civibus abripit
Parans plurima damna.
Nec clangit tuba bellica
Non dira ensibus agmina
Currunt proelia ad horrida
Spargunt arva cruore.
Sed pax aurea blandula
250 Aedem dulcius incolit,
Alma felicior quies
Mulcet laeta vireta.
[Stranica 81]
Dulce et cernere coelicam
Naturae speciem integrae,
Quae vestit juga montium
Valles, prata, nemusque,
Campos messibus aureos,
Laetosque undique vitibus,
Ramis usque virentibus
260 Bacca divite olivas.
Dulce est dum mare turbidum
Raucis fluctibus infremit
Vel dum flamine leniter
Ludens littora pulsat.
Naves divitiis graves
Oras dum placide tenent,
Circum et navita funditur
Tuto laetior ore.
Dulce est hic viridaria
270 Multo spargere semine
Herbas tollere, flosculos
Gratos inter odores.
Vel per culmina collium
Sectari lepores leves
Vel damas canibus citis
Vel captare volucres.
Tutos ducere sic dies
Inter tuta silentia,
Artus reddere vividos
280 Ad haec tecta reverti.
Qua Caesar frueris tuae
Doctrinae omnigenis bonis
Tenes commoda plurima
Dulcis dona quietis.
[Stranica 82]
Talia dum juvenis placido modulamine sensu
Ore sonat monstrans felicis munera vitae,
Adflicto Diocles fundit suspiria corde:
Bella, licet, dixit, nostris horrentia tectis
Nunc absint, fugiatque istam discordia sedem
290 Et licet omnigenis niteat pulcherrima rebus
Natura haec inter viridaria et arva beata,
Alma quies animi pax et dulcissima cordis
Me miserum linquit curis dum vexor iniquis.
Consenis horrendae cladis per rura, per urbes
Quam ferus edixi, patrati criminis auctor
Usque angor trepidans: adstat mihi mortis imago
Ultrix culparum. Veterum jam gloria rerum
Et robur dextrae celebrati et fama triumphi
Et decus imperii, fulgorque evanuit omnis,
300 Solvitur haud aliter nubes ad lumina solis.
Hinc animi moeror subiit, dum mente revolvo
Tempora prolapsae vitae fastusque nitentes:
Hinc et perfracti miseranda abjectio cordis.
Nulla quies tristi, nullum solamen egenti.
An cum mens veluti subito perculsa furore
Turbatur confusa simul, simul Impete grandi
Acta novos sensus monstrat, nova verba susurrat.
Infelix hominis vilem tunc ipse figuram
Ostento, ratione carens, formaque loquendi.
310 Vel cum nox dulci recreat defessa sopore
Corpora propulsans miseri fera signa doloris
Effugit ex oculis somnus: nova cura fatigat
Corda premens: mentem spectacula lurida terrent.
Ecce mihi ante oculos umbrarum sistitur agmen,
Horresco visu: tum major imagine et ore
Fortius exclamat, Diocles, me, perfide, noscis!
Vestibus indutus sacris sum nomine Cajos (14)
Lege tua damnor: cryptas subisse coactos
[Stranica 83]
Anxiferas inter curas, famisque dolores
320 Occubui patiens. Tunc clamat voce sonanti
Gabinius (15) nomen mihi: barbare, cerne catenas
Queis vexor vinctus: me squallor et horrida fames
Terrifico absumit morsu, diraque securi
En caput obtrmicat tortor. Dum talia specto
Mens incerta haeret: trepidat formidine corpus
Nequidquam vox quaerit opem: cum visio monstris
Horrisonis adstat: crebro cum vulnere turba
Carnificum juvenem (16) vinctum ducuntque trahuntque
Carcere nigranti claudunt, plagisque cruentis
330 Dillacerant ferroque secant candentia colla.
Ingentes agitane gemitus suspiria fundo
Cum nova turba venit properans de pariete summo.
Claudius (17) ipse vocor, dira quem morte necasti,
Unus, ait, tortor cervicem dividit ictu
Maximus hie alter fraterno sanguine junctus
Ense cadit. Structum lignorum cernis acervum,
Ecce Uxor (18) dilecta mihi vinclisque ligata.
Cum natis trahitur firmato pectore, et ardens
Flamma rogum invadit pervasaque corpora perdit ;
340 Dum tollunt oculos immoto pectore Numen
Exorant, rapiturque ardenti vortice dulcis
Cum pueris mater. Summo volat aethere fulgens
Aligerum sacrata cohors, palmasque triumphi
Tendit ovans. Frustra mandas, saevissime, in undas
Flumineas spargi cineres, flammantiaque ossa.
Relliquias venerata simul jam colligit unda,
Littus et ad tacitum leni cum murmure pellit.
Christiadaeque hilares dia novitate stupentes
Frusta legunt, ponunt lecta inter aromata in urnam.
350 Laetus Anastiades flammato haec protulit ore:
[Stranica 84]
Martyrum salve generosa proles!
Patriam longis retrahis Salonis,
Mortis ut palmam capis ad sonantes
Tybridis oras!
Turba tortorum truculenta saevit,
Adparat funes, gladios, bipennes,
Ligna componit, facibusque diros
Suscitat ignes.
Corde sed forti placidoque vultu
360 Vincla, vos, enses rabidos, flagella
Et rotas diras, piceasque prompti
Spernite flammas.
Decidunt collo capita haec revulsa
Trunca foedantur calido cruore
Corpora irrorant male secta multo
Sanguine terram.
Jam rogus flagrat: sociata mater
Filiis adstat gemitus repulsans:
Iguis ardenti manibus ligatos
370 Vortice volvit.
Grata vox circum sonitu beato
Tollitur, plausus renovans secundos,
Sancta vox dias reserans cupiti
Aetheris aulas,
Dulcis Heroum ter amata proles
Fortis in diram ruitura mortem.
Cordis intacti Deus ipse spectat
Nobile robur.
Hostiam thuris veluti suavis
380 Corporum puram recipit, beatis
Gaudii spargit radiis necatos
Clade furenti.
[Stranica 85]
Mane sic primo recreare terram
Luce sol laeta solet et nitenti
Rore gemmatos velnti refundit
Ipse lapillos.
Guttulae fervent tepido calore
Candidi formam subeunt vaporis
Evolant motu celeri per altas
390 Aetheris oras.
Integer fumus, maculis et expers
Leniter surgit medios per ignes
Atque odoratae specie beatas
Nubis ad auras.
Panditur sacrae penetrale sedis
Cantus exultat nova signa portans
Fortium grandi celebrat relatos
Corde triumphos.
Angeli summo veniunt ab axe
400 Gestiunt dulces renovare plausus
Et gerunt laeti meritae decora
Praemia palmae
Martyrum salve generosa proles
Adde mi robur similes ad ausus!
O quater felix valeam referre
Grandia gestu!
Haec ubi verba capit Diocles, tunc protinus infit:
Diffugere oculis simulacra horrentia, et inde
Ipse stupens vexor trepida formidine, et altas
410 In lacrymas solvor: diri trepidantia morsus
Viscera dilacerant penitusque incendia adurunt.
Egone tantae auctor cladis, fera causa cruoris
Saevius effusi passim? Tortorque meorum
[Stranica 86]
Quos natura mihi cognato foedere junxit?
Talia dum refero plorans, quo cella recessus
Vasta tegit velis, surgit furibunda puella (19),
Grandi voce sonat flammantia lumina volvens:
Promissam Herculio cernis saevissime sponsam!
Carcere me clausit pressit squalore flagellis
420 Ille tuus tortor: sceleratam ponere ad aram
Thura jubet: subito simulacrum vulnere praeceps
Procumbit validoque ignotae robore dextrae
Longius abripitur disectum in turpia frusta.
Mi caput obtruncat gladius: tu sanguine gaude,
Barbare ; quam sociam ceruis teneramque parentem
Extorrem patriae et crudeli morte peremptam
Anxiferas inter curas tua jussa tulere.
Haec animo memorans diri nova damna doloris
Expertus, pavida ac terrent suspiria mentem.
430 Ipse metus inter frustra depellere tento
Tristitiae fera spectra meae: gravioribus adstant
Vulneribus caesae nigra sub imagine formae
Luridaque ante oculos circum spectacula surguut.
Nam videor media Nicomedis (20) iu urbe sedere
Excelso fulgens solio dum ducitur agmen
Christiadum: specto gladios, dirasque secures
Atque cruces, structosque rogos, taedasque facesque
Scorpionesque simul diro cum pectine serras.
Hinc alios video truncatos ense, vel altis
440 Infixos crucibus, flammisque ad ligna cremari
Exustos facibus, flammata in stagna remissos,
Per fora, perque vias serris vel pectine sectos.
Mente volans pavida spumantem sanguine multo
Aspicio Tiberim, fusam per compita passim
Carnificum turbam diris vexare flagellis
Jam vinctos homines, graphiis discerpere acutis
Et circo in medio laceratos ungue ferarum.
[Stranica 87]
Et quos saepe ferox inter tormenta Saloms
Mactari volui aut vinctis post terga lacertis
450 Haс aede inclusos vidi crudelia passos ;
Ante occulos properant cuncti longo ordine et ipsa
Vulnera praemonstrant strumentaque barbara mortis
Horrificae visu formae: quas inter imago
Vestibus accedit sacris binosque puellos
Ipsa trahit manibus: tunc clamat voce sonanti
Ille ego sum Felix (21) isto quem litore tortum
Hosque simul pueros crudeli occumbere ferro
Barbaries furibunda jubet. Nunc vulnera cerne
Dissectosque artus, caput et cervice revulsum ;
460 Adspice et hos pueros perfractis ossibus atque
Corporibus pressis undanti sanguine foedos,
Perfide, clade tua gaude, fusoque cruore,
Multiplicique modo poenarum et mortis acerbae.
Talibus ingemui mugitus noctis in umbra
Extollens, qualis sacrata taurus ab ara
Saucius effugiens auras mugitibus implet.
Per cellam erravi trepidas, corpusque fatigans
In terram cecidi: terram tunc dentibus ipsis
Nequidquam mordere volo, vel lambere lingua
470 Speque carens omni desperatusque furore.
Sensibus abreptus (22) veluti qui corpore functus
Pressus humi jacui dum lux nova surgit ab ortu.
Talia Anastiades commoto subdidit ore:
Vos oculi deflete mei, lacrymisque rigate
Dum patria innocuo sanguine terra fluit.
Jam furor et Dioclis fera desperatio in aede
Dire Christiadis ultima fata parat.
Porticibus clausos nigra sub nocte cavatis
Mors manet atra et quos career in urbe tenet.
[Stranica 88]
480 Per fora perque vias tortor dirique ministri
Mille necis formas instituuntque rogos.
Hic inter flammas vinclis constricta cremantur
Corpora, ferratae dilacerantque rotae.
Colle super tractos truncat furibunda bipennis,
Navibus et vinctos fluminis unda rapit.
Suspensi laqueo cellis moriuntur in imis
Vel circo dantur praeda jocusque feris.
Et tibi Petre (23) caput cecidit cervice revulsum
Aeternas fidei qui mihi tradis opes.
490 Eja oculi deflete mei, lacrymisque rigate
Dum patria innocuo sanguine terra fluit.
Quid loquor! haud lacrymas sed dulces fundite sensus
Et date lactifico nunc nova signa sono.
Felices Christum licuit queis morte fateri,
Et clade optatam pandere ad astra viam.
Et vos felices dira inter proelia nempe
Coelestis subito ros levat omne malum.
Neve catenarum crudelia vulnera passi
Integra dum sedem mens videt aetheream.
500 Mens inhians coelo, Dens unica cura volenti
Et gladios sprevit, probra, flagella, rotas.
Culparum finis mors est finisque dolorum
Et cessant vestra quaeque pericia nece.
Vos patiens calcastis iter per tela per ignes,
Hoc iter ad summum vos docet ire Patrem
Est coelum patria aeternis fundata columnis
Urbsque Dei supero vos capit ipsa sinu.
Vulnera vestra tulit Christus mortemque subivit,
Et dolor extremo funere nullus adest.
510 Ac veluti in sylvis spoliatus fure viator
Externas perdit corporis exuvias:
Artus qui perdit, mentis tunc perdit amictus
Nec sentit poenas, damna neс ulla videt.
[Stranica 89]
Felices fidei firmastis sanguine robur,
Felices nunc vos aetheris aula tenet.
Terra cruore madens longos foecunda per annos
Heroum melius germina sancta dabit.
Sic cum per campos urunt incendia messem
Excrescit passim pulchrior ipsa seges.
520 Miles digressus pugnae sua vulnera monstrat
Victricique capit munera laeta manu:
Vos caput avulsum geritis plagasquc recentes
Summa Dei omnigenas gratia fundit opes.
Vos sequar intactae Fidei certamina vincens,
Et vestris liceat semper adesse choris,
Quo mea Virgo (24) nitet, quo me splendore coruscans
Ipse manet Petrus magnaque ad acta ciet.
Nuncius interea sulcans vasta aequora savi
Appulit: extemplo Diocli sic, ore ministri,
530 Fatur Anastiades: raptus Maxentius (25) ira
Linquere nunc natam renuit: nil jussa precesque
Nil promissa jnvant: veteres memorare triumphos
Praemia et Angusti benefacta illustria cordis
Haud removent animum. At tanta oblivio tristes
Jam senis instaurat curas angetque dolores.
Complorat natam lacrymisque per ora solutis
Illius repetit nomen suspiria ducens
Nunc vinclis cernit strictam, laesamque flagellis,
Nunc errare putat miseram per rura per urbes,
540 Et tandem pressam curis diro ense necari.
Haec volvens animo Diocles, loca quaestibus implet
Et gemitus tollit, cella resupinus in ipsa
Procumbit, laceransque genas et pectora tundens.
Tune clamat juvenis questu commotus et ira.
[Stranica 90]
Has ergo, Maxenti, vel ipsis belluis
Crudelior, venena nutriens sinu,
Has tot receptis gratias reddis bonis?
Quis nomen inclitumque Caesaris decus,
Quis obtulit tibi et nitentem gloriam
550 Sceptrumque victoresque militum exercitus?
Ingrata sensa sic iniquo pectore
Fovere gandes! Tu seni patri negas
Caram cupitam filiam concedere!
Negas solari tristiori percitum
Patrem dolore, lacrymasque tollere?
Gemit senex cietque questus maximos
Curaque divexatus infelix perit!
Ingrate, monstra vincis et furias truces!
Cordi quid ingrato mali non jungitur?
560 Fugax tibi sit quaelibet fiducia,
Nivi ingruenti frigidae simillima
Solvatur usque, computrescat marcida
Currentis instar amnis unda refluat.
Ast punienda cordis obstinatio.
Ultoris ira justa Numinis ruit.
Decusque sceptri atque Imperi omnis gloria
Abit repente: vilis in certamine
Cades, nefande, bellico cum turbine
Inter cruentos devolutus gurgites.
570 Interea Diocles curis agitatus acerbis
Dum dulcem revocat natam, dum nomine clamat
Multa dolens animo, Tiberis de littore venit
Nuncius. Exceptumque arrectis auribus audit
Illico Anastiades, Dioclique dolentia verba
Commemorans, cessere, inquit, bella, horrida bella,
Et Tiberis multo despumans sanguine volvit
Colla virûm, galeasque simul truncataque passim
[Stranica 91]
Corpora cum gladiis. Dudum jam Gallia vidit
Hinc illinc acies fortes coucurrere ad arma,
580 Atque minas signare truces grandique tumultu
Irruere in patriam, Romanos perdere cives.
Has primnm turmas Constans (26), tibi munere junctus,
Duceret in diras infesto pectore pugnas,
Victoresque ageret laetus, latoque tropaeo
Firmaretque novis opibus, nisuque superbo.
Nunc natus, nuper decoratus nomine et alto
Caesaris imperio, turbas regit ipso paternas.
Ille tuus quondam obses erat (27), Galerius illum
Tunc traheret secum. Grandi virtute coruscans
590 Consilio fortis, galea metuendus et hasta
Agmen agit ; formidato ruit impete in hostes
Massiliae juxta muros: ceu turbo catervas
Dissipat infestas: subita formidine captus
Herculius (28) dat terga fugae, turpique scelestus
Morte perit: laetas acies tunc colligit Heros.
Cum subito ante oculos circum undique fulgurat aether
Luce nova rutilant, vestesque, comaeque, oculique,
Osque ducis: stupet ipse silens, sua lumina volvit
Qua sol mane oriens fulget, mirabile visu!
600 Obstupuere acies dulci terrore silentes,
Ignea tunc toto Crux spectatissima coelo
Signatur, medioque loco stant lucida verba:
Hoc signo vinces: clamant dulcedine ovantes
Per campos turbae: salve Crux sancta Triumphi.
Crux beata, grande sigmim nobilis victoriae,
Tu levamen dulce cordis, mentium solatio.
En triumplms concupitus, nunc tibi conceditur
Fulgor ingens, fons amicis en salutis enitet.
Ipse fulgor fons cruentae mortis hostibus micat,
610 Te videntes robur addant vimque grandem pectori.
[Stranica 92]
Luce ducti per catervas ense currunt hosticas.
At misellus cui negatur lumen ingens cernere,
Ensis illum perdit audax ingruenti vulnere.
Alma salve Crux colubri comparata aheneo ;
Hunc videnti mox redibat dulcis olim sanitas.
Ecce signum collocatum lene signum gentibus
Ecce gentis fons redemptae, fons beatitudinis.
Dia Crux fugas tenebras, dissipas et jurgia
Auream pacem reducis, munus omne largiens,
620 Lata per mundum nefanda dispulisti numina
Quaeque pulsans probra, mores intulisti civicos.
Gloriam tradis supernam, coelicasque gratias
Grande virtutum tropaeum, splendidum coeli Deus.
Tanta lux possit videri, percolique gentibus.
Nox erat et tacitas jucunda silentia in umbras
Agmina tuta tenent curis somnoque sepulta:
Heros visa animo secum miracla volutat,
Verbaque lecta notat, cum jam tentoria ad ipsa
Angelus advenit coelesti luce coruscans,
630 Miranda specie, toto et pulcherrimus ore
Sistitur ante oculos: quae tu mitissime Princeps
Signa agitas conspecta tibi, conscribe libenter
Vexillis mox ipse tuis; Crucis inclita forma
Eniteat passim: tibi stat victoria certa,
Felix imperio totum dominaberis orbem.
Aliger (29) effugit lucem post terga relinquens.
Multa silens haeret, trepidatque exterritus Heros,
Jussa tamen mandat; tenebris aurora fugatis
Littore ab Eoo cum vix placidissima surgit
640 Signum dulce Crucis gestant vexilla, simulque
Bellantum galeae: peditumque equitumque phalanges
Augustam inscribunt formam, laetiquo salutant.
Virtute interea excitae, dulci omine raptae
Terrificae incedunt acies, Romamque propinquant.
[Stranica 93]
Haud procul a viridi, Tiberis quam perfluit, ora
Campus erat late praecintus collibus, atque
Umbriferis sylvis, quo tunc Massentius atrox
Duxerat infestas adverso Marte catervas,
llle ferox animo, curisque agitatus iniquis
650 Fatidicos tentare Deos, sacra dona parare
Et mactare bovem flammantes jussit ad aras.
Jam Numen (30) fatale sonat ; clamatque Sacerdos
Ista dies bello Romanum perderet hostem.
Demens omen habet laetum, vulgatque triumphum.
Venerat incedens mitis per rura per urbem
Luce Crucis fulgens Heros: tum buccina rauco
Dat signum pugnae sonitu: ruit impete grandi
In primas acies: gladiis utrimque coruscis
Instant adversi, volitantque micantia tela.
660 Ensibus accedunt enses, scutisque refractis
Corpora multiplici feriuntur vulnere, foedum
Percutiunt truncata solum ; tum cominus omues
Hinc atque hinc turmae sese conatibus urgent.
Pugna auceps agitar, cum lucida in aethere fulgent
Signa revisa Crucis. Subito clamore secundo
Fortius insurgunt perculsae luce stupenti
Concursu magno peditumque equitumque catervae
Infestasque premunt turmas ad fluminis oram.
Undique compulsae cedunt, undaque reductae
670 Jamque catervatim glomerari ad litora tentant
Adgressum at nequeunt cornu superare sinistro ;
Dextro autem, colles versus sylvasque coactae
Fournit arma acies laetaeque Heroa salutant
Victorem: medium subita formidine captum
Agmen flectit iter dominam quo ligneus Urbem
Pons Tiberi injectus jungit camposque virentes.
Acrius adsiliunt trepidos facto impete, et alte
Cum Cruce vexilla ostentant, sonituque frementi
[Stranica 94]
Undique praecingunt profugos, et pontis ad ipsum
680 Tum caput immani pugnant certamine, donec
Pondere bellantum fractus ruit ipse repente
Pons late in praeceps, simul ingentique ruina
Devolvit turmas, agitantes brachia frustra
Sanguineos inter fluctas, spumasque sonantes,
Corpora corporibus miscet, truncataque membris
Membra, hastas gladiis, galeisque natantia scuta.
Ore minax, rabieque fremens Maxentius (31) alto
Gurgite praereptus crudeli morte necatur.
Gutture foedatas recipit dum turpiter undas
690 Heros spectaclo gaudet, plausuque secundo
Laetificas inter turbas praegrande tropaeum
Extulit, hostem ultrix punit dum Numinis ira.
Interea cives qua porta recluditur omnes
Egressi novitate hilares, laetusque Senatus
Victorem excipiunt decoratum tempora lauro
Optatumque feruut laudabili ab omine vasti
Imperii dominum: repetuut hunc carmine turbae.
Romulidae laeti, longo simul ordine Patres
Victricesque acies cantis clangentibus Urbem
700 Ingressae festum exultant celebrare triumphum.
Heros ductum equis niveis diademate fulgens
Invehitur curru portans sacra munera pacis.
Circumfusa ruit vicos, plateasque per omnes,
Plebs plaususque iterat gemmisque coruscans
Intextumque auro Labarum signisque notatum
Obstupet inspectans aeternae insigne salutis
Auriferaeque Crucis formam, mirabile visu!
Flexa genu recolit. Miraclum corde volutans
Omnia Pollenti Caesar pia sensa recludit,
710 Christiadis pacem donat, totumque per orbem
Templa jubet tolli, summo sacra thura cremari
Factori rerum, vulgari munera Jesu,
Et portentiferae coloestia dogmata Legis.
[Stranica 95]
Laetitia exultant cives passimque per urbem
Excurrunt, laudesque ferunt plausssque secundos
Victori. Subito caesi simulacra Tyranni
Fracta cadunt, turpi raptantur fune ligata
Aequanturque solo versis monumenta columnis ;
Relligio Christi victor dominabitur orbe.
720 Haec ubi multa gemens turbatis amibus audit,
Mugitus tollit Diocles, suspiria corde
Longa trahit tristi, curaque agitatus acerba,
Deliquio pressus perdit sua sensa repente,
Corruit, atque jacet resupinus. At inde recepit
Paulatim vires, vomuitque horrentia probra
Ore venenato, manibusque per atria reptans
Immani cum voce sonat. Jam Numinis ultrix
In caput ira menm cadit atri fulminis instar!
Me miserum insectat diro mors lurida vultu
730 Jam morior nigra tectus caligine, et ipsi
Circum errant oculi, solem lucemque petentes!
Occubuere mihi cognati sanguine juncti,
Ipse senex pressusque malis, confectus et annis,
Invoco jam mortem, solamen dulce malorum!
Me fugiere mei ; vastis orientis in oris
Vivit adhuc mihi, selegi quem lege Quiritum,
Natorum in numero, gentis proh dedecus ingens!
Ast extrema manent torquentque venena scelestum!
Nil mihi fama juvat nec gloria nominis ipsa,
740 Haec ruit in praeceps ; grandi disjecta furore
Haс illac simulacra jacent sublata columnis
Jam monumenta suis turpi miscentur acervo.
Vitali quid luce fruor? quid munere vitae
Gaudeo curarum pelago commotus iniquo?
Me mors praeripiat tanto discrimine, et omni
Cum sensu solvat lethei oblivio lacus.
[Stranica 96]
Dum Senior demens morienti corde volutat
Has curas, vocesque iterаt lacrymandaque verba,
Ducit Anastiades venientem ex urbe Legatum
750 Nomine Caesareo, qui majestate decorus
Haec perfert: Diocles, Caesar diademate fulgens
Te cupit adstantem festo, dum ducere sponsam
Constituit: posito bello, victoria fulget
Laurifero incedens curru: pax aurea Romam
Italiam exhilarat totum diffusa per orbem.
Insubres grandes hulos, festumque parare:
Ergo veni ; propera: summo te Caesar amore
Expectat, veteresque duces, laetusque Senatus.
At Senior (32), veteris memorans convicia culpae
760 Victorisque timens rabiem, mortemque cruentam
Caesareos renuit nutus, spernitque favores.
Tunc furor invadit mentem: dementis ad instar
Cursitat hac illac, clamatque, gemitque, ministros
Evocat horrendo sonitu, stimulatque cietque
Carnifices vexare minis, et vulnere diro
Perdere Christiadas: furibundo pectore vulgat
Jussa necis: crescit fera desperatio clades:
Aede illa clausi, recolentes tecta Salonis
Christicolae miseri gladio mactantur et igne:
770 Interea Dioclem vexat dementia et angit,
Nunc casus memorans tristes, cordisque dolores
Ut puer illacrymat, tacita nunc mente pererrans
Europae atque Asiae maguis excursibus urbes
Invisit, ducitque agmen, celebratque triumphos,
Nunc rabie exultat clades interque rogosque
Incedens multo foedari sanguine, et altus
Adsidens circo spectat pugnare leones.
Curarum cumulus pectus descendit in imum
Visceraquc exurit flammatis ignibus ardor.
[Stranica 97]
780 Lurida spectra animun turbant. Negat ipse videre
Aetheream lucis speciem: moestoque cubiclo
Se claudit pavitans: renuit responsa vocatus
Sensibus abrepto similis: convivia spernit
Vitalesque cibos: spernit quodcumque levamen.
Nunc se multa gemens lecto, terrave volutat:
Nunc raptare manu muros nunc tollere grandes
Mugitus fletusque simul: diro igne vorari:
Hinc dolor oxusto, vel desperatio corde
Extremos reserare sonos, aurasque ciere.
790 Saepe carens sensu, motu et spoliatus ab omni
Procumbit: viresque capit, consurgit, et errat
Incertus vitae. Ducit noctesque diesque
Talia perpessus: nimio languore gravatus,
Conclamat (32): „Rapior, nigra circumdatus umbra,
Christiadum Numen punit me vindice dextra,
Infernoque lacu perdit lethaea vorago"
Vidit Anastiades Dioclis lugubria fata
Ultricemque Dei poenam: fugit ocior aura.
Fortiter occumbit profuso sanguine Martyr.
[Stranica 98x]