Note: Officiales pro cisterna facienda ad punçellas
Ser Andreas de Volczo, ser Volçe de Baballio, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officialles ad providendum de modis et pactis faciendis cum illo qui vult se obligare ad faciendum unam cisternam et de reparando hospitalle usque ad summam ducatorum mille auri quos petit mutuo a comuni, et ad conferendum super predictis et reportandum modum et pacta presenti conscilio.
Note: Pro tutoribus Maroe de Nenada
In minori conscilio more sollito congregato data fuit licencia tutoribus Maroe Brayani de {Nena} mutuando de denariis ipsius Maroe Nixe eius fratri ducatos centum auri pro redimendo ipsum de carceribus, faciendo pleçariam pro dicto Nixa Blaxio de Radovando et Pripçe Utolçich et se obligantibus dicto Maroe tamquam plezii de restituendo eidem dictos denarios.
In dicto minori conscilio captum fuit de dando balisterio salariato straneum quod tenet a comuni Streçius ballistarius, primo pro ipso Streç inveniendo unam aliam stacionem per comune.
Note: Pro Çanino de Veneciis et Stoycho de Ragusio
In dicto minori conscilio, ex auctoritate mayoris conscilii captum fuit et firmatum de dando per comune Çanino de Veneciis banchario et Stoycho de Ragusio unam domum cum stacione que videatur sufficiens minori conscilio pro eorum usu et faciendo artes suas, et ultra dictam domum de dando ipsi Çanino de salario ducatos decem pro uno anno proxime venturo de bonis comunis. Qui Çaninus et Stoychus acceptaverunt et se obligaverunt facere et operari artes suas in Ragusio.
Note: Scribanus
Givcho de Galla in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii cuius est patronus conductor Petrus de Lisina.
Note: Pro ser Ruscho
In minori conscilio more solito congregato ad sonum campane data fuit licentia ser Ruscho de Baballio milliti curie (data fuit licencia) eundi pro factis suis Stagnum pro XV diebus proximis non livrando salarium.
Note: Tractus rector
Ser Lampre de Zreva in dicto minori conscilio trattus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Marini de Bona in questione quam habet ser Symon de Bona cum [...]
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit de providendo [...] uxori quondam Dechoe de Zupana de bonis dicti quondam eius mariti pro allimentis vite.
Note: Pro uxore Decoe de Zupana
In dicto minori conscilio captum fuit de dando dicte [...] uxori ipsius quondam Decoe de bonis dicti quondam mariti pro dictis allimentis perperos viginti singullo anno.
Note: Pro doana maiori
In dicto minori conscilio captum fuit quod ser Marinus de Bona et socii pro rebus et merchanciis quas miserunt Segnam pro mittendo illas in Ungariam, quando mittent illas de Segna in Ungariam tunc debeant denunciare doaneriis et pro illis quas miserint solvere doanam.
Note: Officialles pro navibus
Ser Andreas Dobre de Binçolla, ser Paulus de Gondulla in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles pro inveniendo modum pro menis pro una navi facienda.
Note: Familiaris regiminis
Milloveç Pripchovich in dicto minori conscilio ellectus fuit et firmatus in familiarem regiminis cum pactis et condictionibus et salario aliorum familiarium.
Note: Pro milleo massariis auctoritas
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de dando massariis grani licenciam, arbitrium et auctoritatem faciendi menam et menas cum Rapho de Ianua pro milleo emendo pro nostro comuni, et obligandi nostrum comune quemadmodum posset facere presens conscilium.
Ser Lampre de Zereva in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris in questione quam habet filius Perufçe cum Vasillio, loco ser Marini de Bona rectoris.
Note: Tractus rector
Ser Volczo de Baballio tractus fuit per tesseram loco dicti domini rectoris pro scribendo Stagnum pro dicto ser Marino de Bona.
Note: Pro abbatissa Sancte Marie de Castello
In dicto minori conscilio more solito ad sonum campane congregato captum fuit quod domina abbatissa monasterii Sancte Marie de Castello Ragusii possit locare ad affictum de terris dicti monasterii positis in Gravossio a duobus soldis usque ad tres soldos terre ser Michaelli de Luchari ad rationem perperorum III affictus pro singullo soldo terre, salvis iuribus villani qui laborat dictas terras. Assignatus fuit terminus dicto ser Michaeli ad respondendum eisque ad medietatem mensis februarii proxime venturi si vult acceptare, et si non respondebit, ista pars suprascripta sit cassa.
Note: In margine: 1390, die X februarii. Ser Michael de Luchari fuit contentus acceptare dictum terminum dicto modo.
Note: Pro magistro Roberto sartore
In dicto minori conscilio captum fuit de providendo magistro Roberto sartori de Brundussio pro eius arte sartorie facienda in civitate Ragusii de perperis decem pro anno de bonis comunis.
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato ordinatum fuit quod fiant duo fontegarii qui teneant fonticum apertum circha spatium duarum horarum singulis diebus.
Ser Iunius de Zrieva, ser Unuçe de Matessa, in dicto consilio facti fuerunt fontegarii predicti.
Ser Petrus de Palmota, ser Nicola Cherve de Zamagno, in dicto minori consilio ad scribendum personas in Breno pro cetulis frumenti.
Ser Iohannes de Mençe, ser Matheus de Benessa, ad scribendum personas in Umbla et suis partibus eadem de causa.
Ser Marinus de Gleya, ser Nicola de Ragnina, ad scribendum personas ad insulas eadem de causa.
In minori consilio predicto captum fuit quod reducatur ad maius consilium de salariando Burgarum.
Ser Dymitrius de Benessa, ser Iunius de Sorgo in dicto minori consilio facti fuerunt officiales supra factum vini.
Cives facti
Iurech Tverdoievich, Belliach Tverdoievich, Milsa Tverdoievich, in dicto minori conscilio facti fuerunt cives Ragusii et recepti ad citadinanciam, honores et honera civitatis Ragusii prout sunt alii cives Ragusii.
Qui Belaich, Iurech et [...] iuraverunt coram domino rectore ser Marino de Bona ad sancta Dei evangellia eis solempni sacramento delato, fidelitatem et hobedientiam regimini et dominationi Ragusii, et subire et facere quecumque honera civitatis prout faciunt et facere tenentur alii cives Ragusii.
Tutores
Radana uxor quondam Luboe, Radillus Milletich, Millas preco comunis in dicto minori conscilio facti fuerunt tutores Ivane filie dicti quondam Luboe et dicte Radane.
Note: Pro salle
In minori consilio more solito congregato captum fuit quod scribatur comiti Stangni quod, si aliqui essent conducentes salem contra ordines nostros, quod ipse debeat eos contrafacientes intramittere, et si illi contra quos insurgerent se defenderent propter quod missi per eum persequendo illos contrafactores commiterent aliquod mallefacium vel interficerent aliquem de contrafacientibus quod ipsi sint liberi qui missi fuerint a dicto comite ab omni pena et ab omni processu qui contra eos fieri debent secundum ordines et statuta civitatis Ragusii. Et similiter ipse dominus comes propter mandatum in nullo debeat nec possit redargui.
Note: Pro ser Clemente de Bodaça
In minori conscilio more solito congregato ad sonum campane data fuit licencia dyacono Federico de Goçe affictandi cum voluntate capitulli Sancte Marie unum ortum canonicatus dicti Federici canonici positum ad Pillas usque ad mille annos vel pro tempore quod eidem videbitur pro perperis XII singullo anno solvendis pro affictu ipsius orti ser Clementi de Bodaça.
Note: Pro ser Marino de Goççe
Ser Marinus quondam ser Clementis de Goççe in dicto minori conscilio fuit absolutus et liberatus a tutella patris et matris eius sub qua fuit, et quod absque licencia vel auctoritate ipsorum tutorum possit administrare et facere de bonis suis secundum quod ipsi videbitur.
Ser Martolo de Catena comitti insullarum in dicto minori conscilio data fuit licentia veniendi Ragusium et standi per VIII dies non livrando salarium.
Givcho Michaellis de Callamotta in dicto minori conscilio factus fuit scribanus super navigio quod patroniçat Blaxius Primi de Calamotta.
Note: Pro {oriligio}
Ser Marino Martoli de Bucignollo, ser Michaelli de Resti, officialibus ad faciendum fieri orrilogium data fuit licencia ponendi orilegium super turrim camere consilii minoris, qui habeant auctoritatem et arbitrium illud ibidem faciendi aptari et locum ipsum reparare prout erit necesse pro dicto orilogio ibidem ponendo, et secundum quod eis melius videbitur faciendum quemadmodum posset facere presens conscilium.
Note: Pro supraguardia
In dicto minori conscilio captum fuit quod officiales supra custodiam noctis, noviter deputati ad inquirendum contra ambulantes contra ordines Ragusii tempore noctis, possint ire extra civitatem et districtum Ragusii, et pro tempore quo steterint extra non teneantur ad custodiam, sed socius eius qui remanserit teneatur ad perquirendum secundum ordinem eis datum.
Note: Pro Parvulla de Benessa
Ser Blaxius de Sorgo, ser Stephanus de Lucharis in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facti fuerunt extimatores dampni facti domine Parvule de Benessa in eius domo de Gravossio.
Note: Pro carnibus
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit quod carnes castratine possint vendi ab hodie inantea usque ad festum Carnisprivii proxime venturi pro folaris X libra et similiter alie carnes possint vendi per rationem usque ad dictum festum.
Note: In margine: Banita per Raddan preconem die XXX ianuarii.
Dominus rector ser Marinus de Bona absolutus fuit a ratione camerariorum quia conscilium non potuit haberi ad plenum.
Note: Pro blado
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit quod nullus homo vel persona audeat vel presumat trahere vel mittere frumentum vel aliud bladum extra districtum Ragusii aliquo modo vel ingenio, sub pena perdendi frumentum vel bladum et perperorum X solvendorum comuni Ragusii. Et quilibet possit accusare et habeat medietatem pene si per eius acusam poterit probari, et hoc in quolibet contrafaciente et qualibet vice.
Item in dicto conscilio captum fuit quod nullus Raguseus audeat vel presumat vendere frumentum vel aliquod bladum alicui forensi qui illud portaret extra Ragusium et districtum sub dicta pena.
Item quod nullus homo vel persona audeat vel presumat portare frumentum vel aliquod bladum ad macinandum ad mollendina nisi prius illud fecerit ponderari et scribi per officiallem ponderis, et quod illud teneatur reportare et resignare ad dictum pondus, sub pena perdendi illud frumentum vel bladum. Et quilibet possit accusare, et si per eius accusam veritas reperietur habeat medietatem dicte pene.
Note: In margine: Banita per Millas preconem die VII februarii.
Note: Pro Nicho Cranislai
In dicto minori conscilio captum fuit quod Nicho Cranislave debeat attendere ad pondus bladi quod portatur ad macinandum insimul cum Vidosio, et habeant medietatem eius quod recipient a singullaribus personis pro pondere dicti bladi.
Officiallis
Ser Matheus de Dersia in dicto minori conscilio factus fuit officiallis ad armamentum loco ser Andree de Mençe.
Tutores
In minori conscilio more solito congregato ad sonum campane ser Andreas de Sorgo, Dinchus Kallende del Vetrano, Marussa uxor quondam Vlachote de Vodopia facti fuerunt tutores heredibus quondam Blaxii de Vodopia.
Note: Pro nauliçando navigium Mattulini
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de nauliçando ad presens navigium Mattullini de Callamota pro uno viagio ad partes Scicilie pro blado comunis, ad quod debeat ire immediate dum redierit de Veneciis et expeditus fuerit de caricho quod portat ad presens. Et fuit preceptum personaliter ipsi Mattollino quod non audeat capere naulum alio sub pena arbitrii dicti domini rectoris et eius minoris conscilii, et detur ei naulum racionabille pro caricho.
Note: Pro foveis civitatis Ragusii
Officialibus super laboreriis comunis in minori conscilio more sollito congregato captum fuit ponere penam quod non audeant de cetero facere incidi lapides pro laboreriis comunis alibi quam in fovea civitatis Ragusii, sub pena pp. V per ipsos solvenda quociens fuerit contrafactum.
Note: Pro Iacobo Xuçalo
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit de solvendo pro terreno domus in qua habitat capitaneus Terstiniçe in Colnacho pp. XVI dandos pro ipso terreno, videlicet pp. XI Iacobo Xuçallo et pp. V illis de Baballio quorum fuit dictum terrenum.
In dicto minori conscilio captum fuit quod massarii comunis debeant extimare barcham ser Dymitrii de Benessa que perdita est in servicio comunis.
Note: Pro Nicolao Bulgaro magistro sclavico
In dicto minori conscilio ex arbitrio et auctoritate maioris conscilii concesso in hac parte, captum quod accipiatur ad salarium comunis Ragusii Nicolaus Bulgarus pro docendo in Ragusio literas sclavichas, qui teneatur docere quoscumque de Ragusio ab eo volentes ire ad adiscendum literas sclavichas absque aliquo pachamento vel solutione ab ipsis percipiendo, et habere debeat a comuni pro suo sallario pro uno anno proximo pp. quinquaginta et non aliud. Qui Nicolaus dictum salarium acceptavit et se obligavit ut premittitur docere.
Note: Pro blado pena
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit quod nullus homo vel persona habitator civitatis Ragusii audeat vel presumat ulla causa, modo vel ingenio usque ad festum Pasquatis proximum intrare in fontichum bladi in die sabbati vel in die Dominica, sub pena yperperorum quinque pro singullo contrafaciente et qualibet vice. Et quilibet possit accusare et habeat medietatem pene.
Note: In margine: Banita per Millas preconem dicto die.
Note: Pro stationibus squiraguaitarum
(In minori consilio sono campane more solito congregato captum fuit quod patentur stationes due que fuerunt domine Phylippe iuxta logiam novam de super Platea a parte inferiori, scilicet, stationem unam quam tenet ser Andreas de Sorgo et illa quam tenet ser Blasius de Mençe supra faciem Platee (et illa quam tenet ser Martinussius de Baraba Note: cancell.) pro squiraguaitis, et ordinetur ita quod habiliter possint in illis stare tempore noctis ut melior fiat custodia. Que staciones aptentur in archis et in collumpnis et cum retibus lignaminis. Note: cancell.)
Note: In margine: Corepta fuit hec pars in conscilio minori in quo fuerunt ballote X per omnes de dicto conscilio.
Cassa hec pars per minus conscilium in quo fuerunt XI balote et cassa pars per VIII balotas.
Note: Pro blado
In eodem consilio more solito congregato captum fuit quod mandetur funtegariis quod alicui civi Ragusii, sive sit nobilis sive popularis, non debeant dare de frumento nisi iurent quod non acipiunt pro alio quam pro se, et quod pro se illud furmentum volunt, et quod ipsi accipiunt quia non habent in domo pro suo usu, sub pena yperperorum quinque pro quolibet contrafacturo et qualibet vice qua fuerit contrafactum.
Note: Pro ser Marino de Gleya et Ivano de Ghetaldo
Ser Iohanes de Poça comes Stagni, ser Dobre de Chalich in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt iudices et diffinitores in questione quam habent ser Marinus de Gleya et Iuanus de Ghetaldo inter se pro terris Dençagni Puncte Stagni.
Note: Pro Bernardo Chatalano
In dicto consilio data fuit securitas ser Bernardo Symoni Chatalano de Barchiona quod possit libere stare Ragusii cum sua persona, rebus et bonis, ire et redire ad sui libitum voluntatis sicut alli boni mercatores, non obstante quod aliqui Cathalani piratico more descurant per Culfum.
Officialles
Ser Marinus de Bona, ser Andreas de Volczo, ser Iunius de Sorgo, in minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato facti fuerunt officialles ad providendum de modo scribendi et procedendi super factis brigenthini de Baro et ad reducendum ad presens conscilium.
Tutores
Millosaus marangonus, Pribil petrarius in minori conscilio more solito ad sonum campane congregato facti fuerunt tutores Radossave Ivani petrarii.
Note: Pro carnibus
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit quod carnes castratine possint vendi follaris X libra, et similiter alie carnes possint vendi per rationem libra, usque per totum mensem aprillis proxime venturi.
Note: In margine: Banita per Millas preconem.
Note: Scribanus
Primus Georgii de Ragusio in dicto minori conscilio factus fuit scribanus super navigio cuius est patronus Tumchus de la Bona.
Note: Pro uxore Marini de Baticho
In dicto minori conscilio captum fuit quod scribatur uxori Marini de Baticho pro eius expensis victus de prode denariorum quos habet in camera pp. quinquaginta pro eius vita et vestibus et filiorum, pro mensibus IIIIor. Et sic successive singullis quatuor mensibus dentur ipsi uxori pp. L pro expensis et vestibus eius filiorum.
Dominus rector ser Michael de Baballio in minori conscilio more solito congregato absolutus fuit a racione camerariorum comunis.
Note: Cetule pro blado
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit de faciendo cetullas personarum civitatis pro blado quod incipit deficere in civitate, et quod in funticho de cetero bladum debeat dari per ipsas cetullas.
Scribanus
Nixa de Zivochna in dicto minori conscilio factus fuit scribanus super navigio quod patroniçat Michael de la Bona.
Officiales ad scribendum cetulas
Ser Marinus de Gradi, ser Matheus de Dersa, officialles ad scribendum personas sexteriorum Sancte Marie, Castelli et Sancti Petri. Ser Andruschus de Bonda, ser Dobruschus de Binzolla, officialles ad scribendum personas sexteriorum Sancti Blaxii et Sancti Nicolai.
Ser Andreas de Volczo in minori conscilio congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Marini de Bodaça in questione quam habet domina Nicoleta de Sorgo cum thesaurariis.
Ser Volczo de Babalio in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco dicti domini rectoris in questione quam habet domina Vechie de Galoç cum thesaurariis.
Ser Andreas de Volczo in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram in questione quam habet Dynchus del Vetran procurator Katherine cum thesaurariis.
Ser Clemens Vite de Goççe tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione ballarum ablatarum Collino de Florencia super navigio Michaelis de la Bona.
Note: Pro magistro Iohanne balistario
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit de dando magistro Iohanni de Ancona ballistario salariato Ragusii stacionem quam tenet ad presens Striçi ballistarius ultra alias staciones ei datas per comune, primo tamen inveniendo dicto Striçi unam aliam stacionem per comune.
Note: Pro rectore tractus
Ser Andreas de Volczo in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Marini de Bodaça in questione quam habent epitropi quondam domini Andree de Gondulla cum thesaurariis.
Note: Pro rectore tractus
Ser Volczo de Baballio in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione quam habet ser Theodorus de Mlaschagna cum thesaurariis.
Note: Pro illis et universitate insulle Auguste
In dicto minori conscilio determinatum fuit per sententiam quod ser Michael Cherve de Martinussio ollim comes Lauguste nil debet habere ab universitate vel aliqua singullari persona insulle Auguste pro achataturis que tempore quo in ipsa insulla fuit comes per aliquem vel aliquos modo aliquo reperte fuissent, et de predictis sententia distincte scripta in libro sententiarum cançellarie anno et die predictis.
Note: Pro illis de Laugusta
In dicto minori conscilio occaxione querellarum que chotidie domino rectori et conscilio civitatis Ragusii exponuntur pro dampnis que inferuntur in possessionibus insulle Auguste, captum fuit quod illi de Laugusta debeant ordinem et reformacionem facere et ordinare super dictis dampnis que inferuntur in insulla secundum quod ipsis videtur melius ordinandum, et illum ordinem misisse in scriptis Ragusium domino rectori et eius minori conscilio ut videatur et autenticetur, usque ad duos menses proxime venturos ab hodierna die, alias ipso termino elapso per dictum dominum rectorem et eius minus conscilium super dictis dampnis provideatur et reformetur ut videbitur reformandum. Et de predictis misse litere per Dobroslaum de Volsigna et Desislaum Prodanich.
Note: Pro heredibus Valchi de Rasti
In dicto minori conscilio captum fuit quod heredibus quondam Valchi de Resti scribantur ad sallem de denariis quod debent accipere in comuni perperi quatuorcentum.
Note: Pro massariis grani
In minori conscilio more solito ad sonum campane congregato captum fuit de scribendo massariis grani comunis Ragusii (Ragusii) ad sallinarios comunis perperos decem millia.
Note: Pro ser Dobre de Chalich
Ser Dobre de Chalich in dicto minori conscilio factus fuit officiallis super laboreria Stagni usque ad festum sancti Michaellis mensis septembris proximi, et quod debeat tenere unum famulum dicto tempore, qui attendat penes eum ad dicta laboreria. Qui ser Dobre pro se et famulo habere debeat de bonis comunis a die quo inceperit attendere ad ipsa laboreria usque ad dictum festum Sancti Michaellis pp. XII gr. VI singullo mense pro eius salario et dicti famulli. Salvo quod si ipsa laboreria per comune arestarentur, quod tempore quod arestarentur non livret dictum salarium. Item quod ipse ser Dobre possit ire ad Punctam et venire Ragusium pro suis serviciis quando ei placuerit non livrando soldum pro tempore quo steterit extra Stagnum.
Ser Michael de Baballio in minori conscilio more sollito congregato factus fuit de conscilio rogatorum loco ser Marini de Bodaça nunc rectoris.
Ser Marinus de Bona in dicto minori conscilio factus fuit de conscilio rogatorum.
Ser Paulus de Gondulla in dicto conscilio factus fuit officialis super orilogio et loco ubi debet poni, una cum ser Marino de Bucignolo, loco ser Michaelis de Rasti.
Ser Paulus de Gondulla predictus in dicto conscilio factus fuit advocatus comunis loco ser Michaelis de Rasti.
Ser Andreas de Volczo in dicto conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris super exactionibus thesaurariorum quas intendunt exigere.
Ser Marinus de Rasti in dicto conscilio factus fuit officiallis supraguayte cum aliis officialibus loco ser Michaelis de Rasti eius fratris.
Ser Andreas Dobre de Binzolla, ser Marinus de Bona, ser Paulus de Gondulla, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt ad consulendum super reversione Gabriellis de Parma et ad reportandum eorum conscilium ad conscilium rogatorum die Lune proxime venturo.
Nixa Daboevich de Ragusio in dicto minori conscilio factus fuit scribanus super navigio quod patroniçat Vitchus de Punci, qui iuravit suum officium.
Note: Scribanus
Radoslaus Vesella (Michael Millossevich Note: cancell.) in minori conscilio more sollito congregato factus fuit scribanus super navigio quod patroniçat Luchsa Cranoevich, qui iuravit et cetera.
Note: Pro dompno Andree de Stagno
In minori conscilio more sollito congregato ad sonum campane captum fuit de dando dompno Andree cançellario Stagni ultra eius salarium sollitum, ut attendat ad laboreria Stagni et scribat opera et expensas ipsorum laboreriorum usque ad festum Sancti Michaelis proximum pp. VI.
Note: Pro fratribus Stagni
Fratribus minoribus Stagni in dicto minori conscilio captum fuit quod dentur pro vino pp. X.
Note: Pro comite Stagni
Ser Iohanni de Poçça comiti Stagni in dicto conscilio facta fuit gratia quod possit ire Zupanam pro serviciis suis et stare per VI dies non livrando salarium pro tempore quo steterit extra officium.
Tractus rector
Ser Clemens Vite de Goççe in dicto minori [conscilio] tractus loco rectoris in questione quam habet Nicolaus speciarius cum thesaurariis.
Note: Pro Cola trombeta
Colla de Palermo trombeta in dicto minori conscilio firmatus fuit ad salarium Ragusii pro uno anno proxime venturo a die finiti sui termini cum salario, pactis et condictionibus consuetis.
Note: Pro magistro Petro de Tolosa pillipario
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de dando de bonis nostri comunis magistro Petro de Tolosa pillipario in auxilium pro affictu unius stacionis in qua faciat artem suam pro uno anno proxime venturo pp. X.
Note: Pro ser Volczo de Babalio
In minori conscilio ad sonum campane more solito congregato captum fuit de dando ser Volczo de Ballio [Boballio Note: corr.] nomine domine Legne filie quondam Andree de Georgio eius uxoris, pro prode unius anni perperorum MVICLXV depositorum in camera, dimissorum a quondam ser Georgio de Georgio creditoribus sive successoribus quondam Andree de Georgio fratris sui, ut apparet in instrumento debiti notarie in MIIICLXXIIIIo, die XXVII augusti, perperos octuagintatres et grossos tres, dicto ser Volçe se obligante ipsos yperperos restituere creditoribus dicti quondam Andree aut successoribus habere debentibus si qui apparerent ius habere in dictis denariis.
Dictus ser Volczo fuit contentus recepisse a comuni Ragusii pro prode dictorum denariorum dictos yperperos LXXXIII et grossos III pro prode anni presentis, promittens ipsum comune conservare indempne si quis creditor vel successor legiptimus dicti quondam Andree apparet et conviceret quod haberet ius in illis per aptay. Renuntiando.
Note: Pro denariis quondam Georgii de Georgio
In dicto minori conscilio captum fuit quod ad presens scribantur ad sallinarios comunis dictum capitalle dictorum pp. MVIC LXV positos in comuni et dimissos per dictum quondam Georgium de Georgio dandos creditoribus (quondam) aut successoribus quondam Andree de Georgio eius fratris.
Civis factus
Martinus Verglia de Novaberda in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii et receptus ad citadinanciam, honores et honera civitatis Ragusii prout sunt alii cives Ragusii.
Qui in dicto minori conscilio, eidem sollempni prestito sacramento, iuravit ad sancta Dii evangellia manu tactis scripturis fidelitatem et hobedienciam regimini et dominationi Ragusii ac subire et facere quecumque honera civitatis prout faciunt et facere tenentur alii cives Ragusii.
Note: Pro denariis heredum quondam Dragoe
In dicto minori conscilio captum fuit quod scribantur ad sallinarios comunis Ragusii perperi mille quos habent in comuni heredes quondam Dragoe de Benvignuta restituendi.
Note: Pro Cola trombeta de Durachio
In dicto minori conscilio captum fuit de recipiendo ad salarium comunis Collam de Durachio trombeta pro uno anno proximo cum salario perperorum centum quantum habet Colla trombeta de Palermo, qui teneatur et debeat pulsare temporibus debitis secundum quod tenentur alii pulsatores et modis consuetis.
Qui Colla dictum salarium acceptavit et se obligavit servire comuni et iuravit fidelitatem et fideliter in arte sua pulsare et servire comuni.
Note: Pro tutoribus heredum quondam Cedri
In dicto minori conscilio captum fuit de dando arbitrium et liberam auctoritatem Martolo de Goçe, Dominçe sartori et Gino Lessevich tutoribus Lignusse filie et heredis quondam Cedri stacionarii, emendi nomine ipsius Lignusse heredis dicti quondam Cedri unam domum de denariis hereditatis dicti quondam Cedri quos habent et restant penes ipsos. Et quod ipsa empcio et banicio dicte domus de dictis denariis emende sit et scribatur nomine ipsius Lignusse heredis predicte, et paccamentum ipsius scribatur nomine ipsius heredis et de bonis hereditatis ipsius quondam Cedri fore factum.
Note: Pro ser Andrea notario
In dicto minori conscilio captum fuit de dando ser Andree notario Ragusii ad hoc ut ponat et ponere teneatur et scribat in catasticho testamentorum omnia testamenta presentata usque in hunc diem presentem, que sint et reperatur in notaria vel cancellaria nostra Ragusii et non sint posita vel scripta in ipso catasticho, perperos decem de bonis nostri comunis Ragusii.
Note: Pro officialibus laboreriorum
In minori conscilio more solito ad sonum campane congregato captum fuit de scribendo ad sal comunis officiallibus laboreriorum comunis pp. quingentos.
Note: Pro illis de Zupana
In dicto minori conscilio captum fuit de concedendo comunitati insulle Zupane pro eorum defensione pavesia X, balistas VI et I capsam veretonorum, que debeant stare in manibus (dompni Givchi Note: cancell.) Martini Zvonnich de Zupana et ipsa debeat salvare.
Tutores
Goyach marangonus, Millosaus marangonus, in minori conscilio predicto facti fuerunt tutores Nixe filii dicti Goyachi in bonis maternis.
Familiaris regiminis
Novachus de Breno in dicto minori conscilio factus fuit familiaris regiminis cum sallario, pactis et condicionibus aliorum familiarium regiminis Ragusii.
Note: Pro massariis grani
In dicto minori conscilio captum fuit de accipiendo mutuo de denariis massarie comunis pp. IIC qui debeant partiri et dari, videlicet pp. CL officialibus ad faciendum galeam et pp. L officialibus armamenti, restituendos ipsi massarie ad sal vel alibi ubi melius videbitur conscilio.
Officialis super armamento
Ser Ursius de Zamagno in dicto minori conscilio factus fuit officiallis super armamento comunis loco ser Stephani de Sorgo.
Note: Pro Marcho genero tinctoris pro {visconto} Breni
In dicto minori conscilio captum fuit de vocando Marchum generum tinctoris ad officium visconti de Breno cum salario, pactis et condictionibus quo ad presens est Bogavçe Cobilich. Qui Marchus venit et acceptavit dictum officium et iuravit die quarto mensis augusti MCCCLXXXX.
Note: Pro ser Lampre
In dicto minori conscilio captum fuit quod ser Lampre de Zerieva possit ponere de suo lignamine in arsanatu non impediendo galleas vel laboreria comunis.
Dominus rector ser Marinus de Bodaça in dicto minori conscilio absolutus fuit a curia malleficiorum.
Tractus rector
Ser Nicolaus de Mençe in minori conscilio ad sonum campane congregato more sollito tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Iacobi de Gondulla in questione quam habent epitropi quondam domini Andree de Gondulla cum thesaurariis Sancte Marie.
Note: Pro carnibus castratinis, pro carnibus edinis
In dicto minori conscilio captum fuit quod libra carnium castratinarum possit vendi folaris decem et alie carnes per rationem. Et hoc usque per totum mensem maii proxime venturi.
In dicto minori conscilio captum fuit quod nullus homo vel persona audeat vel presumat emere aliquem capretum vel agnum vivum pro revendendo ipsum vivum, sed si illum voluerit vendere, illum teneatur occidere et vendere mortuum ad bechariam in locis solitis secundum ordines Ragusii. Et hoc sub pena cuilibet contrafacienti grossorum XII pro quolibet capreto et agno et perdendi ipsum capretum vel agnum qualibet [vice] qua contrafactum fuerit. Et quilibet possit accusare et denunciare contrafacientes, et habeat medietatem pene si per eius accusam veritas poterit reperiri, et teneatur de credencia.
Note: In margine: Banita per Milas preconem.
Note: Pro ser Martolo
Ser Martolo de Zerieva domino de nocte in minori conscilio more sollito congregato facta fuit gratia quod possit ire ad insullas pro factis suis pro VIII diebus, faciendo quod socius suus sit contentus attendere solus ad custodiam.
Tractus rector
Ser Volczo de Baballio tractus fuit loco rectoris in questione quam habet ser Paulus de Gondulla.
Note: Pro marischalcho
In minori conscilio more solito ad sonum campane congregato captum fuit de recipiendo Iuano Matiasevich marischalcho ad salarium comunis nostri Ragusii pro marischalcho equorum, et de dando eidem pro eius salario de bonis nostri comunis pro uno anno ducatos decem auri, cum hac condictione quod teneatur ferrupedare equos Raguseorum pro grossis quinque pro singullo equo, ab aliis vero possit recipere solutionem secundum quod ei placuerit. Qui acceptavit et iuravit artem suam fideliter exercere.
Note: Pro magistro a flaschis
In dicto minori conscilio captum fuit de dando Pribislao magistro a flaschis pro affitu unius domus sive stacionis de bonis nostri comunis perperos decem pro uno anno proxime venturo, cum hoc quod debeat habitare in Ragusio et facere artem suam.
Qui acceptavit die VIIII mensis maii 1390.
Note: Pro via Virgati et Zoncheti
Ser Symon de Goçe, ser Marinus de Gondulla, ser Volczo de Baballio, in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad aptandum viam Virgati et Zoncheti, et quod debeant recipere ad gabellam vini denarios pro reparacione dicte vie aptande, et quod occaxione dicte reparacionis possint precipere illis de Vergato et Zoncheto pro operibus et aliis necessariis pro dicta via, et magistris petrariis de Ragusio quibus eis videbitur.
Iudices in Berstanicho
Pribis Crancich, Milcin Milletich et Stoychus filius Iunii de Ragnina, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt iudices Raguseorum in Berstanicho, qui ex auctoritate presentis conscilii possint et valeant questiones et differencias dictorum Raguseorum qui reperientur in Berstanicho diffinire, sentenciare et terminare in eorum consciencias secundum quod eis videbitur.
Note: Pro uno medicho phisico salariando
In dicto minori conscilio captum fuit de faciendo unum syndicatum ser Marino de Chabogha pro salariando unum physichum medicum pro nostro comuni, et de dando eidem in commissione quod possit expendere pro dicto phisicho et obligare nostrum comune de dando eidem physicho de salario usque ad summam ducatorum quatuorcentum auri et affictum domus.
Scribanus
Nuço Charanovich in minori conscilio more sollito congregato factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Tumchus Milchovich de Ragusio.
Note: Pro tutoribus heredum quondam Clementis
Tutoribus hereditatis quondam Clementis de Volcasso, silicet, ser Andree Dobre de Binçola et ser Martinussio de Baraba in minori consilio similiter congregato data et concessa fuit licencia quod possint de bonis hereditatis facere mundari quandam {coaclam} seu conductum pertinentem ad bona dicte hereditatis.
Civis factus
Dobrich Tverdoevich in minori consilio more solito congregato factus fuit civis Ragusii, cum condictione quod debeat habere habitationem in Ragusio cum eius familia. Et si cum habitatione et familia recederet de Ragusio non habeatur pro Raguseo. Qui iuravit fidelitatem et facere faciones et honera subire sicut et alii Ragusei.
Tutores facti
Maroe Maçich, Bogoe eius frater, Ratcha uxor quondam Marchozii infrascripti, in minori conscilio more solito congregato facti fuerunt tutores heredibus quondam Marchoçii Maçich de Zupana.
Note: Pro fratribus predicatoribus
Fratribus predicatoribus de Ragusio in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possint trahere de Stagno et portare Ragusium pro usu conventus Ragusii, ipsis firmantibus in verbo veritatis quod volunt pro eorum usu et non alia specialli persona, quinquia centum quinquaginta vini. Qui dixerunt pro eis velle et non pro alio.
Note: In margine: Conduxerunt dictum vinum.
Officiales
Ser Blaxius de Sorgo, ser Paulus de Gondulla (ser Marinus Petri de Bucignolo Note: cancell.), ser Symon de Bona, in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad dividendum decenia per muros civitatis.
Note: Pro sablone insule Calamote
In dicto minori conscilio captum fuit quod possit cavari sablo ad insullam Callamotte a parte versus ponentem in loco vocato a Biscopia, cavando in loco ubi non sint montesilli et large a masseriis versus mare uno passu cum dimidio, et quod pro nunc a parte levantis non debeat cavari.
Note: Pro dyacono Dominico de Ribiça et Radovçe stacionario
In minori conscilio more sollito (congregato) ad sonum campane congregato captum fuit quod dyaconus Dominicus de Ribiça possit locare usque ad quingentos annos unum terrenum capituli Sancte Marie [quod] posidet in sexterio Sancti Nicolai Radovçe stacionario ad racionem grossorum XVIII pro singullo passu, quod terrenum ipse dyaconus Dominicus possidet ad presens pro canonicatu suo Ragusii.
Factus familiaris regiminis
Milcin Nadichnich in dicto minori conscilio receptus fuit pro familiari regiminis Ragusii ad salarium, modos et condiciones quibus stant alii familiares. Qui iuravit fidelitatem et officium fideliter exercere.
Note: Extimatores pro ser Nicolao de Gondulla
Ser Volczo de Baballio, ser Lampre de Zrieva, ser Nicolaus de Gondulla, in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facti fuerunt extimatores dampni facti ser Nicolao de Gondulla in eius orto et possessione Gravosii.
Note: Pro blado
In minori conscilio more solito ad sonum campane congregato data fuit libertas massariis bladi comunis mittendi unum syndichum pro comuni in {partibus} Apullee pro emendo bladum nomine comunis, et eum salariandi et paciscendi cum eo pactis, modis et condicionibus quibus ipsis massariis melius videbitur pro comuni.
Note: Pro ser Martolo de Catena
Ser Martolo de Cathena (capitanei Note: cancell.) comiti insullarum in minori conscilio more solito congregato facta fuit gratia quod possit ire Stagnum pro factis suis pro tribus diebus non livrando salarium pro tempore quo stabit extra officium.
Note: Pro ordeo
In dicto minori conscilio captum fuit quod de cetero ordeum debeat vendi in fonticho per cetullas, et bulletur.
Note: Pro fabis
Item in dicto conscilio captum fuit quod fabe vendantur more sollito.
Officialles
Ser Andreas Dobre de Binzola, ser Stephanus de Luchaxo [Lucharo Note: corr.], ser Paulus de Gondulla, in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad reducendum ad presens conscilium modum providendi super facto Stagni.
Note: Pro canali Stagni
In dicto minori conscilio captum fuit quod exigantur denarii pro partibus Stagni pro chavando canalle secundum deliberacionem maioris conscilii, videlicet gr. XII pro singulla parte.
Banitum per Millas preconem die XXVIIII aprilis quod habentes partes in Stagno debeant solvisse usque ad VIII dies proximos dictos grossos XII pro parte.
(Andreas Russini, Natallis cimator Note: cancell.)
Note: Pro capelano Umble
Dompno Stephano de Umbla in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facta fuit gracia quod possit ire Romam, et quod dompnus Givan debeat remanere capellanus in Umbla donec redibit dictus dompnus Stephanus de Roma, qui debeat habitare et stare et officiare in Umbla modis et condicionibus quibus stat dictus dompnus Stephanus.
Tractus rector
Ser Lampre de Çerieva in dicto minori conscilio tractus fuit rector loco domini rectoris ser Iacobi de Gondulla in questione quam habent tutores heredum quondam Zive de Menze cum ser Aluisio de Goçe.
Officiales
Ser Matheus de Benessa, ser Clemens de Bodaça, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad scribendum vinum civitatis.
Note: Pro salle
In dicto minori conscilio captum fuit quod Micho de Zerieva qui vendit sal comunis loco ser Michaelis de Mençe cassetur ab illo officio et amplius non vendat de salle comunis.
Note: Pro comite insullarum
Ser Martolo de Chatena comiti insullarum in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possit venire Ragusium pro factis suis pro tribus diebus non livrando salarium.
Officialles
Ser Nicolaus de Poçça, ser Pasqualis de Rasti, in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facti fuerunt officiales ad scribendum homines mittendos ad custodiam Stagni et ad dandum eis pagam.
Note: Pro caseo
In dicto minori [conscilio] captum fuit quod caseus non possit vendi plus follaris X pro libra et ad rationem libre usque per totum mensem septembris proximi, sub pena consueta pro quolibet contrafaciente et qualibet vice.
Note: In margine: Banita per Obradum preconem.
Note: Pro ser Rusco de Babalio
Ser Ruscho de Babalio militi curie in dicto minori conscilio data fuit licencia quod possit ire Stagnum pro suis factis, non livrando soldum officii sui pro tempore quo stabit extra.
Note: Pro rectore
Dominus rector ser Iacobus de Gondulla in dicto minori conscilio absolutus fuit a ratione camerariorum comunis.
Confirmacio ordinacionum et reformationum factarum per universitatem insule Auguste super dampnis bladorum et vinearum dicte insulle
Cranislaus Semchovich de Augusta nuncius et ambassiator universitatis insulle Auguste accessit ad presentiam domini rectoris Ragusii ser Iacobi de Gondulla et eius minoris conscilii cum literis credencie dicte universitatis, supplicans ex parte dicte universitatis insulle Auguste dicto domino rectori et eius minori conscilio, quatenus ordines et reformaciones infrascriptas per universitatem ipsius insulle Auguste factas ad utilitatem dicte insulle pro dampnis que cotidie inferebantur per animalia insulle in bladis et vineis ipsius insulle, placeat laudare, approbare et confirmare et eorum auctoritatem prestare ut de cetero obtineant firmitatem.
Qui dominus rector cum dicto eius minori conscilio audita dicta peticione facta pro parte universitatis dicte insulle Auguste, et visis diligenter et examinatis dictis ordinibus et reformacionibus factis per universitatem ipsius insulle Auguste super dictis dampnis possessionum et vinearum, et quod ipse reformaciones erant ad magnam utilitatem et comodum et aucmentum dicte insulle, ipsas reformaciones laudaverunt, approbaverunt et confirmaverunt, et ad perpetuum robur et confirmacionem ipsarum suam et comunis Ragusii auctoritatem ipsis ordinibus interposuerunt.
Qui ordines et reformationes super dictis dampnis sequuntur in hec verba:
Primo, che da mo inavanti quilli che hanno possessione in Laugosta, çaschaduna chasa po pascere de bestie minute chavi LX e che pluy non possa pascere, et chi pascesse de pluy de chavi LX vada tuto in comun de Lagosta.
Item che çaschaduna chaxa possa pascer boy, vache vel salmieri chavi octo et non pluy.
Item quando se fa le bestie piçole da charlavar al charlavar se debia olcidere, et che pluy non se possa pascer de chavi LX, et se pluy se pascesse che vada tuto in comun de Lagosta.
Item quando se fa mançi de nascer de le vache che li possano sustinire anni tre lo manço, et li altri che se occidano che se trovera de pluy, et che vada in lo comun de Lagosta, tanto de li salmieri como e scrito de sopra.
Item che l’homo che pascesse la blava, che li stimadori hanno a stimare quello danno e quello che stimano li stimadori po tuor tanto che monta lo danno e tuor lo pegno et dar a quello che se facto el damaço, et quello che hae fatto el damaço che debia contentar a quello ai che facesse lo dampno, et se ello no lo contentasse, che ly dia la terça parte de pluy a quello che fosse fatto lo danno ala gomna overo in chasa.
Item volemo chi pascesse la blava o le vigne che paghi al comun de la Augosta gr. III.
Item per le pasture de le vigne e campi sopra li qual e le vigne pastinade cum vide overo altri frutti, che non se debia pascer cum algun bestiame [Page 42r] çamay da questo tempo inanci perpetualmente. Et chi contra questo ordine fara et pascera bestiame minudo vel grande, che debia quella stima e ‘l danno lo qual sera fatto sovra le dette vigne, quello che fossi stimado per li vardiani over per li pudari, che se debia pagar et contentar. Et quello lo qual non volesse contentar quello a chuy facesse la pastura et dampno cum lo suo bestiame grande vel minudo, che debia pagar la terça parte ananti a quillo che fossi fatto lo danno.
Item sopra questo capitollo che tutti pegni como se fighe, pere, perseghe et altri frutti çoche se altier, li qual frutti se trova et se et sera sopra le vigne de li campi de blava, che nessun homo mascullo vel femina non debia tuor nessuna cosa et lo simelle de la herba, che non la debia segar ne assunar soura la vigna o sopra la terra, la qual vigna et terra non olsi pascer sença voluntade et consentimento del sopradetto patron.
Item lo simelle sia fatto et ordenado per li orti li quali se aprovo de le chase posti in burgo dela villa de Lagosta, et debia se intender el simelle sicomo e scritto de sopra.
Note: In margine: Scriptum.
Tractus rector
Ser Volczo de Baballio in minori conscilio more solito ad sonum campane congregato tractus fuit rector in questione quam habet domina Nicoleta cum tutoribus quondam ser Clementis de Volcassio.
Item tractus fuit rector in questione quam habet Radich Vodiça cum dictis tutoribus quondam Clementis de Volcassio.
Tutores
Dominus Ratchus episcopus Merchanensis, Obradus Radullinovich et Ratchus Velloevich, in dicto minori conscilio facti fuerunt tutores heredum quondam Pribeç Pervoslavich.
Note: Pro Antibaranis
Ser Marinus de Bona in dicto minori conscilio factus fuit officiallis loco ser Dymitrii de Benessa super conscilio dando Antibaranis.
In dicto minori conscilio captum fuit de ponendo penam officialibus deputatis super dicto conscilio, quod debeant fecisse eius conscilium usque per totum quintumdecimum presentis mensis maii, sub pena yperperorum X pro singullo dictorum officialium.
Tractus rector
Ser Andreas de Volczo in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Andree Dobre de Binzolla in questione quam habet domina Fielcha cum tutoribus heredum quondam Climoe de Volcassio.
Note: Pro Matolino
In dicto minori conscilio captum fuit quod navigium Matholini in Christi nomine vadat ad eius viagium ad quod fuit nauliçatum.
Note: Pro manetis a balistis
In dicto conscilio captum fuit de mittendo Venecias ducatos quadraginta pro emendo manetas pro ballistis comunis.
Extimatores
Ser Volczo de Babalio, ser Andreas de Volczo, in dicto minori conscilio facti fuerunt extimatores terreni monasterii de Mellita positi in Umbla, quod vult accipere ad affictum dompnus Marchus capellanus regis Bossine.
Note: Pro milleo
In dicto minori conscilio ex auctoritate et arbitrio habito a mayori et generali conscilio ut patet in libro mayoris conscilii in MCCCLXXXVIIII, die XXIII decembris captum fuit quod quicumque Raguseus vel forensis conducet mileum ad civitatem Ragusii usque in MCCCLXXXXII per totum mensem marcii, comune Ragusii illud milleum emet et recipiet modis et preciis infrascriptis.
Primo, videlicet: quod ille qui conducet milleum ad civitatem Ragusii sive sit Raguseus sive forensis, quod milleum sit mercatantischum, et illud mileum voluerit vendere comuni Ragusii et dare mensuratum ad mensuram Ragusii ad pontem Ragusii omnibus expensis ipsius conducentis, comune Ragusii illud teneatur emere et recipere, si venditor habebit a stariis ducentis supra, ad rationem ducatorum trium pro singullo modio, intelligendo modium tenere staria tria cum dimidio mensure de Ragusio et pro singullo modio. Et si venditor habuerit a stariis ducentis millei infra, comune teneatur illud milleum recipere et emere ad rationem yperperoum duorum pro singullo stario Ragusii et ad mensuram starii Ragusii. Quod milleum dictum comune Ragusii intelligatur debere recipere usque ad dictum terminum MCCCLXXXXII per totum mensem marcii pro preciis suprascriptis usque ad quantitatem quatuor millium modiorum millei, et ultra dictam quantitatem comune remaneat in sua libertate et similiter merchatores in sua, tam ultra quantitatem, quam ultra terminum suprascriptum. Et si casualiter conduceretur ad civitatem Ragusii mayor quantitas quatuor millium salmarum videlicet modiorum milei, infra dictum terminum comune debeat emere et recipere milleum illius qui infra ipsum terminum prius aplicuerit ad portum Ragusii cum ipso milleo.
Quod mileum emendum per dictum comune, ipsum comune teneatur solvere venditoribus hiis modis et terminis infrascriptis, videlicet: conducentibus et dantibus comuni a ducentis stariis millei infra, comune debeat et teneatur solvere precium millei quod recipiet infra octo dies proximos, [Page 43r]computandos a die quo milleum fuerit excarichatum et mensuratum, quod debeat excaricari et mensurari quanto habillius fieri poterit. Et conducentibus a ducentis stariis supra usque ad quingenta staria, comune teneatur dare solutionem usque ad dies XV a die quo fuerit excaricatum et mensuratum. Conducentibus a stariis quingentis supra usque ad mille, per comune debeat fieri solucio infra unum mensem a die quo fuerit mensuratum. Coducentibus a mille stariis usque ad mille quingenta, per comune debeat fieri solucio infra unum mensem cum dimidio a die quo fuerit excaricatum. Conducentibus a stariis mille quingentis usque ad duo millia staria, per comune fiat solucio infra duos menses a die quo datum fuerit mensuratum. Conducentibus a duobus millibus stariis usque ad tria millia, comune faciat pacamentum infra tres menses proximos a die quo datum fuerit mensuratum. Et conducentibus a tribus millibus stariis supra, comune teneatur facere solutionis pacamentum pro parte quam receperit quolibet mense de stariis mille usque ad integram solucionem quantitatis recepte.
Item quod conducentibus a stariis quingentis supra, comune teneatur dare pro parte solucionis milei quod habuerit tantum quantum conducentes solvere debebunt pro naulo dicti millei conducti, ut possint solvere pro naulis a die quo milleum fuerit excaricatum usque ad XV dies proxime futuros.
Item quod quilibet forensis qui conduxerit mileum, dum aplicuerit Ragusium debeat requiri et habeat ille forensis terminum unius diei ad dicendum si vult dare illud mileum comuni ad supradictum precium. Et si dixerit illud velle dare, comune accipere teneatur. Et si dixerit non velle dare et postea illud vellet dare, comune non teneatur et remaneat in sua libertate si voluerit accipere.
Item si mileum foret minus quam comunalle mercatantischum, comune teneatur illud accipere tanto minori precio quanto fuerit extimatum. Et si per casum foret tantum peius quod esset peius tercio milei comunallis, tunc comune illud milleum peius tercio accipere non teneatur.
Note: In margine: Banitum per Millas preconem dicto die.
Tutores
Dynchus Kalende, Blaxius de Maxi, Russe uxor quondam Sinchi de Gallo, in minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato facti fuerunt tutores Marusse filie quondam Synchi de Gallo.
Note: Pro Luparello
In dicto minori conscilio captum fuit, ex arbitrio eidem conscilio a mayori et generali conscilio in hac parte concesso, salariandi Luparellum speciarium pro uno anno, cum hiis condicionibus, quod dictus Luparellus debeat venire ad standum et habitandum in Ragusio cum eius filio experto in arte, et tenere unam stacionem speciarie bene fulcitam omnibus necessariis more boni speciarii, et habeat de salario a nostro comuni domum pro eius habitacione et stacionem, et ultra dictam domum et stacionem perperos sexaginta, et de conducendo ipsum cum eius familia et rebus de Ancona Ragusium expensis comunis Ragusii. Et cum venerit in Ragusium comune debeat eidem facere inprestanciam de ducatis centum auri pro dicto anno. Hoc etiam pacto quod ipse Luparellus teneatur respondisse usque per totum mensem iulii si vult venire vel non et rescripsisse nostro comuni. Et si acceptaverit debeat venisse usque per totum mensem septembris proximi.
Scribanus
Matchus Bogullinovich in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Mathollinus de Callamotta Pripçich. Qui iuravit etc.
Note: Pro Petro de Iacussa
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit quod Petrus de Iacussa possit mutuare Ruse filie quondam Crichse, uxori quondam Sinchi de Gallo, pp. sexcentos pro solucione precii domus quondam Petri Ivanis, quam ipsa Ruse emit et subtraxit per parentellam, et quod tutores Marusse filie dicte Russe possint dicto tutorio nomine obligare dicto Petro de Iacussa dictam domum pro dictis perperis VIC cum hac condicione quod, si ipsa Ruse non restitueret dicto Petro dictos perperos, quod ipse possit habere regressum pro ipsis perperis exigendis supra dictam domum.
Note: Pro lignamine comunis concendendo ser Nicolao de Mençe
In dicto minori conscilio captum fuit de concedendo ser Nicolao de Mençe pro laborerio cisterne quam debet facere ad Puncellas de lignamine comunis totum illud quod fuerit ei necessarium, cum condicione quod quando ipsum operatum fuerit et non fuerit eidem amplius necessarium, quod ipse teneatur illud restituere comuni. Et si aliquid eidem defeceret et non restitueret, quod ipse ser Nicolaus teneatur illud solvere et reficere comuni.
Extimatores dampnorum Gravossii
Ser Marinus Lampre de Mençe, ser Ruschus de Baballio millites curie, in dicto minori conscilio facti fuerunt extimatores omnium dampnorum datorum in possessionibus Gravossii.
Note: Pro fratribus minoribus
Fratribus minoribus de Ragusio facta fuit gracia quod possint pro eorum usu conducere de Stagno Ragusium quinquia C vini.
Portaverunt quinquia LXX per literas comitis Stagni.
Syndicus Sicilie
Ser Marinus Petri de Bucignolo in dicto minori conscilio factus fuit syndicus comunis Ragusii in partibus Scicilie pro bladis emendis nomine comunis et aliis necessariis pro comuni in partibus illis. Qui debeat habere de salario a comuni ducatos auri viginti sex singullo mense, cum condicione quod non possit facere mercancias bladi nec alicuius alterius rei que impedierit facta comunis donec comune illam rem expedierit.
Vicarius Brenni
Givchus de Radullino in dicto minori conscilio factus fuit vicarius Brenni donec mittatur illuc unus vicecomes pro comuni.
Note: Pro magistro Iohanne de Ravena
In dicto minori ⟨[conscilio]⟩ captum fuit de scribendo ser Marino de Chabogha et eidem comittendo quod si non invenit vel firmavit hactenus aliquem canzelarium, quod ipse debeat perquirere a magistro Iohanne de Ravena qui alias stetit ad nostrum salarium, si vult venire ad nostrum salarium pro cancellario pro ducatis centumquinquaginta pro anno uno et affictu domus. Et si voluerit venire pro dicto salario, ipsum firmet, alias procuret de uno alio secundum primam commissionem.
Note: Pro magistro Iohanne ordinis minorum
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de donando magistro Iohanni de Padua ordinis fratrum minorum de Stagno pp. X amore Dei.
Tractus rector
Ser Nicola de Mençe in minori conscilio more sollito congregato tractus fuit rector loco domini rectoris ser Andree de Binzolla in questione quam ipse ser Andreas est habiturus cum thesaurariis.
Tractus rector
Ser Lampre de Zerieva in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Andree de Binzolla in questione quam habet domina Nicoleta cum tutoribus heredum quondam Clementis de Volcasso.
Note: Pro Sclavis fugentibus Stagni
In minori conscilio ad sonum campane congregato captum fuit de remittendo Stagnum illos Sclavos qui aufugerunt in Stagno ab eorum patronis et venerunt Ragusium. Et quod omnia que secum portaverunt restituantur eorum patronis. Et si aliquid defeceret eis quod esset distractum, quod reficiatur dictis patronis per illos qui pereziaverunt eos in Stagno.
Officiales
Ser Martinussius de Baraba, ser Marinus de Zerieva, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officialles ad mittendum moniciones Stagni.
Camararius
Ser Andreas de Bonda in dicto minori conscilio factus fuit camerarius comunis loco ser Zore de Palmotta.
Çecharius
Ser Nicolaus de Goççe in dicto minori conscilio factus fuit cecharius loco ser Michaellis de Bona.
Iusticiarius
Ser Michael de Bona in dicto minori conscilio factus fuit iusticiarius loco ser Iohannis Blaxii de Mençe.
Preceptum ser Michaeli de Martinussio
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit de ponendo penam perperorum XXV ser Michaeli de Martinussio quod usque ad diem Lune proximum per diem debeat hinc recessisse propter ire ad eius capitaneatus, officium ad quod est deputatus. Cui fuit preceptum.
Note: Pro salle ser Clementis de Goççe
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit et firmatum de dando ser Clementi Marini de Goçe de salle comunis pro plumbis que intendit conducere Ragusium usque ad quantitatem quinque millium modiorum sallis pro precio quo venditur in {cormeclo} Ragusii in credencia, usque ad unum annum proxime futurum inchohandum a prima die mensis iunii proxime futuri. Infra quem annum teneatur et debeat solvisse precium dicti sallis pro illa videlicet quantitate quam habuerit et receperit in credencia a nostro comuni. Et quod ipse ser Clemens debeat dare ydoneam cautionem seu plezeriam, per aliam seu alias personas quam per personas que habeant colliganciam seu societatem cum eo in plumbis illis et sale quod recipere intendit, de solvendo comuni Ragusii infra dictum annum pro tota quantitate sallis quod receperit et habuerit in credencia. Et hoc quia ipse ser Clemens iuravit ad sancta Dei evangelia manu tactis scripturis sollempni sacramento eidem delato in dicto minori conscilio, quod totto suo posse et ingenio mittet et mittere procurabit omnia eius plumba ad civitatem Ragusii et recipiet totam quantitatem sallis ei necessariam pro dictis plumbis ac procurabit a domino rege Bossine graciam obtinere ipsa plumba posse conducere Ragusium et pro eis in Ragusio posse sal recipere. Et si de tota ipsa quantitate plumbi et sallis graciam non poterit obtinere, procurabit obtinere de quanto maiori quantitate poterit. Et quod per se vel alium non queret modum vel viam quibus ipsam quantitatem plumbi seu aliquam eius partem debeat vel possit conducere alio quam Ragusium, et pro ipsa quantitate recipere sal alibi quam in Ragusio ut predicitur, nixi prius probaverit toto eius posse et ingenio ipsum plumbum posse conducere Ragusium, et totaliter invenerit ipsum plumbum conducere non posse vel partem aliquam, et pro ipso plumbo non posse sal recipere vel partem aliquam, et de gracia totaliter desperaverit.
Ser Iacobus de Gondulla constituit se plegium et paccatorem pro dicto ser Clemente de Goçe pro quantitate sallis quam ipse vel eius fratres acceperint pro eorum plumbis ad dictum terminum solvendum. Renuntiando.
Note: In margine: MCCCLXLII, die XX maii. Ser Matheus Syme de Benessa et ser Benedictus de Gondulla camerarii comunis Ragusii fuerunt confessi recepisse a ser Aluisio de Goçe pro parte solucionis dicti salis quod ipse cum fratribus receperunt in credenciam perperos septemcentum et triginta.
Note: Pro donando
In minori conscilio ad sonum campane more solito congregato captum fuit de donando illis duobus Bossinianis qui venerunt Ragusium in rebus perperi X.
Preceptum ser Marino de Bucignolo
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de ponendo penam yperperorum centum ser Marino Petri de Bucignolo syndicho facto in partibus Scicilie, quod debeat ire ad partes Sicilie pro eius syndicatu quandocumque ei commissum fuerit quod vadat.
Cui ser Marino syndico factum fuit dictum preceptum in dicto minori conscilio.
Note: Pro ser Marino Petri de Bucignolo
In ultrascripto minori conscilio more sollito congregato captum fuit de dando ser Marino de Bucignolo syndico in partibus Scicilie pro comuni unum famulum qui constet II ducatos in mense solvendis per comune, qui famulus debeat ipsum syndichum sociare ultra salarium ipsi ser Marino deputatum.
Note: Pro debito abbatis Crome
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de exigendo nunc ab abbate monasterii Crome pp. quinquaginta pro parte debiti ad quod tenetur comuni Ragusii. Et quod ab hodie in antea exigatur ab ipso abbate singullo anno pp. L usque ad completam solutionem debiti ad quod tenetur comuni. Et in casu quo non solveret ad presens dictos pp. L, petatur ab ipso abbate totum id quod tenetur comuni.
Note: Pro Stane Iohannis Foschi
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de assignando in doana pp. quinquaginta Stane olim uxori Iohannis Foschi tanquam epitrope Mise Tragurini quos dictus quondam Iohannis Foscho posuit in comune pro precio cuiusdam domus vendite per dictam Stane dicto magistro Iohanni ut apparet in libro vendicionum in MCCCLXV, die {IIIIor} februarii.
Pena posita
Ser Marino de Rasti, ser Clementi de Bodaça, officialibus ad exigendum affictum terrenorum comunis in dicto minori conscilio preceptum fuit quod debeant exegisse de affictubus terrenorum comunis quantum plus possunt sub pena perperorum XXV solvendorum pro singullo comuni Ragusii.
Note: Pro tutoribus heredum quondam Ruschi
Tutoribus heredum Ruschi de Saracha in minori conscilio more sollito congregato concessa fuit licencia quod possint dare possessiones heredum ad laborandum ad medietatem fructuum.
Note: Pro canali Stagni
In minori conscilio more sollito congregato data fuit auctoritas ser Dobre de Chalich cavandi canalle Stagni.
Note: Officiales pro partibus Stagni
Ser Vnuçe de Matessa, ser Marinus de Slavçe, in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad inveniendum partes Stagni.
Ser Nalchus de Procullo, in partibus Sclavonie existenti, deputatus fuit in dicto minori conscilio quod recipere debeat sacramentum a domino Volcho super promissionibus quas debet facere nostro comuni.
Note: Pro carnibus
In dicto minori conscilio captum fuit quod carnes castratinorum, a prima die mensis iunii proximi incipiendo inantea non possit vendi plus folaris octo libra, et alie carnes similiter per racionem vendi non possint {plu} folaris VI libra, sub pena consueta cuilibet contrafacienti et pro qualibet vice.
Note: In margine: Banita per Milasium dicto die.
Note: Pro Francho Vlachi Francisci
Fratribus predicatoribus in minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato concessum fuit quod possint locare Francho filio quondam Vlachi quondam Francisci omnes terras dictorum fratrum quas habent ad Sanctum Martinum et que dimisse fuerunt per antiquos dicti Franchi ipsis fratribus, pro yperperis sex solvendis annuatim per dictum Franchum pro dictis terris, cum condicione quod si non solveret dictum affictum quod possint ei accipere dictas terras.
Note: Procurator Sancti Blaxii
Ser Matheus de Georgio in dicto minori conscilio factus fuit procurator ecclesie Sancti Blaxii de Ragusio loco ser Marini Petri de Bucignolo.
Tractus rector
Ser Iunius de Sorgo in minori conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Martoli de Zerevia in questione quam habent epitropi domini Andree de Gondulla cum thesaurariis Sancte Marie.
Pena Michaeli de la Bona
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de dando libertatem officialibus laboreriorum comunis quod possint precipere Michaeli de la Bona patrono navigii, quod debeat ire cum eius navigio pro serviciis comunis, et dare ipsi naulum conveniens secundum quod datur aliis nostris navigiis que mituntur pro comuni.
Officiales
Ser Paulus de Gondulla, ser Andreas Dobre de Binzolla, ser Marinus de Bona in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad faciendum comissionem magistro Karullo ituro pro comuni ad partes Apullee.
Factus nuncius
Marco de Goccha de Cataro in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato ellectus fuit ad eundum ad partes Apulee pro factis comunis pro dampnis factis per brighintinum.
Note: Salarium
In dicto minori conscilio captum fuit de dando dicto Marino pro eius expensis et salario dicti viagii grossos XV pro singullo die quo steterit in dicto viagio pro factis comunis.
Note: Pro coperiendo orilogium
In minori conscilio more solito congregato captum fuit de coperiendo turrim orilogii plumbo.
Note: Pro Angelino de Ianua
Angelino quondam Petri de Monte Nigro facta fuit gracia in minori conscilio more solito congregato quod dictus Angelinus possit facere construi unam navem seu chocham in Puncta Stagni in Xerser seu in alio loco quem elligere voluerit, hac condictione quod si Sclavi laborantes aut conducentes aliquid pro dicta navi facerent aliquod dampnum in Puncta, quod dictus Angelinus teneatur integre reficere omne dampnum quod fuerit illatum. Et hoc actum est ad petitionem Iohannis Andree fratris dicti Angelini.
Pena officialibus
(In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de precipiendo officiallibus ad faciendum decenia civitatis quod usque ad diem sabbati proximi per diem debeant complevisse et ordinasse decenia sub pena yperperorum XXV. Die sabbati XI iunii prolongatus fuit dictus terminus usque ad diem Mercurii proximi XV iunii per totam diem. Presentatum fuit in termino, ideo cassum. Note: cancell.)
Eodem die. In minori conscilio ballote X
Note: Pro lapidibus de Zupana
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit per omnes de dicto conscilio, qui fuerunt numero X, de portando ad maius conscilium pro lapidibus de Zupana.
Note: Pro cardinali de Monopulli
In dicto minori conscilio captum fuit de recipiendo dominum cardinalem Monopolitanum in procuratorem comunis nostri Ragusii, et super hoc eidem rescribere quia per eius literas nostro comuni sic se obtullit.
Note: Pro fochis levantis
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de faciendo fochos custodie versus partem levantis.
Tractus rector
Ser Iunius de Sorgo tractus fuit per tesseram loco rectoris ser Martoli de Zerieva in questione quam habet ser Aluisius de Goçe cum Ratcho.
Note: Gracia pro calcina
Ser Give de Chaboga in minori conscilio more sollito congregato facta fuit gracia quod possit accipere pro suis denariis modia decem calcine de illa comunis.
Note: Gracia pro calcina
Ser Clementi de Goçe in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possit accipere pro suis denariis modia quinque calcine de illa comunis.
Tutores
Marchus Zivanovich, Marchus Cagnaça et Marchus Bigorovich de Insulla de Medio, in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facti fuerunt tutores filio Andree Zivanovich de Insulla de Medio.
Note: Pro portando ad maius conscilium
In dicto minori conscilio captum fuit per VIII ballotas de portando ad conscilium maius quod auferatur sequestrum seu prohibicio bonorum Katarensium que detinentur pro pignoribus civium nostrorum creditorum Katarensium, pro legatis testamentorum solummodo que forent hactenus facta per Katarenses de bonis prohibitis in Ragusio aliquibus eccllesiis, seu pro ellemosinis faciendis in civitate Ragusii dumtaxat, et non alia causa.
(In dicto minori conscilio captum fuit de accipiendo solummodo duas ex stacionibus quondam domine. Note: cancell.)
Note: Pro levando denarios in comuni
In dicto minori conscilio captum fuit de accipiendo in comuni perperos trecentos quondam ser Iacobi de Parma qui sunt [in] manibus domini episcopi Mercanensis, et de portando ad conscilium maius de faciendo unum instrumentum et obligando nostrum comune heredibus dicti quondam ser Iacobi pro dictis perperis IIIC accipiendis in comune.
Tutores
Ser Michael de Babalio, ser Andreas Dobre de Binzola, ser Volczo de Baballio, in dicto minori conscilio facti fuerunt tutores filio et heredi quondam Dobre Nichi de Binzolla.
Note: Pro Radassino piffaro
In dicto minori conscilio captum fuit de accipiendo Radassinum Teotonichum piffarum ad salarium nostri comunis pro uno anno proxime futuro cum salario, pactis et condicionibus quibus antea stabat ad nostrum salarium. Qui Radassinus dictum salarium acceptavit et se obligavit servire comuni et iuravit etc.
Extimatores
Ser Lampre de Zerieva, ser Andreas de Volczo, in dicto minori conscilio facti fuerunt extimatores casalis capituli Sancte Marie positi in sexterio Sancti Petri, quod vult accipere ad affictum a dicto capitullo Ruse.
Note: Pro abbatissa Sancti Andree
Domine abbatisse Sancti Andree in dicto minori conscilio concessum fuit quod possit de terris eius monasterii eius rusticis ad rectam medietatem locare, et dare ipsis villanis ad affictum de terreno ipsius monasterii pro domo et orto prout melius poterit convenire.
Note: Pro caseo
In dicto minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit quod iusticiarii comunis nostri Ragusii habeant a presenti conscilio illam auctoritatem regullandi et ordinem ponendi super caseo quam habuerunt in anno preterito.
Note: Pro testamento Iacobi de Sorgo
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit per VIII ballotas de eundo ad conscilium maius pro facto testamenti quondam Iacobi de Sorgo.
Note: Pro ser Martolo de Cathena
In dicto minori conscilio facta fuit gracia ser Martolo de Catena quod possit ire ad Punctam Stagni pro factis suis pro VI diebus non livrando soldum.
Note: Pro caseo
Iusticiarii ex libertate supra proxime attributa ordinaverunt quod quecumque persona habet caseum aut emet aut conduci faciet de foris, teneatur et debeat infra secundam diem a die qua emerit aut conduserit seu conduci fecerit presentare officio dominorum iusticiariorum. Et quod nulla persona habens caseum vel que presentabit modo prescripto audeat illum vendere alicui persone sine expressa licencia dictorum iusticiariorum sub pena alias ordinata. Et quilibet possit accusare et habeat medietatem pene si per eius accusam poterit veritas reperiri, et tenebitur de credencia.
Note: In margine: Bampnita per Obrad.
Note: Pro capitulo Sancte Marie
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato concessa fuit licentia canonicis sive capitullo Sancte Marie Maioris de Ragusio locandi imperpetuum unum casalle dicti capitulli positum in sexterio Sancti Petri Ruse bayle ser Marini Martoli de Bucignolo pro affictu pp. II annuatim solvendorum pro dicto {calli}.
Contra Nicoletam Iacobi de Sorgo
Capta fuit hec pars infrascripta per omnes de conscilio qui fuerunt XII.
In dicto minori conscilio, ex auctoritate mayoris et generalis conscilii ipsi minori conscilio in hac parte data et attributa, captum fuit quod domina Nicoleta uxor quondam ser Iacobi de Sorgo, per se nec per suum procuratorem vel procuratricem vel aliam aliquam {pesonam} modo aliquo vel ingenio bona aliqua tam mobillia quam immobillia ad ipsam Nicoletam quoquo modo spectancia vel pertinentia non possit obligare, alienare nec in alium transffere cum scriptura vel sine scriptura, nec se alicui in aliquo obligare, et quod quecumque obligatio fieret per eam quovis modo, nullius sit valoris vel momenti.
Note: In margine: Banita per Millas preconem XXII iunii hora terciarum.
In minori consilio captum fuit quod si dicta domina Nicoleta fecerit aliquam alienationem de suis bonis vel ad ipsam pertinentibus quoquo modo per se vel alium, in dictis bonis per eam aut per alios suo nomine alienatis semper sit salvus vigor sententie hodie late contra ipsam in penis in dicta sententia contentis. Et hoc habeat locum in dote dicte Nicolete et possedio bonorum quondam Iacobi viri sui. In aliis autem bonis sit libera.
In dicto minori conscilio captum fuit per VIIII ballotas quod si domina Nicoleta predicta non dat et reddit testamentum quondam Iacobi de Sorgo infra terminum qui ei assignabitur intra quem ipsum testamentum debeat dedisse in manibus regiminis nostri, quod ipsa Nicoleta debeat detineri et restringi in forcia dominii Ragusii secundum quod fuerit deliberatum.
Contra Nicoletam
In dicto minori conscilio captum fuit per XI ballottas quod assignetur dictus terminus dicte domine Nicolete quod usque ad diem Veneris proximum per totam XXIIIItam horam debeat dictum testamentum dedisse in manibus regiminis.
Ser Nicolaus de Mençe, ser Matheus de Georgio, in dicto minori conscilio tracti fuerunt per tesseram et deputati quod si domina Nicoleta predicta usque ad dictum terminum non dederit in manibus regiminis Ragusii testamentum Iacobi de Sorgo, quod ipsi teneantur ire pro dicta Nicoleta dicta die Veneris statim finita XXIIIIta hora et ipsam ducere in forciam dominii Ragusii sub pena pp. C pro singullo ipsorum.
In dicto minori conscilio captum fuit per VIII ballotas de detinendo ser Andream Symonis de Binzolla et ipsum ponendo in turri pallacii et ibi clausum eum tenere.
Note: Pro testamento Iacobi de Sorgo
In ultrascripto minori conscilio captum fuit de requirendo a domino archiepiscopo quod ipsi placeat dare licenciam presenti conscilio detinendi dompnum Petrum Caputapis et ipsum carcerandi pro facto testamenti quondam Iacobi de Sorgo, ibique ipsum retinendi donec placuerit ipsi domino archiepiscopo et presenti conscilio. Quam licenciam si dederit, debeat poni in una ex cameris palacii et ibi clausus teneri.
Officiales contra venientes de locis pestiferis
Ser Marinus de Crosi, ser Pasquallis de Rasti, ser Symon de Goçe, in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad providendum super venientibus de locis pestiferis. Qui pro executione dicti officii habeant a presenti conscilio, ex auctoritate maioris conscilii ipsi minori conscilio attributa, illam auctoritatem quam antea habuerunt alii officialles super hoc deputati.
Contra venientes de locis pestiferis
In dicto minori conscilio captum fuit quod nullus homo vel persona qui veniet de Roma aut de aliis partibus in quibus sit pestis, audeat vel presumat intrare in civitatem Ragusii vel descendere in terram ad aliquem locum dictrictus Ragusii, ymmo cum applicuerit Ragusium recedere debeat et ire ad standum extra districtum Ragusii per XV dies, sub pena arbitrii officialium ad hoc deputatorum.
Note: In margine: Banita per Milas
Cassi officiales supra fondichum
In minori conscilio more solito ad sonum campane congregato captum fuit de francando officialles positos supra fundichum.
Rector absolutus
Dominus rector ser Martolus de Zrieva in dicto minori conscilio absolutus fuit a curia malleficiorum et a ratione camerariorum.
Note: Pro officiallibus armamenti
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de condedendo officialibus armamenti unum canipum de LX passibus pro laboreriis comunis, et quod ipsi officiales teneantur facere venire eius loco unum aliud de Veneciis.
Note: Pro Nicoleta de Sorgo
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit de stringendo dominam Nicoletam de Sorgo quod nullus possit ire ad eam, et stet clausa et non aperiatur ei porta salvo quam duabus vicibus, videlicet ad prandium et cenam pro dando ei comedere.
Note: Pro predicta
In dicto minori conscilio captum fuit de dimittendo Vechie matrem ipsius Nicolete stare inclusam cum dicta eius filia si voluerit stare continue inclusa cum ea. Et si voluerit stare ad sui placitum in eundo ad standum cum ea et recedendum et redeundum ad redeundum, quod non dimitatur stare cum ipsa Nicoleta. Et similiter de dimittendo stare cum dicta Nicoleta unam famulam inclusam cum ea si voluerit stare continue cum ea, ita tamen quod exire et redire ut supradicta Vechie.
Note: Pro Andrea de Binzola
In dicto minori conscilio captum fuit de dimittendo ser Andream Symonis de Binzola detentum ad presens.
Note: Pro Matolino
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit quod Matollinus de Callamota debeat ire cum eius navigio ad caricandum frumentum pro comuni in partibus Scicilie pro portando illud Ragusium, et sit assecuratus per comune ab armata Ianuensium, et debeat eidem dari naulum rationabille.
Note: Pro frumento challando
In minori conscilio ad sonum campane congregato captum fuit de challando frumentum comunis in fundicho ad grossos VII copellum.
Note: Pro carnibus
In dicto minori conscilio captum fuit quod carnes castratorum vendi possint follaris X libra et alie carnes similiter per rationem usque per medium mensis augusti, et plus vendi non possint sub pena alias consueta.
Note: Pro pontibus fiendis
In dicto minori conscilio captum fuit quod pontes duo, unus inter civitatem et alter extra civitatem in locis consuetis, fiant expensis comunis.
Scribanus
Matchus Bogullinovich in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Tumchus de la Bona.
Note: Pro stacione squiragaytarum et locis ballanciarum
In dicto minori [conscilio] captum fuit quod paretur stacio ubi stant ad presens ballancie piçis pro squaraguaytis et quod ballancie picis ponantur ubi sunt ballancie ponderis farine. Et quod dicte ballancie ponderis farine ponantur ad turrim pallate sub archivolto. Et quod dicta stacio et pondera parentur et aptentur prout videbitur officialibus.
Note: Pro Stoycho pictore
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato ex auctoritate maioris conscilii captum fuit de dando per comune Stoycho Druschovich pictori domum et stacionem monialium Sancte Clare quam habuit et tenuit magister Helyas ab orilogio, et per comune solvendo ipsi Stoycho affictum dicte domus et stacionis, ita tamen quod ipse Stoychus teneatur et debeat tenere unum magistrum a pavesiis et coffanis qui laboret cum eo dictas artes in dicta stacione. Et ipse Stoychus artem suam pictorie debeat operari et ipsam stacionem tenere fulcitam pavesiis et coffanis. Et in casu quo ipse Stoychus non teneret dictum magistrum ad laborandum in stacione aut non teneret ipsam stacionem fulcitam, quod ipse Stoychus pro tempore quo deficeret comuni in aliqua dictarum promissionum de suo teneatur solvere affictum dicte domus et stacionis.
Note: In processu Nicolete
In dicto minori conscilio captum fuit de ponendo custodiam domine Nicolete Iacobi de Sorgo ad presens detente.
Note: Pro Marino de Punci
In minori conscilio more solito congregato captum fuit quod Marinus de Ponci possit laborare et levare navigium suum quod incepit ad portum Ragusii in loco ubi ipsum posuit, et de precipiendo eidem quod non debeat impedire seu occupare ripam portus quin possit iri ad ripam maris ex utraque parte ipsius navigii.
Note: Pro Paulo barberio
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit quod Paulus barberius possit ire Catharum pro V diebus pro factis suis non livrando soldum.
Scribanus
Givchus Tomcevich de Ragusio in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Mathollinus de Callamota.
Note: Extimatores pro domino Federico de Goçe
Ser Iunius de Sorgo, ser Lampre de Zrieva, in dicto minori conscilio facti fuerunt extimatores casalis dyaconi Federici de Goçe canonici Ragusii, positi penes ecclesiam Sancti Iohannis de Ragusio, quod ipse Federicus intendit locare.
Officiallis
Ser Nalchus de Georgio in minori conscilio more sollito congregato factus fuit consul in Novaberda pro examinandis testibus in questione vertente inter Stoysam Tvertchovich et Radoslaum Pulnosevich.
Note: Pro Stoycho pictore
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de mutuando Stoycho pictori ducatos auri decem ad terminum unius anni pro exercendis artibus pavisorum et coffanorum, dando ydoneam plezeriam.
Millan Gurinovich et Stiepchus Brayachovich constituerunt se plezios et paccatores comuni pro dicto Stoycho de dictis ducatis X ad dictum terminum, videlicet uterque pro quinque ducatis pro parte sua.
Note: In processu Nicolete
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit quod dominus rector ser Stephanus de Lucharis potest sedere in processu qui fit contra dominam Nicoletam uxorem quondam ser Iacobi de Sorgo pro testamento dicti quondam Iacobi.
Note: Pro testamento Iacobi de Sorgo
In dicto minori conscilio captum fuit de martiriçando dictam dominam Nicoletam si ipsa non propalat et manifestat testamentum factum per dictum quondam Iacobum de Sorgo eius maritum.
In dicto conscilio captum fuit de martizando ipsam Nicoletam die Mercurii proximi post XXIIIItam horam pro inveniendo super testamento dicti Iacobi.
In dicto conscilio captum fuit quod quilibet de presenti conscilio sit dicto die Mercurii proximi dicta hora ad martirizando dictam Nicoletam.
In dicto conscilio captum fuit de tenendo dictam Nicoletam in camera parva pallacii inclusam cum custodia.
Note: Pro abbatissa Sancte Clare
In dicto minori conscilio captum fuit de levando in comune per stimam domum abbatisse monasterii Sancte Clare positam super terreno comunis in Platea Ragusii.
Officiales ad extimandum domum dicte abbatisse
Ser Blaxius de Sorgo, ser Marinus Martoli de Bucignolo, ser Nicolaus de Poça in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad extimandum dictam domum monasterii Sancte Clare seu abbatesse dicti monasterii.
Extima dicte domus.
Predicti officiales extimaverunt dictam domum secundum eorum bonam conscienciam perperis quadringentis octuaginta: yp. IIIICLXXX. Die XXIII dicti mensis.
per minus conscilium predicti facti fuerunt officialles ad emendum dictam domum nomine comunis et recipiendum vendicionem.
Contra venientes de locis pestiferis
In minori conscilio ad sonum campane more solito congregato captum fuit de confinando venientes et illos qui nunc venerunt de Roma, occaxione pestis que est ibi, quod stent aut in Merchana aut in Malunto, et a Malunto citra non possint stare in aliquo loco versus terram firmam.
Note: Pro ser Symeone de Bona ambassiatore
In dicto minori conscilio captum fuit de scribendo ser Symeoni de Bona et committendo eidem quod usque ad diem sabbati proximum XXIII presentis mensis iulii debeat personaliter esse Ragusii pro facto ambassiate ad quam est ellectus in penam ypp. centum.
Scribanus
Pripchus Iurgevich de Ragusio in minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Vitchus Punçevich. Qui iuravit officium etc.
Note: Pro calando frumentum
In minori conscilio ad sonum campane more solito congregato captum fuit de callando frumentum comunis in fundicho ad pp. III pro stario.
Officiales super commissione
Ser Andreas Dobre de Binzola, ser Iacobus de Gondulla, ser Marinus de Bona, in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad faciendum commissionem ambassatorum iturorum ad regem Bossine et ad reducendum illam ad presens conscilium et conscilium rogatorum.
Note: Pro magistro Albertino
In minori conscilio more solito congregato captum fuit quod magistro Albertino physico qui fuit noster salariatus dentur yperperi quinquaginta pro reconducendo ipsum, familiam et res suas de Ragusio Venetias.
In eodem conscilio captum fuit quod reducatur ad maius conscilium de accipiendo denarios heredis quondam ser Iacobi de Parma.
Note: Pro testamento Iacobi de Sorgo
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit quod die Martis proximo debeat esse conscilium presens pro facto Nicolete et testamenti Iacobi de Sorgo. Et quilibet de presenti conscilio debeat interesse dicto conscilio in penam yp. XXV pro singullo.
Note: Pro magistro Iohanne ballistario
In minori conscilio ad sonum campane more solito congregato captum fuit de dando magistro Iohani de Ancona balistario ducatos quindecim auri, pro uno anno proximo incipiendo in medio iunii preteriti, ad hoc ut teneatur tenere per totum dictum annum nostrum orilogium in conço omnibus eius expensis, dando comune ferrum, cordas et alia necessaria pro tenendo in conço dictum orilogium. Dictus magister Iohannes fuit contentus de predictis.
Note: Pro testamento Iacobi de Sorgo
In dicto minori conscilio captum fuit quod domina Nicoleta uxor quondam ser Iacobi de Sorgo habeatur pro {fallito} pro testamento dicti quondam Iacobi.
In dicto minori conscilio captum fuit de induciando usque ad cras super pena que debet dari dicte Nicolete propter dictum fallum.
Note: Pro presbitero Zvetano capelano Puncte
In dicto conscilio dompnus Zvetanus de Corvatia assumptus fuit capelanus Puncte Stagni cum illa provisione, condictionibus et modis quibus steterunt antea alii capelani eiusdem loci.
Extimatores dampnorum Breni
Ser Marinus de Rasti, ser Ruschus de Babalio, milites curie, in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad extimandum dampna facta in possessionibus Breni.
Consul in Syragusia
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit quod Manfredus Aviti de Syragusia de cetero sit consul mercatorum et subditorum nostrorum in civitate {Sygusie} concurencium et trafigancium.
Note: Pro testamento Iacobi de Sorgo
In dicto minori conscilio captum fuit de induciando usque ad diem Veneris proxime futurum ad deliberandum super pena danda domine Nicolete pro testamento Iacobi de Sorgo.
Note: Pro tutoribus Lone de Dersa
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit de dando licentiam et auctoritatem tutoribus heredum quondam Lone de Dersa componendi et se concordandi cum Lucha de Negotta pro debito quod ipsi heredes habere debent a dicto Lucha, cum pactis, modis et condicionibus quibus ipsis tutoribus videbitur concordandum cum dicto Lucha.
Scribanus
Iohanes Marini in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Blaxius Primi de Ragusio.
Note: Pro navigio Blaxii Primi et Tumchi Mirchovich
In dicto minori conscilio captum fuit da assecurando navigium Blaxii Primi et Tunchi Mirchovich pro viagio Scicilie ad quod mittuntur pro comuni a galleis et fustis armatis per mare discurentibus, detrahendo quartum nauli quod pertinet dicto navigio si assecurari voluerit, marinariis vero dando naulum integrum, videlicet pp. II pro salma. Et quod ipsi marinarii non teneantur ad assecuracionem navigii nec comune ad assecuracionem ipsorum marinariorum. Et si dictum navigium voluerit ire absque dicta assecuratione, quod habeant integrum naulum prout marinarii debent habere, videlicet pp. II pro salma.
Note: Contra Nicoletam Iacobi de Sorgo pro facto testamenti
In dicto minori conscilio captum fuit de confinando dominam Nicoletam Iacobi de Sorgo extra Ragusium pro testamento quondam Iacobi de Sorgo.
Item in dicto conscilio captum fuit de confinando ipsam Nicoletam pro quinque annis proximis a die quo recedet de Ragusio.
Item in dicto conscilio captum fuit de confinando ipsam extra districtum Ragusii pro dictis V annis.
Item in dicto conscilio captum fuit de dando confinium dicte Nicolete longe a civitate Ragusii a ducentis miliariis et ab inde supra, et ab inde infra non audeat vicinare dicte civitati.
Item in dicto conscilio captum fuit quod si dicta Nicoleta fregerit confinium, quod immediate perdat possedium omnium bonorum quondam Iacobi de Sorgo, et nichilominus teneatur reverti ad dictum confinium.
Item in dicto conscilio captum fuit quod quicumque accusaverit dictam Nicoletam de fractione dicti confinii, habeat yperperos mille de doctibus dicte Nicolete si per eius acusam sic veritas poterit reperiri.
Note: Contra Nicoletam de Sorgo pro testamento Iacobi de Sorgo
In ultrascripto minori conscilio captum fuit quod dicta Nicoleta debeat recedere de Ragusio et ire recta via ad dictum confinium usque ad XIII diem mensis augusti proxime futuri sub pena ultrascripta perdendi possedium bonorum dicti Iacobi, et solvendi de dotibus suis illi qui eam accusaverit si veritas reperietur, et quicumque possit eam accusare, yperperos mille.
Item in dicto conscilio captum fuit quod si dicta Nicoleta dat testamentum scriptum manu propria quondam Iacobi de Sorgo usque ad dictos XIII dies mensis augusti proxime futuri, quod ipsa sit libera et francha a suprascriptis penis confinii.
Item in dicto conscilio captum fuit quod si dicta Nicoleta lacerasset dictum testamentum scriptum manu Iacobi vel aliud fecisset de eo ita quod non posset ipsum nobis dare, et ipsa Nicoleta nobis manifestaret dictum testamentum usque ad dictum terminum, videlicet ad XIII dies augusti proximi, et fidem faceret per probationes legiptimas de ipso testamento et hiis que continebantur in eo, de testamento, videlicet, quod fuerit legiptime factum et completum ita quod posset autentichari per illos ad quod spectat autentichacio, quod ipsa Nicoleta similiter sit libera et francha a dictis penis.
Note: Pro Alberto cancellario
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit quod domus quam habuit magister Albertinus physicus detur ser Alberto cancellario in recessu dicti magistri Albertini.
Officialles
Ser Marinus de Crosi, ser Aluysius de Goçe in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officiales ad extimandum navigia itura pro grano comunis ad partes Scicilie.
Note: Pro rectore
Dominus rector ser Stephanus de Lucharis in dicto minori conscilio fuit absolutus a ratione camerariorum comunis facienda.
Note: Pro Striç balistario
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit ex auctoritate mayoris conscilii de dando Striç balistario illam stationem quam tenet ad presens et illam aliam que est penes illam.
Ser Rusco de Babalio gratia
Ser Ruscho de Babalio in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possit ire Stagnum pro factis suis pro uno mense non livrando salarium officii cavalerii pro tempore quo steterit extra.
Note: Pro Ruçerio Piscotich
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de dando fidem Ruçerio Piscotich quod possit venire Ragusium et stare securus per tempus quo stabit Bolliach in Ragusio.
Die VIII augusti ivit Stagnum.
Note: Pro heredibus Iacobi de Parma
In dicto minori conscilio captum fuit de recipiendo in comune denarios heredum quondam Iacobi de Parma et faciendo eis cartam dictorum denariorum, dando eis de proficuo quinque pro centenario.
Note: Pro Bogsa Dragulinovich
In dicto minori conscilio captum fuit de dando Bogse Dragulonovich pro resto solucionis eius laboris literarum quas portavit pro parte comunis in Franciam ducatos sex.
Tractus rector
Ser Lampre de Zrieva in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram lo[co] domini rectoris ser Marini de Bona pro testamento quondam ser Martoli de Todiso.
Facti cives
Radissa, Radichna, Pribelglia, Boghel et Bogissa Millasevich fratres in dicto minori conscilio facti fuerunt cives Ragusei et recepti ad citadinanciam Ragusii quod ammodo inantea gaudeant honoribus et sint subiecti oneribus civitatis Ragusii, quemadmodum gaudent et sunt subiecti alii cives Ragusii.
Qui Radissa, eidem sollempni sacramento delato, iuravit fidelitatem comuni Ragusii et honores et honera civitatis Ragusii subire et facere prout tenentur alii cives Ragusii.
Note: Pro magistro Petro pictore
In dicto minori conscilio captum fuit, ex auctoritate mayoris et generalis conscilii ipsi conscilio minori data ut patet in libro reformationum mayoris conscili die IIIIto augusti presentis, de accipiendo ad salarium nostri comunis pro uno anno proximo incipiendo a dicto die IIII augusti presentis magistrum Petrum Ungarum pictorem, hiis pactis videlicet, quod ipse magister Petrus teneatur stare in Ragusio et tenere stacionem pictorie et pingere quibuscumque preciis rationabilibus, et debeat tenere secum ad dictam artem pictorie unum famulum Raguseum. Et quod comune eidem magistro Petro dare debeat de salario pro dicto anno ducatos XV auri et quantum habet magister Anthonius pictor salariatus {comuis} ad presens. Et finito termino dicti magistri Anthonii, comune etiam debeat dare dicto magistro Petro pro eius habitancia ultra dictum salarium unam domum cum stacione in Platea Ragusii. Et si ipse magister Petrus conducet unum intagliatorem anconarum ad standum et laborandum in Ragusio, quod comune eidem magistro Petro debeat dare ultra dictum salarium ducatos IIII.
Tutores
Dompnus Stoychus, Bogussa uxor Milosii, Ratchus Velloevich in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facti fuerunt tutores heredum quondam Millossii Cranoevich.
Note: Pro Belliacho et eius fratre
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato, captum fuit, ex auctoritate mayoris conscilii habita ab ipso conscilio in presenti die, de dando Belliacho et Radiç eius fratri domum in qua habitat ad presens Albertus cancellarius noster pro eorum habitacione, quam habeant et teneant cum modis et condicionibus contentis in auctoritate predicta data per maius conscilium presenti minori conscilio, donec dominio Ragusii placuerit illam eis dimittere.
Note: Pro ser Marino de Mençe
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit quod dominus rector habeat auctoritatem a presenti conscilio dandi licentiam ser Marino Lampre de Mençe cavalerio curie, quod possit ire extra Ragusium pro vindemiis suis non livrando salarium pro tempore quo videbitur ipsi domino rectori.
Officiales
Ser Matheus Viti de Benessa - iuravit, ser Zore de Palmotta – iuravit, (ser Nixa Iohannis de Poçça Note: cancell.), ser Laurencius de Bodaça – iuravit, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad custodiam vini de Stagno et aliorum locorum vetitorum, quod non conducatur Ragusium hoc tempore vindemiarum more sollito.
Doanerius
Ser Theodorus de Prodanello in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato factus fuit doanerius doane maioris loco ser Symeonis de Bona.
Note: Pro galea
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato captum fuit per omnes X de desfaciendo galleam mayorem que est prope portam portus Ragusii.
Note: Pro massariis grani
In dicto minori conscilio captum fuit de scribendo massariis comunis bladi ad sallinarios comunis (comunis) pro eorum officio massarie perperos decem millia.
Officiales
Ser Lucas de Bona - iuravit, ser Paulus de Gondula - iuravit, ser Andreas de Volczo – iuravit, in minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato facti fuerunt officiales ad faciendum commissionem nuncio ituro ad partes Apulee pro dampnis factis per galeam Nicolai Glavotti.
Note: Pro Iohanne Andrea speciario
In dicto minori conscilio captum fuit de prolongando terminum Iohani Andree speciario nostro salariato, quod debeat conduxisse speciariam et fulcisse stacionem suam speciarie in Ragusio secundum quod tenetur comuni Ragusii usque per totum mensem octubris proxime futuri, non derogando tamen in aliquo pacto primo facto cum eo et contentis in eo.
Note: Pro rectore
In dicto minori conscilio ad sonum campane congregato ser Marinus de Bona rector Ragusii fuit absolutus a racione camerariorum et a curia maleficiorum.
Note: Pro Paulo barberio
In minori conscilio ad sonum campane more [solito congregato] captum fuit de faciendo graciam magistro Paulo barberio quod possit ire in Bossinam pro medicando ambassiatores nostros qui ibi sunt, non livrando salarium pro tempore quo stabit extra. Qui recessit VI septembris.
Note: Pro fratribus minoribus
Item in dicto minori conscilio facta fuit gracia fratribus minoribus de Ragusio quod possint conducere in Ragusium pro usu conventus de vino Auguste aut Stagni usque ad quinquia trecenta.
Note: Pro fratribus predicatoribus
Fratribus predicatoribus de Ragusio similiter in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possint conducere in Ragusium pro usu sui conventus de vino Stagni vel Auguste usque ad quinquia IIC.
Tractus rector
Ser Nicolaus de Mençe in minori conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Michaelis de Babalio in questione quam habet ser Volçzo de Babalio cum Bogun Priboevich eius debitore.
Scribanus
Domoe Mostroevich in minori conscilio more solito congregato factus fuit scribanus navigii cuius patronus est Ratchus Domoevich.
Note: Adicio massariis
In dicto minori consilio captum fuit quod dominus rector ser Michael de Babalio et ser Lampre de Zrieva sint cum ser Michaele de Lucari massario, nunc solo massario, ad ea que sunt necessaria pro officio massarie.
Note: Pro massariis arbitrium
In minori conscilio ad sonum campane more sollito congregato data fuit auctoritas et baylya massariis comunis faciendi menam et menas cum quacumque persona pro blado emendo pro comuni, et similiter pro inveniendo denarios pro dicto blado faciendi menam et menas et obligandi nostrum comune condicionibus et terminis quibus ipsis massariis videbitur, et in predictis omnia faciendi quemadmodum facere posset presens minus conscilium, ex auctoritate maioris conscilii ipsi minori conscilio attributa.
Pena navigiis
In dicto minori conscilio captum fuit de precipiendo patronis navigiorum que volunt ire ad presens Venetias quod non debeant recedere de portu Ragusii absque licencia dominii, sub pena arbitrii dicti domini.
Officiales
Ser Marinus de Bona, ser Marinus Martoli de Bucignolo, in dicto conscilio facti fuerunt officiales ad faciendum commissiones magistro Iohanni de Papia pro uno tinctore, pro uno magistro frustagnario et pro uno physico.
Officiales
Ser Andreas Dobre de Binçola - iuravit, ser Marinus de Bona - iuravit, ser Iacobus de Gondulla – iuravit, in minori conscilio facti fuerunt officialles ad scribendum literas mittendas domino regi Bossine.
Officiales
Ser Martinusius de Baraba, ser Martolus Çammagni de Zrieva, ser Iohannes Blaxii de Mençe, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad exigendum affictum terrenorum comunis Ragusii.
Note: Pro ser Anthonio cançelario
Ser Antonius de Bergamo in dicto minori conscilio receptus fuit pro cançellario comunis nostri Ragusii, cum salario, pactis et condicionibus factis cum ipso ser Anthonio per ser Marinum de Chaboga, quod salarium est ducatorum centum et affictus domus pro eius habitatione, pro uno anno proxime futuro a die presenti inchoando, et expensa conducture de Veneciis Ragusium. Qui acceptavit et iuravit dictum officium fideliter et legaliter exercere.
Note: Pro magistro Francisco pavisario
In dicto minori conscilio captum fuit de scribendo pagam unius anni ad presens magistro Francischo pavisario pro anno, videlicet pro quo est firmatus, dando ydoneam plezeriam pro dicta paga.
Note: Pro legato Iache de Cataro
In dicto minori conscilio in quo fuerunt ballote VIIII, captum fuit per VIII ballotas de portando ad maius conscilium pro legato facto per Iache de Drago de Chataro heredi Iunii Give Mathe de Georgio, et pro legato etiam facto per dictum Iache de una domo ecclesie Sancti Blaxii adimplendis.
Note: Pro Dominçe {sartore}
In minori conscilio captum fuit de portando ad maius conscilium petitionem Dominçe barberii pro provisione eidem facienda pro arte sua barberie exercenda per eum in Ragusio usque ad yp. XXX pro affictu domus et eius salario.
In dicto minori conscilio captum fuit ex auctoritate mayoris conscilii quod gabella fontici Ragusii incantetur modis et condicionibus consuetis, hac eciam condicione quod comune Ragusii non solvat doanam pro aliquo blado quod emat quomodocumque in funticho vel extra funtichum, vel trahat extra fundicum vel civitatem Ragusii pro mittendo extra Ragusium vel aliud faciendo nomine comunis, nec pro biscoto quod fieret pro comuni aut mitteretur extra, ita quod ipsum comune sit totaliter liberum et franchum ab ipsa dovana funtici, que ab ipso comuni modo aliquo peti possit, aliqua racione vel causa.
Note: Pro abbatissa Sancte Clare
In dicto minori conscilio captum fuit quod scribantur ad salinarios comunis domine abbatisse Sancte Clare perperi IIIICLXXX pro exactione domus in qua habitat Stoychus pictor, et quod solvatur ipsi abbatisse affictus dicte domus pro tempore preterito, usque ad diem quo bannietur dicta domus comuni Ragusii. Et quod banita dicta domo, donec non fuerint depenati omnes presentati, comune non solvat pro dicta domo affictum. Sed si elapsis tribus mensibus a die banitionis domus et depenatis omnibus presentatis dicte domui comune non solveret illico dictos yperperos pro precio ipsius domus, quod teneatur solvere affictum ipsius domus dicte abbatisse a die depenationis omnium usque ad diem quo eidem abbatisse fuerit integre solutum precium dicte domus.
Note: Pro dompno {Petro Caputapis}
In minori conscilio more sollito congregato data fuit licentia domino abbati monasterii Melite locandi unam possessionem dicti monasterii positam in Umbla dompno Marcho Caputapis pro affictu {perperiorum} VI quolibet anno per quingentis annis.
Note: Pro massariis auctoritas
In minori conscilio ad sonum campane congregato more sollito captum fuit, ex auctoritate mayoris conscilii, de dando arbitrium et liberam auctoritatem massariis {bladis} comunis Ragusii presentibus et futuris, faciendi menam et menas pro bladis emendis pro nostro ⟨[comuni]⟩. Et pro inveniendo denarios pro dictis bladis possint obligare nostrum comune et in hiis possint omnia facere que presens conscilium, ex auctoritate predicta habita a mayori conscilio, in predictis facere posset.
Pp. de affranchando et absolvendo ser Iunium de Sorgo a custodia noctis finito presente mense februarii. Captum per XVI.
(Sp. de non affranchando. Note: cancell.).
Pp. de affranchando ser Clementem Vite de Goce a custodia noctis. Captum per omnes.
(Sp. de non affranchando. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unam {barcha} pro significiando nova de brighintino qui est in Culfo et predatur omnes. Captum per XVIIII.
Sp. dest de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo ipsam usque Venecias. Captum per [...]
(Sp. de mittendo solum usque Iadram. Note: cancell.).
Pp. quod ipsa barcha non debeat hinc portare vel de Veneciis portare aliquas mercancias. Captum per XXI.
(Sp. quod possit portare de Venetiis mercancias Ragusium. Note: cancell.).
Note: Pro restitutione denariorum armate
Pp. de restituendo denarios exactos pro armando galleas illis qui solverunt. Captum per XXII.
(Sp. est de non restituendo. Note: cancell.)
Pp. de restituendo illis totum id quod exactum fuit pro dicta armata. Captum per XIII.
(Sp. de restituendo solum medietatem. Note: cancell.).
Pp. de induciando ad presens de mittendo galeam. Captum per XX.
(Sp. de deliberando ad presens de ipsam mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unam barcham in Apuleam cum literis, et inde cursores in Sciciliam syndico nostro. Captum per XXIIII.
(Sp. de non mittendo ad presens et induciando. Note: cancell.).
(Pp. de levando ad naulum navigium Michaellis de la Bona pro blado comunis ad partes Scicilie. Captum per VIIII. Note: cancell.).
Sp. de non levando dictum navigium pro isto viagio ad quod est nauliçatum in Veneciis. Captum per VIIII.
Pp. de dando arbitrium officialibus deputatis ad consulendum super facto capcionis abbatis, scribendi Gabrieli de Parma et domino nostro regi prout ipsis videbitur. Captum per omnes.
(Secunda de non dando. Note: cancell.).
Pp. de varando unam galeam in mari. Captum per XXI.
(Sp. de non varando. Note: cancell.).
Pp. de ponendo et faciendo fieri vardiam ignis. Captum per XXII.
(Sp. de non ponendo ad presens. Note: cancell.).
Pp. de scribendo regi Bossine secundum quod est arengatum pro spoliis derobatis nostris mercatoribus. Captum per omnes.
(Sp. de non scribendo. Note: cancell.).
Pp. de concedendo comunitati Curçulle XXX paria armorum, dando bonum pignus de illa restituendo comuni Ragusii ad omnem requisicionem nostram. Captum per XIIII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
(Pp. de induciando de consullendo super facto brighintini Catellanorum, capti per dominam de Avalona. Note: cancell.).
Secunda de deliberando in presenti conscilio. Captum per XIIII.
Pp. de mittendo ad dictam dominam Avalone dicta occaxione. Captum per XIIII.
(Secunda de non mittendo. Note: cancell.).
(Pp. de mittendo cartam. Note: cancell.).
Sp. de mittendo personam. Captum per XIIII.
Pp. de elligendo dictam personam cum pena consueta.
Sp. de eundo ad conscilium maius pro habendo libertatem. Captum per XV.
Pp. de cavando (canalle Note: cancell.) Stagni incipiendo a portu usque ad {aqua} sursum. Captum per XV.
Sp. de cavando incipiendo a Baticho.
Primo de dando libertatem officialibus cavandi canale ut predicitur, et prohiciendi terrenum prout eis videbitur pro meliori. Captum per XV.
(Sp. de dando dictis officialibus signum quomodo debent cavare et proicere terenum. Note: cancell.).
Pp. de induciando super facto providendi de custodia Stagni usque ad diem sabbati.
(Secunda de deliberando in presenti conscilio. Note: cancell.).
Pp. de mittendo custodiam Stagni. Captum per XV.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo pro dicta custodia Stagni treginta homines, in quibus sint quam plures ballisterii possunt reperiri. Captum per XV.
(Secunda de mittendo viginti. Note: cancell.).
Pp. de dando pagam dictis hominibus mittendis Stagnum pro duobus mensibus. Captum per XV.
Secunda de dando eis pagam solummodo pro uno mense.
Pp. de deliberando in presenti conscilio super facto regis Bossine. Captum per XV.
(Secunda de induciando. Note: cancell.).
Pp. de mittendo ambassiatam ad dominum regem Bossine. Captum per XXI.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de eundo nunc ad conscilium maius pro ellectione ambassiatorum. Captum per XIIII.
(Sp. de eundo una alia die. Note: cancell.).
Pp. de eundo ad conscilium predictum die Lune. Captum per XVI.
(Sp. de eundo die sabbati. Note: cancell.).
Pp. de mittendo moniciones Stagni pro monicionibus castrorum Stagni. Captum per XV.
(Sp. de induciando. Note: cancell.).
Pp. de muniendo castra Stagni. Non.
Pp. de presentando regem Bossine in pannis serici et veluti et varis. Captum per XVIII.
(Sp. de presetando in pannis lane et varis. Note: cancell.).
Pp. de emendo ipsum ensenium in Veneciis.
(Sp. de emendo in Ragusio. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unam barcham armatam per comune Venetias pro emendo dictum donum. Captum per XXI
(Sp. de expectando passagium. Note: cancell.).
Pp. de accipiendo denarios pro dictis donis emendis de tributo domini nostri regis ad sal. Captum per omnes.
(Sp. de non accipiendo dictos denarios. Note: cancell.).
(Pp. de armando. Note: cancell.).
Sp. de induciando. Captum per XVI.
Pp. de mittendo ad partes Apulee. Captum per XV.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unam barcham. Captum per XV.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unum nuncium cum dicta barcha. Captum per XV.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo magistrum Karulum. Captum per XV.
(Sp. de mittendo unum alium. Note: cancell.).
Pp. de dando arbitrium et auctoritatem domino rectori cum eius minori conscilio inveniendi unum alium hominem iturum ad partes Apullee loco magistri Carulli et faciendi eidem commissionem in omnibus et per (per) omnia quemadmodum posset facere presens conscilium. Captum per omnes.
(Sp. de non dando auctoritatem. Note: cancell.).
(Pp. de murando ad presens portas arsanati a parte marine. Note: cancell.).
Sp. de induciando. Captum per XIIII
Pp. de levando quibuscumque totam magistranciam Ragusii, intelligendo magistros petrarios, qui debeant laborare comuni Ragusii. Captum per XX.
(Sp. de non levando. Note: cancell.).
Pp. de murando arsanatum ut alias consultum fuit in conscilio. Captum per XXII.
Pp. de franchando balistarios qui missi fuerunt Stagni completo termino stipendii quod receperunt. Captum per XVIII.
(Sp. de non francando. Note: cancell.).
Pp. de dimittendo et concedendo Vlachis et Sclavis hominibus armorum cum eorum familliis et bestiamine, quod possint fugere et se reducere et salvare in Stagno et in Puncta timore Turchorum fugientibus, si se voluerint ibi salvare, et hoc ex auctoritate maioris conscilii presenti conscilio atributa. Captum per omnes.
(Sp. de non dimittendo. Note: cancell.).
Pp. de ponendo terminum ambassiatoribus nostris ituris ad regem Bossine quod in penam yp. C pro singullo debeant ire per totum presentem mensem iulii ad eorum ambassiatam. Captum per omnes.
(Sp. de ponendo terminum longiorem. Note: cancell.).
Pp. de allongando terminum ambassiatoribus ituris ad regem Bossine. Captum per omnes
(Sp. de non allongando. Note: cancell.).
Pp. de allongando dictum terminum ad diem Iovis proximum.
Sp. de {allogando} ad diem Dominice proximum VII augusti.
Pp. de dando dictis ambassiatoribus pro donando regi Bossine pro eorum parte pro perperis XXX.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unam barcham Brundisium, et de Brundisio Tarentum per terram cum literis. Captum per omnes.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
(Pp. de dando fidem Ruçerio Piscotich et eius hominibus quod possint venire Ragusium cum eorum bonis liberi et securi pro dampnis et predis que fuerunt facta in Brenno, et dare ei dictam fidem ad terminum. Note: cancell.).
Sp. de dando dicto Ruçerio dictam fidem sine termino, et quod quandocumque eidem voluerimus accipere dictam fidem, quod debeamus eidem denunciare per unum mensem antea, et facta ei dicta denunciatione, ellapso uno mense a die denunciationis, non habeat amplius dictam fidem. Captum per XVI.
Pp. de dando arbitrium et auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio providendi de expensis necessariis fratri Damiano de Stagno ituri in Ungariam, pro se et famulis qui eum debeant sociare, et in hiis faciendi et expendendi de bonis comunis quemadmodum facere potest presens conscilium. Captum per XX.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Pp. de mittendo expensis comunis pro dampnis factis ser Luche de Bona per Nicolaum Glavotum patronum unius galee cursii. Captum per XIII.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo personam pro dictis dampnis. Captum per XVI.
(Sp. de mittendo per literas. Note: cancell.).
Pp. de induciando super mittendo ad partes Apulee. Captum per XVII.
(Sp. de deliberando nunc. Note: cancell.).
(Pp. de induciando usque ad diem crastinam. Note: cancell.).
Sp. de induciando usque ad diem sabati XVII septembris. Captum per XIX.
Pp. de mittendo Petrum tintorem ad partes Apulee. Captum per XIIII.
(Sp. de mittendo seu comitendo Damianum. Note: cancell.).
Pp. de mittendo dictum Petrum usque Neapolim. Captum per XVII.
(Sp. de mittendo ipsum usque ad gubernatores tantum. Note: cancell.).
(Pp. de determinando nunc secum de provisione sua. Note: cancell.).
Sp. de determinando cum redierit secundum bene gesta. Captum per XVI.
Pp. de scribendo nostris ambassiatoribus existentibus in Bosna quod ipsi offerrant domino regi Bosine personas nostras expensis nostris pro tractando de pace inter dominum nostrum regem Ungarie etc. et dictum regem Bosine. Captum per XX.
(Sp. de non scribendo. Note: cancell.).
Pp. de scribendo nostris ambassiatoribus in Bossina quod ipsi debeant acceptare solutionem dampnorum factorum nostris mercatoribus, quam rex vult eis assignare in Bogeta, in casu quo in meliori loco non velit eis assignare dictum pagamentum et dicere: “Domine rex, nos acceptamus hoc pagamentum quod nobis assignatis et exigemus id quod poterimus. Sed si non poterimus debitam solutionem, intendimus vos habere in debitorem pro dicto pagamento et ad vos recurrere pro eo.”
Note: Pro Curzolanis
Pp. de concedendo ex gracia Curçolanis quod possint emere cum sua pecunia in civitate nostra usque ad staria C bladi, et ipsum extrahere de civitate, de blado comunis. Captum per L.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro illis de Lisina
Pp. de concedendo illis de Farra quod possint emere cum sua peccunia et extrahere pro sua necessitate usque ad staria XXX de frumento nostri comunis. Captum per XLIII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro ser Andrea et ser Theodoro
Pp. de concedendo ex gracia ser Andree de Volço et ser Theodoro de Mlascagna quod possint permutare et cambire simul partes suas Stagni sine refusura denariorum, quod teneantur firmare per sacramentum, et si fuerit refusura pecunie, permutatio non valeat neque teneat. Captum per XLVIII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
(Pp. recipiendi magistrum Karolum a scollis in nostrum cançellarium, cum pactis, modis et condicionibus quibus melius videbitur conscilio minori. Note: cancell.).
Sp. non recipiendi sed ipsum dimittendi ad scollas. Captum per XXXI.
Note: Pro magistro literarum sclavicho
(Pp. de salariando Nicola Bulgarum magistrum literarum sclavicharum pro docendo pueros. Note: cancell.).
Pp. de dando auctoritatem et liberum arbitrium domino rectori et eius minori conscilio salariandi Nicola Bulgarum magistrum literarum sclavicharum pro docendo in Ragusio pueros literas sclavichas, cum pactis, [modis et] condicionibus quibus melius eis videbitur faciendum. Captum per XLVIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Marino de Bucignolo pro partibus Stagni
Pp. de faciendo graciam et concedendo ser Marino Petri de Bucignollo et ser Marino Martoli de Bucignolo faciendi invicem unus cum altero cambium et permutationem de possessionibus quas habent in Stagno et in Puncta, et invicem conveniendi, non refundendo unus alteri pro ipso concambio denarios nec alias res extra Stagnum et Punctam, et iurando per sacramentum. Captum per LVI.
(Sp. de non faciendo graciam. Note: cancell.).
Note: Pro facto navium
Pp. procedendi ad presens et deliberandi super facto navium hedificandarum. Captum per XLIIIIor.
(Sp. de induciando. Note: cancell.).
Pp. de procedendo in facto navium cum modis qui dicentur et sequentur inferius. Captum per XLV.
(Sp. de non procedendo. Note: cancell.).
(Pp. de faciendo naves et navigia per comune. Note: cancell.).
Sp. de faciendo per specialles personas. Captum per XXXVIII.
(Pp. de imprestando pro navibus faciendis. Note: cancell.).
(Sp. de donando tantum pro tenuta veyetum quantum videbitur. Note: cancell.).
Note: In margine: Non fuit posita ad scruptinium.
De navigiis construendis
Pp. de confirmando illud quod lectum fuit super ordinibus construendorum navigiorum (ut apparet in fine Note: cancell.) huius libri, captum per maiorem partem ut ibidem apparet, quia facta fuerunt plura capitula, ut hic infra proxime apparet.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro navigiis
Ordo predictus super navigiis construendis quidem cridari:
Prima, che qualunqua Raguseo vora fare o fare fare in Ragusio over in lo so destrecto navilio over nave de le infrascripte portadure, debia quello navilio over nave de qualunqua portada ello ellega de fare, aver complida e varada in aqua infin a tre anni proximi che verra dal dì che questo ordene sera cridado, e debia aver de li beni del comun nostro de dono, siando complido e varado lo navilio in aqua, quello che de sotto se contien segondo la portada del navilio e cum le condicion che de sotto se scrive, lo qual dono li debia esser scritto ala sal sença ordine.
Se lo navilio che sera fatto sera de portada de botte da cento infin a cento cinquanta, debia aver de dono de li beni del comun ducato meço per botte. E se la nave sera de portada da CL botte infin in CC, debia aver per botte ducato uno. E se la nave sera de portada de botte CC infin a CCC, debia aver ducato uno e meço per botte. E se la nave sera de portada de botte da CCC in su, debia aver de dono ducati do per botte como de sovra.
E siando complido lo navilio che sera fatto, lo patrone over li patroni de quello sia tegnudi de dare bona e soficiente pleçaria che quello tal navilio non possa vendere, ne donare, ne baratare, ne nesuno modo alienare ad alguno forastiero per fin ad anni sei proximi che seguira dal dì che lo navilio sera sta varado in aqua e complido, [Page 132r]ne eciamdio ad algun Raguseo se no cum li ordeni e condicion soprascrite et in questo capitolo, soto pena de L per centenaro del iusto valore del navilio.
E dele predicte cose çascun possa accusare e denunciare e sia tegnudo de credença, et habia la mitade dela pena se per soa acusa o denuncia se pora trovare la veritade.
Ancora qualunqua Raguseo se vora obligare de fare alguno navilio in Ragusio over in lo so destrecto de portada de IIIIC in VC bote infra tre anni proximi che vegnira dal dì de la presente crida, che sia complido e varado in aqua in questo termino de tre anni, che lo comun sia tegnudo de imprestarli per far lo ditto navilio ducati X per tegnuda de çascuna botte, li quali se li debia dare et imprestare segondo che lo patrone over patroni andara metando in lavoriero dela ditta nave, lo qual patrone over patroni sian tegnudi dare soficiente pleçaria al nostro comun de rendere li ditti dinari imprestadi infin ad anni IIIIor proximi che vegnira dal dì che serà complida e varada la ditta nave, e che lo patrone over patroni dela ditta nave non possa quella vendere, ne donare, ne cambiare, ne per nesuno altro modo alienare ad alguno farastiero infin ad anni sei proximi che vegnira dal complimento de quella nave, ne anche ad algun citadino che non se sottometta ali ordini e condicion de sovra e sotto scritte, sotto pena de L per centenario del iusto valore dela ditta nave.
Item che lo patrone over patroni siano tegnudi dal dì che la nave sera varada dare çascun anno che seguira uno carego complido dela ditta nave de formento al nostro comun, comparado de so dinari e conducto a Ragusa a so risico e fortuna. E lo comun sia tegnudo de pagare lo ditto grano conducto segondo como costara al comun li formenti per lo comun compradi over conducti dalo mexe d’agosto infin per tuto novembrio che apreso segue, computando l’una compra over conducta cum l’altra cum tute spexe fatte, e sia tegnudo lo comun de fare lo pagamento del ditto formento conducto per fin ad uno mexe proximo che vegnira dal [Page 132v]dì che lo formento sera descaregado. E se ultra lo mexe lo comun tegnisse lo pagamento del ditto formento, sia tegnudo lo comun pagare ogni mexe uno per centenaro che li fosse tegnudo de piu lo pagamento del ditto formento. E se lo ditto patrone over patroni non conducesse lo ditto carego over non lo conducesse complido como e ditto, sia tegnudo de pagare al comun per pena ducato meço per çascun staro del tuto over de quella parte che no fosse conduta a plen, per çascuna fiada che sera contrafacto.
E se al patrone over ali patroni preditti plasera, possa domandare dali massari del comun li dinari del ditto carego, over lo carego lo quale elli e tegnudi de condure como e detto. E domandando li massari over lo comun, sianno tegnudo de darli li denari o provedere de darli lo carego e de darli spaçamento infin ad uno mexe proximo che vegnira dal dì che quelli patroni averano requiridi li massari over lo comun, sotto pena de refare a quelli patroni ogni danno et interesse. E se li ditti patroni avera li dinari over carego dal comun over da massari, siano tegnudi de andare a condur quello carego a quello termene che a loro sera inposto per messer lo rector e ‘l piçolo conseio over per li massari del comun, e siano franchi de condure a soi dinari per quella volta che elli dovea condure.
E quante volte el ditto navilio se trovasse in Ragusa sença nolo, che lo comun lo possa levare per soi servitii cum nolo sotto scripto.
Se lo comun mandara lo ditto navilio in alto luogo ala Palatia over cercha quelli luoghi, over mandara in lo stretto de Romania o cercha, sia tegnudo lo comun darli de nolo a raxon de çascun moço de Romania ducato uno e meço. E se lo mandasse in Sicilia debia aver de nolo per çascuna salma de Sicilia ducato uno. E quanto a nolo se intenda, si lo moço de Romania, si la salma de Sicilia, stara tre e meço de Ragusio. E se ‘l comun levara la ditta nave per soi servitii, non sia tegnudi li patroni per quello anno condure lo carego del formento che de sopra se contien.
Note: In margine: Captum per XLVII. Banitus per Millas preconem MCCCLXXXX, die XXI februarii.
Capitaneus Illius Maris:
Ser Ruscus de Babalio ballote 0. Ser Marinus Lampre de Mençe ballote 0. Ser Michael de Martinussio ballote L, recepit ultimo februarii.
Note: Pro magistro Albertino
Pp. de concedendo quod magister Albertinus physicus noster salariatus possit ire ad dominum Georgium Stracimerii, si ei placuerit ire, pro diebus XV, expensis dicti domini Georgii, non livrando salarium pro eo tempore quo steterit. Captum per XLIIII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Super lapidibus fovee civitatis
Pp. de confirmando ordinem alias factum quod nullus audeat incidere lapides nisi in fosso comunis, cum illo ordine et modo et pactis quo alias fuit ordinatum. Verumtamen quilibet possit facere conduci lapides bene spuntatos. Et hec confirmatio durare debeat per quinque annos proxime venturos. Et hoc habeat locum in Ragusio seu in muris Ragusii, et in laboreriis fiendis in civitate Ragusii. Captum per LVI. Qui ordo est in libro minoris conscilii {dictinctus}, in MCCCLXXX, die XXVIIII marcii.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Iohanne de Papia
Pp. de confirmando magistrum Iohannem de Papia cirugicum salariatum nostrum, cum salario, pactis et modis consuetis pro uno anno proxime venturo a die sui termini, cum ista condictione quod possit ire ad maritandum filias transacto mense augusti proxime venturi, non livrando soldum pro toto tempore quo vaccaverit, et debeat et teneatur reficere tempus vacationis cum salario ordinato cum redierit a predicto suo servitio. Captum per omnes.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Collino de Florencia
Duo iudices cum illis de minori consilio ad quos non spectat negotium, ad iudicandum super dampno illato per brighintinum super navigio Michaelis de la Bona de varea debenda. Remanserunt in maiori consilio ballote XXXI, et hii facti fuerunt quia alii de minori consilio non poterant sedere propter factum quod tangebat alios consiliarios de {maiori} consilio.
Ser Paulus de Gondula ballote XX. (Ser Helyas de Saracha ballote 0 Note: cancell.). (Ser Martolus de Zrieva Note: cancell.). (Ser Symon de Goçe Note: cancell.). Note: adscriptus: ser Marinus de Slavçe ballote XXI. (Ser Iacobus de Gondula ballote 0 Note: cancell.). (Ser Unuçe de Matessa ballote XVII Note: cancell.). (Ser Iohannes de Mençe ballote [...] Note: cancell.).
Note: Pro illis de Sibinicho
Pp. de promictendo dare illis de Sibenico de frumento nostro quod debet conduci amodo in antea de Sicilia ad rationem ducatorum VI pro singula salma. Captum per XLVII.
(Sp. de non promictendo. Note: cancell.).
(Pp. de promictendo staria CCL predicto pretio. Note: cancell.)
Sp. de promictendo staria CC. Captum per XXXII.
Note: Pro testamentis registrandis
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio de ordinando quod testamenta presentanda registrentur in libris catastici cum illis condictionibus et modis qui videbuntur minori consilio pro meliori. Qui ordo debeat durare usque ad beneplacitum istius maioris consilii. Captum per LI.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
(Pp. de dando arbitrium domino rectori et suo minori consilio de providendo uni bono pellipario, qui debeat stare ad faciendum artem pelliparie in civitate, de una domo de qua solvatur ab yp. XX infra, prout videbitur minori consilio. Note: cancell.)
Sp. de non dando.
Note: In margine: Non fuit ottenta.
(Pp. de confirmando magistrum Albertinum physicum pro uno anno proxime venturo a die sui finiti termini cum salario ducatorum quadringentorum et domo, cum condictione quod ire possit ad maritandum filiam pro mensibus IIIIor vel circha, non livrando salarium eo tempore quo vaccaverit, et cum aliis condictionibus alias usitatis. Note: cancell.)
Sp. de non confirmando. Captum per maiorem partem.
Note: Pro uno physico conducendo libertas
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio de salariando unum bonum et sufficientem medicum physicum cum illo salario, cum illis modis et condictionibus et pro illo tempore quibus melius eis videbitur pro meliori, et hoc tam presentibus quam futuris consiliariis. Captum per XLIII.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Super dampnis datis per animalia in insullis
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio tam presentibus quam futuris de providendo et ordinando super dampnis datis per animalia in insulis nostris, cum illa provisione, modo et forma quibus eis melius videbitur, et in hiis faciendi sicut istud maius consilium facere posset. Captum per XLIII.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro ser Ursio et ser Nixa
Pp. de concedendo licentiam ser Orso de Zamagno et fratri suo et ser Nixa [...] de Çamagno de permutando et cambiando partem Stagni cum parte Puncte, ita tamen quod non interveniat peccunia nec aliud loco refusure inter eos, quod ipsi debeant sacramento firmare. Captum per LXIII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
(Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum de elligendo unum de populo pro mictendo ad dominam (quondam Bal. Note: cancell.) Avalone pro piratis quos cepit, et de imponendo penam que eis videbitur opportuna, et de dando libertatem quod possint expendere pro habendo dictos piratos de bonis comunis secundum quod eis videbitur. Non fuit obtenta. Note: cancell.).
Sp. de non dando.
Note: Pro Catarensibus
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio et consilio rogatorum tam presentibus quam futuris de ordinando, concordando et disponendo cum Catarensibus super differentiis inter nos existentibus super ministratione iustitie hinc inde debenda, et in hiis omnia et singula faciendi et firmandi sicut facere posset istud maius consilium.
Note: Pro Paulo barberio
Pp. de confirmando magistrum Paulum barberium pro uno anno proxime venutro a die sui finiti termini, cum salario, modis et pactis consuetis. Captum per LVIII.
(Secunda de non firmando. Note: cancell.).
1390
Note: Pro Petro barberio
Pp. de confirmando magistrum Petrum barberium pro uno anno proxime venturo a die sui finiti termini, cum salario et modis ac pactis consuetis. Captum per LVIIII.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro Petro de Florentia
Pp. de confirmando ser Petrum nostrum rasonatum pro uno anno proxime venturo a die sui termini, cum salario, modis et pactis consuetis. Verumtamen debeat habere licentiam eundi Romam, a tribus mensibus infra, livrando salarium, teneatur tamen in suo reditu reponere in libris ordinate omnia facta tempore sue absencie. Teneatur etiam pro isto anno scribere et tenere calculum massarie quo confirmatus est. Captum per XLII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro milleo
Pp. quod nullus Raguseus per se nec alium audeat vel presumat portare milleum quoquo modo aut conducere alibi quam in Ragusio, caricando ubicumque voluerit, sub pena perdendi illud milleum sive precium millei quod alibi portaverit. Qui ordo duret pro (tempore quo comune vult emere milleum et facere cedas emendi Note: cancell.) duobus annis proxime venturis. Et si infra dictos duos annos comune emisset quantitatem {XIIIIor} stariorum quam intendit emere, quod, fulcito comuni de dicta quantitate, (quicumque Raguseus possit portare mileum ubicumque ei placuerit Note: cancell.) sit cassa hec pars. Captum per XLII.
Note: In margine: Banita per Milas preconem.
(Sp. de stando prout stamus. Note: cancell.)
Pp. de salariando Iohaninum Sallimbene speciarium, cum salario, modis et pactis quibus fuit alias salariatus cum comune prima vice, et addendo eidem Zanino ultra dictum salarium pp. XXX pro fictu unius domus, et hoc pro uno anno proxime futuro. Non fuit captum per duas partes.
Sp. de non salariando. Captum per XX.
Note: Pro Liparello speciario
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori cum eius minori conscilio salariandi Liparellum speciarium pro nostro comuni, cum salario, pactis et condicionibus quibus videbitur ipsi domino rectori et eius minori conscilio, pro uno anno proxime venturo. Captum per XXVIIII.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Gregorio cyrughico
Pp. de confirmando magistrum Gregorium cirugicum pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, modis et pactis consuetis. Captum per LIII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Contra illum qui interfecit vicecomitem Brenni
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et iudicibus presentibus et futuris de expendendo de avere nostri comunis a ducatis centum infra pro illo qui proditorio modo interfecit vicecomitem Brenni Bogavçe Cobilich, secundum quod videbitur domino rectori et iudicibus. Captum per XXVI.
(Sp. de ducatis CL. Note: cancell.)
Pp. de dando libertatem domino rectori et iudicibus. Captum per XXXI.
(Sp. de non dando libertatem. Note: cancell.).
Note: Pro donis ambassiatoris Volchi
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio de donando ambassiatori Volchi a ducatis XV infra pro honore nostri comunis. Captum per XLVI.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
Pp. de mittendo ambassiatam domino regi Bosne. Captum per LVII.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo duos ambassiatores. Captum per LVI.
(Sp. de mittendo unum tantum. Note: cancell.)
Pp. de acrescendo penam in statuto contentam elligendis, et qui vadit per Plateam nullam habeat excusationem. Captum per LV.
Sp. de stando pene statuti et qui vadit per Plateam etc.
(Pp. de acrescendo penam statuti de perperis IIC. Note: cancell.)
(Sp. de perperis CL. Note: cancell.)
(Pp. de ponendo dictam partem penam prescriptam continentem. Captum per XL. Note: cancell.)
Sp. de ponendo aliam partem continentem maiorem penam. Captum per XL.
(Pp. de acrescendo penam de perperis IIIC. Note: cancell.).
Sp. de acrescendo de perperis IIIIC. Captum per XXXVIII.
Pp. de dando de salario cuilibet elligendorum perperos CL. Captum per XLVI.
Sp. de dando yperperos ducentos. Et si steterint ultra tres menses in dicta ambassiata, habere debeant grossos XII pro quolibet et qualibet die, tam in prima quam in secunda.
Pp. quod dicti elligendi habeant equos et famulos ac expensas sicut quando iverunt ser Micael de Resti et ser Iunius de Sorgo ut patet, addendo pro expensis grossos XII qualibet die. Captum per XLVIII.
Note: adscriptum: prima apparet in 1388, die VIIII maii, in reformationibus maioris consilii, dicti ser Iunius et Michael.
(Sp. de stando in omnibus ut tunc. Note: cancell.)
Note: Pro ambassiata Bossine
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum de faciendo commissionem dictis ambassiatoribus, et de inveniendo peccuniam necessariam pro dicta ambassiata, et de inveniendo peccuniam undecumque invenire poterunt, et de obligando nostrum comune dando quinque pro centenario ad rationem anni, et faciendo cartam notarii, et de expediendo dictam ambassiatam omnibus necessariis, et generaliter in predictis faciendi omnia et singula que posset facere istud maius consilium. Captum per LIIIIor.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Pp. de donando seu mittendo ambassiatam predictam cum donis. Captum per XLII.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
Pp. de donando seu de mittendo dona a ducatis IIIC infra, in illis rebus que videbuntur domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum. Captum per LVIII
Sp. de mittendo dona a ducatis IIC infra ut supra.
Predicti ambassiatores ellecti per formam scrutinii:
Ser Dimitrius de Benessa ballote XXXI - R. Ser Paulus de Gondula ballote XXX - R.
Comes Laguste:
Ser Pirchus de Babalio ballote 0.
Note: Ser Iunius Zive Mathei de Georgio ballote XLII – comes Laguste.
Ser Marinus Lampre de Mençe ballote 0.
Note: Pro donis comitis Mirchi
Pp. donando comiti Mircho amico nostro usque ad XXV brachia zaloni, valoris I ducati pro singulo brachio et ab inde infra. Captum per LI.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Andrea notario et cancellario
Pp. de confirmando ser Andream de Bononia notarium et cancellarium nostrum pro uno alio anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum pactis, modis, condictionibus et salario consuetis, ita tamen quod possit ire Romam quando ei placuerit, non livrando soldum pro tempore quo vacaverit ab officio. Captum per omnes.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Theodoro calderario
Pp. de confirmando Theodorum de Durachio magistrum a caldariis pro uno anno proxime venturo a die finiti sui termini, cum pactis, salario et condicionibus consuetis. Captum per L.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro capitaneis civitatis
Pp. de faciendo duos capitaneos pro tuitione civitatis nostre, cum illis libertatibus et potestatibus, modis et condictionibus, quibus facti fuerunt tempore guerre Venetorum proxime preterite, quorum offitium duret per tres menses. Captum per LVII.
(Sp. de non facinedo. Note: cancell.).
(Note: adscriptum: Auctoritas dictorum capitaneorum est quod habeant libertatem plenariam cum domino rectore ordinandi custodias intus in civitate, et dare ordinem pro fiendis signis ignis et fumi, et ponere penam et penas pro premissis sicut maius consilium facere [posset], prout inveni scriptum in libro consciliorum 1378, 12 iunii.)
Note: Capitanei
Capitanei predicti.
(Ser Iacobus de Gondula ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Stephanus de Lucari ballote 0 Note: cancell.).
Ser Marinus de Bona ballote XXXVII - iuravit.
Ser Andreas Dobre de Binçola ballote XLIIIIor - iuravit.
(Ser Iunius de Sorgo ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Blasius de Sorgo ballote 0 Note: cancell.).
Note: Pro lapidibus insularum
Pp. quod lapides smarati debeant et possint conduci de insulis solum pro laboreriis comunis usque per totum mensem iulii proxime venturi, et quod alii lapides pro mutando non possint interim conduci Ragusium sub pena alias ordinata. Captum per omnes.
(Sp. de stando sicut prius. Note: cancell.).
Note: Pro donis Radogne
Pp. de honorando Radagnam de bonis nostri comunis ab yp. XL infra in eo quod videbitur domino rectori et minori conscilio. Captum per LI.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
(Pp. de providendo domino Henrico militi pro suis laboribus et expensis factis super supplicatione per ipsum porecta summo pontifici de indulgentia concedenda in festo Sancti Blasii. Note: cancell.).
Sp. de non providendo. Ista secunda fuit capta per maiorem partem.
Dominus rector cum suo minori consilio precepit publice in maiori consilio quod sub pena yp. centum, nullus debeat rememorare facta preterita ne impediat et turbet consultantes in proposito.
Note: Super Processu contra Nicoletam pro testamento quondam Iacobi de Sorgo
Pp. de deliberando in presenti consilio super consultis, scilicet super processu testamenti quondam Iacobi de Sorgo, facto per lamentationem Franchi de Basilio contra Nicoletam uxorem quondam Iacobi de Sorgo. Captum per XXXIIII.
(Sp. de induciando. Note: cancell.).
Pp. de dando libertatem super consultis.
Sp. quod in isto consilio cognoscantur et deliberentur. Note: adscriptum: non fuit posita ad scrutinium.
Pp. de procedendo super consultis. Captum per XLI.
(Sp. de relinquendo iudicibus in sua prima libertate. Note: cancell.).
Pp. de procedendo dando libertatem super predictis. Captum per XLIIIIor.
(Sp. de procedendo hic in isto consilio. Note: cancell.).
Note: Libertas super dicto processu
(Pp. de dando libertatem consilio rogatorum de procedendo super predictis secundum eorum bonam conscientiam, auctoritate huius maioris consilii, scilicet quod tantum possint facere in predictis quantum istud maius consilium. Note: cancell.).
Sp. de dando simili modo dictam libertatem consilio minori. Captum per XXXV.
Contra venientes de locis pestiferis
Pp. de dando libertatem domino rectori et suo minori consilio de faciendo officiales qui debeant vetare more solito quod non veniant intra civitatem venientes de quibuscumque locis pestiferris nisi secundum ordinem statuendum, et de dando libertatem dictis officialibus de inponendo penam et penas contrafacientibus prout eis videbitur expedire pro dicto officio suo exequendo. Captum per XXXV.
(Secunda pars etc. Note: cancell.).
Note: Pro ser Paulo de Gondula
(Sp.de non franchando. Note: cancell.).
Unus ambassiator in Bosnam loco ser Pauli de Gondula propter valitudinem excusati:
(Ser Iacobus de Gondula ballote XXVIII Note: cancell.).
Ser Symon de Bona ballote XXXV - terminus dierum III.
Comes insularum:
Ser Iunius de Zrieva ballote 0 Note: cancell.).
Ser Marinus Lampre de Mençe ballote XXXVI - iuravit. (Note: adscriptum: Ivit ad officium die VII novembris 1390). (Ser Andreas de Ragnina ballote 0 Note: cancell.).
Capitaneus Tersteniçe:
(Ser Ruscus de Babalio ballote 0 Note: cancell.).
Ser Matheus de Saracha ballote XXXVIII. (Note: adscriptum: Terminus III dierum. R. Die XXVIII septembris ivit ad officium).
(Ser Unuçe de Matessa ballote XXXVI Note: cancell.).
Note: Pro Iohannino Salimbenis
Pp. de confirmando Iohanninum speciarium pro uno anno, cum salario, modis et condictionibus quibus fuit confirmatus anno preterito. Captum per LVI.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro heredibus Iacobi de Parma
Pp. de accipiendo denarios quos habent epitropi ser Iacobi de Parma in comuni, dando annuatim quinque pro centenario ad rationem anni, et de faciendo eis cartam notarii supra nostrum comune nomine hereditatis dicti ser Iacobi. Capta per XXXVIIII.
(Sp. de non accipiendo. Note: cancell.).
Note: Pro ser Unuçe de Matessa et ser Symone de Bona pro congambio
Pp. de concedendo licentiam ser Unuçe de Matessa et ser Symoni de Bona de cambiendo inter se pro eorum comodo de partibus quas habent in Stagno, dummodo non interveniat peccunia aut aliud pro refusura, quod debeant ipsi sacramento firmare. Et si aliquid interveniret pro refusura, presens licentia sit cassa et nullius valoris. Captum per LXII.
(Sp. etc. Note: cancell.).
Note: Pro ser Dymitrio de Benessa et ser [...]
Pp. de concedendo licentiam similem ser Dymitrio de Benessa et ser Symoni de Goçe cum condictione simili in precedenti licentia contenta. Captum per LXII.
(Sp. de non. Note: cancell.).
De Striçe
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio de providendo Striçe magistro balistarum de aliqua domo pro habitatione ipsius Striçe. Captum per XLVIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro dono ambassiatorum
Pp. de dando libertatem et liberum arbitrium domino rectori et suo minori consilio de addendo ducatos XL auri dono presentando per nostros ambassiatores domino regi Bosne alias ordinato. Captum per LIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro donando
Pp. de dando libertatem donandi amico nostro, qui venit ad civitatem nostram nuperime, domino rectori et suo minori consilio. Captum per LV.
(Sp. de non dando libertatem. Note: cancell.).
Pp. de donando usque ad ducatos XL. Captum per XLVIII
(Sp. de donando usque ad ducatos XXX Note: cancell.).
Note: Pro magistro Petro Ungaro pictore
Pp. de dando libertatem et liberum arbitrium domino rectori et suo minori consilio de accipiendo ad salarium nostri comunis magistrum Petrum de Alberegali pictorem Ungarum, cum illis condictionibus et salario quibus fuit conductus magister Antonius de Venetiis, hoc addito quod teneatur retinere unum discipulum de Ragusio. Et si fecerit conduci seu conduxerit unum intagliatorem anconarum, dentur ducatos quatuor si conduxerit dictum magistrum intagliatorem. Captum per LVII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Francisco pavisario
Pp. de confirmando magistrum Franciscum pavesarium pro uno anno proxime venturo a die sui finiti termini, cum salario, modis et pactis consuetis. Cum hac tamen condictione quod teneatur tenere unum discipulum Ragusinum quem debeat et teneatur docere artem suam. Captum per LV.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Pp. quod vetatio facta super bonis Catharensium, quod non reddatur eis ius sicuti ipsi nobis faciunt, tollatur super legatis factis usque nunc ecclesiis, hospitalibus et pauperibus et pro ellemosinis amore Dei, super quibus legatis debeat reddi ius et fieri iusticia petentibus in civitate et districtu Ragusii tantummodo. Cassum quia non fuit capta per duas partes.
Sp. quod dicta vetatio non tollatur et de stando sicut stamus.
Note: Pro Belyacho
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio tam presenti quam futuris de providendo de una domo Beliach et Radicho eius fratri, amicis nostris, in qua domo possint facere conduci victualia et arnensia sua, excepto vino, et in ipsa domo conservare, conducendo et trahendo predicta sine solutione alicuius gabelle seu doane. Captum per omnes.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Albertino
Pp. de salariando magistrum Albertinum pro uno anno cum salario ducatorum IIIIC, et ipse solvat sibi domum, debeat tamen habere conductum a Venetiis Ragusium, et cum aliis modis et condictionibus alias usitatis. Veruntamen hoc aditto, quod si ser Marinus Dacha Boga [de Chaboga Note: cancell.] noster sindicus assumssisset alium ad salarium nostri comunis usque ad receptionem nostre litere quam mittere intendimus, quod ipse magister Albertinus habere debeat salarium predictum pro rata temporis quo servivisset (et ille assumptus remaneat Note: cancell.) et sit cassa ista confirmatio. Et ultra predicta, si dictus noster sindicus incepisset tractare de persona magistri Petri de Serçana, debeat prosequi et debeat conplevisse usque ad medium mensis octubris proxime venturi. Et ipso magistro Petro (veniente Note: cancell.) acceptante, idem magister Albertinus (recedere debeat Note: cancell.), recipiendo salarium pro rata temporis quo serviverit, sit cassus. Qui magister Albertinus ex nunc habeat licentim eundi Venetias pro suis servitiis et debeat reverti usque ad mensem aprilis proxime venturi. Et pro tempore quo steterit absens non debeat livrare salarium. Si vero dictus magister Petrus non acceptaret, ista confirmatio pro uno anno sit firma modis suprascriptis. Captum per XXXVIIII.
(Sp. de non salariando. Note: cancell.).
In precedenti consilio ballote (LV Note: cancell.) LII remanserunt.
Note: Contra dominam Nicoletam de Sorgo
Pp. de precipiendo domine Nicolete uxori quondam ser Iacobi de Sorgo quod debeat dimittere procuratorem in hiis casibus in quibus ipsa est sola epitropa. Qui procurator habeat libertatem petendi, exigendi et respondendi ac etiam solvendi de bonis epitropie in qua esset questio, salva semper et reservata {sententiata} contra ipsam lata. Captum per XXVII.
(Sp. de induciando super predictis faciendo tres qui debeant predicta adducere in formam. Note: cancell.).
Note: Pro I fustagnario
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio tam presenti quam futuro de salariando unum fustagnerium et unum magistrum tintorem cum illis modis, condictionibus et salario quibus poterunt convenire, et in hiis facere sicut istud maius consilium. Captum per LI.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Karlo
Pp. de confirmando magistrum Karolum, magistrum scolarum pro uno anno proxime venturo a die sui termini cum illo salario, modis et condictionibus quibus alias confirmatus est. Captum per omnes.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Constancio
Pp. de confirmando Constantium a sartiis cum salario et modis consuetis pro uno anno proxime venturo a die sui termini. Captum per omnes.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Alberto canzelario
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio et consilio rogatorum mittendi ser Albertum cancellarium nostrum ad partes Apulee ubi fuerit opportunum pro petendo restitutionem dampnorum nobis seu nostris illatorum, et de providendo quod amplius dampna non fiant, et in hiis de faciendo expensas necessarias et alia opportuna sicut possit facere istud maius consilium. Captum per XLI.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro gabellis vendendis
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio tam presentibus quam futuris de vandendo gabellas comunis nostri cum illis modis et condictionibus et pro illo precio quibus videbitur eisdem pro meliori et utiliori pro nostro comuni, et in hiis faciendi tantum quntum posset facere istud maius consilium. Captum per L.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Iohanne petrario de Senis
Pp. de concedendo licentiam magistro Iohanni de Senis prothomagistro Sancti Blasii pro eundo Romam pro duobus mensibus, et si non venerit usque ad duos menses predictos, quod habeatur pro casso, et non debeat livrare salarium pro tempore absencie. Captum per XLVI. (Note: adscriptum: Ivit Romam die XVI septembris.).
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Iudices futuri a festo Sancti Michaelis proximi usque ad unum annum.
Ser Marinus Martoli de Bucignolo ballote 0.
Ser Martolus de Zrieva ballote 0.
Ser Michael de Lucari ballote 0.
Ser Nicolaus Marini Nicole de Goçe ballote 0.
Ser Iacobus de Gondula ballote 0.
Ser Michael de Babalio ballote LIII.
Ser Andreas Dobre de Binçola ballote XXXIIII.
Ser Marinus de Bona ballote LII.
Ser Iunius Zive Iunii de Georgio ballote 0.
Ser Marinus de Slavçe ballote XXXV.
Ser Blasius de Sorgo ballote XLVI.
Ser Stephanus de Lucari ballote XLV.
Ser Marinus de Gondula ballote 0.
Ser Zive de Volço ballote 0.
Ser Matheus de Grade ballote 0.
Consiliarii anni incoandi in festo Sancti Michaelis proximi usque annum secuturum.
Ser Marinus de Crosii ballote XXXV – R.
Ser Zive de Volço ballote XXXVIII – R.
Ser Michael de Mence ballote 0.
Ser Martinussius de Baraba ballote 0.
Ser Matheus de Gradi ballote 0.
Ser Nicolaus Marini de Goçe ballote 0.
Ser Marinus de Bodaça ball. XL– R.
Ser Iacobus de Gondula ballote XXXI.
Ser Iunius Zive Iunii de Georgio ballote XXXIII, seramento XXXII.
Ser Martolus de Zrieva ballote XXX.
Ser Iohannes de Mençe ballote XXXV – R.
Ser Marinus de Rasti ballote XXXIII, seramento XXXIIII.
Ser Andreas Dobre de Binçola ballote XXXVI – R.
Ser Raphael de Goçe ballote 0.
Ser Nicolaus de Goçe de Pusterna ballote 0.
Ser Marinus Martoli de Bucignolo ballote 0.
Ser Clemens de Bodaça ballote 0.
Ser Zive Iunii Dacha Boga [de Caboga Note: cancell.] ballote 0.
Advocati curie petitionum quatuor qui fiunt secundum quod in precedentibus scriptum est:
Ser Nicolaus de Mençe.
Ser Matheus de Georgio.
Ser Lucas de Bona.
Ser Iunius de Sorgo.
Note: Pro Belyach
Pp. de faciendo graciam Beliach amico nostro quod possit conducere de vino Laguste Slanum, causa conducendi infra terram, usque ad unam barcham. Captum per LXI.
(Sp. de non faciendo graciam. Note: cancell.).
Note: Pro Dominçe barberio
Pp. de dando Domince barbitonsori pro uno anno proximo perperos XXX de bonis nostri comunis pro una domo et pro suo salario. Captum per LXIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Volczo de Babalio et ser Marino de Bucignolo
Pp. de concedendo graciam et licentiam ser Marino Martoli de Bucigno [Bucignolo Note: cancell.] et ser Volço de Balio [Babalio Note: cancell.], quod dictus ser Marinus possit cambire unam possessionem vinearum et terrarum positarum in Zoncheto, que sunt bona uxoris sue, cum quadam possessione ser Volço posita in Malfo, ita tamen quod dicta uxor dicti ser Marini Martoli habeat regressum pro suis dotibus super dicta possessione dicti ser Volço permutata, sicut habebat in dicta possessione sua posita in Ioncheto ante presentem permutationem, et quod in dicta permutatione seu cambio non interveniat aliqua refusura peccunie seu alterius rei loco pecunie.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro blado
Pp. de concedendo arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio tam presenti quam futuro de faciendo menam et menas pro munitione bladi pro civitate, et de concedendo licenciam massariis comunis presentibus et futuris quod possint facere menam et menas et de obligando bona massarie et comunis pro dicta munitione bladi prout eis videbitur expedire, et in premissis faciendi sicut istud maius consilium facere posset. Et hec libertas durare debeat a festo Sancti Michaelis proxime venturo usque ad unum annum proxime secuturum. Captum per LXVII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
(Pp. quod cum Iacobus de Mençe tamquam solus epitropus quondam Iache Thome de Cataro, vigore dicte epitropie pluries placitasset coram curia Ragusii pro dicta epitropia, et ultimatim fecerit aliqua legata et dimissoria pro anima dicti Iacobi, videlicet ecclesie Sancti Blaxii de Ragusio, fratribus minoribus de Stagno et heredibus Iunii de Georgio ex auctoritate dicte pitropie, et quia per aliquos iudices, ut dictum est supra, fuit ei data audientia ad curiam Ragusii et aliquibus vicibus habita fuerunt pro rebus Catharensium sequestrandis, quamquam non reperiantur singulariter esse sequestrata ista legata, sed generaliter res et bona Catharensium esse sequestrata donec ius invicem cognoscetur. Et ideo videtur minori conscilio ista dimissoria, facta per Iacobum predictum tamquam epitropum predictum posse litigari ad curiam Ragusii si ad illam spectant litigari, et ibi determinando, ut dictum est, si dicta legata Iacobus de Mençe potuit facere tanquam epitropus, ut dictum est. Et remanentibus dictis bonis in Ragusio, quod curia possit sentenciare et terminare prout est de iure, non obstantibus aliquibus sequestris factis antea in hac parte, ut res Catharensium. Et si cognoscerentur ista legata spectare Catharensibus, sint et remaneant sequestrata invicem cum aliis bonis Catharensium. Pro ista parte fuerunt in dicto conscillio balote XLI, sed non remansit capta quia oportet quod capiatur per duas partes balotarum. Note: cancell.).
Sp. de {inducianduciando} super ablatione sequestri seu vetationis. Captum per XXIII
Ser Ludovicus ivit Brundusium die 22 maii in sero. Stetit in primo viagio I mensem et diebus XVI.
Ser Albertus ivit pro suo die IIII augusti in sero.
Pro uno alio cancellario.
Sindicatus die ultimo ianuarii. Missum pro magistro Iohanne de Ravena XI maii 90.
In hoc libro est Ordo armandi galeas aut galeotas et alios fustes in capitulo rogatorum 1389, die VIII aprilis.
1389, de mense maii.
Ordo super mensuris et venditoribus salis ordinatus in minori consilio ex auctoritate maioris consilii.
Primo quod iusticiarii faciant fieri mensuras cum quibus mensuratur sal, maiores, mediocres et minores, iustas et equas et faciant eas bullari cum bulla comunis.
Et similiter faciant fieri raxam cum qua mensuratur recta ex utraque parte, et faciant inferrari ita quod non ita de facili destruatur, et bulletur cum bulla comunis ut dictum est de mensuris.
Item quod dicte mensure et raxa singulo sero quo extracte fuerint pro mensurando salem, portentur et reponantur in doana maiori, deinde in mane inde sumantur, et sic ordinate procedatur, in sero reponendo in doana maiori et in mane accipiendo inde. Et alie mensure nec alia raxa non debeat teneri in slaniça causa mensurandi, nec etiam alia de causa.
Et si casu accideret quod venditor salis falsificaret mensuras aut raxam, et repertus fuerit per accusam vel per denunciationem seu alio modo, solvat pro pena et banno yperperos quinquaginta pro qualibet mensura, et nunquam toto tempore sue vite non possit esse venditor salis nec modo aliquo habere partem cum venditoribus salis.
Si vero venditor mensuraret aut mensurari faceret falso cum mensuris etiam iustis, aut etiam reperiretur quod sui mensuratores mensurarent falso, incidat in penam yperperorum decem pro qualibet vice et pro qualibet mensura.
Et si reperiretur venditorem contrafecisse, volumus etiam quod bastaxii seu munsuratores puniantur, videlicet quod mensuratores mensurantes cum falsificatis mensuris aut mensuraverint falso cum iustis mensuris, stare debeant inclusi seu inclusus uno mense in carceribus inferioribus, et nunquam possit esse amplius mensurator salis in slaniça nec in loco ubi vendetur sal, et pro pena solvat yperperos quinque pro qualibet mensura.
Et de predictis omnibus quilibet possit accusare et denunciare et habeat medietatem pene peccuniarie si per eius accusam veritas poterit inveniri, et teneatur de credencia. Et alia medietas deveniat ad comune vel officialibus, secundum statutum de penis.
Item quod iusticiari debeant ad minus singulis XV diebus facere inquisitionem de predictis mensuris ut cognoscatur si fraus in predictis comititur.
Pasqualis filius ser Blaxii de Sorgo in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus fuit scribanus pro comuni ad doanam mayorem Ragusii. Qui iuravit officium etc. dicto die.
Note: Pro officialibus ponderis farine
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit quod Vidosius et Nichus Cranislavi attendant ad pondus farine more sollito.
Note: Officialles super candellis sepi
(Nixa Dominçe sartoris – R. Note: cancell.), Stepasinus Brayachovich – R. Note: adscripti: Andruschus Rusini XVII decembris, Matchus de Bigia V novembris, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad recolligendum seppe pro comuni et ad faciendum fieri candellas et vendendum pro comuni, cum salario et condicionibus quibus antea fuerunt Martolus de Goçe et Gine Lessevich. Qui debeant emere seppe et vendere candellas preciis quibus emebat et vendebat Iohaninus speciarius.
Note: Super salle comercli vendendo per comune
Ser Petro de Palmota et ser Matheo de Dersa in dicto minori conscilio datum et deliberatum fuit sal comercli Ragusii ad vendendum pro uno anno proxime venturo, videlicet usque ad festum Sancti Michaelis mensis septembris proxime futuri, cum pactis, modis et condicionibus quibus antea vendebat sal pro comuni ser Michael de Mençe, tamquam personis plus dantibus et offerentibus pro dicto sale vendendo, pro yperperis septuaginta sex et grossis sex et per rationem plus vel minus secundum quod montabitur vel calabitur sal, solvendis per dictos venditores comuni ultra precium sallis quod vendiderint. Qui venditores iuraverunt dictum sal vendere fideliter et legaliter et sine fraude.
Ser Iohannes de Mençe constituit se plegium et paccatorem pro dicto ser Petro de Palmota venditore predicto pro dicto salle vendendo et iuribus solvendis per ipsum venditorem comuni Ragusii.
Note: Officialles contra venientes de locis pestiferis
Ser Petrus de Saracha, ser Nicolaus de Mençe, ser Marinus Martoli de Bucignolo in minori conscilio ultrascripto facti fuerunt officialles ad vetandum venientes de locis pestiferis more sollito, quod non intrent in civitatem et dictrictu Ragusii. Qui habeant libertatem ponendi penam et penas tallibus venientibus de locis pestiferis quod non intrent ut supra, et contrafacientes condempnandi et puniendi, quemadmodum habuerunt alii officiales precedentes, a minori conscilio ex auctoritate mayoris et generalis conscilii.
Note: Officialis super exigendo denarios a rege Bosine
Ser Martinussius de Baraba in dicto minori conscilio factus fuit officiallis ad exigendum a doaneriis regis Bossine denarios (dampnorum Note: cancell.) rerum ablatarum per ipsum dominum regem nostris mercatoribus.
Note: Tractus rector
Ser Marinus de Rasti in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Pauli de Gondulla in questione quam habet ser Nicolaus de Poça cum ser Martinussio de Baraba.
Note: Consul Sriberniçe
Pribilus Luchanovich in minori conscilio a sono campane more solito congregato firmatus fuit in consulem mercatorum Ragusii in Sriberniça.
Note: Gracia ser Nicolao de Goçe
Ser Nicolao de Goçe in dicto minori conscilio more sollito congregato facta fuit gracia quod de primo oleo adveniente in Ragusio possit trahere de Ragusio salmas IIIIor olei pro mittendo illas imperatori Vidini.
Note: Tractus rector
Ser Marinus de Rasti in minori conscilio more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco rectoris ser Pauli de Gondula in questione quam habet ser Machoe de Baraba cum tutoribus heredum Dragoe de Benvignuta.
Note: Pro domino archiepiscopo
Ser Marinus de Rasti, ser Iohannes de Volczo, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad extimandum unum casalle quod vult locare imperpetuum dominus archiepiscopus magistro Çicho de Monopoli, quod casale est positum in sexterio Sancti Nicolai, ad videndum ipsum casalle et referendum presenti conscilio quantum iustum sit solvi pro ipso casalli annuatim.
Note: Civis factus
Raychus Milchovich de Sreberniça in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii et receptus ad citadinanciam Ragusii cum honoribus et honeribus quibus sunt alii cives Ragusii.
Qui Raychus ibidem in dicto conscilio iuravit fidelitatem et legalitatem comuni Ragusii, et facere et subire quecumque honera civitatis Ragusii prout alii Ragusei.
Note: Pro ser Anthonio cancellario
In ultrascripto minori conscilio captum fuit de dando ser Anthonio cancellario nostro pro affictu domus quam habere debet a nostro comuni pro eius habitacione pro uno anno pp. treginta. Et ipse ser Anthonius sic fuit contentus.
Note: Pro dompno Ivano
Dompno Ivano capellano Gravosii in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facta fuit gracia quod possit ire Romam, cum primis dimittendo unum alium capellanum in Gravosio loco sui, qui officiet usque ad reditum ipsius dompni Ivani.
Note: Pro domino archiepiscopo
Domino archiepiscopo Ragusii in minori conscilio a sono campane [more sollito congregato] concessum fuit quod possit locare unum casalle archiepiscopatus positum in sexterio Sancti Nicolai magistro Çicho de Monopulli imperpetuum ad rationem gr. XX pro singullo passu terreni dicti casallis.
Note: Officialles
Ser Petrus de Saracha, ser Iunius de Sorgo, ser Iacobus de Gondulla in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad providendum super facto olei et ad reportandum ad presens conscilium.
Note: Fides data
Omnibus habitatoribus Lediciarum in minori conscilio more solito congregato captum fuit quod detur fides usque ad diem octavam mensis novembris proxime venturi, quod possint libere venire Ragusium usque ad dictum terminum VIII dierum novembris ad se componendum et concordandum super malefactis per eos.
Note: Civis factus
Miroslavus Bratolovich in dicto minori conscilio more solito congregato factus fuit civis Ragusii. Qui iuravit corporaliter fidelitatem domino rectori et minori consilio, nomine comunis recipientibus, et facere angaridia civitatis et alia que faciunt alii cives Ragusii.
Note: Pro ser Lampre de Zrieva
In dicto minori conscilio captum fuit de solvendo ser Lampre de Zrevia pro lapidibus coctis quos habet tantum quantum eidem constant. Et cum ipsis lapidibus officialles comunis debeant facere salissari rugam que est inter duas domus comunis penes domum dicti ser Lampre.
Note: Pro monasterio Sancte Clare
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de scomparando calliçem monasterii puncellarum Sancte Clare ab illis quibus pignoratus fuit de denariis dicti monasterii quos habent in comuni, et de restituendo ipsum callicem conventui ipsarum punçellarum.
Note: Pro fratribus predicatoribus
Fratribus predicatoribus de Ragusio in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possint conducere in Ragusio pro usu conventus dictorum fratrum ducenta quinquia vini de partibus Antibari vel Dulcinii.
Note: Absolucio rectoris
Dominus rector ser Paulus de Gondulla in dicto minori conscilio absolutus fuit a ratione camerariorum.
Note: Tractus rector
Ser Marinus de Rasti in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Nicolai de Mençe, in questione quam ipse ser Nicolaus est habiturus cum illis qui se presentaverunt cuidam domui vendite per ipsum.
Note: Officiallis supra candellas
Matchus de Bigia – R., in dicto minori conscilio factus fuit officialis ad colligendum sepe et faciendum fieri candellas pro comuni loco Nixe Dominçe sartoris.
Note: Pro euntibus Romam
In minori conscilio more solito congregato captum quod barcha Obradi marinarii dimitatur ire ad eius viagium Rome, ita tamen quod omnes euntes cum dicta barcha promittant non ire in Anchonam nec aliquam aliam civitatem vel terram ubi sit pestis, nixi fuerint necessitate compulsi, et aliud facere non possent, non intelligendo de Roma, ad quam possint libere ire sive ibi sit pestis vel non. Et quod quicumque contrafecerit solvat pro pena comuni Ragusii ducatos centum et quilibet possit eos accusare. Et similiter de scribendo Tumcho Chuchlich et existentibus cum eo qui ivit cum una alia barcha Romam.
Obradus marinarius cum tribus marinariis penes se, et ipsi marinarii suo nomine: Tomas, Stane, Marmil, et ser Marinus de Gleya, Dompnus (Marinus Note: cancell.) Dymitrius de Scutaro, dompnus Tomchus, et una monialis, omnes predicti se obligaverunt domino rectori ser Nicolao de Mençe predictam partem observare, et si contrafecerint solvere pro singullo comuni Ragusii duc. centum.
Note: Tractus rector
Ser Give de Volczo in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Nicolai de Mençe in questione quam habet Collinus pro avarea rerum ablatarum super navigio Michaelis de la Bona.
Note: Pena massariis et officialibus laboreriorum
In dicto minori conscilio captum fuit de precipiendo officiallibus massarie granni et officialibus laboreriorum comunis Ragusii quod die Lune proxime futuro post prandium debeant venire cum libris suis in conscilio ad faciendum et reddendum rationem eorum officii, sub pena librarum XXV pro singullo, et preceptum fuit.
Note: Pro ser Dobre de Chalich
Ser Dobre de Chalich in dicto minori conscilio factus fuit officiallis super laboreriis fiendis in Stagno pro comuni, qui debeat attendere ad ipsa laboreria pro eo tempore quo placebit presenti conscilio, et habere debeat pro eius persona et labore perperos decem singullo mense quo faciet laborare, {incipiedo} a die quo incipiet facere laborari. Et de comittendo committi Stagni et dompno Andree cancellario Stagno quod debeant adiuvare dictum ser Dobre ad dicta laboreria.
Note: Pro laboreriis Stagni
In dicto minori conscilio captum fuit, ex auctoritate mayoris conscilii, de faciendo fieri IIIIor torretas muri in Stagno extra civitatem, videlicet duas a parte levantis et duas a parte ponentis, latas pro singulla pro singullo cantono passus tres a parte exteriori, et grossas palmos IIIIo murus, propter posse facere voltas in dictis turribus.
Note: Pro laboreriis Stagni
Item in dicto conscilio captum fuit quod officialles laboreriorum debeant hinc mittere et respondere ser Dobre de Chalich officialli predicto ea que scripserit sibi necessaria pro laboreriis Stagni.
Note: Pro Radoslavo fabro
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando Radoslavo Bratoevic de Lustiça fabro pro affictu unius stacionis pro uno anno pp. X ad hoc ut faciat artem suam in Ragusio.
Note: Pro comite Stagni
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando ser Clementi de Goçe comiti Stagni eius primam pagam dicti comitatus, de denariis comunis Ragusii qui sunt in cecha et fient usque ad solutionem dicte prime paghe. Et id quod ei deficeret in cecha pro dicta paga, quod scribatur ei in doana mayori si voluerit.
Note: Pro dompno Bencho
Item in dicto minori conscilio captum fuit de solvendo dompno Bencho prode denariorum comitis virtutum depositatorum pro altari Sancti Blaxii de primis denariis comunis qui erunt in cecha comunis post solutionem dicte prime paghe comitis {Stagnis}.
Note: Pro Zanino speciario
Zanino Sallimbene speciario in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facta fuit gracia quod possit ire Catarum pro diebus VIII in eundo, stando et redeundo, non livrando soldum.
Ser Marinus de Bodaça, ser Iunius de Sorgo, in minori conscilio more solito congregato facti fuerunt tutores heredibus quondam Givchi Cosanovich de Insulla.
Note: Pro I physico
In minori conscilio a sono campane more solito congregato captum fuit de scribendo ser Marino de Caboga et eidem committendo quod in casu quo non possit habere magistrum Petrum de Serçana ad nostrum salarium pro salario quatuorcentum ducatorum et affictu domus in anno et conductura de Veneciis usque Ragusium, quod ipse debeat tractare cum magistro Albertino physico alias salariato nostro, et ipsum accipere et firmare ad nostrum salarium pro uno anno, dando eidem de salario in anno ducatos IIICL usque ad quatuorcentum et affictum domus et ab inde infra pro quam minori sallario ipsum habere poterit, non obstante quod aliud eidem ser Marino commissum fuerit, aut magistro Iohanni de Papia.
Note: Pro Miltos Milgostich
In minori conscilio a sono campane more solito congregato captum fuit de habendo quod Miltos Milgostich, homo ser Martinusii de Sorgo, sit noster civis, et de tractando ipsum pro cive et insullano nostro, et quod possit ire Stagnum et ad Punctam ad faciendum facta sua prout alii nostri cives et insullani, cum hoc sit quod antea steterit longo tempore in Zupana, et modo eciam ad presens redierit ad standum et stet in Zupana super possessione dicti ser Martinusii.
Note: Pro caseo
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de faciendo graciam uni mercatori Raguseo cum uno alio Sclavo, quod ipsis conducentibus in Ragusio quinque milliaria casei vel circha, ipsi possint trahere de Ragusio de ipso caseo unum milliare.
Note: Pro magistro Iohanne de Padua
In dicto minori conscilio captum fuit de subveniendo magistro Iohanni de Padua ordinis fratrum minorum de Bossina pro eius infirmitate pro medicinis et aliis eius necessitatibus de perperis decem.
Note: Pro ser Martinussio de Sorgo domino de nocte
Ser Martinussio de Sorgo domino de nocte in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facta fuit gracia quod possit ire Stagnum pro factis suis, si socius suus dominus de nocte fuerit contentus attendere ad custodiam pro eo pro tempore quo steterit extra.
Note: Pro doana pasturarum
In dicto minori conscilio captum fuit quod illi de Stagno et Puncta non debent solvere douanam pasture de animalibus mortuis. Et quod de illis animalibus que vendiderunt bechariis aut aliis personis solvere debeant dictam doanam pasture pro tempore quo illa tenuerunt. Et de aliis supervenientibus que habent ad presens, solvant doanam debitam predictam.
Note: Pro exigendo doanas comunis
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de exigendo denarios doanarum annorum preteritorum ab illis qui aliquid restarent dare pro annis preteritis.
Note: Pro solvendo creditoribus comunis
In dicto minori conscilio captum fuit de spargendo dictos denarios qui exigentur de resto doanarum annorum preteritorum inter illos quibus tenetur comune.
Note: Officiales
Ser Unuçe de Matessa - iuravit, ser Iunius de Zrieva – iuravit, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad exigendum magarisium anni presentis.
Note: Tractus rector
Ser Iohannes de Mençe in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione quam habet ser Franchus de Basillio cum thesaurariis.
Note: Tractus rector
Idem ser Iohannes similiter tractus per tesseram loco rectoris in questione quam habent epitropi domini Andree de Gondulla cum thesaurariis.
Note: Pro ser Pircho milite curie
In dicto minori conscilio facta fuit gracia ser Pircho de Baballio milliti curie quod possit ire Stagnum pro factis suis et stare usque ad festum Nativitatis Domini proximum, non livrando salarium.
Note: In margine: Die XIIII decembris recessit de Ragusio.
Note: Extimatores dampni facti ser Blaxio de Mençe
Ser Ghergus de Bodaça, ser Martolus de Cathena, in minori conscilio more solito congregato facti fuerunt extimatores dampni facti ser Blaxio de Mençe in eius orto pro arboribus evulsis et ablatis.
Note: Consul in Novaberda pro Braycho
Ser Natalis de Georgio in minori conscilio more sollito congregato factus fuit consul in Novaberda in questione quam habet Braychus Bratoslalich contra Theodorum Natalis eius socium, qui debeat elligere penes se duos Raguseos in iudices in dicta questione, et cum ipsis iudicibus ipsam questionem diffinire et senteciare secundum ordines Ragusii et eorum bonam conscienciam. Et in casu quo dictus ser Natalis non esset in Novaberda, sit pro eo consul in dicta questione modo suprascripto Theodorus de Gisla.
Note: Tractus rector
Ser Iohannes de Mençe in minori conscilio more solito congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Nicolai de Gondulla thesaurarii pro lamento quod facere intendunt thesaurarii pro furto facto in thesauraria comunis.
Note: Extimatores navigii Vlacote Perufçich
Ser Symon de Bona, ser Volczo de Baballio, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt extimatores navigii quod patroniçat Vlacota Perufçich, quod mittunt massarii comunis in Siciliam pro illo viagio.
Note: Officialis super candellis
Andruschus Russinovich in minori conscilio more sollito congregato factus fuit officiallis super candellis sepi loco Stepasini officiallis.
Note: Officialis ad pondus farine refutavit
(Helyas de Radovano in dicto conscilio factus fuit officiallis ad pondus farine loco Nichi de Cranislava, cum modis et condicionibus quibus erat dictus Nichus Note: cancell.).
Note: Officialles
Ser Iohannes de Gradi, ser Marinus de Bona, ser Nicolaus de Gondulla, in minori conscilio more solito congregato facti fuerunt officialles ad inveniendum modum responsionis dande Chasoto, ambassiatori domini nostri regis Ungarie, super hiis que ipse dominus noster requirit conscilium a regimine Ragusii.
Note: Supravardie
Ser Iacobus de Gondulla - R., ser Marinus Martoli de Bucignolo - R., ser (Iunius Note: cancell.) Martinusius de Sorgo - R., (ser Andreas de Volczo Note: cancell.), ser Raphael de Goçe - R., ser Nicolaus de Georgio - R., ser Volczo de Baballio – R., in ultrascripto minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt (officialles Note: cancell.) supraschiravayte supra dominos de nocte, ad inquirendum et procedendum contra quoscumque fures et malefactores et quoscumque suspectos pro furtis et aliis maleficiis, ac contra quoscumque suspectos ambulantes tempore noctis. Qui habeant plenum arbitrium et liberam potestatem capiendi, detinendi et intromittendi ipsos fures, malefactores, suspectos et ambulantes de nocte contra ordines Ragusii, ac eis penam et penas imponendi, prout eis et cuilibet ipsorum officialium melius videbitur faciendum, ac pro faciendo et exercendo dictum officium accipiendi de popularibus in eorum commitiva, et ipsis popullaribus penam et penas imponendi pro iuvamine eis prestando per eos, et ea faciendo que eis comissa fuerint pro dicto eorum officio adimplendo, quemadmodum posset facere presens minus conscilium. Quod eorum officium duret et durare debeat usque per totum mensem marcii proxime futuri.
Note: Pro furto texaurarie
Dominus rector cum eius iuratis iudicibus, ex auctoritate quam habent a minori conscilio virtute mayoris conscilii de expendendo pro inveniendo furtum factum in thesauraria, dedit arbitrium et liberam auctoritatem dictis {supraschiravatis} expendendi pro inquirendo fures dicti furti usque ad summam yp. XXX de bonis comunis.
Note: Gracia facta
Ser Francischino Rosso de Veneciis in minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato facta fuit gracia quod possit intrare in portum intra catenam cum eius galeota cum caricho pro portiçando per fortunam.
Note: Extimatores dampni ser Mathei de Benessa
Ser Andreas Syme de Binçolla, ser Bachoe de Baxillio, per dominum rectorem ser Nicolaum de Gondulla, ex auctoritate ipsi data per minus conscilium, facti fuerunt extimatores ad extimandum dampnum factum ser Matheo de Benessa in eius possessione Gravosii, et hoc de voluntate ipsorum Andree et ser Bachoe acceptancium.
Note: Tractus rector
Ser Iohannes de Mençe in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit rector per tesseram loco ser Luce de Bona rectoris in questione quam habet Damianus Marini pro avarea.
Note: Pro Iacobo de Florencia
Ser Iacobo Compagno de Florencia in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possit ire cum (navigio Note: cancell.) brighintino comunis quod vadit in Apuleam cum uno socio penes se, et si cum tercio poterit levari cum salvamento, etiam ille tercius recipiatur.
Note: Pro brigatino concesso Casoto
In dicto minori conscilio captum fuit de dando hominibus remigeris ituris cum brigintino in Apuleam pro eorum stipendio pro quolibet gr. duos singullo die, et comito brighintini et duobus suprasalentis gr. III pro singullo et singullo die, et ultra dictum soldum panaticham.
Note: Pro carnibus ordo
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit quod libra carnium castratinarum vendi possit follaris decem, et aliarum carnium ad dictam rationem, usque ad festum Carnisprivii proxime futuri, et plus vendi non possit sub pena alias ordinata.
Note: In margine: Banita per Milas preconem dicto die.
In minori consilio solito modo invicem congregato captum fuit quod nulla persona audeat emere aliquam bestiam vivam causa dividendi cum aliquo seu aliquibus, sub pena gr. XII pro quolibet contrafaciente et qualibet vice qua fuerit contrafactum. Et quilibet possit denunciare et accusare et habeat medietatem pene si per eius accusam veritas poterit reperiri.
Note: In margine: Bannita per Obrad.
Note: Pro massariis bladi
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando arbitrium et liberam auctoritatem massariis bladi comunis emendi pro comuni faxollia ad rationem yperperorum decem pro qualibet salma.
Note: Pro abbatissa Sancte Clare
In dicto minori conscilio captum fuit de accipiendo de denariis sallis mutuo yperperos quingentos pro tributti chalogerorum, et ipsos dandi abbatisse Sancte Clare pro precio domus empte ab ipsa.
Note: Tractus rector
Ser Marinus de Crosi tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Luche de Bona in questione quam procuratores Sancte Marie et ser Andreas de Binzolla sunt habituri, in quibus dictus ser Luchas non potest sedere.
Note: Tutores filie Rade Tobalzarich
Martolus de Goçe et Milsa Radilli in minori consilio more solito congregato facti fuerunt tutores filie Rade Tobolçar, simul cum Annussa matre dicte puele.
Note: Pro dictis tutoribus
Dictis tutoribus in dicto minori consilio concessa fuit licentia quod possint consentire quod dicta Anussa faciat potestatem sue dotis, quam habere debet in bonis Rade quondam viri dicte Anusse, domine Rade uxoris quondam Martoli de Tudisio. Et que Rade dat dotes predictas ser Petro de Florencia, cui ipsa Annussa tradenda est in uxorem, animo rehabendi in bonis predicti Rade, ipso ser Petro faciente cartam dotis predicte ipsi Anusse ad cautelam dicte filie seu pupille predicte.
(Ser Symon de Bona in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus fuit massarius grani comunis Ragusii loco ser Andree de Volczo Note: cancell.).
Note: In margine: Cassum quia ellectus ante tempus.
Note: Officiallis ad farinam
Matchus de Risa – R., in dicto minori conscilio factus fuit officiallis ad pondus farine invicem cum Vidossio, loco Nichi de Cranislava, cum modis et condicionibus quibus erat dictus Nicho.
Note: Civis factus
Novachus Vochoevich de Sreberniça in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii et receptus ad honores et honera civitatis Ragusii prout sunt alii cives. Qui iuravit fidelitatem domino rectori et eius minori conscilio, nomine comunis recipientibus, et stare et facere angaridia civitatis et alia que faciunt alii cives Ragusii.
Note: Pro Radoslavo petrario
In minori conscilio more solito ad sonum campane congregato captum fuit de subveniendo Radoslavo petrario qui fuit Stagni in servicio comunis, pro presenti infirmitate in qua iacet ad presens, de perperis quinque de bonis nostri comunis.
Note: De conscilio rogatorum
Ser Nicolaus de Mençe – R., in minori conscilio factus fuit de conscilio rogatorum loco ser Andree de Volczo.
Note: De conscilio rogatorum
Ser Nicolaus de Georgio, factus fuit de conscilio rogatorum loco ser Michaelis de Lucharis.
Note: Supraschiravayta
Ser Raphael de Goççe – R., factus fuit supraschiravayta loco ser Andree de Volzo.
Note: Tractus {rector}
Ser Helyas de Saracha in minori conscilio a sono campane more solito congregato factus fuit doanerius doane mayoris loco ser Michaelis de Lucharis.
Note: Salinarius
Ser Marinus de Gondulla in dicto minori conscilio factus fuit sallinarius comunis loco ser Stephani de Sorgo.
Note: Iusticiarius
Ser Michael de Mençe factus fuit in dicto minori conscilio iusticiarius Ragusii loco ser Dobruschi Andree de Binzolla.
Note: Officiales pro brigintino
Ser Matheus de Dersa – R., ser Matheus Viti de Benessa – R., in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad eundum ad insullas ad elligendum ituros cum brigintino quod armatur ad presens.
Note: Pro brigintino
Ser Symon de Benessa, ser Franchus de Basillio – iuravit, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad reperiendum et accipiendum personas necessarias pro brigintino de hominibus Staree.
In dicto minori conscilio captum fuit de accipiendo de Starea homines pro dicto brigintino:
de Umbla homines decem, de Malfo et Loxiça homines decem, de Gravossio homines IIIIor, de Zoncheto et Virgato homines sex, de Breno homines decem, de Mollinis et Biellem homines octo.
De hominibus insullarum: de Zupana homines XX, de Insulla homines XII, de Challamota homines VIII.
Tumchus Milchovich in dicto minori conscilio factus fuit comitus brighantini.
Ser Matheus de Gradi - iuravit, ser Nicolaus de Goçe de Platea in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad armandum dictum brighintinum.
Note: Officiales ad faciendum commisionem
Ser Paulus de Gondulla - iuravit, ser Martolus de Zrieva - iuravit, ser Symon de Bona – iuravit, in ultrascripto minori conscilio facti fuerunt officialles ad faciendum comisionem dandam patrono brigintini et ad portandum illam presenti conscilio.
(Ser Savinus de Baballio in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus fuit camerarius comunis loco ser Andree de Bonda olim camerarii Note: cancell.).
Ser Nifchus Ghergi de Bodaça factus fuit officialis supra bischotum loco Marini de Gleya.
Note: Massarius fontiçi
Ser Michael de Bona in dicto minori conscilio factus fuit officiallis ad massariam comunis loco ser Andree de Volczo ollim massarii.
In dicto minori conscilio captum fuit de fulciendo brigintinum victualiis pro XV diebus.
Item de ponendo in dicto brighintino ballistarios quindecim.
In dicto minori conscilio dominus rector ser Luchas de Bona absolutus fuit a ratione camerariorum comunis et a curia maleficiorum.
In dicto minori conscilio captum fuit de mittendo unum de trombettis cum brigintino armato quod mittitur ad presens.
Nicola filius Daboe de Ragusio in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Vitchus de Punci.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando Ratcho de Zupana et marinariis, qui venerunt de Apulea cum una barcha pro dando nova de brigintinis, ducatum unum.
Note: Pro fratribus minoribus de Aymotti
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de providendo fratribus minoribus de Aymoti pro elimosina eorum subvencionis de perperis quinque de bonis nostri comunis.
Note: Pro Curzulanis de cupis
Cipriano comiti Curzullano et comunitati Curzule in dicto minori conscilio facta fuit gracia trahendi de Ragusio IIIIor milliaria cuporum.
Note: Pro Martolo a cupis
Officiallibus laboreriorum comunis in dicto minori conscilio data fuit auctoritas et libertas se concordandi cum Martolo de cupis nomine comunis prout eis videbitur.
Note: Contra Robertum sartorem
In dicto minori conscilio captum fuit de non dando magistro Roberto sartori illos yp. X quos petit a nostro comuni de provisione pro uno anno pro exercendo artem suam sartorie in Ragusio.
Note: Pro officialibus brigintini
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de precipiendo ser Andree de Mençe et ser Petro de Palmota quod debeant esse ad probandum brigintinum armatum, sub pena pp. XXV.
Note: Pro Blaxio de Radoano
Blaxio de Radovano in dicto minori conscilio facta fuit gracia trahendi de Ragusio salmam unam olei.
Note: Pro oleo
In dicto conscilio captum fuit de dimittendo vendi dictum oleum Sclavis et trahi extra Ragusium ad minutum a duobus quartuciis infra pro qualibet persona.
Note: Iusticiarius
Ser Laurencius de Bodaça – iuravit, in dicto minori conscilio factus fuit iusticiarius loco ser Nixe de Zammagno.
Note: Officiales pro affictu Umble
Ser Niccolaus de Mençe, ser Symeon de Bona in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad regullandum et reperiendum affictus comunis et quoscumque reditus et honores debitos {comunis} pro terris Umble.
Note: Officiales pro brigintino
Ser Marinus de Ragnina – R., ser Nalchus de Procullo – R., ser Clemens de Bodaça – R., ser Marinus de Zrieva – R., ser Martinussius de Baraba – R., ser Franchus de Basillio - iuravit, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officiales ad reducendum et ponendum homines in brigintino.
Note: Pro brigintino parvo
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de trahendo in terram brighantinum parvum.
Note: Officiales super laboratoribus et ferariis
Ser Nicolaus de Georgio – R., ser Nicolaus de Mençe – R., ser Nicolaus de Gondulla, ser Volczo de Baballio – R., ser Marinus Martoli de Bucignolo, in minori conscilio a sono campane more solito congregato facti fuerunt officialles supra laboratores terrarum et vinearum et ferrarios ad faciendum et ordinandum sic et taliter quod ordines super dictis laboratoribus et ferrariis observentur secundum reformaciones et ordines Ragusii.
Note: Officiales
Ser Lampre de Zrieva, ser Paulus de Gondulla in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad loquendum et tractandum de concordio cum magistro {Ianuensis} a galeis, quod se aptet ad standum cum nostro comuni, et ad portandum dictum concordium presenti conscilio.
Note: Pena patrono brigintini
In minori conscilio more solito congregato captum de ponendo penam ser Marino de Rasti patrono brigintini yp. centum, quod cras usque ad horam XVam debeat esse in brigintino cum suis arnensiis.
Note: Tractus loco rectoris
Ser Marinus de Crosi in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco rectoris ser Iunii de Sorgo in questione quam habet ser Matheus de Georgio.
Note: Tractus pro rectore
Ser Andreas Dobre de Binzolla in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Iunii de Sorgo in questione quam habet ser Matheus de Gradi.
Note: Pro magistro Ianuensi
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de providendo magistro Ianuensi a galleis pro diebus quibus venit ad servicia nostra de perperis decem.
Note: Pro ser Matheo de Benessa
Item in dicto minori conscilio captum fuit de providendo ser Matheo de Benessa pro diebus quibus tenuit dictum magistrum a galeis in domo sua de pp. III.
Note: Pro Zanino Sallimbene
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando licenciam Zanino Sallimbene speciario eundi Chatarum pro suis serviciis, non livrando salarium, et standi in Chataro tribus diebus.
Note: Tractus rector
Ser Iohannes de Volczo in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Iunii de Sorgo in questione quam habet Miltinus de Priboe cum ser Matheo de Gradi.
Note: Pro frumento callando
In dicto minori conscilio captum fuit de calando et ponendo frumentum comunis quod vastatur ad grossos quinque cum dimidio copellum.
Note: Pro ser Theodoro de Prodanelo quod vadat ad dominum Volch
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de mittendo preceptum ser Theodoro de Prodanello quod receptis literis regiminis Ragusii, debeat personaliter ire cum ipsis literis credencialibus ad dominum Volch pro facto doane de Siniçe, cum commissione que ei mittetur.
Ser Paulus de Gondulla, ser Marinus Martoli de Bucignolo, ser Symon de Bona, in minori conscilio ad sonum campane [more solito congregato] facti fuerunt officialles ad extimandum illam domum seu casale quam habet Givchus de Scrigna penes murum.
Predicti officiales extimaverunt dictam domum cum uno chasali penes illam francham pp. IIICL.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit quod officialles laboreriorum debeant complere viam Brenni et de muro et quocumque alio laborerio opportuno.
Ser Nicolaus de Gondulla, ser Martolus de Zrieva, ser Symon de Bona, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officiales ad inveniendum modum navigandi nostra navigia, et ad reducendum presenti conscilio.
Note: Pro piscaria
In dicto conscilio captum fuit quod nulla persona audeat intrare intra murellum piscarie salvo quam piscatores et gabelloti piscarie, sub pena grossorum sex pro singullo et {singullo} vice, quos illico ille vel illi qui contrafecerint solvere debeant in comuni. Et si de presenti non solverint, quod stare debeant in carzeribus comunis sex diebus pro singullo et singulla vice.
Note: In margine: Banita per Obradum preconem.
Note: Pro Radovçe Bratanovich
In minori conscilio more solito congregato captum fuit de dando literam credencie ser Andree de Mençe ad dominum Georgium Strazimerii et dare ei commissionem pro iuribus Radovçe Bratonovich, cuius expensis debet ire, et quod interim loquatur pro aliis civibus nostris.
Note: Cives facti
Radogosta Guleta de la Lucha et Tassoveç filius Radogoste in minori conscilio predicto facti fuerunt cives Ragusii de foris, cum honoribus et honeribus et beneficiis quibus utuntur alii cives Ragusei de foris. Qui iuraverunt fidelitatem domino rectori et eius conscilio, recipienti nomine comunis, facere et substinere honera quecumque et angaridia comunis Ragusii, et eorum parere mandatis, prout faciunt et facere tenentur alii cives Ragusei.
Note: Gracia ser Pircho chavalerio
Ser Pircho de Baballio militi curie in minori conscilio more sollito congregato facta fuit gracia quod possit ire Stagnum pro XV diebus proxime futuris pro factis suis, non livrando soldum.
In dicto minori conscilio captum fuit de non portando ad maius conscilium pro magistro Iohanne ballistario de faciendo ei prestanciam sui salarii pro IIIIor annis.
Note: Pro oleo
Captum fuit quod doanerii possint bullare cuicumque volenti trahere de Ragusio oleum ab una libra inferius, et quod rector solus possit facere graciam cuicumque trahere volenti ab una libra usque ad unam salmam olei, ita tamen donec oleum reperietur ad vendendum pro folaris XVIII quartucium et in Ragusio erunt ultra quindecim veyetes olei. Et cum pauciores erunt vel oleum vendetur ultra XVIII follaros, debeat esse in deliberacione presentis minoris conscilii. Et dicti doanerii et rector non dimittant plus trahi de Ragusio donec aliud fuerit ordinatum per presens conscilium.
Note: Gracia pro oleo
Mas Liessa de Chataro in dicto minori conscilio fuit facta gracia quod possit {excarecaricare} de navi Veneciarum in una barcha de Ragusio octo vasa olei, et illud portare Catarum, solvendo nostro comuni gabellam quantum si illud traheret de Ragusio.
Note: Pro predicto
In minori conscilio a sono campane more solito congregato captum fuit quod dictus Mas de Chataro solvat doanam Ragusii fol. VIIII pro singullo stario dicti olei quod discaricaverit et portabit Catarum.
Note: Tractus rector
Ser Marinus de Bodaça in minori conscilio more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Raphaelis de Goçe in questione quam habet ser Clemens de Goççe cum heredibus Matchi de Sviesda et cum camerariis.
Note: Pro massariis
In predicto minori consilio congregato ut supra captum fuit de dando libertatem et bayliam liberam masariis grani nostri comunis, quod possint vendere granum minus bonum precio quo melius poterint et eis videbitur pro meliori.
Note: Tractus rector
Ser Andreas Dobre de Binzola in minori conscilio a sono campane more solito congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Raphaelis de Goçe in questione quam thesaurarii habent cum heredibus Petri de Gondulla.
Note: Pro fisicho
In dicto minori conscilio captum fuit de scribendo ser Marino de Chaboga quod ultra commissionem alias sibi missam pro physico, possit promittere magistro Albertino quod eius salarium incipiat livrare cum receserit de Veneciis pro veniendo huc, et completo termino suo, si casus fuerit quod non stet plus ad salarium, comune debeat ipsi solvere expensas reconducte usque Venecias, non livrando salarium in suo reditu.
Note: Pro carnibus castratinis, edinis et aliis
In dicto minori conscilio captum fuit quod carnes castratine possint vendi usque ad medium mensis maii follaris X libra, et similiter alie carnes per rationem, et plus non possint vendi, sub pena consueta. Item quod quarterium carnium edinarum et agnorum quod sit ponderis libre unius cum dimidia et ab inde infra, non possit vendi plus grosso uno. Si vero fuerit ab una cum dimidia supra usque ad duas libras, possit vendi uno grosso cum dimidio. Et si fuerit ponderis a libris duabus supra exclusive, vendi possit grossis duobus et non ultra, sub pena grossorum XII pro quolibet et qualibet vice. Item quod nullus audeat emere aliquem edum vel agnum vivum pro revendendo ipsum vivum, sed si vendere voluerit debeat illum occidere et vendere ad bechariam in locis solitis, preciis suprascriptis, sub pena grossorum XII pro quolibet et qualibet vice. Et quilibet possit accusare, et accusator habeat medietatem, et teneatur de credencia.
Note: In margine: Banita per Milas preconem. Cridata per Radan preconem die VIIII aprilis 1394 et per partem captam in minori consilio.
Note: Pro fratre Helya
In dicto minori conscilio captum fuit de portando ad maius conscilium de donando fratri Helye in subsidium magistratus, quem vadit ad recipiendum in Piraga, duc. XXX.
Tutores heredum Dabeçii fabri
Pribeç Metiglavich, Iurchus et Bogoe fabri in dicto conscilio facti fuerunt tutores {hredibus} quondam Dabeçii fabri.
Note: Pro ordeo et grano
In dicto conscilio captum fuit de committendo massariis grani quod ponant ordeum ad grossos III1/2 copellum et granum bonum comunis ad grossos VII copelum.
Note: Pro Note: procuratoribus Sancte Marie
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de mutuando procuratoribus Sancte Marie pro faciendo pingi unam figuram Sancte Marie ducatos X auri.
Tutores
Yelusa uxor quondam Givchi Magurçich, Ratchus de Vladimiro, Stiepan Magurçich et Anthonius pilliparius in dicto minori conscilio facti fuerunt tutores Chatarine filie dicti quondam Givchi.
Note: Pro uxore capellarii
In minori conscilio more sollito congregato data fuit licencia et auctoritas [...] uxori [...] capellarii, quod pro eius necessitatibus vite sue possit pro dottibus suis pignorare quandam eius domum et mariti sui cuicumque persone pro grossis XLV quolibet mense, donec steterit infirma, recipiendo dictos denarios de mense in mensem secundum quod vixerit.
Note: Pro ser Nicolao de Mençe
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando licenciam et auctoritatem ser Nicolao de Mençe quod possit precipere magistris smaratoris et magistris murariis pro laborerio cisterne quam debet facere ad punçellas, quod debeant laborare ad dictum laborerium cum salario quod solvitur pro comuni, quemadmodum possunt precipere alii officialles comunis.
Note: Pro ser Volczo de Baballio
In dicto minori conscilio captum fuit de dando ser Volczo de Babalio, nomine domine Legne filie quondam Andree de Georgio eius uxoris, pro prode anni proxime ellapsi yp. MVICLXV existencium in comuni, debendorum creditoribus sive successoribus quondam Andree de Georgio, ut apparet per cartam notarii scriptam in MCCCLXXIIII, die XXVII augusti, pp. LXXXIII et gr. III.
(Cum condicione quod ipse ser Volczo se obliget, pro dictis yperperis LXXXIII et grossos III recipiendis per eum, ipsos restituere et comune indempnem conservare si quo tempore apparet aliquis ius melius habens in dictis denariis, et foret convictus pro dicto prode per creditores aut alios successores dicti quondam Andree de Georgio Note: cancell.).
Note: In margine:1391, die XXX marcii cassa fuit hec condicio per minus conscilium et captum fuit quod dictum prode detur dicto ser Volczo liberum pro anno presenti.
Officialles
Ser Matheus de Georgio, ser Iunius de Sorgo, ser Iacobus de Gondulla, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officiales ad tractandum et loquendum cum ambassiatoribus Iadre pro facto corsalium.
Tutores
Givchus de Dersa, Maroe Milçe de Lebro, in minori conscilio sono campane more sollito congregato facti fuerunt tutores heredibus quondam Iachse Tobalçarovich.
Officialles
Ser Iunius de Sorgo, ser Paulus de Gondulla, ser Lampre de Zrieva, in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad inveniendum modum servandum super fiendis per nova que sonant, et ad reducendum presenti conscilio.
Ambassiator
Radin Medanich in minori conscilio a sono campane more sollito congregato ellectus fuit nuncius et ambassiator pro parte nostri comunis castellanis de Canalli et Sotorina, cum pena statuti.
Note: Pro Colla trombeta confirmacio
Colla de Durachio trombetta firmatus fuit pro trombetta comunis pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum sallario, pactis et condicionibus consuetis.
Note: Pro ambassiatore in Dalmaciam
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de non dando aliquod inducium ambassiatori elligendo mittendo in Dalmaciam, ad deliberandum super receptione dicte ambassiate.
Officialles
Ser Iacobus de Gondulla, ser Matheus de Georgio, ser Luchas de Bona, in predicto minori conscilio congregato more solito ellecti fuerunt ad faciendum commissionem {abbaxiatoribus} nostri comunis ituris ad Billiach.
Note: Pro caseo {venali} etc
In dicto minori conscilio more solito congregato ut supra captum et ordinatum fuit quod libra casei vendi possit ad computum fol. decem pro qualibet libra casei et non ultra, sub pena consueta, et hoc usque per totum mensem aprilis proximi. Et quilibet possit accusare, et accusator habeat medietatem si per eius accusam poterit reperiri veritas, et teneatur de credencia.
Note: Pro tutoribus heredum Petri de Gondulla et domini Andree de Gondula
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato datum fuit arbitrium et auctoritas tutoribus heredum quondam Petri de Gondulla et tutoribus heredum quondam domini Andree de Gondulla possendi se invicem concordare nomine dictorum heredum et tutellarum prout eis et ipsorum utrique videbitur pro melliori pupillarum et tutellarum predictarum, et se absolvendi dicto nomine, secundum quod eis videbitur faciendum et se poterunt concordare de hiis que haberent invicem agere nomine dictarum tutellarum et heredum predictorum. Et similiter data et concessa fuit dicta auctoritas epitropis dictorum ser Petri de Gondulla, domini Andree de Gondulla se concordandi adinvicem et se absolvendi alterutrum pro factis dictarum epitropiarum que haberent agere adinvicem et tutores cum epitropis et epitropi cum tutoribus, prout eis videbitur pro melliori et bono utriusque partis.
Note: Pro tutoribus quondam domini Andree de Gondula
In minori conscilio a sono campane more solito congregato data fuit auctoritas et liberum arbitrium tutoribus heredum quondam domini Andree de Gondulla vendendi de bonis hereditatis dicti domini Andree pro maritacione eius filie prout eis melius videbitur vendendum et faciendum, et ad substituendum alios ipsorum loco ad vendendum, item ad parciendum et dividendum bona que habent in comuni cum heredibus quondam ser Petri de Gondulla, et ad se concordandum cum eis super ipsa divisione prout eis videbitur melius faciendum.
Contra fratrem Laurencium
(In minori conscilio more solito congregato captum fuit de precipiendo fratri Laurencio guardiano loci fratrum minorum de Ragusio quod ipse debeat recedere de civitate et districtu Ragusii eo quia ipsum habemus suspectum. Note: cancell.).
Note: In margine: Cassa hec pars per minus conscilium die XXIIII ianuarii 1392.
Contra sacristam
In dicto minori conscilio captum fuit de dando etiam combiatum sacriste dicti loci fratrum minorum de Ragusio quod debeat recedere de Ragusio et districtu ad terminum alias ipsi statuendum. Et preceptum fuit ambobus dictis fratribus quod usque per totam diem sabbati proxime futuram [...]
Note: In margine: Cassa per minus conscilium dicto die XXIIII ianuarii.
Note: Pro Iohanne Andree de Ianua speciario
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando Iohanni Andree de Ianua speciario domum quam paraverat pro apothecha speciarie, et solvendo affictum dicte domus pro uno anno proxime futuro inchoando a die prima aprillis proxime futuri, ipso operante dictam domum et stacionem pro arte et {misterio} speciarie et in ea tenente res speciarie et non aliter, et non dando eidem aliud salarium. Qui Iohannes Andreas dictam domum dicta condicione acceptavit.
Note: Pro rectore
Dominus rector ser Raphael de Goççe in dicto minori conscilio absolutus fuit a curia malleficiorum et a racione camerariorum comunis.
Cives Ragusii
Gregorius et Senchus fratres Millatovich, tepeçia domini circha confinia Narenti, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt cives Ragusii prout sunt alii cives Ragusii, cum honoribus, honeribus et angaridiis consuetis.
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de dando balyam et auctoritatem officialibus constitutis ad vetandum ne quis vadat vel veniat de locis morbosis etc., vetandi quibuscumque barchis et barcharolis et naviliis ne vadant ad loca morbosa et ubi pestis viget vel vigeret, ac eciam imponendi eisdem penas et banna prout ipsis officialibus videbitur. Et maxime quod non transeant Chulphum de Cataro versus partem Levantis nec in Catarum sine licencia ipsorum officialium.
Note: In margine: Cassa quia retractata quia non habebant bayliam.
Predicti officiales vigore dicte balye imposuerunt penam predictis contrafacientibus ducatorum centum pro quolibet et qualibet vice. Et accusator habeat medietatem (dicte pene Note: cancell.) si per eius accusam poterit veritas reperiri, de eo quod exigi contingerit de penis predictis.
Note: In margine: Cassa quia retractata.
Note: Pro officialibus contra venientes de locis pestiferis
Ser Nicolao de Mençe, ser Petro de Saracha et ser Marino Martoli de Bucignolo, officialibus ad procedendum et providendum contra venientes de locis pestiferis in minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato, ex auctoritate hodie habita a mayori conscilio, datum fuit arbitrium et libera auctoritas vetandi quibuscumque de districtu Ragusii patronis, marinariis barcharum et aliis quibuscumque hominibus et personis, cuiusvis condicionis existant, quod non vadant nec adhere presummant modo aliquo ad loca aliqua vel contratas positas a Budva usque Dulcinium propter pestem que dicitur esse in illis locis et partibus, et similiter vetandi quibuscumque et undecumque sint venientibus de dictis partibus et locis, quod non intrent in Ragusio, et pro dicto eorum officio exercendo ponendi penam et penas quibuscumque eis videbitur pro observatione predictorum a ducatis centum infra pro singulo cui aliquid preceperint occaxione dicti officii et singulla vice.
Note: Pro cisterna ser Nicolai de Mençe
Per minus conscilium more solito congregato et existens in loco ubi debet fieri una cisterna apud monasterium punçelarum per ser Nicolaum de Mençe, determinatum fuit quod fieri {debat} ipsa cisterna infra hos terminos, videlicet incipiendo a parte pellagi fiat large sive distans a domo fratrum minorum Ragusii que fuit quondam domine Philipe, ubi debet remanere una via lata recta linea a domo dictorum fratrum usque ad murum cisterne predicte palmis vigintiduobus. Et sit ipsa cisterna versus puteum a pellago ad montem, incipiendo a muro dicte cisterne penes dictam viam, longitudinis passorum novem, et sit ampla dicta cisterna a capite existente a parte pellagi, incipiendo a muro monasterii predicti a ponente in orientem, palmis quadraginta, et a capite existente a parte montis, incipiendo a muro dicti monasterii versus levantem, sit ampla palmis quadraginta tribus.
Note: Pro terreno unius domus in Stagno
Millosio Zugotich in minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando terrenum unum in Stagno pro una domo quam vult super ipso hedificare, cum modis et condicionibus consuetis. Quod terrenum alias per conscilium datum et assignatum fuit Utiesen Milatchovich, eo quia ipse Utiesen dictum terrenum refutavit comuni et consensit dicto Milosio, ac eciam quia ipse Utiesen non fecit domum super ipso terreno ad terminum infra quem facere debebat.
Note: Pro ser Matheo de Benessa
Ser Matheus de Benessa quondam Viti in minori conscilio a sono campane more sollito congregato absolutus fuit a tutoribus quos hactenus habuit, et quod de cetero sit liber ab illa servitute tutelle ut bonorum suorum legiptimus administrator.
Note: Pro caseo
In dicto minori conscilio predicto captum quod fiat publica crida in Ragusio per loca solita quod quilibet habens caseum in Ragusio ultra usum domus sue pro familia sua, debeat illum denunciasse et fecisse scribi ad cançellariam Ragusii infra tres dies proxime futuros. Et sic de cetero quicumque emet vel habebit debeat scribi facere ad canzellariam usque ad tres dies a die quo illum habebit in Ragusio, sub pena perdendi caseum et ultra solvendi penam consuetam.
Note: In margine: Cridata per Radan preconem.
Scribanus
Pripchus Iurgevich in minori conscilio a sono campane more solito congregato factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Ratchus Domoevich de Stagno. Qui iuravit, etc.
Tutores
(Givchus de Dersa Note: cancell.), Dynchus Kalende del Vetran, Helyas de Radoano, Blaxius de Radovano, facti fuerunt tutores Nixe filii quondam Lone de Dersa in bonis maternis.
Note: Pro heredibus Lone de Dersa
In dicto minori conscilio data fuit auctoritas et liberum arbitrium dictis tutoribus heredis Lone de Dersa in bonis maternis, emendi pro ipso possessionem vel possessiones de denariis maternis dicti pupilli pro precio quo ipsis videbitur, pro bono et utilitate dicti pupilli.
Note: Pro predictis
Item data fuit auctoritas et liberum arbitrium dictis tutoribus componendi et concordandi se cum Lucha de Negota pro debito doctis matris dicti pupilli quod habere debent heredes matris ipsius pupili a dicto Luchsa, cum pactis, modis et condicionibus quibus eis videbitur se concordandum cum eo.
Note: Pro tutoribus heredum Luxe de Negota
Item in dicto minori conscilio data licencia, auctoritas et liberum arbitrium tutoribus heredum Luche de Negota, non levando auctoritatem dicti Luche, vendendi de bonis ipsis heredibus spectantibus et dandi doctes pupillabus, et se concordandi cum quocumque pro dictis heredibus, prout ipsis tutoribus videbitur faciendum.
Note: Pro mondatione ruge illorum de Binzola etc.
In dicto minori conscilio more solito congregato captum fuit quod ruga illorum de Binzola que est prope domum habitacionis ser Marini de Slavze tota mondetur expensis nostri comunis, et illa ruga ser Iunii de Zereva similiter qua itur versus Sanctum Petrum, pro hac vice solum.
Note: In margine:Vide infra cridam de hoc.
Note: Pro carnibus edinis et agninis vendendis etc.
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit quod quartum capreti ab una libra et media usque in duas possit vendi gr. I, et a duabus libris usque in quinque vendatur ad computum de grosso medio pro qualibet libra, et a quinque libris supra vendatur ad computum precii carnium que venduntur ad bechariam nostri comunis et non ultra, sub pena consueta, et similiter de carnibus agni. Et quod de predictis fiat crida publica in locis consuetis.
Note: In margine: Cridata per Obradum preconem.
Officialles
Ser Luchas de Bona, ser Iacobus de Gondula, ser Lampre de Zrieva in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officiales ad faciendum commissionem ambassiatori ituro Catarum.
Tutores
Milçe Vindirame et Marinus Goyse in dicto minori conscilio facti fuerunt tutores heredibus Pasque Vitich invicem cum eorum matre, uxore dicti quondam Pasquoe.
Note: Pro heredibus Lone de Dersa
In dicto minori conscilio more solito congregato captum fuit et data fuit libertas et auctoritas tutoribus heredum Lone de Dersa, concordandi se cum Lucha de Nigota, et quod possint accipere de denariis ipsorum heredum quos habent in nostro comuni usque ad quantitatem yperperorum quatuorcentum pro emendo domum dicti Luce si fuerint opportuni, et ipsam domum emendi pro precio quo melius poterunt convenire cum dicto Lucha.
Eo die in minori conscilio
Note: Pro caxeo Stagni et Puncte
In minori conscilio more solito congregato captum fuit quod nullus homo vel persona qui emat caxeum in Stagno vel Puncta audeat nec {presumma} illum portare alibi quam in Ragusio ad vendendum, in pena mercatori perdendi caseum, et ultra solvendi comuni pro pena yp. vigintiquinque, et patrone barce qui illum portaverit in pena yp. X, et singullis marinariis yp. quinque, pro qualibet vice qua fuerit contrafactum. Et quilibet possit accusare, et habeat medietatem dicte pene tam casei quam denariorum, et teneatur de credencia.
Note: In margine: Bannita per Obrad preconem.
Tutores
Tumchus de Grampa, Utiesen Radosalich stacionarius, Pribislaus calligarius, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt tutores filio et heredi Oberse Potracovich.
Note: Pro Matcho de Rissa
Matchus de Rissa in dicto minori conscilio factus fuit officiallis ad pondus farine, ex auctoritate maioris conscilii dicto minori conscilio prestita, invicem cum Vidosio, ita quod amodo inantea donec steterit in dicto officio [habeat] medietatem salarii quod datur per comune et medietatem eius quod solvitur per speciales personas pro pondere, et aliam medietatem habeat ille qui erit socius ad dictum pondus.
Note: Pro Miltino de Priboe
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato in quo fuerunt ballote VIIII captum fuit per omnes de portando ad maius conscilium partem de capiendo auctoritatem dandam per ipsum maius conscilium presenti minori conscilio, vendendi Miltino de Priboe illud terrenum in quod perintravit cum muro in via comunis in domibus quas facit ad Castellum, et se concordandi cum ipso Miltino pro dicto muro, obligante se et ipso Miltino non posse proicere {sceu} facere archivoltum supra dictam viam, modis et pactis et precio quibus videbitur dicto minori conscilio.
Note: Pro Milan Dobroqualich
Ser Pirchus de Babalio, ser Pasqualis de Chaboga, in dicto minori conscilio facti fuerunt extimatores dampni et pasture facte in vineis Millan Dobroqualich in Brenno.
Note: Pro dom Milze
In predicto minori conscilio more solito congregato in quo fuerunt ballote novem, fuit captum per omnes, ac ellectus, constitus et deputatus fuit dom Milze presbiter de Ragusio filius quondam [...] in beneficiatum Brenni pro uno anno proxime futuro, cum sallario, comoditatibus, modis et oneribus consuetis.
Officialles
Ser Iunius de Gradi, ser Lampre de Zrieva, ser Matheus de Georgio, in minori conscilio a sono campane more solito congregato, facti fuerunt officiales ad consulendum invicem et reducendum eorum conscilium in forma super literis receptis ab ambassiatoribus nostris die Lune proxime conscilio rogatorum.
Note: Pro rectore
Dominus rector ser Demitri de Benessa in minori conscilio a sono campane more sollito congregato absolutus fuit a ratione camerariorum.
Note: Procurator Sancti Blaxii
Ser Raphael de Goçe in dicto minori conscilio factus fuit procurator ecclesie Sancti Blaxii intus civitatem loco ser Clamentis Viti de Goççe qui ivit extra Ragusium in regimentum, videlicet Stagnum pro comite.
Note: Pro ser Blaxio de Sorgo
Item in dicto conscilio captum fuit de dando ser Blaxio de Sorgo pro affictu domus in qua habitat Albertus cancellarius noster a modo inantea perperos quinquaginta annuatim et ad rationem anni, sine stragno domus parve quod tenuit et tenet dictus ser Blaxius pro suo usu.
Note: Pro mundando rugam Andree de Ragnina
Item in dicto conscilio captum fuit de faciendo mundari rugam que est inter domos Andree de Ragnina et quondam Georgii de Georgio expensis comunis, ita tamen quod illi qui cogniti fuerint ibi proiecisse aliquam ruinam vel inmundiciam teneantur illam suis expensis inde facere absportari, et residuum faciat comune.
Note: Pro inmondatione etc.
Item captum fuit de faciendo publice cridari in locis solitis quod de cetero nullus homo vel persona non audeat nec presumat facere nec ponere aliquam inmundiciam vel ruinam in ruga que est inter domos Andree de Ragnina et quondam Georgii de Georgio, nec in ruga illorum de Binzola que est prope domum ser Marini de Slavze, nec in ruga ser Iunii de Zereva, sub pena grossorum XII pro singulo et singula vice, et nichilominus faciendi inde absportari inmundiciam vel ruinam quam ibi posuerit vel proiecerit. Et quod de cetero vicini dictarum rugarum teneantur et debeant accusare et denunciare contrafacientes, quos si non denunciaverint et accusaverint, teneantur ipsi vicini dictas eorum rugas eorum expensis mundari facere, et illico ipsas inmundicias inde absportari.
Civis Ragusii
Desin Nicolich de districtu Antibari in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus civis Ragusii prout sunt alii cives Ragusii habitantes cum honoribus et honeribus civitatis Ragusii.
Qui Desin iuravit fidelitatem domino rectori et eius conscilio, recipienti nomine et vice tocius comunis Ragusii, et venire ad habitandum in Ragusio, et vitam suam facere prout alii mercatores Ragusei, et facere et portare quecumque honera civitatis prout faciunt et tenentur facere alii cives.
Note: Pro tutoribus heredis Dobruschi de Binzola
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato data fuit licentia et auctoritas tutoribus filii quondam Dobruschi Nichi de Binzola possendi vendere possessiones dicti quondam Dobruschi pro solvendo et satisfaciendo debita ipsius quondam Dubruschi.
Scribanus
Domoe Stroich in minori conscilio more sollito congregato factus fuit scribanus navigii quod patroniçat (Ratchus Domoevich Note: cancell.) Thomas Milcovich.
Officialles
Ser Marinus de Ragnina, ser Clemens de Bodaça, ser Matheus de Gradi, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad faciendum mundari conductum rughe ser Mathei de Georgio, ser Andree de Ragnina et ser Iunii de Gradi cum suo recto.
Note: Pro domino Georgio de Strazimir
In minori conscilio congregato ut supra captum fuit de prestando domino Georgio de Strazimir tres de bombardis nostris de parvis, facta prius promisione de restituendo ipsas comuni nostro, et libras XXX pulveris a bombardis.
Note: Pro Sancto Andrea de Pellago
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato data fuit licencia et auctoritas priori Sancti Andree de Pellago et procuratoribus hereditariis dicti loci, quod possint renovare instrumenta locationum possessionum dicti loci, que per antiquitatem temporis expirassent vel expirant, semper cum aucmento et maiori utilitate dicti monasterii et absque ulla diminucione, prout dictis priori et procuratoribus dicti monasterii videbitur pro meliori et utilitate dicti monasterii.
Tractus rector
Ser Iunius Trippe de Georgio in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione quam habet ser Franchus de Baxillio cum thesaurariis.
Scribanus
Georgius Milacovich de Calamota in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Vitchus de Punçi.
Note: Pro Pircho de Babalio
Ser Pircho de Baballio militi curie in minori conscilio a sono campane more sollito congregato data fuit licencia quod possit ire Stagnum pro factis suis, non livrando salarium, pro XV diebus.
Scribanus
Nicxa Daboevich in dicto minori conscilio more solito congregato factus fuit scribanus navilii quod patronizat Matheus de Pripzich de Calamota.
Note: Pro monasterio Sancte Clare
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de loquendo cum ministro fratrum minorum pro factis puncellarum.
Scribanus
Ser Marinus Savini de Ghetaldo in minori conscilio a sono campane more solito congregato factus scribanus spinacie ser Andree de Volczo et ser Nicole de Poça. Qui iuravit officium suum fideliter exercere.
Tractus rector
Ser Andreas Dobre de Binzola in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco rectoris ser Iacobi de Gondula in questione quam ipse ser Iacobus habet cum Maroe de Lebro.
Note: Pro monasterio Sancte Clare
In dicto minori conscilio captum fuit per maiorem partem de non eundo ad conscilium maius pro eo quod domina Anne olim abbatissa monasterii in minori conscilio fecit proponi per eius advocatum, quod ipsa fuerat deposita ab officio abbatisse et quod conscilium maius alias ceperat partem de substinendo ipsam cum iure, et hoc ideo quia per minus conscilium requisitus et rogatus fuit minister quod ipse deberet favorabiliter tractare ipsam Anne in officio abbatisse, quia comune libenter volebat ipsam pro abbatissa, et substinere ipsam cum iure. Et ipse minister respondit in dicto conscilio quod ipsa Anne sponte per duas vices renunciaverat officium abbatisse in manibus ipsius ministri et dederat in eius manibus sigillum abbatisse, per quam renunciationem ipse minister absolverat dictam Anne ab officio, et preterea si ipsa non renunciasset, ipse privasset eam, cum invenerit ipsam penitus insufficientem, et {nescieba} nec servabat ordinem regule, et pluribus aliis causis et rationibus quibus ipsa Anne digne et iuste privata est, et hoc coram quocumque iudice probare et hostendere volebat fore factum cum iuramento. Et si vellet eam restituere ad officium abbatisse non poterat, quia post renunciationem et absolutionem dicte abbatisse altera ellecta fuit in abbatissam per meliorem et maiorem partem loci. Quibus rationibus ministri suprascriptis per dictam maiorem partem captum fuit de non eundo ad maius conscilium ut supra.
Note: Pro carnibus
In minori conscilio ultrascripto captum fuit quod libra carnium castrati non possit vendi plus folaris decem et aliarum carnium per rationem, usque ad medium mensem iunii proxime futuri, sub pena consueta.
Note: In margine: Bannita per Milas preconem.
Note: Pro cupariis
In dicto conscilio captum fuit de subveniendo de denariis comunis illis a cupis de perperis X pro laboreriis domus.
Tractus rector
Ser Marinus de Bodaça in minori conscilio predicto tractus fuit rector loco domini rectoris ser Iacobi de Gondula in lamento quod fecit ser Raphael de Goçe pro suo plumbo.
Civis Ragusii
Nicola Pribinovich de Veçerich in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii cum honoribus et honeribus prout sunt alii cives Ragusii. Qui iuravit fidelitatem domino rectori, recipienti nomine et vice comunis Ragusii, et facere et substinere quecumque onera civitatis Ragusii et hobedire regimini Ragusii, prout faciunt et tenentur alii Ragusei.
Note: Pro herede quondam Pasche de Ragnina
In dicto minori conscilio captum fuit quod tutores Petri filii quondam Pasche de Ragnina possint accipere de utilitate denariorum quos habet dictus Petrus in nostro comuni pro emendo unam possessionem vel plures, prout eisdem tutoribus videbitur pro meliori.
Extimatores
Basilius de Basilio et Gozicho de Goze in dicto minori consilio more solito congregato facti et dati fuerunt extimatores ad extimandum quodam damnum datum, contentum in lamento facto per ser Matheum de Benessa in certis suis vineis in contrata de Lochiza.
Tutores
Miltin Priboevich, Dobroslava uxor quondam Miloslai Perstez et Milze Vindirame, in dicto minori consilio congregato ut supra, facti et dati fuerunt tutores heredum quondam dicti Miloslai.
Tutores
Item suprascriptus Miltin Priboevich, Thumchus de Grampa et Sthepicho Brayachovich in dicto minori consilio congregato ut supra, facti et dati fuerunt tutores heredum Sthagni Perstez.
Dominus rector ser Iacobus de Gondulla in minori conscilio a sono campane more sollito congregato absolutus fuit a ratione camerariorum.
Note: Pro accusa contra dom Marinum
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit quod super accusa porecta per ser Franchum de Bassilio contra dom Marinum in ipso minori consilio, testes examinentur et recipiantur per dominacionem nostram, et eciam quod dominus archiepiscopus noster ipsos testes ex balya et officio suo examinet.
Note: Pro caxeo
In dicto minori conscilio captum fuit quod iusticiarii comunis Ragusii debeant ponere per eorum manus unum officialem supra caxeum, et quod quecumque persona habet caseum ultra usum domus et familie sue, aut emet aut conduci faciet de foris, teneatur et debeat illum caseum infra terciam diem a die qua emerit vel conduxerit seu conduci fecerit, presentare dicto officialli iusticiariorum, et per ipsum dictum caxeum facere scribi, sub pena perdendi caxeum et solvendi comuni Ragusii pro banno sive pena pp. V pro quolibet et qualibet vice. Et quod nulla persona habens caxeum vel que presentabit modo suprascripto audeat illum vendere alicui persone sine expressa licencia iusticiariorum aut contra ordines iusticiariorum super caxeo vendendo datos vel dandos, sub dicta pena. Et quilibet possit accusare, et habeat medietatem pene si per eius accusam poterit veritas reperiri, et teneatur de credencia.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de providendo dompno Martino de Stagno pro tempore quo missus fuit et stetit extra cum fratre Damiano in servicio comunis de perperis treginta ultra expensas.
Note: Pro ser Nicolao de Goçe
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando (de dando) ser Nicolao Marini Clementis de Goçe de salle comunis pro victuris plumborum que ipse et eius fratres intendunt conducere in Ragusium, pro precio quo sal venditur in comerclo Ragusii in credencia usque ad unum annum proxime futurum inchohandum a die prima mensis iulii proxime futuri, infra quem annum teneatur et debeat solvisse precium dicti sallis quod habuerit in credencia a nostro comuni, ipso dante ydoneam cautionem et plezeriam per aliam seu alias personas quam illas que habent colliganciam seu societatem cum eis in dictis plumbis vel salle quod intendit recipere, de solvendo comuni dictum sal quod habuerit in credencia infra dictum annum, ipso Nicolao iurante per eius sacramentum quod toto suo posse et ingenio conducet et conduci facere procurabit omnia eius plumba ad civitatem Ragusii, et in Ragusio recipiet totam quantitatem sallis ei necessariam pro victuris dictorum plomborum que conducet, ac procurabit a domino rege Bossine graciam obtinere ipsa plumba posse facere conduci Ragusium et sal recipere pro victuris. Et si de tota quantitate plumbi et sallis graciam non poterit obtinere, procurabit de quam maiori poterit obtinere. Et quod per se vel alium non queret modum vel viam ipsa plumba vel partem conducendi alio quam Ragusium nisi prius probaverit toto eius posse et ingenio ipsa plumba posse conducere Ragusium, et totaliter invenerit se non posse mittere ipsa plumba Ragusium vel ipsorum totam quantitatem sive partem.
Ser Lampre de Zrieva, ser Iunius de Sorgo, ser Petrus de Saracha, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad extimandum tenutam navigii Marini de Punçi.
Ser Lampre de Zrieva, ser Petrus de Palmota, ser Matheus de Gradi, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad mittendum pro lignamine pro galea et brigintino que debent fieri per magistrum Ianuensem salariatum, et ad faciendum ipsas laborari et alias galeas reaptari.
In predicto minori consilio congregato ut supra more solito, ser Iunius de Gredi, ser Luchas de Bona et ser Iacobus de Gondula facti et ellecti fuerunt officiales ad regulandum et faciendum et ponendum ordines pro facto pestis prout debebit fieri et observari Ragusii pro conservatione civitatis.
Note: Pro navigio Marini de Punçi
Ser Iunius de Sorgo, ser Petrus de Saracha, ser Lampre de Zrieva, officiales per minus conscilium deputati ad extimandum portituram navigii noviter facti per Marinum de Punci et socios, pro quo petit provisionem auxilii seu doni deputati per comune Ragusii secundum cridam factam, volendo submittere ipsum navigium ordinibus Ragusii secundum dictam cridam, extimaverunt ipsum navigium portiture botarum CLXX ad presens, hac tamen condicione quia non reputant bene sufficientes ad tallem extimam quod in reversione viagii dicti navigii si ipsum navigium reperietur maioris portiture, quod ipsi Marino refundatur per ratam usque ad illud quod reperietur plus portare dicta extima. Et si reperietur esse minoris portiture dicta extima, quod ipse Marinus teneatur restituere comuni id quod plus receperit pro portitura ipsius navigii per ratam secundum dictam cridam.
Per minus conscilium determinatum fuit quod detur et scribatur dicto Marino secundum dictam extimam et condiciones positas in illa duc. CLXX, ipso Marino datam sufficientem plegeriam quod dictum navigium sit subiectum Ragusii secundum cridam factam ac de parendo dicte stime.
Ser Michael de Mençe, Milçe Vindirame constituerunt se plegios pro dicto Marino de predictis omnibus attendendis et observandis et ad melius tenentem. Renuntiando.
Note: Pro tutoribus heredum Valchi de Rasti
In minori conscilio a sono campane more solito congregato captum fuit de scribendo ad sal comunis tutoribus heredum quondam Valchi de Rasti de prode denariorum quos habent in comune pp. quingentos, quos denarios ipsi tutores possint dare et expendere pro expensis et neccessitatibus filiorum ipsius Valchi ad partem (ad partem), prout videbitur ipsis tutoribus.
Salinarius
In dicto minori consilio more solito congregato in quo erant ballote VI, ser Nichola de Goze de Pusterna ellectus et factus fuit sallinarius loco ser Martinussi de Baraba absentis.
Note: Officialis dovane
In dicto minori consilio more solito congregato Marinus Blaxii de Grede ellectus et constitutus fuit officialis ad doanam magnam Ragusii hinc ad festum Sancti Michaelis proximum cum sallario ipp. quatragintaquinque, ita tamen quod sit in libera libertate ipsius Marini possendi recedere de civitate Ragusii intra ipsum terminum quocienscumque sibi placuerit, et percipiat ipsum sallarium pro ratha temporis in quo steterit et perseveraverit in ipso officio. Et iuravit de exercendo dictum eius officium legaliter et bona fide.
Note: Pro Zanino spiciario
Item facta fuit gratia Zanino de Salimbenis spiciario possendi pro eius libito voluntatis extrahere et conduci facere tantam quantitatem seppi de civitate et dictrictu Ragusii quantam quantitatem candellarum sepi ipse consignaverit officiali nostro super ipsis candelis.
Officialles super candellis fuerunt confessi per dictum Iohanninum eis fuisse consignate libre {IIIICLXXIIIIo} candellarum sepi.
Ser Iohannes de Gradi, ser Martolus de Zrieva, ser Lampre de Zrieva in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad inveniendum modum custodie civitatis pro presenti tempore.
Civis
Michoe Ratchovich de Nevisigna in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii ad quosque honores et comoda civitatis Ragusii, prout alii cives Ragusii. Qui Michoe iuravit in dicto minori conscilio fidellitatem comuni Ragusii, et substinere quecumque honera civitatis, et parere domino rectori et quibuscumque officialibus civitatis, prout faciunt et tenetur alii cives Ragusii.
Civis
Chrengnicho Chinatovich de Sreberniça in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii ut supra. Qui iuravit in omnibus et per omnia ut supradictus Michoe factus civis.
Magistro Karulo a scollis in minori conscilio a sono campane more solito congregato data fuit licencia eundi ad solacium in {dictrictu} Ragusii pro VIII diebus.
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de dando Obrado ab arsanatu affictum eius domus quam tenet pictor, pro uno anno completo.
Ser Marino Lampre de Mençe comiti Zupane facta fuit gracia quod possit venire Ragusium pro factis suis pro VI diebus, non livrando salarium.
In dicto minori conscilio congregato ut supra facta fuit gracia Obrado officiali nostro arsenatus possendi ire de Ragusio pro suis factis per dies tres, non livrando soldum, et dimittendo bonam custodiam in ipso arsenatu.
Ser Iacobus de Gondulla, ser Lampre de Zrieva, facti fuerunt officialles ad respondendum literis comitisse pro facto cingulli argenti pignorati Marinçe de Dulcinio, et ad faciendum commissionem ser Marino de Gleya et Givcho Stanisich.
Ser Unuçe de Matessa, ser Volczo de Baballio, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato deputati fuerunt ad officium massarie bladi comunis loco vachancium.
Officiales ad massariam
Ser Marinus de Crosi in dicto conscilio deputatus fuit ad officium salinariorum comunis, invicem cum ser Nicolao de Goçe de Pusterna massario, loco vacancium.
Scriba
Zivicho Michoevich in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navilii Marini de Ponz vocati Sanctus Michael. Qui iuravit etc.
Officialis ad doanam
Ser Marinus Savini de Ghetaldo in minori conscilio more sollito congregato factus fuit officiallis doaneriorum doane mayoris usque ad festum Sancti Michaellis proxime venturi, et quod pro dicto tempore habeat perperos centum, cum condicione quod si aliquis dominorum de nocte non posset ire ad custodiam, quod ipse loco illius vacantis debeat ire ad custodiam.
Note: Pro dompno Palusco
In dicto minori conscilio captum fuit de dando dompno Palluscho capellano Umble salarium comunis deputatum pro uno anno completo.
Note: Pro ecclesia Sancti Blaxii
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit quod magistri petrarii laborantes ad ecclesiam Sancti Blaxii debeant laborare ad opus eccllesie, et quia ipsi receperunt denarios a procuratoribus pro eundo ad laborandum Curzulam lapides pro dicta eccllesia, et Curzulani non dimixerunt ipsos laborare, ne denarii quos ipsi magistri receperunt a procuratoribus predictis perdantur.
Note: Pro rectore
Dominus rector ser Paulus de Gondulla in dicto minori conscilio absolutus fuit a ratione camerariorum et a curia malleficiorum.
Stanislave uxori quondam Petroe Mirchovich in minori consilio more solito secundum ordines congregato data fuit licencia et auctoritas quod possit obligare et pignorare domum que fuit dicti Petroe, positam in sexterio Sancti Nicolai super terreno comunis, singulis mensibus pro yperperis duobus, usque ad valorem dicte domus seu ad mortem dicte Stanislave, pro se alendo, non obstante contradictione Bogdani Climoevich dicentis quod ipsa Stanislava habebat mobilia alia unde poterat se alere, et ipsa dicente se nil habere, et hoc cognito per dictos de consilio.
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de dando custodibus noctis grossos VIII pro {sigullo}, ubi prius eis dabatur grossos VI.
In minori conscilio more solito congregato captum fuit de ponendo IIIIor homines in castro Sancti Laurentii et eis dandi grossos II pro singullo quolibet die.
In dicto minori consilio congregato ut supra captum fuit de providendo et dando dono de frumento nostri communis, copellos tres frumenti pro quolibet riverio sive preconi nostri comunis, usque ad numerum octo preconum.
Note: Pro presbitero Breni
Dom Dimitri de Scutaro in dicto minori consilio congregato ut supra ellectus et constitutus fuit in presbiterum ad beneficiandum in Brenno more solito, pro uno anno proxime futuro et cum sallario iperperorum quinquaginta, inchoando a die quinta ipsum officium presbiteratus, inchoabit ibidem de denariis nostri comunis solvendis more solito et cum aliis utilitatibus, honoribus et omnibus consuetis. Et die VIo iulii acceptavit et ivit ad officiandum.
In minori consilio similiter congregato captum fuit quod quicumque habet caseum, debeat illud presentasse in cancellaria per scripturam per totum diem crastinum, sub pena perdendi caseum et sub pena ordinata.
Note: In margine: Banitum per Milas.
Ser Unuçe de Matessa, Ser Marinus de Croxi, in minori conscilio invicem congregato facti fuerunt officiales ad emendum vinum pro comuni.
Note: Famulus regiminis
Bosichus Brachievich in minori conscilio ad sonum campane more solito congregato receptus fuit in familiarem curie et regiminis Ragusii, cum salario et condicionibus quibus sunt alii familiares regiminis. Qui iuravit officium suum fideliter et legaliter exercere et esse hobediens domino rectori.
In minori conscilio more solito congregato, positis sortibus inter Ser Martinusium de Sorgo et Ser Nixam de Zamagno, dominos provisionatos ad custodiam civitatis volentes ire ad festum Sancte Marie Magdalene, venit sors eundi dicto Ser Martinussio et dicto Ser Nicolao preceptum fuit quod non vadat, sub pena ordinaria.
Utiesen Millatchovich in minori conscilio more sollito congregato factum fuit famulus regiminis loco Milcini olim familiaris, cum salario et condicionibus aliorum familiariorum. Qui iuravit fidelitatem domino rectori et regimini Ragusii.
Domine Mare uxori quondam Blaxii de Gradi in minori conscilio more solito congregato data fuit licencia et {auctoritate} posse se obligare et de bonis eius mariti et suis obligare pro eius alimentis, et pro subveniendo filio suo quem vult mittere Veneciis propter pestem, usque ad summam yperperorum quinquaginta, cum quibuscumque cautellis et sollepnitatibus oportunis.
Familiaris regiminis
Bogich Bratesich in minori conscilio ad sonum campane more solito congregato factus fuit familiaris regiminis in loco Boguni mortui, cum salario et condicionibus quibus sunt alii familiares. Qui iuravit fideliter eius officium exercere et facere quecumque ex commissa fuerint facienda.
Petrus Rubin in minori conscilio ad sonum campane more solito congregato receptus fuit in preconem communis Ragusii cum salario, condicionibus et con consuetudinibus quibus sunt alii precones comunis, et receptus loco Dymitri preconis mortui. Qui Petrus Rubin iuravit officium suum fideliter exercere secundum formam statuti.
Dompnus Radovan de Zara presbiter sclavicus, in minori conscilio more sollito congregato, precibus et instancia omnium rustichorum Breni, receptus fuit in sacerdotem capellanum Brenni donec vixerit, cum salario comunis et aliis obventionibus capellanie Brenni consuetis. Et quod salarium suum incipiat a die crastina, prima mensis augusti, et debeat sibi dari de quatuor mensibus in quatuor menses pro rata. Qui dompnus Radovanus sic acceptavit et se obligavit officiare in Brenno.
Note: Procurator hospitalis
Ser Marinus de Croxi in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus fuit procurator hospitalis Ragusii loco ser Nicolai de Poça.
Familiaris regiminis
Nichola Medossevich in minori conscilio more sollito congregato factus fuit familiaris regiminis, cum salario, ordinibus et condicionibus quibus sunt alii familiares. Qui iuravit fidelitatem domino rectori, et officium suum fideliter exercere secundum ordinem statutorum Ragusii.
Familiaris regiminis
Nichola Volchovich in dicto minori conscilio receptus fuit in familiarem regiminis, cum salario, condicionibus et ordinibus quibus sunt alii familiares. Qui iuravit officium suum fideliter exercere, et fidelitatem domino rectori et regimini Ragusii in omnibus secundum formam statutorum Ragusii.
Super vindimiatoribus
In minori conscilio a sono campane more solito congregato captum fuit quod nullus vindimiator seu portans vinum cum udris non audeat recipere plus gr. III singullo die, sub pena gr. XII dicto auferenti et totidem patrono dati.
Scribanus
Maroe Millatchovich in minori conscilio congregato factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Ratchus Domoevich de Callamota.
Vicecomes Brenni
Bogaveç Pellilleç in minori conscilio invicem congregato ellectus fuit in vicecomitem Brenni cum salario, pactis et condicionibus quibus steterunt alii vicecomites Breni.
Note: Pro ser Volczo de Babalio
In dicto minori conscilio captum fuit, consenciente domino Amico abbate Lacromensi, quod venientibus ser Marino Martoli de Bucignolo et ser Nicolao de Georgio testibus iuratis consiliariis et ser Nalcho de Proculo procuratore Lacrome, si disserint quod dicti consiliarii iverint ad videndum unam possessionem terrarum et vinearum positam in Malfo in loco dicto Verboçula, circha soldos VII, que est monasterii Lacromensis, dandam ad affictum ser Volço de Babalio, quam primo tenebat Priboe Cervencich, pro yperperis tribus cum dimidio annuatim, ac etiam dicto ser Nalco procuratore dicti monasterii asserente quod ita fuerit, quod carta affictus possit fieri cum auctoritate dicti domini rectoris presentis et conscilii.
1392, die III ianuarii. Ser Nalchus procurator predictus suo sacramento sic firmavit fuisse. Ser Nicolaus de Georgio eodem modo asseruit sic fuisse. Ser Marinus Martoli de Bucignolo sic dixit et asseruit fuisse 1392, die XXVII februarii post dicti ser Marini reditum.
Matheus de Drincas in minori consilio more solito congregato in quo interfuerunt omnes de minori consilio reperti in civitate, fuit assumtus in custodem carcerum, cum tanto salario et provisione quantum habebat Pribillus de Caran eius precessor, et cum illis modis et condicionibus.
Note: In margine: Cassum de mandato domini rectoris et iurati consiliarii.
Advocati comunis in criminalibus usque ad festum Sancti Michaelis:
Ser Nicolaus de Zammagno.
Ser Laurencius de Bodaça.
Ser Michael de Martinussio.
Ser Lampre de Sorgo.
Ser Unuce de Matessa fuit factus de consilio rogatorum loco ser Volçi.
Ser Volço de Babalio fuit factus de consilio nunc dicto loco ser Andreas de Mençe.
Ser Nicola de Çamagno factus fuit de dicto consilio loco quondam ser Martinussii de Sorgo.
In minori consilio more solito congregato usque ad ordinationem aliorum de consilio, debendam usque ad festum Sancti Michaelis.
Note: Pro candelis
In minori consilio similiter congregato, concurentibus etiam illis de consilio rogatorum, captum fuit de dando candelas sepi ad faciendum Radoveç stationario Bratinovich, a festo Sancti Michaelis usque ad unum annum inde secuturum, et quod eidem mutuetur pro colligendo sepum de bonis comunis duc. centum, et ipse Radoveç non possit extrahere extra civitatem aut districtum Ragusii aliquam quantitatem sepi aut candelarum sepi sine licencia dominationis, et quod pro dictis duc. C teneatur dare sufficientem fideiussorem.
Note: In margine: Dicto die in diversis scripturis scripta est obligatio.
In minori consilio captum fuit quod libra carnium castratinarum possit vendi usque ad folaros X pro singula libra et alie carnes per rationem per totum mensem octubris proximi, et quod possint vendi carnes bovine, mangine et vacine secundum rationem sine pena.
Note: In margine: Bapnitum per Obrad.
(Offitiales ellecti
Primo iudices per totum annum proxime venturum:
Ser Nicolaus de Mençe
Ser Iohannes de Gradi
Ser Dymitrius de Benessa
Ser Petrus de Saracha
Ser Volço de Babalio.
Consiliarii parvi consilii:
Ser Zive de Poçça
Ser Marinus Martoli de Bucignolo
Ser Nicolaus de Georgio
Ser Andreas de Volço
Ser Franchus de Baseglio – iuravit
Ser Nicola Cherve de Zamagno.
(Ser Andreas Dobre de Binçola
Ser Marinus de Bodaça
Ser Marinus de Crosii
Ser Marinus de Bona Note: cancell.).
Note: In margine: Cassum quia ellecti preter debitum ordinem.
(Ser Marinus de Bodaça, ser Marinus de Crosii - iuraverunt Note: cancell.) doanerii doane maioris et beccarie (pro tribus mensibus proximis Note: cancell.) quousque reducentur nobiles ad civitatem, non tanquam officiales sed tanquam angaria, et vacent doane ponderis.
(Ser Andreas de Mençe, ser Laurentius de Bodacia – iuravit Note: cancell.) supra fonticum doanerii cum salario consueto, (et exigant doanam vini et habeant perperos quinque pro singulo et singulo mense Note: cancell.).
(Note: adscriptum: Cassum per minus consilium quousque reducentur nobiles ad civitatem et quousque videbitur huic consilio.)
Note: In margine: Isti facti fuerunt cecharii infra.
(Ser Iunius de Zrieva - iuravit, ser Michael de Martinussio - iuravit, ser Iohannes Blasii de Mençe, ser Andreas de Bonda, ser Marinus {Clemenstis} de Goçe Note: cancell.) iusticiarii (quousque reducetur totum consilium, aut quousque videbitur presenti consilio Note: cancell.) per totum annum.
(Doanerii supra doanam vini:
Ser Iunius de Zrieva
Ser Matheus Syme de Benessa. Note: cancell.)
(Cecharii:
Ser Lampre de Sorgo
Ser Laurentius de Bodaça
Ser Nixa de Ragnina
Ser Andreas de Mence Note: cancell.).
Vidosius scriba sclavicus in minori consilio factus fuit officialis ad fundicum uti primo fuerat, cum salario yperperorum IIIIor singulis mensibus quibus serviverit.
Dominico Brachina patrono unius chochine Anconitane, in minori consilio similiter congregato fuit facta gracia quod in Gravosio possint discarigare lignamina quibus navis est honusta, in aliquo loco ubi eis videbitur habilitas, dummodo non claudant vias. Et discaricando et caricando non teneantur ad solutionem alicuius doane, cum hoc faciant tum terrore piratarum tum causa reparandi dictam navim.
In minori consilio more solito congregato fuit captum quod ser Andreas de Mençe et ser Laurentius de Bodaça suprascripti pro officialibus supra fonticum et quod debeant exigere doanam vini, cum salario perperorum quinque pro quolibet singulo mense, pro bono comunis, quod predicti remaneant fontegarii secundum condictionem suprascriptam et de doana vini non se impediant a modo in antea.
Item quod ser Iunius de Zrieva qui erat ad fonticum sit doanerius supra doanam vini similiter cum ser Matheo Syme de Benessa et amplius de fontico non se impediat.
In minori consilio more sollito congregato captum fuit quod ser Andreas de Mençe et ser Laurentius de Bodaça ellecti doanerii supra fonticum debeant stare ad faciendum officium fundici, et non aliud sibi comissum, sub pena inobediencie punienda quando consilium nobilium erit in civitate recolectum. Et si non steterint ad dictum suum officium fundici et non ad aliud, quod recipiantur alii ad serviendum dicto fonticho loco eorum vel alterius eorum. Que prescripta dominus rector in dicto existens consilio notificavit, dictis ser Andree et Laurentio presentibus et intelligentibus.
In minori consilio more sollito congregato captum fuit quod elligantur officiales supra cecham.
Dobrule filie Iuroe Librocich et uxori Georgii Pavlovich aurifici, in minori consilio invicem congregato concessa fuit licencia quod de denariis quos habet in comuni, sibi legatis per Rusam filiam suam et filiam quondam Stephani de Baseglio primi viri sui in testamento ipsius Ruse, emere unam domum aut possessionem, que domus seu possessio emenda sit propria sua et post mortem suorum heredum, et maritus non habeat aliquid de ea facere, eo quod emitur ex legato sibi facto.
Ser Unuce de Matessa et ser Dymitri de Benessa in minori consilio more solito congregato facti fuerunt tutores Marusse filie quondam Oberchi de Pagnuto tam in bonis maternis quam paternis.
Misclen mercator levir dicte Marusse additus fuit predictis pro tercio tutore.
Ser Laurentio de Bodaça et ser Symoni Dymitrii de Benessa doaneriis beccarie anni proxime preteriti in minori consilio more solito congregato, fuit facta remissio de perperis centum quinquaginta de dicta doana beccarie eo quod pro utili civitatis et hominum fuit facta vetatio per tres menses quod non venderentur carnes mangine seu bovine vel vachine, et dictis de consilio visum fuit quod dicti doanerii ob dictam vetationem fuerint in dicta quantitate dampnificati.
Matheus de Drinchas in minori consilio more solito congregato assumptus fuit in custodem carcerum comunis Ragusii, cum salario, regaliis et pertinentiis quod et quas habuit suus precessor Pribillus de Cataro, et quod pro anno presenti habere debeat de bonis comunis ultra dictum salarium et regalias yperperos decem.
Note: In margine: acceptavit et iuravit.
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit quod carnes castratine non possint vendi plus follaris VIII libra et alie carnes per rationem, incipiendo a die sabbati proximi XVIII presentis mensis. Qui ordo duret donec aliud fuerit provisum et hoc sub pena ordinaria cuilibet contrafacienti.
Note: In margine: Bannitum per Milas preconem.
In minori {cosilio} Bocsa Dragulinovich factus fuit scribanus navis quam patroniçat Maroe de Poncio.
Officiales ellecti et in consiliis comunis Ragusii confirmati pro presenti tempore usque ad kallendas ianuarii MCCCLXXXXIII, secundum ordinem die prescripta factum in maiori consilio cum laudo populi, continentem quod de cetero elligantur officiales de mense decembris, et incipiant eorum officia in kallendis ianuarii, sicut primo servabatur in festo Sancti Michaelis.
MCCCLXXXXII
Note: Pro Zore de Boxa
Pp. de concedendo domino Zore de Bochsa prothovistiario regis Bossine, quod possit trahere de Ragusio duas eius veyetes ollei quas habet in Ragusio. Captum per omnes.
Officialles ad exigendum affictum
Ser Symeon de Goççe – R., ser Matheus Viti de Benessa - R., ser Petrus de Palmota - R., in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad exigendum affictus terrenorum comunis.
Note: Pro Nicola de Zammagno
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato facta fuit gracia ser Nicolao de Çammagno trahendi de Ragusio salmas duodecim ollei.
Note: Pro Iunio de Pascusina
Item Iunio Ivani de Sorgo trahendi salmas octo olei.
Note: Pro oleo
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit quod quicumque habet oleum in Ragusio, debeat illud presentasse et fecisse scribi ad canzellariam Ragusii usque ad III dies proxime futuros.
Note: In margine: cridatum.
Officiales
Ser Nicolaus de Gondulla, ser Marinus de Bona -iuravit, ser Symon de Goçe – iuravit, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad inveniendum modum providendi contra Gabrielem de Parma et quoscumque alios corsarios, et ad portandum illum modum conscilio rogatorum.
Officialles
Ser Matheus de Benessa - iuravit, ser Petrus de Palmota – iuravit, facti fuerunt officialles ad videndum monstram marinariorum et personarum iturarum cum navigio Matollini de Callamotta ituro Venetias, et armarum que portant in dicto navigio, ad hostendendum ipsam presenti minori conscilio.
Note: Pro navigio Matolini
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit quod navigium Matollini de Callamotta debeat portare ad expensas navigii in viagio quod facere debet ad presens Venecias, tam in eundo quam in redeundo Ragusium, marinarios quindecim.
Item de ponendo super dicto navigio pro dicto viagio ultra predictos marinarios ad expensas mercanciarum dicti navigii per avaream quinque alios marinarios ballistarios, non ponendo corpus navigii ad dictam avaream. Et intelligendo quod si dictum navigium mutaret viagium ad alias partes, quod dicti quinque marinarii ballistarii non vadant ad expensas mercanciarum ut premittitur.
Officialles pro ambassiata in Veneciis
Note: Officialles super prohibitione venientium de locis pestiferis
Ser Matheus Viti de Benessa - R., (ser Givchus de Poçça Note: cancell.), XVIII februarii ser Nicolaus de Georgio - R., ser Marinus Petri de Bucignolo – R., facti fuerunt officialles in dicto minori conscilio ex auctoritate mayoris conscilii ad providendum contra venientes de locis pestiferis quod non veniant in Ragusium.
Ordo super predictis
Et quod dicti officialles pro exequutione dicti sui officii possint imponere penam et penas peccuniarias quibuscumque prout eis videbitur, quam aut quas si illi quibus fuerit imposita non solverint usque ad terminum eis limitatum per dictos officialles, possint ipsi officialles, eosdem non solventes ipsam penam pecuniariam, punire in persona faciendo ipsos fustigare aut brustulare, aut aliam penam simillem inferre usque ad incisionem unius aurium.
Item quod predicti officialles debeant licenciare quoscumque venientes de locis pestiferis Ragusio et districtu et eis committere, sub pena que eis videbitur, quod stent extra per XV dies continuos.
in minori conscilio additum fuit quod ubi supra datur terminus XV dierum, quod sit terminus unius mensis standi extra, et quod venientes de Dulcinio vel de aliis locis pestiferis non possint stare a Malonto citra I milliario versus ponentem in aliquo loco per totum districtum Ragusii, includendo etiam Melitam in districtu predicto.
Note: Pro blado
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato, ex auctoritate et arbitrio dicto minori conscilio {prescititis} et concessis a mayori et generali conscilio, captum fuit quod quicumque conduxerit per mare frumentum a stariis decem supra, quod habere debeat pro quolibet stario grossum unum de bonis comunis in dono et de omnibus aliis bladis grossum medium, exceptis sorgo et vena. Et quicumque voluerit se obligare minori conscilio (possint talli se obliganti dare Note: cancell.) de conducendo infra dictum terminum, habebit duplum eius quod dictum est supra. Et hoc durare debeat (usque ad kallendas ianuarii proxime sequuturi MCCCLXXXXIIINote: cancell.) usque per totum mensem iunii proxime futuri. VIIII maii in minori conscilio prolongatus fuit dictum tempus usque ad festum Sancti Michaelis proximi.
Note: In margine: Cridatum per Obrad preconem comunis.
Note: Pro Ruscho magistri Christofori
In dicto minori conscilio, ex auctoritate mayoris conscilii data die II ianuarii presentis, Ruschus filius magistri Christofori physici asumptus fuit ad salarium comunis Ragusii pro scribano sclavico, pro uno anno proxime venturo inchohando a kallendis mensis ianuarii presentis, cum salario yperperorum octuaginta in anno, cum condicionibus et pactis quod teneatur scribere in sclavo et latino id quod fuerit necesse pro comuni, absque aliqua alia solutione percipiendo a comuni, et quod debeat scribere et attendere parve curie cum solutione solita percipi et deputata a singullaribus personis. Qui Ruschus acceptavit dictum salarium cum dictis condicionibus et iuravit officium suum fideliter et legaliter exercere.
Note: Pro faciendo reverti Ragusium mercatores
In minori consilio more solito congregato captum fuit quod omnes nostri merchatores debeant reddire Ragusium a Rudine citra, nec debeant prosequi viagium sine licencia minoris consilii quando eidem videbitur.
Tractus rector
Ser Unuçe de Matessa in minori consilio fuit extractus per tesseram loco domini rectoris ser Andree Dobre de Binçola in causa quam habiturus est ser Franchus de Baseglio cum procuratoribus domine Nicolete uxoris quondam ser Iacobi de Sorgo.
Tractus rector
Ser Andreas de Sorgo in eodem consilio fuit extractus per tesseram loco predicti domini rectoris in causa quam habiturus est ser Andreas Dobre de Binçola cum ser Dobre de Calich de aliqua parte Puncte.
Note: Pro magistro Francisco pavisario
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato, in quo interfuerunt X ballote, captum fuit et deliberatum per VIIIIor(!) ex ipsis quod, prout visum est et repertum per ipsum minus conscilium in libris reformationum mayoris conscilii Ragusii in refirmationibus magistri Francisci pavisarii salariati comunis Ragusii pro arte pavisorum et coffanorum, ipse magister Franciscus est confirmatus ad salarium comunis Ragusii a modo usque ad vigesimam quartam diem mensis aprillis anni millesimi trecentesimi nonagesimi quarti.
Note: Pro blado
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato, ex auctoritate mayoris conscilii, captum fuit de dando arbitrium et liberam auctoritatem massariis bladi comunis mittendi unum navigium minus, meçanum aut maius ad partes Scicillie pro blado pro comuni, et pro predictis pro inveniendo denarios oportunos, faciendi menam et menas, et obligandi nostrum comune ad terminum vel terminos prout dictis massariis videbitur faciendum pro meliori et tantum quantum posset facere presens conscilium.
Note: Procuratores Sancti Blaxii
Ser Iunius de Sorgo - R., ser Iunius Trippe de Georgio, (ser Nicolaus de Zammagno Note: cancell.), ser Aluisius de Goçe factus VIII aprilis - R., in dicto minori conscilio facti fuerunt procuratores eccllesie Sancti Blaxii intus civitatem Ragusii.
Note: Procuratores hospitalis
Ser Dymitrius de Benessa, ser Volczo de Baballio, ser Martolus de Zrieva in dicto minori conscilio facti fuerunt procuratores hospitallis de Ragusio.
Officiales
Officiales
Ser Laurencius de Bodaca, ser Matheus de Dersa, facti fuerunt officialles in dicto minori conscilio ad eundum ad scribendum zetullas pro funticho personarum Brenni, Virgati, Zoncheti, Umble, Malfi, Paliçe et Gravosii.
Note: Pro fratre Laurencio ordinis minorum
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de revocando preceptum factum fratri Laurencio de Ragusio olim vardiano conventus Ragusii et sacriste, religatis certis de causis a civitate Ragusii, et de faciendo eisdem graciam quod possint venire et stare Ragusii.
Note: Pro equis Stagni
In dicto minori conscilio captum fuit et declaratum quod comune Ragusii non debet solvere dovanam pasturarum Stagni pro equis quos dictum comune tenet in Stagno, et quod comune est franchum ab ipsa doana.
Supra fundicum
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de faciendo duos officialles supra fundicum comunis, qui officiales debeant videre et examinare bladum quod venditur in fundico, et debeant bullare quibuscumque portantibus bladum extra Ragusium tam per terram quam per mare, et habere claves fundici in eorum manibus, et tenere ipsum apertum horis quibus ipsis officialibus videbitur.
Note: Fondicarii
(Ser Givchus de Poçça – iuravit Note: cancell.), ser Givchus de Georgio XVIIII februarii, ser Andreas Syme de Binzola – iuravit, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles supra fondicum ut supra.
Officialles
Ser Matheus Viti de Benessa - iuravit, ser Petrus de Palmota - iuravit, ser Matheus de Gradi - iuravit, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt extimatores navigii Vlacote Perufçich, quod mittitur per comune ad partes Scicilie.
Officialles
Ser Dymitrius de Benessa, ser Marinus Petri de Bucignolo - iuravit, ser Symon de Goççe, in dicto minori conscilio facti fuerunt providitores ad eundum Stagnum et providendum necessaria pro fortificatione loci Stagni et ea portandum ad presens conscilium.
Note: Pro magistro Iohanne de Senis
In dicto minori conscilio captum fuit de prolongando terminem magistro Iohanni de Sennis prothomagistro Sancti Blaxii, quod possit stare extra Ragusium et districtum suum usque per totum mensem maii proxime venturi, non livrando sallarium.
Note: Pro magistro de Stagno
Item in dicto minori conscilio captum fuit de dando pro ellimosina et pro serviciis habitis magistro Iohanni ordinis fratrum minorum in Stagno pp. decem.
Note: Pro massariis grani
In dicto conscilio captum fuit de dando, ex auctoritate maioris conscilii, arbitrium et liberam auctoritatem massariis fondici inveniendi et mittendi unum de populo syndicum Berstanichi pro facto grani et bladi pro comuni, cum salario et pro tempore quo videbitur pro meliori dictis massariis.
Note: Pro fratribus minoribus
In minori conscilio more solito congregato fuit facta gracia fratribus minoribus quod pro sua substentatione possint conducere usque ad IIC quinquia vini.
In eodem consilio captum fuit per omnes, qui erant novem, quod statutum vini quod tangit fratres minores et predicatores presentetur ad maius consilium.
Note: Pro magistro Iohanne magistro sacre theologie
In dicto consilio captum fuit quod dentur decem ypperperi de bonis comunis fratri Iohanni de Padua ordinis minorum sacre theologie professori, in adiutorium emptionis unius biblie.
Note: Super provisione vini
In minori consilio more solito congregato captum fuit per omnes, qui erant X, de ordinando tres officiales qui debeant facere ordines super vino de foris non portando et de vino Stagni et Puncte, et reportare consilio.
Note: Officiales super provisione vini
Tres officiales predicti:
Ser Lampre de Zrieva, ser Nicolaus de Condula [Gondula Note: corr.], ser Andreas Dobre de Binçola officiales super provisione vini forinseci et de Stagno et Puncta et reportando.
Note: Pro navigiis domini Cosme et sotiorum
In minori consilio more solito congregato captum fuit quod si contigerit aliquod navigium domini Cosme Tarrigi de Ianua, fratrum et sociorum suorum, ad aliquem portum de portubus Ragusii et districtus seu insularum nostrarum applicare, si patroni vel mercatores dictorum navigiorum poterunt se concordare cum massariis nostri comunis aut officialibus deputandis pro comuni quod discaricent aut vendant in Ragusio, bene quidem, si autem non potuerint habere concordiam cum massariis, dictis patronis dictorum navigiorum libere [est] et absolute discedere et ire quocumque eis placuerit liceat sine contradictione aliqua.
Tutores
Civchus Radulinovich, Radovan Ghinovich, Radin Hiliich, in minori consilio more sollito congregato facti fuerunt tutores heredis Matchi Neltinich.
Contra dompnum Marinum
In minori consilio more solito congregato, in quo interfuerunt XI, captum fuit per novem quod domnus Marinus de Dulcigno habetur pro falito eo quod accepit villam a domino rege Bosne.
Note: Pro ser Lampre
Ser Nicolaus de Georgio, ser Volczo de Baballio, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, facti fuerunt officialles ad extimandum terrenum comunis quod vult emere ser Lampre de Zrieva de tereno comunis posito in Brenno ad cuppos.
Note: Pro fratribus predicatoribus
Fratribus predicatoribus conventus Ragusii in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possint conducere de Antibaro Ragusium centum quinquia vini pro eorum usu.
Ser Andree de Ragnina comiti insullarum, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, facta fuit gracia quod durante peste in Zupana ipse ser Andreas comes possit stare in una ex insullis eius comitatus in quam ei placuerit stare pro eius sanitate donec in Zupana cessaverit pestis vel donec eidem per presens conscilium aliud fuerit ordinatum.
Ser Natali de Procullo in minori conscilio more sollito congregato facta fuit gracia trahendi de Ragusio salmas decem olei.
Civis
Goysa Nicolich de Zenta in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii, et ipso veniente ad habitandum in Ragusio cum eius familia gaudeat honoribus et graciis quibus gaudent alii cives Ragusii.
Qui Goysa coram ipso domino rectore et in eius manibus, nomine dominationis recipienti, iuravit etc. fidelitatem ipsi dominationi et comuni Ragusii, et onera et factiones sustinere prout alii cives dicte civitatis etc.
Note: Pro Martolo de Catena
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de credendo ser Martolo de Catena de furmento comunis usque ad summam perperorum viginti in credencia usque ad festum Sancti Georgii proxime futuri, Blaxio de Radovano intrante plegio pro eo.
Note: Pro salle comunis ad vendendum
In dicto minori conscilio datum et deliberatum fuit sal comercli Ragusii ad vendendum a kallendis ianuarii proxime preteriti usque ad unum annum completum ser Petro et ser Zore fratribus de Palmotta pro perperis septuaginta sex et grossos sex per rationem, plus vel minus secundum quod montabitur vel callabitur, solvendis per dictos venditores comuni Ragusii pro quolibet milliari sallis quod vendetur ultra precium deputatum, cum condicione etiam addita quod ipsi venditores non possint tenere penes se nec salinarii comunis eis dimittere vel dare ad vendendum ultra rationem quantitatis unius milliarii sallis. Et quod ipsi venditores illicho vendita una posta sive quantitate sallis illis tradita ad vendendum, que esset (sive plus sive Note: cancell.) etiam minus uno milliari, teneantur solvere, et sallinarii possint petere et exigere ab illis integre complementum sollutionis dicte poste vendite, et donec integre solverint pro dicta posta, sallinarii non teneantur ipsis dare de alio salle ad vendendum.
Plegius
Ser Iohannes de Mençe quondam Blaxii constituit se plegium et paccatorem pro dictis venditoribus pro salle quod eis dabitur pro dicto anno et ultra annum etiam, donec ipsi venditores renunciaverint comerclum comuni, vel ipse plegius faciet se cassari.
Note: Pro blado dando
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de faciendo cetullas hominibus civitatis pro blado eis dando in fundicho.
Note: Officiales pro blado
Ser Matheus de Gradi – iuravit, ser Nicolaus de Poça – iuravit: de Castello, Pusterna et Sancti Petri; ser Marinus de Goççe - iuravit, ser Ursus de Zammagno – iuravit: Sancti Blaxii et Sancte Marie; ser Andreas de Bonda – iuravit, ser Stephanus Blaxii de Sorgo – iuravit: Sancti Nicolai. Officiales facti ad scribendum cetulas personarum civitatis.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum et declaratum fuit quod ser Petrus de Palmota et ser Matheus de Dersa, venditores sallis comercli comunis, teneantur ad solutionem sallis venditi per ipsos, videlicet uterque ipsorum pro parte sua.
In dicto conscilio captum fuit quod dicti venditores sallis teneantur et debeant solvisse id quod restant dare comuni pro salle vendito per ipsos usque ad festum sancti Michaellis proxime futuri, hinc ad diem Lune proxime futurum usque ad horam terciarum. Et in casu quo non solverent ad ipsum terminum, quod dicto die Lune hora XX debeant venisse et stare in castello pro dicto debito, et si non venirent vel non starent in castello, quod habeantur quod fregerint castellum.
Tractus rector
Ser Petrus de Saracha in dicto minori conscilio tractus fuit (rectoris loco) loco domini rectoris ser Iunii de Sorgo in questione quam habet ser Andreas Dobre de Binzolla in questione [...]
Ser Matheo Viti de Benessa domino de nocte in dicto minori conscilio facta fuit gracia quod possit ire Stagnum eo quia socius est contentus custodire pro eo donec venerit.
Ser Nicolaus de Mençe, ser Volczo de Baballio, ser Andreas Dobre de Binzolla - iuravit, ser Nicolaus de Gondulla, ser Iunius Give Iunii de Georgio – iuravit, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles super sapatoribus et laboratoribus vinearum et terrarum, et super fabris pro zapis et laboreriis sapatorum.
Ser Matheus de Georgio - iuravit, ser Andreas Dobre de Binzola – iuravit, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad faciendum incidere lignamina pro galeis et faciendum laborare galleas.
Note: Pro carnibus
In ultrascripto minori conscilio captum fuit quod nullus homo nec persona audeat nec presummat vendere carnes castratinas plus follaris decem librarum et alias carnes per rationem (per rationem), nec vendere carnes ipsas ad occulum sine pondere usque ad (festum Note: cancell.) per totum festum Carnisprivii proxime futuri, sub pena ordinaria.
Note: Pro Dobrulla uxore Georgii aurificis
In minori consilio more solito congregato captum fuit quod scribantur ad salem denarii quos debet habere a comuni Dobrulla uxor Georgii aurificis et filia quondam Gliuboe Lubrovçich.
Note: Pro ser Rusco milite
Ser Rusco de Babalio militi curie in minori consilio fuit facta gracia quod possit ire Stagnum pro diebus XV, non livrando soldum pro tempore quo steterit. Die XXVI februarii ivit Stagnum.
Contra dompnum Marinum
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de induciando et habendo conscilium presens super accusa facta contra dompnum Marinum de Dulcinio per Franchum de Baxilio die Martis proxime futuro.
Note: Pro magistro Albertino
In dicto conscilio captum fuit de scribendo ser Marino de Chaboga quod dicat magistro Albertino phisicho conducto per ipsum ad nostrum salarium, quod cum primo navigio debeat venire Ragusium ad perserviendum salarium et habitandum in Ragusio secundum formam pacti. Et in casu quo non veniret cum primo navigio, debeat exigere et petere penam pacti et operari instrumento pactorum factorum cum ipso, et procurare de uno alio medico conducendo secundum commissionem alias ipsi Marino traditam super medico conducendo.
Note: Pro Bogoe barberio
Item de scribendo dicto ser Marino de Chaboga quod si potest anichilare habiliter pacta facta cum Bogoe barberio quod veniat ad nostrum salarium, quod illa anichilet et {resti} a veniendo. Et in casu quo non posset illa anichilare, quod det ei terminum quod veniat cum primo navigio, et si non veniret cum primo navigio quod pacta facta cum ipso sint nulla, cum voluntatis nostre sit omni modo quibus melius potest fieri quod non veniat ad nostrum salarium.
Note: Pro Ivançe sartore
In dicto minori conscilio captum fuit de dando Ivançe sartori domum positam in Platea quam antea ipse et frater suus tenebant, pro perperis quindecim pro uno anno, cum ista condicione quod ipse Ivançe teneatur servire nostro comuni cum ballistis et bombardis et spingardis prout antea tenebantur servire dictus frater suus et ipse Ivançe, pro dicta domo.
Note: Pro fratribus Bossine
In dicto minori conscilio captum fuit de dando vicario fratrum minorum Bossine expendendi in hiis que voluerit ipse vicarius pro elimosina pp. X.
Note: Pro donis regis Bossine
In dicto conscilio captum fuit de scribendo Veneciis pro rebus et donis mittendis regi Bossine per navigium iturum Venetias de proximo. Scriptum ser Luche de Bona, ser Michaeli de Lucharis et ser Paulo de Gondulla.
Consul
Ser Dobruschus Andre Dobre de Binçolla, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, factus fuit consul civium merchatorum Ragusii trafigancium in Novaberda, cum ordinibus factis et firmatis super consullibus.
Note: Pro ser Basilio capitaneo Puncte
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de concedendo ser Basillio de Basillio capitaneo Puncte quod propter casum pestis possit stare durante peste per teritorium Puncte ubi ei placuerit, et quod uno semel tantum possit venire extra Punctam pro familia sua, livrando soldum suum.
Contra dompnum Marinum
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de procedendo contra dompnum Marinum de Dulcinio pro accusa facta contra eum per ser Franchum de Baxillio, pro eo quod tenuit villas a dominis Sclavonie contra ordines Ragusii.
In dicto minori conscilio captum fuit de expellendo dictum dompnum Marinum de Ragusio et districtu pro eo quod fecit contra ordines Ragusii.
Pro ser Basilio predicto
In dicto minori conscilio congregato ut supra captum fuit per septem quod predictus ser Basilius capitaneus Puncte possit ire et stare ad Ianinam per quatuor dies et semel tantum durante eius officio, pro vino et factis suis et non livrando soldum.
Contra dompnum Marinum
Fuit captum et lecta et data etc. die vigesimo quarto mensis februarii 1392 in consilio minori, presente infrascripto dom Marino.
In Christi nomine. Amen. Cum coram nobis ser Iunio de Sorgo rectore civitatis Ragusii sive predecessoribus nostris et minori consilio Ragusii, per ser Franchum de Bassilio fuerit facta quedam accusa contra dompnum Marinum de Dulzigno civem et habitatorem Ragusii, prout de ipsa accusa continetur in libro mallificiorum canzellarie de MCCCLXXXX primo, die nono madii, in eo videlicet quod dictus dompnus Marinus contra ordines et reformationes Ragusii receperit, habuerit et tenuerit a quondam Tvertcho rege Bossine unam villam in Canali vocatam Uschopie que est intra confinia prohibita quibuscumque civibus Ragusii recipere villas ab aliquibus dominis sub certa pena ipsis contrafacientibus, qui ordines editi fuerunt pro evidenti utilitate, conservatione et augmento status civitatis Ragusii, ac pro evitatione periculorum, schandallorum et suspitionum que per receptionem huiusmodi villarum a dominis predictis in ipsa civitate Ragusii possent evenire et oriri de facili. Idcircho nos rector predictus cum nostris iudicibus et minori consilio, attendentes pericula et suspitiones predictas et obviare illis pro posse pro conservatione nostra et augmento civitatis predicte, requisivimus pluries reverendum patrem dominum archiepiscopum civitatis nostre predicte quatenus super dicta accusa procedere deberet ad inquisitionem veritatis, et dictum dompnum Marinum, si reperiret dicto ordini contrafecisse, punire iuxta ordines predictos vel prout sibi videbatur, ne de eius presumptione posset laudari et esset ceteris contrafacientibus exemplum. Et ipse dominus archiepiscopus non voluerit inquirere nec procedere super predictis, asserendo quod non volebat nec poterat procedere contra ipsum dompnum Marinum vigore nostrorum ordinum nec ordinum ecclesiasticorum, et ipsum dompnum Marinum deffendendo [quod] quia erat presbiter non poterat nec volebat procedere contra ipsum dompnum Marinum pro predictis. Nolentes igitur quod de tali presumptione et delicto valeat gloriari ipse dompnus Marinus et quod ceteris transeat in exemplum qui vellent rumpere nostros bonos ordines, et causam schandalli et suspitionis removendi in civitate nostra, ad inquisitionem veritatis super dicta accusa processimus diligenter, et per testes et probaciones evidentes invenimus dictum dompnum Marinum contra ordines predictos nostros fecisse et comississe, quia recepit et possedit ipsam predictam villam ut supra et ob hoc incidisse in penam secundum formam ipsorum ordinum. Et quia non licet nobis exigere dictam penam impositam secundum ordines nostros a dicto dompno Marino, nec ipsum compellere ad solvendum ipsam penam propter eius exemptionem a iurisdictione nostra temporali et seculari, in hoc cupientes absque preiudicio conscientie nostre providere et evitare schandalla et pericula nostre civitatis ad terrorem etiam aliorum qui similia quererent perpetrare, nos rector, iudices et consiliarii minoris consilii Ragusii sententiamus et condemnamus dictum dompnum Marinum quod usque ad quindecim dies proxime venturos debeat recesisse de civitate et districtu nostre civitatis Ragusii, et ire et habitare quo sibi placuerit extra civitatem et districtum Ragusii per spacium quinque annorum proxime venturorum inchoandorum a die sui recessus, infra quos quinque annos ipse dompnus Marinus non possit nec debeat aliquo modo vel ingenio venire ad ipsam civitatem nec districtum. Et si infra ipsum tempus [Page 34v] quinque annorum probaretur quod ipse dompnus Marinus accederet Ragusium vel in districtum Ragusii, quod ab ipso tempore quo reperiretur et probaretur accedisse intelligatur incipere et quod incipiat inchoare ipsum tempus quinque annorum, et quod tempus in quo stetisset extra districtum predictum et abscens ut supra nichil sibi prosit nec {chomtineatur} in ipso tempore quinque annorum, et quod elapso predicto termino quinque annorum possit reverti Ragusium et remanere inter nos.
Note: Providitores
Ser Andrea Symon de Binzola - iuravit, ser Nicola de Gondula - iuravit, ser Marinus de Bona – iuravit, in dicto minori consilio more solito congregato facti et ellecti fuerunt officiales et providitores ad providendum super responsionibus fiendis ambaxiatoribus civitatis Spalatti et Scibinici hic existentbus.
Civis
Stanissa Titchovich de Genta in minori consilio a sono campane more sollito congregato factus fuit civis Ragusii ad honores et onera civitatis prout sunt alii cives. Qui iuravit legalitatem regimini Ragusii et facere et substinere factiones et onera civitatis prout alii cives.
Note: Pro antimuro
In dicto minori consilio more solito congregato ut supra captum fuit de proiciendo antimurum ab angulo turris pulzellarum usque ad marinam.
Note: In margine: Ballote X.
Item captum fuit de non abatendo et proiciendo dictum antimurum a porta exitus Pillarum usque ad predictam cantonatam seu angulum dicte turris pulzellarum.
Item captum fuit quod debeat esse de spacio circum et iuxta ipsam turrim brachia octo, et iuxta murum civitatis brachia septem.
Cives
Brayan et Volchaz Obadichi, fratres de Prilip de Bristiz,a in dicto minori consilio facti fuerunt cives nominati cives albi civitatis Ragusii. Qui Volchez iuravit legalitatem regimini Ragusii.
Tutores
Zaninus Salymbene spiziarius, Zimchus de Dressa et Marussa uxor quondam Matici de Benvenuta in predicto minori consilio more sollito congregato dati et facti fuerunt tutores heredum quondam suprascripti Matici de Ben de Benvenuta.
Note: Pro Radasin
Radasin sonatori nostro in dicto minori consilio data et concessa fuit licencia eundi Venecias pro factis suis, duratura hinc ad festum Paschatis resurectionis proximum, livrando soldum et sallarium suum.
Ser Marinus de Crosi et ser Nicola de Poza in dicto minori consilio ellecti fuerunt ad videndum et examinandum in navigio de presenti ituro Venecias marinarios viginti si sunt sufficientes et habeant eorum arma et alia necessaria secundum ordines nostros Ragusii.
Note: Pro Stoycho
In dicto minori consilio captum fuit de dando Sthoycho pinctori domum in qua morabatur Givcho spatarius, cum modis et condictionibus quibus ipse Sthoychus habebat aliam domum a nostro comuni hinc retro.
Note: Pro ministro
In dicto minori consilio congregato ut supra captum fuit quod dominus rector roget pro parte dominationis dominum ministrum, fratrum minorum Ragusii, quod sibi placeat remanere hic in Ragusio nobiscum per istud tempus Quatragesime. Ballote X. Captum per omnes.
(Sp. de non rogando. Note: cancell.)
Tutores
Ser Frederichus de Goze, Marchus Zivanovich et dom Ranchus capellanus Sancti Blaxii in predicto minori consilio congregato ut supra, facti et dati fuerunt tutores heredibus Rathici Dochuych de Isola pupillis.
In dicto minori consilio captum fuit de dando de bischotto nostri comunis illis de navigio Grecorum pro suis denariis a decem sextariis infra, prout videbitur domino rectori.
In dicto minori consilio captum fuit quod dominus rector precipiat predicto ser Marino de Crosi quod sub pena yp. XXV debeat acceptare et exequi ipsum officium ad quod fuit heri ellectus cum ser Nichola de Poza pro providimento dicti navigii quod de presenti debet ire Venecias, prout in ipsa comissione continetur. Captum per omnes.
Note: Pro Vlachotta
Item in dicto minori consilio congregato ut supra captum fuit de relaxando de presenti Vlachottam Crivaldo de carcere libere.
Cives facti
Bosichus Barlich, Branillus et Vochosav eius filii, in dicto minori conscilio facti fuerunt cives civitatis Ragusii et recepti ad civilitatem et honores et comoda quecumque civitatis, prout sunt alii cives Ragusii. Qui Bosichus pro se et filiis suis predictis et in ipsorum animam iuravit fidelitatem et legalitatem Ragusii, et parere quibuscumque mandatis regiminis et dominii Ragusii.
Note: Pro ducatis centum de domibus
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de accipiendo de denariis affictus domorum nostri comunis ducatos centum auri modo de presenti, pro dando in isto navigio quod ad presens vadit Venetias pro emendo hansenia fienda domino regi Bossine.
Note: Pro Zanino
Zanino spiciario nostro in dicto minori consilio facta fuit gracia quod possit ire Catharum pro suis factis, per octo dies duratura, non livrando soldum.
Note: Pro dompno Petro et dompno Maxio
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de scribendo et recomandando domino pape et in curia Romana pro parte dominationis dompnum Petrum Simean (?), capellanum Sancti Blaxii, pro episcopatu Curçullensi obtinendo pro eo qui ad presens vacat.
Item captum fuit de recommandando et scribendo ut supra uno et eodem tenore pro predictis pro dompno Marino de Maxi.
Note: Pro portario Stagni
Item in dicto minori consilio captum fuit quod de denariis quos habet dom Andreas de Stagno solvatur ad presens Nichole portario in Stagno de eo quod habere debet pro eius sallario.
Extractus rector
In minori consilio more solito congregato ser Raphael de Goçe fuit extractus rector per tesseram loco domini rectoris ser Nicolai de Gondul, pro scribendo I literam recomandationis Veneciis, et in lite quam habent ser Andreas Dobre de Binçola et ser Nicolaus de Gondula.
Note: Pro heredibus Luce de Baraba
In eodem consilio minori captum fuit quod heredibus Luce de Baraba scribatur prode suorum denariorum pro uno anno ad salem.
Tractus rector
Ser Raphael de Goççe in minori consilio a sono campane more solito congregato [tractus fuit per tesseram] loco rectoris ser Nicolai de Gondulla in questione quam ipse ser Nicolaus habet cum epitropis quondam [...] de Zoncheto.
Iudices in questionibus parcium Puncte
Ser Iohannes Blaxii de Mençe, ser Marinus Petri de Buçignolo, (ser Iohannes de Poçça Note: cancell.; Note: adscriptum: Non potuit esse propter propinquitatem), ser Theodorus de Prodanello, in dicto minori conscilio facti fuerunt iudices in quibusdam questionibus vertentibus inter ser Andream Dobre de Binçola et ser Nicolaum de Gondula ex una parte, et ser Marinum de Bona, ser Dobre de Calich et alios de partibus Puncte.
Capellanus Gravosii
Dompnus Radovanus de Iadra presbiter sclavicus, capellanus Brenni, in minori conscilio more sollito congregato, promotus fuit de dicta capellania et factus capellanus Gravossii, cum salario, {povisione}, modis et condicionibus quibus fuit positus et stetit per comune eius predecessor presbiter sclavicus capellanus dicte capelle. Qui dompnus Radovanus dictam capellaniam acceptavit, et illam se obtullit et obligavit officiare prout tenebantur alii capellani.
Capellanus Brenni
Dompnus Peter presbiter sclavichus in eodem minori conscilio receptus fuit in capellanum Brenni loco dicti dompni Radovani, cum salario, provisione, modis et condicionibus quibus fuit dictus dompnus Radovan et alii capellani Brenni positi in Brenno. Qui dompnus [...] presbiter sclavicus dictam capellaniam acceptavit, et se obtulit et obligavit dictam capellaniam bene officiare et tenere prout dictus dompnus Radovanus et alii capellani.
Note: Pro blado
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando arbitrium et liberam auctoritatem massariis bladi comunis mittendi pro blado pro comuni ad quascumque partes intra Culphum per barcham et per barchas vel navigia, ac de conveniendo cum specialibus personis pro blado inde habendo, prout ipsis massariis melius et utilius videbitur faciendum pro comuni, donec mittetur per comune unus syndicus ad partes Segnarum vel Tarssie pro blado, et pro predictis faciendi menam et menas et obligandi nostrum comune, et faciendi tantum quantum facere potest presens conscilium.
Note: Pro illis de Stagno pro blado
In ultrascripto minori conscilio more sollito captum fuit de mittendo Stagnum in manibus Givchi del Gallo et dompni Andree canzelarii Stagni sexaginta staria ordei vendendi illis de Stagno, ita quod non exeat vel asportetur extra, pro precio quo venditur in Ragusio, ponendo eis tamen supra ipsum precium expensas barche, portiture et calli.
Note: Pro carnibus
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit quod carnes castratine possint vendi usque ad folaros X libra et alie carnes per rationem, usque per medium mensem maii proxime futuri, et plus vendi non possit per dictum spacium temporis, sub pena ordinaria.
Note: Pro Nicoleta de Sorgo
In dicto minori {cinscilio} in quo fuerunt ballote {VIIIIor} (!) captum fuit per omnes de portando ad conscilium maius pro faciendo graciam Nicolete Iacobi de Sorgo, quod non obstante sentencia contra ipsam lata, si voluerit ire ad Sanctum Sepulcrum, possit transire cum quocumque navigio transeunte, ire et apropinquare cum navigio ad partes Ragusii, ita tamen quod non descendat in terram.
Note: Pro fratribus Stagni
In dicto minori conscilio captum fuit de dando pro ellimoxina fratribus minoribus Stagni duo staria leguminum.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de donando Çasse bastardo Iure de Balsa in panno pp. VIII.
Note: Pro oleo
In dicto minori conscilio captum fuit de faciendo publicam cridam quod quicumque habet oleum ad vendendum in Ragusio illud debeat scribi facere in cancellaria usque ad [...], sub pena yperperorum XXV.
Note: In margine: Bannitum per Milas preconem.
Note: Pro Cola trombeta
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de confirmando Colam tubatorem de Durachio ad salarium nostri comunis pro tubatore pro uno anno proxime futuro, cum salario yperperorum centum viginti et yperperorum duodecim pro affictu unius domus pro eius {habitationes}, et quod dictus teneatur servire et pulsare comuni absque precio, prout consuetum est per alios pulsatores.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de vetando quod non portetur oleum extra civitatem Ragusii a media libra superius pro persona.
Note: Pro illis de Nichulich
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de donando a li [...] Nichulich tres ballistas cum tribus chrochis.
Tractus rector
Ser Raphael de Goççe in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco rectoris ser Nicolai de Gondulla in questione quam ipse ser Nicolaus habet cum Braycho de Nenada.
Civis factus
Millas Radomirich de Sotovisochi in minori conscilio a sono campane more sollito congregato receptus fuit et factus civis Ragusii cum honoribus, exemptionibus et honeribus et angaridiis civitatis et quibus sunt alii cives Ragusii, cum condicione quod quando venerit in familiam et habuerit uxorem, illam teneatur ducere ad standum et habitandum in Ragusio.
Qui Millas iuravit fidelitatem et hobedientiam domino rectori et regimini et conscilio Ragusii, et facere et substinere quecumque onera civitatis prout alii cives Ragusii.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato in quo interfuerunt ballote {VIIIIor} captum fuit per omnes et terminatum pro uno errore yperperorum IIC qui erat inter venditores salis et salinarios comunis, quod dicti venditores debeant ostendere rationem dictis salinariis ad clarum factum de dictis iperperis IIC qui deficiunt, quam si non ostendunt, quod ipsi venditores debeant solvere dictis sallinariis dictos yperperos IIC qui non reperiuntur dati per ipsos venditores ubi fuerant assignati per dictos sallinarios dari debere.
Et requisiti dicti venditores per dictum minus conscilium quod reddant dictam rationem dictis sallinariis ad clarum factum dictos perperos IIC erroris, responderunt non velle hostendere aliam rationem nisi illam quam hostenderunt per scriptam sallinariorum. Unde ipsum minus conscilium, audita dicta responsione quod nolebant hostendere dictam rationem, dixit et per sententiam iudicavit quod ipsi venditores debeant solvere dictis sallinariis dictos yperperos IIC, qui non reperiuntur soluti per ipsos venditores massariis comunis in quantitatibus assignatis per dictos sallinarios dandis per ipsos venditores eisdem massariis, salvo et reservato ipsis venditoribus omni et quolibet suo iure contra quamcumque aliam personam speciallem cui pretenderent vel vellent hostendere ipsos perperos ducentos fuisse sollutos.
Note: Pro Ostoy metui (?)
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de solvendo Ostoie Nicolich illos gr. II quos debet habere a comuni pro quollibet stario frumenti quod posuit in Ragusio, in denariis massarie Ragusii.
Note: Pro comite Stagni
Ser Andree de Mençe comiti Stagni in dicto conscilio facta fuit gracia quod eundo per Punctam possit ire in Colna pro duobus diebus pro factis suis, livrando salarium.
Note: Pro Zanino
Zanino Sallimbene speciario facta fuit gracia quod possit ire Corphu pro factis suis, inde se expediendo celleriter et redeundo quam cicius poterit, livrando salarium.
Note: Pro Radoslavo fabro
In dicto minori conscilio captum fuit de dando et providendo Radoslavo Pecigna fabro, absque solutione alicuius affictus, de domo una posita penes eccllesiam Sancti Nicolai in qua habitabat prius Pribeç faber, pro habitacione et stacione ipsius Radoslavi.
Note: Pro laboreris Stagni
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de elligendo unum nobillem officialem super laboreriis Stagni pro duobus mensibus, et dare eidem de bonis nostri comunis pro eius salario et expensis vite gr. sex pro quollibet die quo steterit ad dictum officium.
Officialis Stagni
Ser Iohannes de Poçça ellectus fuit officiallis ut supra super dictis laboreriis.
Note: Pro tutoribus filie Doberchi
Ser Unuçe de Matessa et ser Dymitrio de Benessa et Misclen {mercator}, tutoribus filie Doberchi de Pavir, data fuit licencia in dicto minori conscilio exigendi de bonis et creditis dicti Doberchi a quacumque persona, et de exactis finem et remissionem faciendi, ac exacta expendendi pro vestibus et expensis vite dicte filie ipsius Doberchi secundum quod ipsis tutoribus videbitur.
Note: Pro ser Andrea de Sorgo et ser Symone de Bona
In dicto minori conscilio captum fuit quod, iurantibus ser Andrea de Sorgo et ser Symone de Bona quod ipsi nichil recuperarunt de rebus eisdem derobatis per Dalmisanos, pro quibus recuperandis scriptum fuit Sibinici et Spaleti, quod restituatur eisdem eorum pignus quod posuerunt in camera pro expensis factis in scribendo ad dicta loca, et solvantur per comune dicte expense. Qui iuraverunt nichil recuperasse, et si ullo tempore aliquid recuperabunt illud denunciare illicho dominio Ragusii.
Officialles
Ser Matheus de Georgio, ser Marinus de Bona - R., ser Iunius de Sorgo - R., in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad inveniendum modum super denariis inveniendis pro monicione bladi pro anno futuro et super blado inveniendo.
Magistro Francischo pavisario
In dicto minori conscilio captum fuit quod magister Francischus pavisarius non debet solvere doanam pro rebus quas traxit de Ragusio et posuit pignus in doana, et quod dictum pignus debeat ei restitui.
Note: Extimatores pro Petro tinctore
Ser Symon de Goççe, ser Volczo de Baballio, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt extimatores dampnorum factorum Petro tinctori in Zoncheto.
Note: Officiales pro factis Catarensium
Ser Marinus de Bona, ser Iunius de Sorgo, ser Lampre de Zrieva in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officiales ad loquendum cum ambassiatoribus Catari super concordio racionis faciende ex utraque parte.
(Matullinus de Challamota in minori conscilio a sono campane more sollito congregato ellectus fuit pro comito brighantini quod debet armari. Note: cancell.)
Note: In margine: Cassum quia loco eius factus Vitchus de Punçi.
Contra Nixam Budoevich
In dicto minori conscilio captum fuit de habendo Nixam Budoevich pro debitore comunis pro salle eidem dato ad vendendum, tantum quantum apparet per libros camere et officialles comunis.
Armatores brigantini
Ser Andreas de Bonda, ser Iohannes de Goççe, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad armandum brighantinum.
Note: Pro epitropis Give de Mençe
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de faciendo epitropis quondam Give Mathe de Mençe et tutoribus heredum suorum instrumentum de perperis mille dando quinque pro centenario, quos ab ipsis epitropis et tutoribus recepimus pro restituendo dictos perperos M ser Tripe de Buchia, quos habebat in comuni.
Note: Pro fratribus predicatoribus
Fratribus predicatoribus in minori consilio more solito congregato captum fuit quod fiat gracia quod possint conducere quinquia LXXX vini de Stagno vel de Punta pro ellimosina.
Ser Matheo de Georgio, ser Urso de Çamagno in dicto minori consilio facta fuit gracia quod possint mittere usque Iadram super brighintino nostro ituro famulos suos cum argento solum, sine mercantiis et sine capsa.
In minori consilio predicto captum fuit quod omnes iudices qui hucusque fuerunt sint revocati, et quod elligantur alii de novo in minori consilio.
Novach Lupslalich, Pribillus Usinovich, Bogoslaus Pocrathovich, in minori consilio more solito congregato facti fuerunt iudices in merchato Berstanichi.
Ser Andreas Dobre de Binçola, ser Michael de Babalio, in dicto minori consilio facti fuerunt officiales ad inveniendum modum servandum super alienatione terrenorum Brenni.
Ser Iunius Give Iunii de Georgio, ser Andreas Dobre de Binçolla, ser Blaxius de Sorgo, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad faciendam commissionem ambassiatoris ituri Iadram et capitanei brigantini, et ad reportandum illas consciliis.
Ser Bachoe de Basillio capitaneo Puncte facta fuit gracia quod possit venire Ragusium pro factis suis, et stare per dies VI postquam applicuerit.
Dominus rector ser Nicolaus de Gondulla in dicto minori conscilio absolutus fuit a curia maleficiorum.
Note: Pro tutoribus heredum quondam ser Petri de {Godulla}
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando licenciam et liberum arbitrium tutoribus heredum ser Petri de Gondulla et tutoribus heredum quondam domini Andree de Gondulla faciendi parçognas inter dictos pupillos de bonis que habent invicem comunia inter se, ac in ipsis parçognis faciendo refusiones denariorum per unam partem alteri, prout tutoribus parcium predictarum videbitur faciendum pro meliori, et adinvicem poterunt concordari.
Item tutoribus heredum dicti domini Andree data fuit licencia et auctoritas vendendi de bonis devenientibus in partem heredibus dicti quondam domini Andree, et aliis quibuscumque eorum bonis ubicumque existentibus, pro maritatione filie ipsius domini Andree.
Vitchus de Ponçi in minori conscilio a sono campane more sollito congregato ellectus fuit pro comito brigantini qui armatur ad presens.
In dicto minori conscilio captum fuit de solvendo Vlacote Perufcich medietatem nauli viagii ad quod nauliçatus fuerat in Siciliam per massarios comunis, a quo viagio retentus fuit in denariis massarie.
In dicto conscilio captum fuit de solvendo omnes expensas, factas in reparacione gallearum que noviter reparate fuerunt, illis quibus non fuit solutum, in denariis doane vini de parte deputata laboreriis ecclesie Sancti Blaxii.
Ser Marinus de Goççe, ser Petrus de Palmotta, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officiales ad caricandum in brigintino panem, vinum, victualia, arma et alia oportuna pro brigantino.
In dicto minori conscilio captum fuit de concedendo ser Symeoni de Goççe et cuillibet alii qui emeret oleum ex navigio Pullignani, quod est ad presens in portu Ragusii, possit trahere medietatem illius et vendere prout sibi placuerit. Ita tamen quod alteram medietatem teneatur vendere in terra, lucrando pro stario tantum quantum est ordo.
Note: Pro Iuroe calofado
Iuroe chalofatus de Chalamota sua spontanea voluntate in minori conscilio a sono campane more sollito congregato obtulit se eidem conscilio ire per voluntatem cum brigintino quod ad presens mittitur Iadre pro marangono et calofato, et dictum minus conscilium voluit ob hoc quod ipse Iuroe sit liber et franchus ab eundo cum altera priore armata que fieret.
Pro carnibus edinis et agninis
In dicto minori conscilio captum fuit quod nullus homo vel persona audeat nec presummat vendere carnes capretinas vel agninas, videlicet quarterium ponderis ab una libra cum dimidia usque in duas libras plus uno grosso pro quarterio, et a duabus libris usque in quinque plus medio grosso pro singulla libra, et quarterium ponderis a quinque libris supra plus eo quod carnes vendentur in becharia Ragusii et per rationem. Et quod nullus homo vel persona audeat nec presummat emere aliquem capretum vel agnum propter revendere illum vivum, sed si voluerit illum vendere, teneatur illum occidere et vendere in loco sollito ad precia suprascripta et non plus, et hoc sub pena grossorum duodecim et perdendi capretum vel carnes vendentibus plus preciis supra dictis pro quolibet contrafaciente et qualibet vice, et quilibet possit accusare, et habeat medietatem pene si per eius accusam veritas reperietur.
Note: In margine: Bannitum per Petrum Rubini preconem.
Note: Pro ser Baxilio capitaneo Terstiniçe
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de concedendo et faciendo graciam ser Baxillio de Baxillio capitaneo Terstiniçe quod possit ire Curzullam ad missam quandocumque eidem placuerit, ita tamen quod non possit ibi remanere per noctem, sed debeat reverti qualibet vice qua ibit eodem ad eius capitaneatum.
Note: Pro Blaxio Natalis
In dicto minori conscilio pro quadam questione que vertebatur inter Blaxium Natallis ollim doanerium doane Sancte Marie, qui petebat a Pribissio Crançich presente doanam unius eius barche quam tenuit tempore quo fuit doanerius. Qui Pribis respondebat se solvisse doanam dicte eius barche Givcho del Gallo tunc doanerio in Stagno pro dicto Blaxio. Sententiatum fuit quod dictus Pribis debeat deponere paccamentum dicte doane dicte barche vel pignus, et si hostendet quod solverit dicto Givcho dictam doanam, quod sit franchus et restituatur ei pignus, et tunc questio remaneat inter dictum Blaxium et dictum Givchum. Et si dictus Pribis non poterit hostendere solvisse dictam doanam dicto Blaxio, quod ex pignore vel deposito satisfiat dicto Blaxio.
Civis Ragusii
Givoe Tvrdoevich de la Lucha in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii et receptus ad citadinanciam Ragusii, qui debet habitare in Berstanico, cum pacto quod quandocumque missum fuerit pro aliis, quod ipse similiter debeat venire ad quecumque honera et mandata civitatis prout alii cives. Qui iuravit fidelitatem domino rectori et comuni Ragusii etc.
Note: Pro massariis bladi
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de [dando] arbitrium et liberam auctoritatem massariis bladi comunis mittendi expensis comunis unum hominem in Sicilliam ad se informandum super facto bladi inde habendi et novis inde senciendis, si eis massariis videbitur.
Scribanus
Iuroe Millachovich de Challamotta in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Tumchus Milchovich de Callamota.
Note: Pro quodam predicatore
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando illi fratri predicatoris qui predicavit in lobia ista Quadragesima pp. V.
Note: Pro caseo
In dicto minori conscilio captum fuit quod libra casei non possit vendi plus follaris decem usque per medium mensem madii, sub pena ordinata.
Note: In margine: Bannitum per Petrum Rubini preconem.
Note: Pro Tristiniça
In dicto minori conscilio captum fuit de dando illis de Tristiniça in subsidium unius eccllesie ibidem construende pp. V.
Note: Pro fratribus predicatoribus
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de subveniendo fratribus predicatoribus pro ellimosina de perperis quinque.
Note: Preco comunis
(Ratchus Millossevich Note: cancell.) in minori conscilio more sollito congregato assumptus fuit ad officium preconiatus pro precone Ragusii loco Sridi preconis mortui. Qui iuravit officium suum bene et fideliter exercere, cum salario, modis et condicionibus quibus sunt alii precones Ragusii.
Preco comunis die primo maii factus
Mileçcho qui fuit famulus regiminis fuit factus preco loco dicti Ratchi cassi. Qui iuravit ut supra.
Tractus rector
Ser Franchus de Baxillio in dicto minori conscilio tractus fuit pro rectore in questione quam habet ser Iunius de Sorgo in bonis quondam Pribete aurificis.
Officiallis
Ser Nicolaus de Georgio in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus fuit officiallis supra venientes de locis pestiferis loco ser Givchi de Poçça.
Note: Officialis
Ser Givchus de Georgio in dicto conscilio factus fuit officiallis supra fondichum comunis loco ser Givchi de Poçça, cum modis quibus erat ipse Givchus.
Scribanus
Vlacota filius Dobroslavi tavernarii in minori conscilio a sono campane more solito congregato factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Ratchus Daboevich, iurans officium suum fideliter exercere.
Note: Pro officialibus galearum
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit quod officiales ad faciendum fieri galleas comunis habeant arbitrium a presenti conscilio precipiendi navigiis que reperientur in Ragusio quod vadant Berstanichum ad caricandum de legnamine comunis et portandum Ragusium.
Contra unum de Laugusta
In dicto conscilio captum fuit de mittendo pro illo homine de Laugusta qui contra preceptum syndici nostri portavit frumentum extra Berstanichum alio quam Ragusium, et contra plegeriam datam per ipsum.
Note: Pro dompno Stoycho
In dicto minori conscilio captum fuit et concessum abbatisse monasterii Sancti Symeonis locandi ad affictum duas domuncullas dicti monasterii, {positam} penes ecclesiam Sancte Barbare, dompno Stoycho pro perperis XII quolibet anno.
Note: Pro ser Dobre de Chalich
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de faciendo cambium de uno equo comunis vocato Volçai cum uno equo ser Dobre de Chalich, dicto ser Dobre refundendo comuni in dicto cambio perperos decem.
Note: Pro expensis factis in domo Zanandree
In dicto minori conscilio captum fuit de dando Iohanni Andree speciario pro expensis oportunis factis per eum in reparacione domus in qua habitat, secundum extimationem ipsarum expensarum factam per ser Helyam de Saracha et ser Iohannem de Goççe officiales laboreriorum comunis, yp. treginta.
Civis factus Nicla
In minori conscilio more sollito congregato {Nicla} Sassinovich factus fuit civis Ragusinus prout sunt alii cives Ragusii hac condicione, videlicet, si venerit cum familia ad habitandum in Ragusio usque ad VI menses proxime futuros, et si non venerit infra dictum terminum quod non sit civis.
Radovan Clapcich Opan, Bogheta Radoslalich, Gliubissa Milglareviça in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles Salcho Milloevich.
Civis factus
Vochsa Didalich de partibus Narenti in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus fuit civis Ragusii cum honoribus et honeribus et angaridiis civitatis Ragusii prout sunt alii cives. Qui iuravit fidelitatem domino rectori, et facere et substinere quecumque honera civitatis prout faciunt et substinent alii cives.
Domince sartori, tutori Ruschi Lone de Dersa et tutoribus heredis scilicet Nixe alterius fratris in bonis paternis et maternis, in minori conscilio concessa fuit licencia quod [possint] interponere suam auctoritatem ipse Domince in obligatione dotium recipiendarum per Ruscum filium dicti Lone, ac etiam receptionis vestium et aliorum consequentium ipsam dotem, necnon quod possint facere finem et remissionem supradictos tutores Luche de Negoe de doctibus matris eorum nomine Ielusse et de quarto dotis dicte matris et de aliis consequentibus dictam dotem.
Note: Pro uno sindico in Siciliam
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato ex auctoritate maioris conscilii captum fuit de mittendo unum syndicum ad partes Scicilie pro emendo blada pro comuni.
Ser Nalchus de Procullo in dicto minori conscilio assumptus fuit et firmatus pro syndico comunis mittendus ad partes Sicilie pro emendo blada pro comuni secundum quod ei fuerit commissum per massarios bladorum comunis, cum pactis, condicionibus infrascriptis, videlicet primo, quod debeat conducere secum de Ragusio et tenere in dicto viagio donec steterit pro comuni duos famullos, et habeat a comuni pro eius expensis et salario, et pro expensis et salario dictorum famullorum singullo mense ducatos vigintiocto auri, donec steterit pro comuni. Et quod ipse ser Nalchus habeat firmam dicte provisionis in dicto sindicatu pro tribus mensibus, et si plus steterit pro comuni, habeat dictam provisionem ad dictam rationem.
Item quod ipse syndichus teneatur ire ad dictas partes quando mittetur per massarios cum navi vel navigio que vel quod videbitur securum minori conscilio.
Item quod non possit per se nec per alium facere merchancias bladorum nec mittere ad aliquas partes salvo quam pro comuni Ragusii.
Item quod dictus sindicus possit secum portare, aut si non portaverit secum recipere merchancias de eius propriis denariis, aut personarum cum quibus ipse haberet societatem et non aliorum, usque ad summam ducatorum mille et non plurium, et quod non possit esse factor alicuius vel aliquorum, salvo quam pro mercanciis que ei dabuntur vel mittentur per massarios bladorum comunis. Item quod si per massarios comunis dabuntur vel mittentur dicto syndico mercancie similles [Page 41v] vel eiusdem generis mercanciarum ipsius syndichi, quod ipse syndicus per eius sacramentum non vendat mercancias suas vel que ei mitterentur per personas cum quibus haberet societatem, nisi prius expedierit mercancias ei datas vel missas per comune vel massarios comunis.
Item quod teneatur reverti Ragusium cum ultimo navigio quando ei scribetur per massarios, et si non reverteretur cum illo navigio quia non videretur ei securum aut alia de causa, quod ipse remaneat eius expensis, et non livret ulterius dictum salarium sive provisionem.
Qui ser Nalchus predictus sic se ut premittitur obtulit et acceptavit, et iuravit fideliter et legaliter facere que sibi fuerint commissa.
Scribanus
Nixa Daboevich de Ragusio in dicto minori conscilio factus fuit scriba navigii quod patroniçat Vlacota Perufçevich.
Note: Pro dompno Andrea canzelario Stagni
In dicto minori conscilio captum fuit de providendo dompno Andree canzellario Stagni pro eo quod in estate proxime preterita per fugam gencium de Stagno propter mortalitatem remansit ad custodiam portarum Stagni et ad alia officia loco illorum qui aufugerunt, de perperis decem de bonis nostri comunis.
Note: Pro ser Clemente de Goççe
In dicto conscilio captum fuit de providendo ser Clementi Viti de Goççe olim comiti Stagno pro promissione ipsi facta per minus conscilium, ut attenderet ad constructionem pallate fiende in Stagno pro conservatione unius galleote, et pro dicto labore de dando eidem perperos decem.
Note: Pro rectore
Dominus rector ser Matheus de Georgio in dicto minori conscilio absolutus fuit a curia malleficiorum.
Note: Pro rectore
Dominus rector predictus in minori conscilio more sollito congregato absolutus fuit a ratione cameriorum comunis.
Note: Pro cisterna ad punçelas
In dicto minori conscilio captum fuit quod cisterna, quam facit ser Nicolaus pro comuni ad punçellas, conquavetur profunda mensurando a parte pelagi mensurando in loco comuni brachiis XIII1/2, et fiat ipsa chava secundum quod sequetur ita quod veniat equalis in fundo.
Item captum fuit de precipiendo dicto ser Nicolao de Mençe quod procedat in faciendo chavari et laborari ad dictam cisternam, in pena in pactis factis cum ipso ser Nicolao contenta, et fuit ei preceptum ut supra.
Preco
Mileçchus qui alias fuit famulus regiminis, in minori consilio more sollito congregato, assumptus fuit in preconem comunis cum salario et condictionibus usitatis. Qui iuravit bene et legaliter exercere suum officium.
Preco
Maro Manipul etiam factus fuit preco ut supra loco Petri Rubini.
Miles
Ser Pasqua dache Boga [de Chaboga Note: cancell.] factus fuit miles loco ser Marini de Mençe comitis Laguste.
De conscilio rogatorum
Ser Matheus de Georgio de consilio rogatorum loco ser Michaelis de Babalio.
Note: Gracia pro pice et stupis
Ser Petro de Zane in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facta fuit gracia quod possit emere et trahere de Ragusio usque ad libras VC picis et libras IIC stupe a navigiis.
Note: Pro blado
In dicto minori conscilio, ex arbitrio mayoris conscilii, datum fuit arbitrium et auctoritas massariis bladi ex auctoritate presentis conscilii faciendi menam et menas cum quibuscumque eis videbitur pro facto bladi habendi de Sicilia, et sindici ad partes illas expediendi et assecurandi tam mercatores quam merchancias et navigia mittendi ad partes illas, et pro predictis obligandi nostrum comune cum cautellis, terminis et condicionibus oportunis, et in hiis faciendi tantum quantum presens conscilium facere posset ex auctoritate maioris conscilii, et prout ipsis massariis videbitur faciendum pro meliori nostri comunis.
Officiales
Ser Matheus de Georgio, ser Iunius de Sorgo et ser Symon de Bona, in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad cogitandum de responsione fienda ambassiatori nostro Iadre super liga ibi tractanda, et ad reportandum {qui} illis videbitur conscilio rogatorum.
Ser Nicolaus de Mençe, ser Nicolaus de Zammagno, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato ellecti fuerunt quod vadant ad extimandum terras abbatis de la Mellita positas in Insulla de Medio, quas vult dare ad affictum Marcho Zivanovich.
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de precipiendo Marino de Ponçi, patrono unius navigii cum quo vadit ad presens Venecias, quatenus applicando Venecias non audeat nauliçare ipsum navigium alio quam versus Ragusium nec in Ragusio alicui alii nauliçare quam comuni, et applicando Ragusium habeat naulum firmum a comuni pro eundo pro comuni pro blado ad partes orientis ubi videbitur massariis, cum solutione nauli rationabilis, et hoc sub pena voluntatis dicti conscilii ipsi Marino auferenda si contrafecerit.
Dicto die per dominum rectorem ser Michaelem de Babalio factum fuit dictum preceptum personaliter dicto Marino.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de scribendo officio massarie bladorum comunis Ragusii ad officium sallinariorum comunis Ragusii perperos decem milia.
In dicto consilio captum fuit de prolongando terminum provisionis dande conducentibus blada in Ragusio, qui est per totum mensem iunii, quod sit usque ad festum Sancti Michaelis mensis septembris proxime futuri.
Ser Iunius de Sorgo, ser Iunius Trippe de Georgio, ser Nicolaus de Gondulla in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officiales ad cogitandum super responsione fienda Casoto.
In dicto minori conscilio captum fuit de scribendo Theodoro de Gisla in Novaberda, quod debeat ire ad imperatorem turchum Chuchabasa qui est in partibus Romanie citra peregium, in servicium Pirchi filii ser Andree Dobre de Binçolla capti per Turchos, et pro merchanciis Ragusei capti in eius societate, et hoc sub pena voluntatis dominii.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit, ex auctoritate maioris et generalis conscilii, de dando arbitrium et liberam auctoritatem Marusse, filie quondam Mise Tragurini, uxori Nicolai speciarii, vendendi unam eius possessionem terrarum in Insulla de Medio, secundum condicionem in maiori conscilio captam.
Note: Pro sale illorum de Goçe
In dicto minori conscilio captum fuit de dando ser Raphaelli de Goççe et eius fratribus de salle comercli nostri comunis in credencia ad precium quo venditur, pro plumbis que facient conduci ad civitatem Ragusii, quantum fuerit eis oportunum, ad terminum unius anni inchoandi a die quo incipient accipere de sale pro dictis plumbis.
Item in dicto conscilio captum fuit de prolongando terminum precii carnium prout est ad presens usque per totum presentem mensem maii, et quod ab inde in antea non possit vendi libra carnium castratinarum plus follaris VIII et aliarum carnium per rationem, sub pena consueta.
Tutores
Ser Nicola Petri de Poça, Matheus de Drinchas, in minori consilio more sollito congregato facti fuerunt tutores heredum Helye Orath.
Note: Consul pro ser Machoe de Baraba
Braychus de Nenada in dicto minori conscilio factus fuit consul loco consulis Cherve de More, ser Martinussio de Baraba et ser Marino de Gradi, in hiis que haberent agere vel petere in Sancto Dymitrio a dicto Cherve de More consule et a Stiepcho Pasquich et a Francho de Lebro, qui debeat cognoscere et terminare cum iudicibus secundum ordines consulum.
Note: Pro procuratoribus Sancti Blaxii
In dicto minori conscilio captum fuit de dando arbitrium et liberam auctoritatem procuratoribus Sancti Blaxii, quod non veniente Ragusium magistro Iohanne de Senis per totum mensem maii presentis, ipsi possint sallariare unum alium magistrum prothomagistrum pro laboreriis eccllesie sancti Blaxii de Platea, cum salario et condicionibus quibus eis videbitur et melius poterunt facere.
Cives Ragusii
Petun Hostoych et Bratos Lupchovich de Berstanicho in dicto minori conscilio facti fuerunt et recepti cives Ragusini, cum honoribus, comodis et angaridiis civitatis Ragusii prout sunt alii cives.
Qui iuraverunt fidelitatem dicto domino rectori et eius minori [conscilio], recipienti nomine et vice tocius comunis regiminis Ragusii, et substinere quecumque honera civitatis, et esse hobedientes mandatis regiminis Ragusii.
Note: Pro magistro Iohanne de Padua
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de donando magistro Iohanni de Padua ordinis fratrum minorum in hiis que voluerit pro eius presenti recessu perperos sex.
Note: Pro magistro Andrea de Barullo cyrugicho
In dicto minori conscilio ex arbitrio et auctoritate maioris conscilii captum fuit de recipiendo ad salarium nostri comunis pro uno anno proxime futuro magistrum Andream [...] de Barullo cirogichum, et de dando eidem de salario pro dicto anno yperperos ducentos, pactis et condicionibus, videlicet, quod ipse teneatur et debeat stare et medicare quoscumque in Ragusio absque aliqua solutione a singullaribus percipienda, et alia facere prout alii medici cirugichi comunis nostri conducti fuerunt et obligati.
Tutores
Gradoe famulus regiminis, Ratchus Bogoevich et Franussa Iurgeva in dicto minori conscilio facti fuerunt tutores Dechusse filie quondam Pribecii Radinovich.
Note: Officiales pro vino
Ser Andreas de Bonda, (ser Matheus Viti de Benessa Note: cancell.), ser Stephanus Blaxii de Sorgo, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad querendum et scribendum vinum quod est in civitate.
Tractus rector
Ser Franchus de Baxillio, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, fuit tractus per tesseram loco rectoris ser Michaelis de Baballio in questione quam habent fratres predicatores cum Criesa.
Officialles super commissione
Ser Iunius de Sorgo, ser Marinus de Bona, ser Matheus de Georgio, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad faciendum commissionem Casoto ituro Barum.
Officiales super commissione
Ser Marinus de Bona, ser Iunius de Sorgo, ser Matheus de Georgio in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officialles supra commissionem ambassiatorum Bosne.
Gracia facta ser Nicolao
Ser Nicolao de Mençe in minori conscilio more sollito congregato facta fuit gracia quod possit ponere ad copertum tres eius trabes magnos in arsanatu et VII alios trabes minores.
Tutores
Ser Blaxius de Sorgo, domina Nuçe mater ser Lampre de Zrieva, ser Nicolaus de Mençe et ser Marinus Petri de Zrieva et domina Margarita uxor quondam ser Lampre, in minori conscilio predicto facti fuerunt tutores heredibus quondam Lampre de Zrieva.
Syndicus in Segna
Utiesen Radosalich in minori conscilio a sono campane more sollito congregato ellectus fuit pro sindicho mittendo ad {parte} Tarsie et Segne pro emendo blada pro comuni, secundum commissionem ipsi dandam per massarios bladi comunis. Qui habere debeat pro eius salario et expensis suis, et pro salario et expensis unius famuli quem ducet secum, singullo die quo steterit in dicto viagio et sindicatu perperum unum.
Note: Pro tutoribus heredum Trippe de Buchia
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato datum fuit arbitrium et libera auctoritas tutoribus heredum Trippe Give de Buchia exigendi et petendi eorum debita et debenda a comune Chatari et quacumque persona, et utendi eorum cartis et iuribus, et faciendi finem et remissionem, ac faciendi potestatem et cessionem, et permutandi de ipsis cartis, prout maiori parti ipsorum tutorum videbitur pro bono et maiori utillitate ipsorum heredum.
Ruschus Lone de Dersa in dicto minori conscilio absolutus fuit a tutella et servitute tutelle, quod amodo inantea possit per se absque potestate tutorum contraere, merchari et trafigare et cetera facere tamquam homo sui iuris et in libertate sua constitutus.
Note: Pro senciendo nova
In dicto minori conscilio captum fuit de mittendo singulla epdomada cursores in Sclavoniam, ubi sencietur esse dominus noster rex Ungarie, pro senciendo nova.
Note: Pro caseo
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de faciendo publicam cridam quod nulla persona non audeat emere a turmis venientibus Ragusium, extra portas Ragusii caseum modo aliquo vel ingenio, sub pena perdendi caseum quem emisset, et solvendi pro pena gr. XII quociens contrafaceret. Et quillibet possit accusare contrafacientes, et habeat medietatem pene tam casei quam denariorum si per eius accusam poterit probari, et teneatur in credencia.
Note: In margine: Bannitum per Millas preconem.
Officialles
Ser Marinus de Ragnina, ser Matheus de Gradi, ser Clemens de Bodaça, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad faciendum mundari conductum ser Mathei de Georgio.
Gracia ser Iohanni de Mençe
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de faciendo graciam ser Iohanni de Mençe, domino de nocte, eundi Stagnum pro VIII diebus, si eius socius fuerit contentus.
Note: Pro Martino marischalcho salariato
In dicto minori conscilio, ex auctoritate habita a maiori et generali conscilio, captum fuit de recipiendo ad salarium nostri comunis Martinum de Sancto Demitrio mareschalchum pro uno anno proxime futuro, et de dando eidem pro dicto anno ducatos treginta et domum, cum hoc quod teneatur laborare et se exercere ad quecumque laboreria comunis et singullarium personarum pro preciis racionabilibus et facere artem suam.
Officialles
Ser Matheus de Gradi, ser Stephanus Blaxii de Sorgo, in dicto minori conscilio facti fuerunt armatores galleote mittende pro uxore domini Georgii Strazimerii, ad dandum stipendium et expedicionem dicte galeote.
Officialles
Ser Savinus de Baballio, ser Blaxius Marini de Mençe, in dicto conscilio facti fuerunt officialles ad ponendum in galleota necessaria, videlicet panem, vinum et arma.
Libertas massariis
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de dando arbitrium et liberam auctoritatem massariis grani nauliçandi chocham ser Pasqualis de Rasti pro eundo ad carichandum pro nostro comuni bladum ad partes Sicilie, Romanie vel Pallatie, pro melliori precio nauli et melioribus pactis et condicionibus poterunt concordari cum patronis et conductoribus dicte choche, et pro premissis faciendi tantum quantum facere potest presens conscilium ex auctoritate maioris conscilii.
Gracia
Ser Baxillio de Baxillio capitaneo Terstiniçe in dicto minori conscilio data fuit licencia quod possit venire in Ianinam pro factis suis et stare pro VIII diebus, non livrando salarium pro illis diebus quibus steterit extra comitatum.
Libertas sallinariis
In dicto minori conscilio captum fuit de dando arbitrium et liberam auctoritatem salinariis comunis emendi pro comuni Ragusii charichum sallis quod est in chocha ser Pasqualis de Rasti, ad presens existente ad Cromam, pro illo precio et ad illos terminos, modos et condiciones quibus melius poterunt convenire, et in predictis faciendi tantum quantum facere posset presens minus conscilium.
Note: Pro Marco Zivanovich
Domino abbati Mellite in dicto minori conscilio data fuit licencia locandi ad afictum unam eius peciam terre et vinee positam in Insulla de Medio Marcho Zivanovich de Insulla usque ad mille annos, pro affictu gr. XIII per eum annuatim solvendorum monasterio Melite.
Note: In margine posteriori manu: Melita.
Note: Pro tutoribus heredum ser Lampre de Zrieva
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato datum fuit arbitrium et libera auctoritas epitropis ser Lampre de Zrieva et tutoribus heredum, se intromittendi in chocha missa per ser Pasqualem de Rasti, et illam vendendi, naulizandi et de ea faciendi id quod illis videbitur pro meliori utilitate pupillorum, et pro inviamento dicte choche possint illam rischare ad quecumque naula, et ponere denarios in ipsa navi pro necessitatibus dicte navis de denariis pupillorum, et accipere denarios mutuo pro inviamento dicte navis ad risichum pupillorum.
Note: Pro chocha
(In dicto minori conscilio more sollito congregato captum fuit de accipiendo ad naulum chocham Pasque de Rasti que est modo ad Cromam pro nostro comuni, quam patronizat Nixa de Prath, et de precipiendo patrono predicto ipsius choche ad penam quingentorum ducatorum quod stet paratus cum XL marinariis ad peticionem nostri comunis. Quod preceptum factum fuit die suprascripto dicto patrono et Marino Martoli de Bucignolo et Marino de Zrieva sub dicta pena. Note: cancell.)
Note: In margine: Cassum de mandato domini rectoris et eius minoris conscilii quia captum aliter in presenti libro XXIIII iunii.
Note: Pro ser Iacobo de Gondula facta gracia
In dicto conscilio captum fuit de faciendo graciam ser Iacobo de Gondulla, quod vinum quod habet in quadam barcha extra chatenam, possit illud excharicare in una alia barcha et tenere illud intra catenam in dicta barcha per IIIIor dies tantummodo et non plus, pro ipsum reponendo in una alia barcha quam expectat de Zupana pro mittendo illud extra Ragusium.
Officialles
Ser Andreas Dobre de Binçola, ser Nicolaus de Gondulla, ser Iunius de Sorgo, in minori conscilio facti fuerunt officialles ad cogitandum super responsione fienda ser Andree de Volczo ambassiatori Iadre pro facto lighe.
Tractus rector
Ser Unuçe de Mathessa in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Blaxii de Sorgo in questione quam habet ser Marinus Petri de Bucignolo cum tutoribus heredum Lampre de Zrieva.
Tractus rector
Ser Nicolaus de Zammagno in dicto conscilio tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione quam habet ser Clemens de Bodaça procuratorio nomine Bielçe eius uxoris cum tutoribus heredum ser Lampre de Zrieva.
Note: Baylia massariorum comunis pro blado
In predicto minori consilio more solito congregato captum fuit et data fuit balya [...] massariis quod possint accipere de mercimoniis mercatorum ad sufficienciam, prout eis videbitur pro meliori, pro precio que fieri contigerit et fuerint necessaria pro furnimento bladi pro civitate nostra Ragusii et ad risagum sive periculum comunis Ragusii.
Tractus per tesseram
Ser Andreas de Sorgo in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco domini rectoris ser Blaxii de Sorgo in questione quam habent procuratores fratrum predicatorum et Valli de Dulcinio cum tutoribus heredum Lampre de Zrieva.
Officialles
Ser Marinus Martoli de Bucignollo et ser Iunius de Georgio de Trippe in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad faciendum aptari viam Brenni.
Tractus per tesseram
Ser Nicolaus de Zammagno in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione quam habet ser Marinus de Goççe cum domina Nicoleta Iacobi de Sorgo.
Officialles
Ser Matheus de Georgio, ser Nichola de Gondula et ser Iunius de Sorgo in dicto minori consilio ellecti fuerunt ad faciendum et providendum super responsione fienda ser Cassotto de Trigurio.
Civis Ragusii
Thomas de Luchari de Spalatto filius quondam Nichole, in dicto minori consilio more solito congregato factus fuit et receptus pro cive civitatis Ragusii, cum oneribus, honoribus et angariis et utilitatibus prout sunt, percipiunt et subeunt alii cives civitatis Ragusii, ipso Thoma habitante in civitate Ragusii.
Qui Thomas in dicto consilio iuravit, manu tactis scripturis, dictis domino [...] rectori et consilio et in eorum manibus recipientibus nomine dominationis et regiminis civitatis Ragusii, fidelitatem predicte dominationi, rectori et consilio, et stare et obedire eorum mandatis, et sustinere ipsa onera et factiones cum dicto comuni Ragusii prout sustinent alii veri cives dicte civitatis Ragusii ac in futurum quomodocumque sustinebunt.
Dati iudices
Ser Dymitri de Benessa, ser Dobre de Calich, ser Zive de Poza, ser Zive de Volze in dicto minori consilio facti, ellecti et dati fuerunt iudices in questione quam habet ser Andreas de Mençe comes Stagni cum dona Legna uxore quondam ser Iacobi de Georgio.
Scribanus
Bube Nichi de Bube in dicto minori consilio more solito congregato factus fuit scribanus coche quam patroniçat Nixa de Pracho.
Fidancia illorum de Ledeniz
In dicto minori consilio captum fuit et data libera fiducia et libertas hominibus de Ledeniz quod possint venire Ragusium ad se concordandum cum hominibus Ragusii et aliis suis creditoribus et rusticis, et inde redeundo, duratura usque ad unum mensem proximum.
Note: Pro pulcellis de Catharo
In dicto minori consilio captum fuit per sex ex consiliariis dicti consilii, in quo erant novem consiliarii, de dando libertatem domine abbatisse pulcellarum Ragusii, quod in monasterio suo possit recipere in sorores suas et monachas unam filiam Nichxe de Buvaliza de Catharo et unam aliam filiam Maroe [...] de Catharo, domitellas (et non maritatas nec Note: cancell.) nec monachas.
Note: Pro tutoribus heredum quondam ser Lampre
In minori conscilio more sollito ad sonum campane congregato captum fuit de dando arbitrium et auctoritatem tutoribus heredum quondam Lampre de Zrieva nauliçandi et tractandi partem quam habet dictus quondam Lampre in navigio quod patroniçat Tumchus Milchovich, et illam risicandi ad viagia invicem cum aliis parcionalibus, et in hiis faciendi id quod eis videbitur pro meliori utilitate pupillorum.
Note: Pro fondicariis
In dicto conscilio captum fuit de deponendo fundicarios positos supra fundichum comunis Ragusii.
Note: Pro tutoribus Palchi
Tutoribus Palchi de don Dobre in minori conscilio more sollito congregato captum fuit de concedendo quod possint instituere Andruschum Lauriçich procuratorem ad exigendum id quod dictus Palchus habere debet a debitoribus suis et alia quecumque ipsi debenda. Qui tutores, videlicet ser Marinus de Croxi et ser Nalchus de Procullo, instituerunt dictum Andruschum procuratorem pro eis ad exigendum bona quecumque dicti Palchi, et in premissis tantum faciendi quantum ipsimet facere possunt.
(In minori conscilio a sono campane more sollito congregato quia pars quam habet quondam ser Lampre de Zrieva in chocha quam patroniçat Nixa de Prach fuit sequestrata ad peticionem ser Clementis de Bodaça, procuratoris domine Bielçe eius uxoris [...] Note: cancell.).
Ser Iunius de Sorgo, ser Matheus de Georgio et ser Nicolaus de Gondulla in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad faciendum responsionem ambassiatoribus nostris in Bossina.
Ruschus de Syruga in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat (ser Note: cancell.) Michael de la Bona.
Ser Iacobus de Gondulla, ser Marinus Martoli de Bucignollo in dicto minori conscilio facti fuerunt officiales ad faciendum reparari Plateam Ragusii lateribus, qui habeant arbitrium et liberam auctoritatem a presenti conscilio levandi lateres et alia oportuna pro dicta reparatione, undecumque poterunt prout facere potest presens conscilium.
Note: Pro chocha ser Petri de Rasti
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de levando ad naulum nostri comunis chocham, super qua positus est patronus conductor Nixa de Pracho, pro viagio Sicilie pro mittendo pro blado, et de dando dicte choche naulum ad rationem grossorum treginta pro singulla salma Sicilie quam portaverit ipsa chocha, eunte ad risichum et fortunam illius cuius est vel debet esse. Et qui ser Marinus Martoli de Bucignolo ex una parte, ser Marinus de Zrieva ex una alia parte, et tutores heredum quondam Lampre de Zrieva ex una alia tercia parte, contendebant et litigabant super dicta chocha, [captum] fuit quod dicta chocha vadat cum benedictione Dei ad dictum viagium ad utillitatem et risichum cuius debet esse et est ipsa chocha, salvis et reservatis iuribus omnium et singullorum habencium vel quibus spectant iura in ipsa chocha, in reversione dicte choche cognoscendis et terminandis vel antea ad requisitionem illorum ad quos spectaret. Et si dicta navis mutaret viagium quia non posset habere carichum in Sicilia, et esset oportunum ire ad alias partes pro caricho bladi, quod sindicus comunis qui fuerit cum dicta chocha, ultra ducentos ducatos quos hic comune mutuavit pro inviamento dicte choche, teneatur mutuare patrono conductori illius pro pagis marinariorum usque ad quantitatem ducatorum trecentorum auri, quantum fuerit oportunum pro pagis ipsorum marinariorum. (Pro quibus duc. IIIC se constituerunt plegios et paccatores comuni ser Dymiter de Benessa pro duc. sexaginta, ser Symon de Bona pro aliis duc. sexaginta et ser Marinus Martoli de Bucignollo pro residuo usque ad dictam summam pro quantitate recepta Note: cancell.).
Note: In margine: Cassa dicta plegeria quia navis non mutavit viagium et non habuit dictum impromptum.
Note: Pro ser Iunio de Sorgo
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de faciendo graciam ser Iunio de Sorgo de Ratcho petrario pro eius laboreriis.
Vlacota Dobroslavich in dicto minori conscilio factus fuit scribanus navigii quod patroniçat Palchus Bogoevich de Insulla de Medio, qui iuravit etc.
Ser Andreas Dobre de Binzolla, ser Matheus de Georgio, ser Nicolaus de Gondulla, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, facti fuerunt officialles ad providendum super mercatoribus forinsecis et super salle.
Ser Iohannes de Gradi tractus fuit loco rectoris in questione quam habet ser Marinus Martoli de Bucignolo cum tutoribus heredum Lampre de Zrieva.
Note: Pro uno precone
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum de recipiendo pro precone comunis Ragusii Sissoe de Cataro, si voluerit acceptare loco Millasii preconis qui refutavit.
Givchus Tomcevich de Callamotta in minori conscilio more sollito congregato factus fuit scribanus navis quam patroniçat Matolinus Pripçich de Ragusio.
Pribislavus magister a conderiis, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato confirmatus fuit pro uno anno proxime futuro cum sallario yperperorum decem pro anno, et deliberatum de dando eidem salarium anni preteriti, detrahendo eidem tantum quantum stetit extra.
In dicto conscilio captum fuit de scribendo ser Francho, quod debeat ire ad dominum Volch pro franchatione doanarum positarum per ipsum de novo, expensis comunis.
In dicto conscilio captum fuit de accipiendo de denariis gabelle Sancte Marie yperperos centum, et dare officiallibus deputatis ad reparationem Platee.
Ser Matheus de Georgio, ser Nicolaus de Gondulla, ser Aluisius de Goççe, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad responsionem fiendam ambassiatori Iadre super ligha.
(Die IIIIto iulli 1392, indictione XV. Rogatorum ballote XXII.
Pp. de induciando presens conscilium super responsione fienda ambassiatori nostro Iadre usque ad diem sabbati proximi. Captum per XIIII.
Sp. De induciando usque ad diem Lune proxime Note: cancell.).
Note: In margine: Cassum quia non debet hic esse.
Officialles
Ser Matheus Viti de Benessa, ser Marinus de Goççe, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad scribendum vinum per civitatem.
Note: Pro tutoribus heredum Vlachi
Ser Nicolao de Mençe, ser Iacobo de Gondulla et uxori Vlachi de Lucha, tutoribus heredum Vlachi de Lucha, in minori conscilio datum arbitrium et libera auctoritas se concordandi cum Blaxio de Machxi pro debitis et aliis que habent agere cum eo, et possendi obligare pro predictis bona dictorum heredum eidem Blaxio, et in hiis faciendi quicquid eis videbitur pro meliori.
Note: Pro tutoribus filie Sinchi del Gallo
Petro de Iachussa et Blaxio de Machxi, tutoribus filie Synchi del Gallo, in dicto minori conscilio datum fuit arbitrium et libera auctoritas vendendi domum quam emerunt pro dicta herede, pro satisfaciendo Petro de Iacussa de debito quod habere debet ab ipsa, pro precio quo melius poterunt, pro maritando dictam pupillam.
Preco factus
Maro Millachovich in dicto minori conscilio factus fuit et receptus pro precone comunis Ragusii loco Millassii preconis qui refutavit, cum salario, pactis et condicionibus quibus alii.
Contra venientes de locis pestiferis
In dicto minori conscilio captum fuit de ponendo unam barcham cum VI hominibus ad custodiam illorum qui veniunt de locis pestiferis.
Note: Pro mercatoribus
In dicto conscilio captum fuit de vetando merchatoribus paratis ad viagium Sclavonie, quod non vadant usque ad prima nova que inde habebimus.
Note: adscriptum: Cassum fuit per conscilium.
Massarius
Ser Gavçe de Poçça in dicto minori conscilio factus fuit massarius comunis loco ser Nalchi de Procullo.
Note: Pro fratribus de Stagno
In dicto conscilio captum fuit de solvendo fratribus minoribus Stagni doanam macinature bladi quod macinaverint in Stagno pro usu eorum conventus.
Note: Pro calce Give de Poçça
In dicto conscilio captum fuit de accipiendo a ser Give de Poçça totam calcem eius chalcharie quam fecit in [...] pro yperperis novem centenarium, dando illam ad locum laborerii Stagni, conductam omnibus suis expensis, et abatendo eidem dictum precium ad eius debitum doane vini.
Scribanus
Ratchus Milsich in minori conscilio ultrascripto factus fuit scribanus navis quam patroniçat Maroe de Punçi. Qui iuravit officium suum exercere fideliter et legaliter secundum formam statutorum.
Civis
Iurech Nichsich de Novaberda in dicto minori conscilio factus fuit civis Ragusii et receptus ad civillitatem Ragusii prout sunt alii cives, cum pacto quod veniat ad habitandum cum eius familia in Ragusio. Qui iuravit fidelitatem domino rectori et conscilio, pro comuni recipientibus, et hobedire mandatis civitatis, et substinere quecumque honera civitatis, prout alii cives.
Officiales
Gine Lessevich et Matchus Dragun in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officiales ad mundandum unum conductum.
Consul
Ser Marinus de Gradi in dicto minori conscilio factus fuit consul in Sancto Demitrio Blaxio de Machxi, in questione quam habet cum Cherve de More ibi consulle.
Consul
Ser Franchus de Baxillio in minori conscilio more sollito congregato factus fuit consul merchatorum Ragusii in Novaberda.
Consul
Ser Marinus de Gradi in minori conscilio more sollito congregato factus fuit consul loco Cherve de More in Sancto Dymitri, in questione quam habet Bogavçe Ocrugli cum dicto Cherve.
Note: Pro caseo
In dicto conscilio captum fuit quod quillibet qui habet caseum venalem et ultra usum familie sue in Ragusio, debeat illud denunciasse et facisse scribi in cançellaria Ragusii usque ad III dies proxime futuros, sub pena perdendi illum caxeum et solvendi pro pena yp. quinque. Et quod quicumque emet vel conducet caseum in Ragusio ultra usum familie, similiter infra III dies a die quo illum habuerint in domo, debeant denunciasse et scribi fecisse sub dicta pena.
Note: In margine: Bannitum per Obrad preconem.
Tutores
Pripçe Utolçich et Georgius Radoslavich, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, facti fuerunt tutores heredi quondam Radoslavi filii Maroe de Gruxi.
Note: Pro Petro Ungaro pictore
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato, ex auctoritate maioris conscilii a dicto minori conscilio habita, die IIIIto iulii captum fuit de confirmando magistrum Petrum Ungarum ad salarium nostri comunis a die finiti sui termini, videlicet [...] usque unum annum proxime futurum, et de dando eidem de salario pro dicto anno duc. viginti quatuor et domum cum stacione, cum hac condicione, quod comune teneatur ipsi mutuare dicto pictori supra dictum salarium duc. decem quando ipsos voluerit, et si voluerit ire extra districtum Ragusii possit ire pro III mensibus, non livrando salarium pro tempore quo steterit. Et quod dictus Petrus teneatur exercere artem pictorie in Ragusio pro tempore quo stabit ad salarium, et laborare et tenere secum ad artem I famulum Ragusinum.
Tractus rector
Ser Petrus de Saracha in dicto conscilio tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione quam thesaurarii Sancte Marie habent cum heredibus Givchi Longi.
Note: Pro ministro fratrum
In dicto conscilio captum fuit de donando ministro fratrum minorum pp. V in rebus in eius recessu.
Note: Pro Radasin
Radassino tibicini in dicto minori conscilio fuit concessa licencia eundi Ariminum pro inveniendo sibi unum socium tibicinam ad salarium nostri comunis, et standi in dicto viagio per unum mensem livrando soldum.
Note: Pro cisterna
In dicto conscilio captum fuit de ponendo LX brachia chanalium in monasterio Sancte Clare pro conducendo aquam in cisterna que fit ibi prope, et de dando pro faciendo dicta canalia ser Nicolao de Mençe pp. CL qui scribantur eidem ad sallinarios comunis.
Note: Contra Tragurinos propter pestem
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de expediendo unam ladiam cum tribus hominibus pro mittendo extra districtum Ragusii illas personas que venerunt de Tragurio ubi est pestis, et de accipiendo pp. XXXV a sallinariis pro expeditione barche.
Note: Pro mercatoribus de Euscopie
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando fidem illis de Euschopie de villa de Lidiniçe quod possint venire Ragusium et redire ad eorum beneplacitum liberi et securi a quibuscumque debitis et lamentis factis supra ipsos, pro se concordando, usque per totum mensem septembris proximi.
Ser Andreas de Sorgo, ser Symon de Bona, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt extimatores unius possessionis fratrum predicatorum in Gravossio quam vult accipere ad affictum Nixa Merçinovich.
Dicti extimatores extimarunt dictam possessionem bene sollutam et locatam pro pp. VIII annuatim.
Marinus Blaxii de Gradi in minori conscilio a sono campane more sollito congregato franchatus fuit et liberatus a tutella et subiectione tutelle, quod a modo in antea possit facere facta sua tamquam homo etatis et sui iuris et arbitrii.
Ser Symon de Bona, ser Iacobus de Gondulla, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt extimatores unius possessionis monasterii Sancti Symeonis de Ragusio posite in Gravossio, quam vult accipere ad affictum a dicto monasterio ser Andreas de Sorgo. Dicti extimatores extimarunt dictam possessionem soldi circha duo cum dimidio ad rationem gr. XV pro soldo, quod det pro affictu pp. III, gr. I 1/2 pro tota.
In dicto minori conscilio captum fuit de solvendo ser Matheo de Gradi pro sallixando et aptando rugam per quam itur ad eius domum ratam consuetam aliis solvi per comune.
Note: Pro Colino de Florencia
Collinus de Florencia quondam Georgii in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, receptum ad {citatinanciam} Ragusii, quod de cetero gaudeat et fruatur omnibus graciis, beneficiis, honoribus et exemptionibus quibus gaudent ceteri cives Ragusii, cum hoc quod sicut gaudet graciis, ipse versa vice iuret fidelitatem et hobedientiam regimini et comuni Ragusii, et promittat facere et substinere quascumque factiones, angaridia et honera civitatis, prout faciunt et substinere tenentur alii cives Ragusii. Et quod non possit cum eius familia et habitatione recedere de Ragusio propter deserere civilitatem Ragusii et ire ad habitandum ad alias partes. Et quod si quo tempore recederet de Ragusio cum eius familia propter ire ad habitandum et vitam suam trahendum ad alias partes, quod teneatur solvere comuni Ragusii ducatos quingentos auri.
Qui Collinus dictam {citadinaciam} acceptavit et iuravit et se supposuit predictis omnibus ut supra contentis.
Note: Pro Martucio de Barullo
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de dando fidem Martuzio Adde quod quantum est pro debito comunis, possit venire libere et secure Ragusium, stare, et redire tempore sibi grato.
Note: Pro rectore
Dominus rector ser Marinus de Bodaça in dicto minori conscilio absolutus fuit a curia malleficiorum et a ratione camerariorum.
Note: Pro salle dando ser Ursio de Zamnagno
In dicto minori conscilio captum fuit de dando de salle comercli Ragusii usque ad quantitatem quatuorcentum modiorum ser Ursio de Zamnagno in credença usque ad quatuor menses inchohandos a die quo acceperit sal, pro precio quo venditur, ipso dante plegeriam de solvendo ad terminum pro salle quod accipiet ad dictam quantitatem.
Note: Pro tutoribus Paluschi de Bonda
In dicto minori conscilio captum fuit de [dando] arbitrium et liberam auctoritatem tutoribus Paluschi de Bonda quod possint dare dicto Palusco de denariis quos habent in comuni perperos centum, quod se probet et trafichet cum illis.
Note: Pro ser Martolo de Zammagno
Ser Martolus de Zammagno in minori conscilio a sono campane more sollito congregato absolutus fuit a subiectione tutorum et quod a modo inantea possit facere libere facta sua et se obligare prout homo legiptime etatis et sui iuris.
De conscilio rogatorum
Ser Clemens Marini de Goçe in dicto conscilio factus fuit de conscilio rogatorum loco ser Andree Dobre de Binçolla.
Extimatores
Ser Nicolaus de Gondulla, ser Symon de Bona, facti fuerunt extimatores unius chasalis canonicatus Federici de Goçe.
Officialles
Ser Iohannes de Gradi, ser Nicolaus de Gondulla, ser Clemens Marini de Goççe, in dicto minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officialles ad cogitandum super modis tractandis cum Zore de Bochsa pro facto mercati de Berstanicho, et cum episcopo Curzulanensi pro factis Stagni.
Note: Officialles pro affictubus terrenorum comunis
Ser Marinus Martoli de Bucignollo, ser Raphael de Goççe, ser Michael de Mençe, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officiales ad exigendum affictus terrenorum comunis.
Note: Pro terris comunis
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de faciendo cridari in locis solitis quod nullus homo nullaque persona audeat nec pressumat seminare vel seminari facere in aliquo loco in terris comunis positis in terra firma, sub pena perperorum XXV pro quollibet et quallibet vice.
Officialles ad custodiam vini
Ser Nixa Give de Poçça, ser Savinus de Baballio, ser Matheus de Dersia, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad custodiam vini pro vindemiis proximis quod non portetur vinum prohibitum.
Vicecomes Brenni
Radin Vissinich in minori conscilio a sono campane more sollito congregato ellectus fuit pro vicecomite Brenni loco Bogavcii vicecomitis, finito anno dicti Bogavçii, cum salario, modis et condicionibus quibus fuerunt alii vicecomites dicti loci.
Note: Pro heredibus Give de Mençe
In dicto captum fuit, ex auctoritate maioris conscilii, de faciendo instrumentum debiti supra nostrum comune heredibus quondam Give Mathe de Mençe de perperis receptis ab eius tutoribus in comune, dando eis quinque pro centenario.
Note: Gracia facta pro cupis
Ser Macho de Drago in minori conscilio sollito a sono campane more sollito congregato captum de faciendo eidem graciam trahendi de Ragusio quatuor milliaria cupporum solvendo doanam ordinatam.
Gracia facta
Ser Trippe de Buchia similiter facta fuit gracia trahendi de Ragusio quatuor centenaria cupporum solvendo dovanam.
Note: Pro terris comunis
In dicto minori conscilio captum fuit de faciendo quinque officialles qui provideant de terris comunis pastinatis vel occupatis per aliquos a Civitate Antiqua usque in Palliçe, ac eciam de terris Sclavorum existentibus ad confinia, ac quod de novo non pastinentur vel occupentur.
Officialles
(Ser Symon de Goççe - R Note: cancell.), ser Symon de Bona loco dicti Symonis de Gocce. (Ser Marinus Petri de Bucignolo - R., ser Iacobus de Gondula loco ser Marini de Bucignolo die 26 iunii 92 Note: cancell.), 1395 XVI mensis marcii ser Michael de Mençe – electus. (Ser Marinus de Croxi Note: cancell.), ser Michael de Resti die XXIIIIor madii 1395. Ser Iunius Trippe de Georgio – R. (Ser Iunius de Sorgo – R Note: cancell.), ser Marinus Martoli de Bucignolo, officiales facti ad predicta.
MCCCLXXXXIII, die IIIIto iunii. In minori conscilio more sollito congregato captum fuit quod predicti officialles debent esse in officio illis commisso donec determinaverint super dictis occupacionibus.
Contra dompnum Marinum de Dulcinio
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato, ex auctoritate maioris conscilii, captum fuit de precipiendo dompno Marino de Dulcinio et eius attinentibus quod non procurent amplius facere venire literas regimini Ragusii pro franchatione ipsius dompni Marini a sentencia qua religatus fuit a civitate Ragusii per quinquenium.
Note: Pro predicto
In dicto conscilio captum fuit de ponendo penam attinentibus dicti dompni Marini ducatorum centum auri quod non procurent contra predicta, pro singullo contrafaciente.
Note: Pro predicto
Item quod si dictus dompnus Marinus procuraverit aliquas literas contra predicta et quod repertus fuerit quod ipse fuerit causa dictarum literarum, quod sit religatus per sentenciam a civitate Ragusii per alios quinque annos ultra primos quinque quibus est religatus. Et quod attinentes sui teneantur ipsi dompno Marino hec significare et procurare habere responsum ab eo de mandato huiusmodi ipsi insinuato.
Vicecomes Brenni
In dicto minori conscilio Millos Duçen ellectus fuit pro vicecomite Brenni loco Bogavçii Pellilleç, cum salario, modis et condicionibus quibus est dictus Bogavç et fuerunt alii precessores, et captum fuit de scribendo eidem per unum cursorem, et si acceptaverit, ipsum expectare donec veniet.
Note: Pro ser Clemente de Goççe et fratribus
In dicto minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de citando Novachum Machiedon quod usque ad unum mensem cum dimidio a die receptionis literarum veniat vel mittat suum legiptimum procuratorem et responditorem et paccatorem pro libris nonaginta quinque argenti quod petit ab eo ser Clemens Marini de Goççe et fratres, occaxione unius potestatis date ipsis fratribus de Goçe per regem Bossine supra dictum Novachum de dictis libris argenti, pro resto solutionis gabelle de Sreberniça et de Ponor.
Note: Pro pascullis Puncte Stagni
In dicto minori conscilio captum fuit quod quicque pasculaverit per Punctam Stagni ultra sua confinia cadat a modo in antea ad penam consuetam et dicta pena veniat in comune, et quod capitaneus debeat ipsam penam exigere et de ea facere rationem comuni, et de tempore preterito pena sit remissa.
Note: Pro ser Volczo de Babalio pro bobus Radicii
In dicto minori conscilio captum fuit de scribendo ser Andree comiti Stagni quod de illis decem bobus Radicii qui sunt in Stagno, novem consignet ser Volczo de Baballio quod illos vendere possit et facere de eis id quod fuit ipsi ordinatum pro parte dicti Radiçii, et decimum bovem consignet illi mulieri cui scriptum fuit antea pro bove quem unus homo dicti Radicii tenebatur dicte mulieri.
Officialles patagi Zoncheti
Ser Symon de Goççe, ser Volczo de Baballio, in ultrascripto minori conscilio facti fuerunt officialles supra patagum Zoncheti.
Note: Pro navigio Matolini
In dicto conscilio captum fuit quod navigium Matollini quod debet ire Venecias portet marinarios et ballistarios prout captum fuit antea, Vo ianuarii proxime preteriti, quando ivit Venetias, et modo et forma quibus tunc portavit.
Note: Pro stationibus incantandis
In dicto minori conscilio captum fuit de incantando omnes staciones comunis.
Note: Pro grano
In minori conscilio predicto more solito congregato captum fuit de mittendo navillium Vlachotte pro grano in Sciciliam pro nostro comuni.
Scribanus
Pocriza filius Trippe de Golebo in dicto minori consilio more solito congregato factus fuit scribanus navis latine Pauli de Insula de Medio vocate Sanctus Nicholaus. Et iuravit etc.
Note: Pro Bachoe
In dicto minori consilio congregato ut supra ser Bachoe de Bassilio capitaneo Punte facta fuit gracia et licencia per decem dies possendi ire ad Stagnum et ad alias vineas cum occaxione suarum vindimiarum, non livrando soldum per ipsos decem dies.
Officiales de nocte
Ser Syme de Goçe, ser Nichxa de Zamagno, ser Nichola de Zorzio, (ser Marinus de Rasti Note: cancell.), ser Raphael de Goze, ser Petrus de Palmota, ser Marinus Petri de Buzignolo, in dicto minori consilio more sollito congregato ellecti et facti fuerunt officiales per totum mensem octubris proximi ad eundum de nocte per civitatem Ragusii causa obviandi furibus et malefactoribus, et ipsos fures et malefactores capiendi et investigandi cum quanta industria et solicitudine poterint.
Scribanus
Domchus Ratchovich factus fuit scribanus in dicto minori consilio navis vocate Sancta Maria et Sanctus Antonius cuius est patronus Thomadus Zvetanovich. Qui iuravit etc.
Note: Pro cocha
In predicto minori consilio more solito congregato captum fuit de inveniendo et recuperando denarios pro spazamento choche hic nunc existentis.
Rector tractus
Ser Unuce de Matessa in minori consilio extractus per teseram loco domini rectoris ser Andree Dobre de Binçola in lite quam habiturus est idem ser Andreas rector cum quodam suo homine de Puncta.
Note: Pro domina Nicholetta
In dicto minori consilio more solito congregato, captum fuit per undecim ex eis, de portando ad consilium maius de facto sententie late contra dominam Nicholettam uxorem quondam ser Iacobi de Sorgo de gratia per eam postulata, in quo consilio magno sint ad minus LX consiliarii, secundum formam statuti positi in fine sexti libri de modo et ordine servando in petitionibus etc.
Note: Pro epitropis Drase de Catharo
In dicto minori consilio congregato ut supra fuit captum de dando et solvendo aliquos denarios quos habebat in nostro comuni Draxa filia quondam Luce de Buchia de Catharo, Triphon Petri de Buchia epitropo, existentibus prius ipsis denariis liberis et franchis si per aliquam personam essent quomodolibet sequestrati, prout de ipsa epitropia patet in testamento dicte Drase rogato per Filippum Gentelucii de Auxino olim iurati notarii comunis Cathari MCCCLXX, et transcripto sive transumpto per dom Triphon Iartum[?] rectorem sancte Marie de Gurgite Catharensi iuratum notarium comunis Cathari.
Note: Pro navilio pro grano
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de spazando et mittendo navigium modo pro grano pro nostro comuni.
Note: Pro imprestito
Item in predicto minori consilio congregato ut supra captum fuit de portando ad maius consilium de faciendo et imponendo prestitum pro grano emendo pro nostro comuni.
Note: Pro rectore
Dominus rector ser Andreas Dobre de Binzola in dicto minori consilio absolutus fuit a racione camerariorum comunis.
Note: Officiales pro imprestito etc
Ser Clemens de Goze Marini, ser Stephanus de Luchari, ser Matheus de Georgio, ser Marinus de Bona, ser Blaxius de Sorgo, in dicto minori consilio more solito congregato facti et ellecti fuerunt officiales ad inveniendum et imponendum imprestitum inter cives Ragusii de ducatis quatuor milibus auri, vigore et occaxione reformacionis facte in maiori consilio die penultimo augusti proxime preteriti, videlicet pro municione bladi etc.
Extimatores
Ser Volze de Baballio, ser Michiel de Martinussio, in dicto minori consilio more solito congregato facti et dati fuerunt extimatores ad extimandum damnum datum in vinea scribani choche.
Note: Pro locis [fratrum] minorum
In dicto minori consilio congregato ut supra captum fuit de portando ad consilium maius absque alia requisitone de facto locorum fratrum minorum, que dicuntur et proposita sunt fieri de vicariatu Bossine in locis de Brenno et de Umbla.
Note: Pro consilio convocando
In dicto minori consilio captum fuit de faciendo et vocando consilium maius die sabbati proximo pro predictis et certis aliis de causis.
Note: Pro ser Trippe
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de recipiendo a ser Trippe de Buchia yperperos quinquaginta quos tenetur comuni pro affictu duorum annorum stacionis quam habet ad affictum ab ipso comuni, in denariis quos debet recipere a comuni ad officium sallis, et abbatendo eidem dictos yperperos ad dictum officium pro receptione.
Note: Pro Vitcho de Rasti
In minori consilio more solito congregato captum fuit de cassando tutores Vitchi filii quondam Valchi de Rasti qui nunc est maior XVIII annorum et bone vite, et ex nunc ipsos tutores cassaverunt, ita quod ammodo possit eius bona sine ipsis ministrare, et hoc secundum formam ordinamentorum Ragusii.
Extimatores
Ser Volze de Baballio et Angelus Cazich facti et dati fuerunt extimatores ad extimandum damnum datum in vinea ser Iacobi de Gondula in Zonchetto.
Note: Scribanus
(In dicto minori consilio [...] factus fuit scribanus navis vocate Note: cancell.).
Note: Pro ser Matheo
(Ser Matheo de Georgio in dicto minori consilio facta et data fuit gracia et licencia quod possit ire Dolzignum, ita tamen quod ibidem non vigeat pestis, et quod si intrabit Dolzignum et ibidem esset pestis, quod stet in eius reversione extra Ragusium et districtum per unum mensem, ita quod infra ipsum terminum intrare et venire non possit, secundum ordines. Et in dicta eius reversione si aliter non posset probari de ipsa peste an esset in Dolzigno, deferatur sacramento ipsi ser Matheo de predictis, prout videbitur domino rectori et eius consilio minori. Note: cancell.)
Note: In margine: Cassum de mandato domini rectoris.
Note: Pro ser Matheo de Georgio
Ser Matheo de Georgio seu ser Nalcho eius fratri facta fuit gracia quod possint ire Dolzignum et ibidem in terram descendere, verum si mortalitas ibi non sit, et si pur vellet descendere in terram et esset mortalitas ibidem, quod possit descendere, sed stet ille qui ex ipsis fratribus iverit per unum mensem extra Ragusium et districtum. Et in eius reversione defferatur sacramento ipsi ser Matheo vel ipsi ser Nalcho, videlicet quis eorum iverit, an pestis fuerit in Dolzigno vel non, et de hoc stetur sacramento illius qui iverit ex ipsis fratribus. Et si non descenderet ibidem in terram, quod possit venire libere in Ragusium.
Suprascriptus ser Matheus fuit reversus a Dulzigno et se presentavit et iuravit ad sancta Dei evangelia corporaliter, tactis scripturis, quod in ipsa terra Dulzigni hodie non viget mortalitas.
Note: Pro officialibus ad reparacionem Platee
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de accipiendo iperperos centum ad fondichum pro dando ser Marino Martoli de Buzignolo et ser Iacobo de Gondula pro faciendo reaptari Plateam Ragusii.
Note: Extimatores
(Ser Pasque de Chabogha et ser Zore de Palmota Note: cancell.) ser Andreas Symoni de Binzola et ser Pasque de Chabogha in dicto minori consilio dati et facti fuerunt extimatores ad extimandum damnum {damnum} in vinea ser Zive de Menze in Umbla.
Note: Pro chocha nauliçata
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de levando ad naulum nostri comunis chocham quam patroniçat Nixa de Prech pro mittendo pro blado ad partes Turchie et Romanie.
Note: Pro predicta
In dicto conscilio captum fuit et firmatum cum ser Marino Martoli de Bucignolo et ser Marino Petri de Zrieva presentibus et naulizantibus dictam chocham, quod dicta chocha habeat de naulo a nostro comuni pro caricho quod portaverit grossos XXX pro singulla salma furmenti quam portaverit, ad rationem salme Sicilie, caricando dictam chocham de blado comunis ad salvamentum choche et charichi, et dimittendo ponere in dicta navi modium unum pro singullo marinario qui iverit cum dicta chocha. Et quod dicta chocha debeat portare ad minus marinarios XXXV, et ire cum aliis condicionibus quibus massarii comunis ipsam chocham nauliçabant, et quod dictam navim debeant mittere fulcitam omnibus coredis et aliis necessariis ad dictum viagium.
Note: Pro navigio Marini de Ponçi
In dicto minori conscilio captum fuit de levando ad naulum comunis nostri navigium Marini de Ponçi pro mittendo illud pro blado ad partes Turchie et Romanie.
Note: Pro imprestito
In dicto minori conscilio captum fuit de faciendo publicam cridam quod quillibet cui impositum est imprestitum per comune, debeat solvisse dictum imprestitum in comune usque per totum mensem presentis septembris, sub pena solvendi in (in) comune pro pena tantum quantum est quartum imprestiti sibi impositi.
Note: Pro Vitcho de Rasti
In dicto conscilio captum fuit quod tutores heredum quondam Valchi de Rasti debeant facere rationem administracionis bonorum dictorum heredum Vitcho filio dicti quondam Valchi et ipsi Vitcho assignare denarios et alia bona dicti quondam Valchi ad administrandum, et hoc quia ipse Vitchus attigit ad etatem XVIII annorum et habitus fuit pro sufficienti ad administrationem dictorum bonorum, ita tamen quod ipse Vitchus teneatur fratribus suis de administracione ipsorum bonorum facere rationem cum pervenerint ad etatem legiptimam, secundum ordinem statuti.
Note: Pro officialibus pestis
In minori consilio more solito congregato captum fuit de dando libertatem et data fuit balya et libertas [...] officialibus deputatis super peste etc., quod possint imponere penas et precipere patronis et marinariis barcharum et navigiorum et dare illos ordines et vetationes quas et quos sibi videbitur pro meliori circha eorum officium, et providendi prout eis videbitur pro meliori pro salvacione civitatis Ragusii et conservacione sanitatis.
Note: Pro dompno Andrea cancellario Stagni
In dicto minori conscilio captum fuit quod dompnus Andreas cancelarius Stagni habeat in custodia sua omnes res comunis existentes in Stagno, et quod ex illis aliquid non concedat alicui absque licencia minoris conscilii, et quod pro custodia predictarum rerum habeat de salario a nostro comuni annuatim pp. decem.
Note: Pro grano et ordeo
In dicto minori consilio captum fuit de mittendo ipsam chocham ad carichandum solum de grano, et dictum navigium Marini de Ponzi ad carichandum de ordeo pro nostro comuni.
Sequestrum factum ser Matheo
(In dicto minori consilio captum fuit de faciendo preceptum ser Matheo de Georgio quod illa bona que habet penes se de bonis Iure de Balsa vel eius uxoris, quod non debeat eisdem restituere (nisi consensu et licencia dominationis Ragusii Note: cancell.) nisi prius det scire dominationi Ragusii.
Et interogatus idem ser Matheus per dominationem si habet penes se de bonis predicti Iure vel uxoris usque ad quantitatem valoris ducentorum ducatorum, dixit quod sic de bonis dicte uxoris dicti Iure Note: cancell.).
Note: In margine: Die VIII ianuarii 1394 cassum per reformationem minoris coscilii die suprascripto.
Famulus
Obraz Iuroevich factus fuit famulus regiminis Ragusii in predicto minori consilio.
Officiales
Ser Aluixius de Gozze, ser Iunius de Trippe de Georgio et ser Iunius de Sorgo, facti sunt officiales pro edificando loca monasteriorum fratrum minorum de vicariatu Bossine, secundum partem captam in minori consilio super predictis.
Officiales
Ser Andreas Dobre de Binzola, ser Nichola de Gondula et ser Clemens Marini de Gozze, facti sunt offitiales in dicto minori consilio ad cognoscendum et providendum de damnis que dabuntur et occurrent quomodo in vineis et terris civium Ragusii, tam in uvis quam in paschulando et putando et quolibet alio modo vel causa, et ad providendum et dandum illos ordines super premissis qui videbuntur eis fore pro meliori pro damnis evitandis.
Note: Pro vino de Vergato
In dicto minori consilio captum fuit quod quilibet qui habet vinum in Vergato possit illud facere conduci infra decem dies mensis octubris proximi Ragusium absque ulla pena.
Note: Pro domino rectore
Dictus dominus rector ser Iunius de Georgio in dicto minori consilio absolutus fuit et liberatus a racione nostri comunis.
Note: Prohibicio Sclavonie
In dicto minori consilio congregato ut supra captum fuit de vetando quod nullus mercator Ragusii de Ragusio vadat et faciat viam Sclavonie donec fuerit aliud deliberatum per presens minus consilium et provisum in predictis.
Note: Pro magistro Angelino a galeis
Magister Angelinus de Recholiverio Ianuensis in minori consilio more solito congregato, ex auctoritate et balya data ipsi minori consilio per maius consilium, hodierna die sallariatus et confirmatus ac acceptus fuit ad sallarium et servitia comunis Ragusii, incipiendo die primo mensis octubris proximi pro uno anno proximo, cum modis, pactis, sallario et condictionibus contentis et descriptis in maiori consilio die XVIII februarii MCCCLXXXX primo, salvo et reservato quod comune Ragusii possit et ei licitum sit accipere penam florenorum quinquaginta auri ipsi magistro Angelino, si dominationi placuerit, in quam ipse magister Angelinus incursus est dominationi maxime eo quia non venit ad serviendum in termino prout et secundum formam dicte reformationis.
Qui magister Angelinus die suprascripto in dicto minori consilio acceptavit et iuravit etc. ut supra.
Cives
Dymitri filius quondam Iohannis de Pera, Iohannes Montenarius de Caffa, Petrus de Utri filius quondam Simonis spatarii, in dicto minori consilio accepti et facti sunt cives civitatis Ragusii, cum honoribus, oneribus et condictionibus et anghariis civitatis predicte.
Qui suprascripti separatim, delato eis sacramento, iuraverunt ipsi domino rectori et consilio, nomine dominationis Ragusii recipientibus, quod perpetuo et ubique erunt verbo et facto pro posse obedientes et fideles, et in augmentationem dominationis et civium Ragusii tamquam boni et veri cives eiusdem.
Scribanus
Domenichus de Stroya in dicto minori consilio factus et creatus fuit scribanus navis Marini de Ponzi quam ipsemet patronizat. Qui iuravit etc.
Officiales super galleis
Ser Andreas Dobre de Binçolla, ser Matheus de Georgio, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officiales ad faciendum fieri galleas et brighantinos prout ordinatum fuerit per comune.
In minori conscilio predicto captum fuit de mittendo unum nobillem Raguseum de voluntate pro sindico comunis cum chocha quam mittit comune Ragusii ad caricandum bladum pro comuni ad partes Turchie et Romanie.
Note: Pro sindicho ad partes Romanie
Ser Matheus de Gradi in dicto minori conscilio assumptus et firmatus fuit pro syndico comunis mittendus ad partes Turchie et Romanie ad carichandum et emendum blada pro comuni, cum infrascriptis pactis et condicionibus cum ipso ser Matheo contractis et firmatis, videlicet quod ipse ser Matheus sit paratus et ire debeat pro comuni cum chocha patroniçata per Nixam de Prach, nauliçata per comune ad dictas partes, et cum dicta chocha recedendo de Ragusio debeat ire et emere furmentum et alia blada, et omnia alia necessaria pro comuni facere, secundum quod eidem fuerit commissum per massarios bladorum comunis Ragusii et in ipsorum commissione continebitur. Et quod factis et completis hiis que eidem fuerint commissa per dictos massarios vel hiis per eum super commissis fieri poterunt, quod ipse ser Matheus debeat reverti Ragusium cum dicta chocha. Et quod si ipse ser Matheus non investiret omnes denarios ipsi datos per comune, ita quod aliqui superhabundarent, quod in recessu suo de ultimo portu ubi caricabit, debeat in presentia patroni et scribani dicte choche hostendere denarios qui eidem superhabundaverint de denariis comunis, et ipsos in capsella ponere in eorum presentia, et portare Ragusium, et de eis nullum expendere. Et quando cum benedicione Dei applicabit Ragusium, infra unum diem debeat ipsos denarios superhabundatos restituere dictis massariis. Et quod ipse ser Matheus syndichus in hoc viagio quod faciet pro comuni non possit emere blada pro se nec pro alio, salvo quam pro comuni. Omnem vero aliam speciem merchanciarum pro se vel aliis facere et tractare possit, dummodo per ipsas mercancias in aliquo non impediat vel differat facta comunis ipsi commissa in eundo vel redeundo. Et quod pro hoc [Page 55r] viagio ipse ser Matheus habeat a comuni pro eius salario, provisione et premio ad rationem ducatorum decem et octo auri pro singullo mense quo steterit in dicto viagio, computando a die quo recesserit usque ad diem quo huc applicabit, et ultra etiam habere debeat a comuni unam chameram in dicta chocha expensis comunis, in qua vel alia parte choche caricare possit, ultra res quas portaverit oportunas pro persona sua, usque ad quantitatem quinque sarcinarum aliarum rerum vel mercium suarum.
Terminus super imprestito
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de prolongando terminum debentibus solvere imprestitum usque cras per totam diem crastinam peremptorie, sub pena quarti alias posita.
Tractus rector
Ser Petrus de Saracha in dicto minori conscilio tractus fuit loco rectoris ser Iunii de Sorgo in questione ser Nicolai de Georgio.
Scribanus
Ser Marinus de Ghetaldo in dicto minori conscilio factus fuit scribanus choche quam patroniçat Nixa de Prach.
Note: Tractus pro rectore
Ser Symon de Bona in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit loco rectoris ser Iunii de Sorgo in questione quam procuratores fratrum minorum intendunt habere cum epitropis quondam Bartholomei de la Dona.
Officialles
Ser Iohannes de Gradi, ser Marinus de Bona, ser Clemens Marini de Goçe, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facti fuerunt officialles ad cogitandum de responsione fienda super protextu misso per Catarinos, et ad reportandum id quod ipsis videbitur conscilio rogatorum.
Note: Pro ser Marino de Chabogha
Ser Marino de Chaboga capitaneo custodie de nocte facta fuit gracia per octo dies, de voluntate ser Michaelis de Menze eius socii, quod possit ire Berstanichum et ab inde citra.
Note: Pro Marino de Ponz
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de marinariis decem septem etc. pro nave Marini de Ponz (itura de presenti in viagium Note: cancell.).
Note: Pro eodem
In dicto minori consilio captum fuit de providendo et dando dicto Marino de provisione de denariis nostri comunis pro viagio quod fecit de blado empto pro nostro comuni de ip. viginti.
Note: Pro gracia facta Ianuensibus
In dicto minori consilio captum fuit de faciendo graciam navilio Ianuensi de quo est patronus Gillifortus, quod possint trahere de Ragusii libras ducentas casei et sachos quinque biscotti.
Tutores
Poncho Millanovich et Michoe Merenich de Zuppana in dicto minori conscilio creati et dati fuerunt tutores legitimi Ratcho Zvetanovich de Zuppana minori, heredi dicti Zvetan et bonis eius, ita quod ipsi tutores possint et debeant administrare dicta bona hereditaria, et quod teneantur et debeant reddere rationem administrationis, secundum quod tenentur et debent secundum formam statutorum et ordinationum Ragusii. Et iuraverunt etc., ac obligaverunt etc.
Scribanus
In dicto minori consilio more solito congregato Ratcho {Thologia} creatus et factus fuit scribanus navis quam [...]. Qui iuravit etc.
Rector
Ser Simon de Bona tractus fuit per teseram rector in questione quam habet Ratchus Theologia cum ser Marino Martoli de Buzignolo.
Extimatores
Ser Martolus de Zereva, ser Volze de Baballio, ellecti et dati fuerunt ad videndum terrenum ecclesie Sancti {Simeonis} in Malfo pro (dando et Note: cancell.) extimando ser Dymitri de Benessa et ser Simoni de Bona, et refferant in presenti consilio.
Extimatores
Ser Dymitri de Benessa et ser Simon de Bona ellecti et dati fuerunt ad videndum et extimandum terrenum in Malfo monasterii de Lacroma prope ecclesiam sancti Stephani, pro quanto precio poterit et debuerit affictari per abbatem dicti monasterii, et reportetur in presenti minori consilio.
Note: Pro sindico
In dicto minori consilio captum fuit de faciendo preceptum patronis et marinariis ambarum navium, videlicet choche et illius Marini de Ponzi, quod per istud viagium debeant obedire ser Matheo de Gradi sindico nostro, in eundo, stando et reddeundo, et in hiis que fuerint oportuna.
Factum fuit dictum preceptum Nixe de Pracho patrono dicte choche et Marino de Punzi patrono navis.
Note: Pro Zanino spiciario
Zanino spiciario nostro data et facta fuit gracia quod possit ire Catharum et ibidem stare per tres dies pro factis suis, et per primum tempus congruum post ipsum terminum Ragusium revertatur.
Note: Pro canzellario Cathari
In dicto minori consilio captum fuit de dando dono de denariis nostri comunis ser Iacobo canzellario Cathari, ambaxiatori ipsius comunis, usque ad quantitatem yp. quinque, prout videbitur domino rectori.
Scribanus
Zivicho de Risa in dicto minori consilio factus fuit scribanus unius navis quam patronizat Luchas de Lesna habitator Ragusii, ser Blaxii de Menze.
Rector
Suprascriptus ser Simon de Bona per tesseram tractus fuit pro rectore in questione seu controversia vertente occaxione cuiusdam domus ser Mathei de Grede, de lignamine posito in ruga ser Marini de Slavze.
Rector
Ser Andreas de Sorgo in minori conscilio a sono campane more sollito congregato per tesseram tractus fuit loco rectoris in questione quam habet ser Nalchus de Georgio cum [...]
Note: Pro caseo
In dicto minori conscilio captum fuit quod libra chasei dulcis possit vendi follaris quindecim et libra chasei salliti et brença folaris XII et non plus, sub pena ordinata.
Note: In margine: Cridatum per Radan die XIIIIo octubris.
Note: Pro barberio magistro Bartholomeo de Brundusio
In dicto minori conscilio captum fuit de scribendo magistro Bartholomeo barberio de Brundusio, quod si vult venire ad se concordandum ad salarium comunis Ragusii, quod veniat expensis comunis usque Ragusium, et si se concordaverit bene quidem, in casu quo non concordetur, quod comune solvat eidem expensas reversionis usque Brundusium.
Note: Pro Novacho Lupsalich et abbate Lacromensi
Ser Iacobus de Gondulla et ser Volczo de Baballio in dicto minori conscilio facti fuerunt extimatores unius terreni in Zoncheto monasterii Lacromanensis, quod vult affictare abbas dicti monasterii Novacho Lupsalich quantum meretur affictum 19 octubris dicti, extimaverunt dictum terrenum bene affictatum pro pp. XI annuatim. Et per dictum conscilium captum fuit de concedendo abbati quod possit locare dictum terrenum dicto Novacho pro pp. VI annuatim imperpetuum.
Gracia facta
Bogavç Pellilleç ollim vicecomiti Brenni in minori conscilio more sollito congregato facta fuit gracia et eidem data licencia quod eius vinum quod ei restavit in Brenno possit introducere in civitatem usque per totam diem Iovis proximi.
Note: Pro doana aperienda
In dicto conscilio captum fuit de aperiendo doanem mayorem mercatoribus volentibus transire in Sclavoniam, quod possint ire, et levando prohybicionem illis factam.
In dicto minori consilio captum fuit per septem quod procuratores Sancti Blaxii possint concedere et dare de denariis dicte ecclesie officialibus deputatis super laboreriis fiendis locis fratrum minorum vicariatus Bossne in (Vergato et Zonchetto Note: cancell.) Umbla et Breno yp. VIC, qui debeant assignari ipsis procuratoribus ad salem de denariis nostri comunis.
Tractus rector
Ser Symon de Bona in minori conscilio a sono campane more solito congregato tractus fuit loco rectoris ser Iunii de Sorgo in questione quam epitropi Give de Mençe intendunt habere super bonis quondam Bartholomei de la Dona aurificis.
Note: Pro tutoribus heredum Luce de Baraba
Tutoribus heredum quondam Luce de Baraba, in dicto minori conscilio more sollito congregato, data fuit licencia se concordandi pro dictis heredibus cum ser Give de Buchia tamquam procuratore domine Nicolete eius uxoris filie quondam Marini de Baraba, et ei dandi et solvendi et assignandi de bonis dicte hereditatis prout dictis tutoribus melius videbitur, et poterunt concordari, et in predictis faciendi scripturas oportunas cum dicto ser Give procuratore.
Officiales
Ser Andreas Dobre de Binzolla, ser Nicolaus de Gondulla et ser Marinus de Bona, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad invendum modum quo nullus Raguseus audeat ab aliquo domino Rassie vel Bossine querere vel recipere potestatem pro aliqua doana vel gabella, et ad reducendum presenti conscilio dictum modum.
Note: Pro oleo
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit per VIII ballotas de eundo ad maius conscilium pro accipiendo libertatem pro facto olei.
Note: Pro Obrado Regut
In dicto minori conscilio captum fuit de concedendo quod abbas monasterii Lacromanensis possit locare ad affictum Obrad Regud unum terrenum in Zoncheto subtus viam comunis faciendo unam domum, pro gr. V annuatim, quia bene affictatum.
Consul et iudices in Novaberda
Ser Marinus de Ragnina in minori conscilio a sono campane more sollito congregato factus fuit consul in Novaberda merchatoribus Ragusii super differenciis vertentibus et que verteretur inter illos, cum ordinibus consulum.
Ser Theodorus de Mlaschagna et ser Nicolaus de Zammagna iudices penes dictum consulem.
Note: Officiales pro ortis Stagni
Ser Symon de Bona, ser Blaxius de Sorgo, ser Dymitri de Benessa, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, ex auctoritate maioris conscilii, ellecti fuerunt in iudices ad cognoscendum et inveniendum domos et ortos existentes in Illo Mari, et cosignandum de eis cuillibet parti suum rectum, secundum partem hodie captam in maiori conscilio.
Officialles
Ser Clemens Marini de Goççe, ser Matheus de Georgio, ser Andreas Dobre de Binçolla, in dicto minori conscilio facti fuerunt officialles ad inveniendum modum super oleo et caxeo, et super iudicibus fiendis super terrenis Stagni et Puncte.
Note: Pro tutoribus heredum Nicole de Bisanti
In dicto minori conscilio datum fuit arbitrium et libera auctoritas tutoribus heredum Nicole de Bisanti dandi denarios et argenterias quos et quas habent penes se de bonis dicte hereditatis.
In minori consilio more solito congregato de recipiendo [...]
Note: Pro heredibus Pasqualini
In eodem minori consilio captum fuit quod heredibus Pasqualini illos denarios quos habent in comuni pro maritando duas filias dicti Pasqualini [...]
Note: Pro Vlacota Perufçich
In dicto minori consilio captum fuit quod Blasio filio Perufche patrono unius navigii dentur gr. XVIIII pro salma frumenti per ipsum conducti pro parte tangente navigium et non marinarios, et pro parte marinariorum perperos duos.
Note: Pro {Matollino}
In dicto minori consilio captum fuit quod Matheo Pripçich patrono I navigii ituro Venetias accomodentur de armis nostri comunis soli decem coracie et tres capelli ferei, hac conditione quod debeat dare pignus in camara de maiori valore quam valeant arma, et quod si quid de dictis armis destrueretur, quod ipse patronus teneatur facere reparari et reaptari perfecte et complete ita quod bene stent.
Note: Pro armis comunis non comodandis
In minori consilio sono campane more solito congregato captum fuit quod a modo antea non possint accomodari arma comunis alicui persone non eunti specialiter pro servitiis nostri comunis modo aliquo vel ingenio.
Officialles
Ser Andreas Dobre de Binzolla, ser Matheus de Georgio, ser Clemens Marini de Goççe, in minori conscilio a sono campane more solito congregato facti fuerunt officialles ad excogitandum modum quo comune possit obtinere a rege Bossine terras maritime existentes intra districtum Ragusii et Stagnum.
Note: Pro iudicibus terrarum Illius Maris
In dicto minori conscilio captum fuit de precipiendo [...] iudicibus deputatis ad eundum Stagnum in Illo Mari, ad consignandum domos et ortos illius maris secundum partem captam, quod cum primo bono tempore debeant ire ad officium ipsis commissum, in pena perperorum XXV pro singullo.
Die XXX octubris dictus terminus prolongatus fuit usque XV dies.
Sallinarius
Ser Marinus Martoli de Bucignolo ellectus fuit sallinarius comunis loco ser Mathei de Gradi - iuravit.
Tractus rector
Ser Petrus de Saracha in dicto minori conscilio tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione quam habent procuratores fratrum minorum super denariis certi legati Marini de Baraba.
Note: Pro episcopo Curzulensi
In dicto minori conscilio captum fuit de dando episcopo Curzulano presenti ducatos centum provisionis dicti episcopatus anni preteriti.
Note: Pro tutoribus heredum Dragoe
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de consignando tutoribus heredum quondam Dragoe de Benvenuta de denariis quos habent heredes Mathchi de Sviesda.
Note: Pro Mariça de Cataro
In dicto minori conscilio captum fuit de dando Marice Luce de Cataro proficuum illorum perperorum VIIIC qui sunt in comuni, depositorum per epitropos domine Phyllippe de Mençe pro certo legato, ut in instrumento debiti supra comune continetur.
Absolutus a tutella
Ser Nicolaus Stephani de Zammagno in dicto minori conscilio fuit absolutus a tutella sub qua positus erat, et ammodo inantea possit querere rationem a tutoribus suis et facere facta sua ut pater familias et homo sui iuris.
Occaxione iudicum Stagni
Dominus rector ser Iunius de Sorgo cum eius minori conscilio precepit personaliter ser Andree Dobre de Binçolla, ser Matheo de Georgio et ser Clementi de Goççe, officiallibus ad inveniendum modum quo debeant mitti iudices per Stagnum et Punctam pro differenciis que ibi sunt, quod dictum modum debeant portasse ita quod usque diem VII mensis novembris proximi possit ostendi et presentari maiori conscilio, sub pena pp. XXV pro singullo.
Note: Pro domina Mariçe
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de scribendo domine Mariçe ad sallinarios comunis yperperos octingentos qui sunt in comuni pro legato facto per dominam Filipam de Mençe heredi Luçe de Buchia, et scribendo eidem proficuum dictorum pp. ad doanam maiorem.
Civis
Volçemil Pripcovich Bosichnich de Mallichova, in minori conscilio a sono campane more sollito congregato, receptus fuit in civem Ragusii, cum honoribus et oneribus civitatis et comunis Ragusii prout sunt alii cives.
Qui Volçemil iuravit fidelitatem domino rectori et eius conscilio, recipientibus nomine regiminis, universitatis et comunis Ragusii, et esse hobediens quibuscumque mandatis regiminis Ragusii, et substinere quecumque honera civitatis prout alii cives.
Note: Pro corerio
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de mictendo unum corerium expensis nostri comunis ad dominum nostrum naturalem dominum regem Ungarie.
Note: Pro ser Iacobo de Gondula
In predicto minori consilio congregato ut supra captum fuit quod scribantur ducati mille auri ad masariam nostri comunis ser Iacobo de Gondula, quos habere debet a nostro comuni prout patet per cartam notarii scriptam per Iohannem magistri Conversini, tunc iurati notarii nostri comunis, die septimo septembris MCCC octuagesimo octavo, ad proficuum seu utilitatem quinque pro centenario, ita tamen quod interogetur ipse ser Iacobus per sacramentum si ipse ser Iacobus habeat liberos ducatos quinquaginta de illis ducatis mille, quos possit de presenti solvere comuni nostro, et si dixerit quod sic, quod sint abatuti sive detracti illi ducati L cum proficuo ipsorum, et si dixerit quod non, quod sibi scribantur libere omnes predicti mille ducati cum proficuo ut supra, ita tamen quod sint sibi contravetati in eius manibus ducati L auri cum proficuo, de quibus ducatis quinquaginta [Page 58v] fit mencio in quadam reformatione facta in minori consilio die XXV februarii MCCCLXXXVIII, quos ducatos L teneat cum proficuo ipsorum penes se donec fuerit cognitum de iure.
Tractus rector
Ser Unuçe de Mathessa in minori conscilio ultrascripto tractus fuit per tesseram loco rectoris ser Nicolai de Goççe pro quadam vendicione et bannitione quam fecit dictus ser Nicolaus ser Martolo de Zrieva de certa possessione Vergati.
Note: Pro grano comunis
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de vendendo frumentum nostri comunis conductum per Vlachottam de Radovan ad computum de gr. sex et medio pro copello.
Item in dicto minori consilio captum fuit et data libertas et baylia massariis nostri comunis quod possint ponere aliud granum de Tarsia prout eisdem melius videbitur ad vendendum.
Officiales
Ser Nichola de Menze, ser Blaxius de Sorgo, et ser Marinus Petri de Buzignolo, in dicto minori consilio more solito congregato facti et ellecti fuerunt ad faciendum ordines et regulandum iudices contra Catharinos, quos ordines reportent in consilio rogatorum pro deliberando super eis.
Note: Pro Nicho de Martinussio
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de iactando et cassando tutores tutorie Nicho filio quondam Michaelis de Martinussio, cum condictione quod ipse non impediat se de exigendo a ser Matheo de Georgio occaxione carte que est supra dictum Matheum, quod debitum exigant dicti tutores pro satisfaciendo testamento dicti quondam Michaelis. Qui Nichus dicit se contentum a suis tutoribus de eo quod habere debere pro tutela cum apud ipsos tutores nil remanserit.
Note: Terminus
(Item in dicto minori consilio captum fuit de prolongando terminum providitoribus Stagni per totum presentem mensem. Note: cancell.) Prolongatus est.
Note: Pro tutoribus heredum quondam ser Lampre
Item in dicto minori consilio captum fuit et data libertas et baylia tutoribus heredum quondam ser Lampre de Zereva, quod possint se concordare cum omnibus modis quibus melius poterint, dando etiam arbitros si fuerit oportunum, cum ser Pasche de Rasti occaxione questionis coche, et quod possint dividere domum cum ser Dymitri de Benessa sive cum Simone eius filio, faciendo in hiis prout ipsis tutoribus videbitur pro meliori.
Item in predicto suprascripto minori consilio captum fuit de dando duos extimatores ser Zive de Volze de certis terris (terris) quas vult accipere ab abbate de Lacroma in Zuppana.
Extimatores
Ser Volze de Baballio, ser Martholus de Zereva, ellecti fuerunt in extimatores ut supra pro predictis.
Note: Pro dompno Andrea de Stagno
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de providendo dompno Andree de Stagno pro expensis quas fecit in veniendo pluribus vicibus Ragusium de perperis decem de denariis nostri comunis.
Extimatores dampni
Ser Marinus Andree de Ragnina et ser Ruschus de Baballio in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt extimatores dampni facti ser Matheo Viti de Benessa in eius possessione Lochiçe.
Tutores
Dom Iuan quondam Blaxii presbiter, Nichxa eius frater et Milin fornarius, in dicto minori consilio more solito congregato ellecti, creati et dati fuerunt tutores legitimi Stanislave et Thomcho filiis quondam Goyslavi, et eorum bonis quondam dicti Goyslavi. Qui iuraverunt etc.
Officiales contra illos de Berstanicho
Ser Marinus Petri de Bucignolo, ser Blaxius de Sorgo, ser Iunius Trippe de Georgio, in minori conscilio more sollito congregato facti fuerunt officiales ad portandum conscilio rogatorum modum super illis de Berstanicho.
Note: Pro orilogio
Ser Volczo de Baballio, ser Alluysius de Goççe, in dicto conscilio facti fuerunt officialles super orilogio et eis data auctoritas dandi terminum magistro Iohani a balistis infra quem debeat illud aptasse, et si non aptaverit quod bene pulset ad dictum terminum, quod ipse sit cassus ab ipso salario aptandi orilogium, et possint invenire unum alium magistrum ad aptandum et tenendum dictum orilogium, et se concordandi cum eo de salario et condicionibus quibus debeat tenere dictum orilogium, prout dictis officialibus videbitur.
Note: Pro ser Marino de Mençe
Ser Marino Lampre de Mençe in minori consilio more solito congregato concessa fuit licencia quod possit venire de Lagusta Ragusium pro diebus XV proxime venturis a die qua applicuerit Ragusium pro nuptiis filie sue.
Note: Pro ser Basilio de Baseio
Ser Bacoe de Baseio capitaneo Terstenice in eodem consilio concessa fuit licencia pro diebus VIII, quod possit venire Ragusium pro suis agendis non livrando soldum.
Paluscus Helye de Bonda liberatus a tutela
Pauluscus filius naturalis quondam Helye de Bonda in minori consilio sono capane more solito congregato fuit absolutus a potestate tutorum, ita quod a modo sit homo sui iuris et possit propria auctoritate contrahere, pacisci et alia facere que faciunt homines sui iuris.
Pena consciliariis quod sint in conscilio
In eodem consilio ser Unuce de Matessa, ser Nycolao de Mençe, ser Dymitrio de Benessa, ser Symoni de Bona, ser Martolo de Zrieva, ser Volço de Babalio, et ser Aluysio de Goçe fuit imposita pena quod cras post prandium XXVI novembris sub pena I ducati veniant ad consilium minus, et quod absentibus validis similiter imponatur, pro calculando rationes camerariorum comunis.
Officiales
Ser Raphael de Goze et ser Pasche de Rasti, in dicto minori consilio more solito congregato, ellecti et facti fuerunt officiales ad faciendum fieri veretonos, ferros lanciarum et bombardas, et se concordandi cum nostro magistro ferrario, mareschalcho nostro sallariato, pro predictis laborariis fiendis pro nostro comuni.
Note: Pro navibus
In dicto minori consilio captum fuit de portando ad consilium maius ad primum de faciendo confirmari, addi et diminui ordini facto super navibus construendis facto die XVII februarii 1390 in maiori consilio, prout videbitur maiori consilio.
Custos Sancti Laurentii
Priboe Samar in dicto minori consilio more solito congregato factus fuit custos et guardianus ad Sanctum Laurentium in castro nostro Sancti Laurentii loco [...] defuncti, cum sallario, pactis et condictionibus predicti quondam [...] precessoris sui.
Note: Pro ser Ruscho
In dicto minori consilio captum fuit de non abatendo ser Ruscho de Baballio militi curie de eius sallario aliquid de tempore quo stetit in Stagno ultra licenciam sibi concessam in consilio minori de anno presenti pro duabus andatis.
Note: Pro Radassino tibicini
Radasino cornicini captum fuit in dicto minori consilio quod solvatur pro uno mense adhuc de eo quod ivit pro querendo socium, et de eo quod stetit ultra sit suis expensis.
Note: Pro officialibus Stagni
(In dicto minori consilio more sollito congregato captum fuit de prorogando officialibus ellectis pro facto Stagni de non eundo Stagnum per totum mensem decembris proximi. Note: cancell.)
Per minus conscilium revocatus fuit dictus terminus et cassum.
Extractus rector
Ser Andreas de Sorgo in minori consilio extractus fuit per teseram loco domini rectoris ser Clementis Marini de Goçe in causa vertente inter ser Clementem de Bodaça et Nicolam Machiedon ac etiam ser Nicolam Petri de Poça, ac etiam in causa que est cum procuratoribus dicti Novach.
Extractus rector
Ser Symon de Bona in eodem consilio extractus fuit loco predicti domini rectoris in causa vertente inter ser Iohannem Petri de Buchia et procuratores domine Nicolete uxoris quondam ser Iacobi de Sorgo.
Ser Nicolaus de Mençe, ser Clemens Marini de Goçe, fuerunt facti procuratores ecclesie Sanctorum Petri, Laurenti et Andree in minori consilio more solito congregato.
Thesaurariis Sancte Marie in maiori consilio more solito congregato ordinatum fuit quod scribantur ad salem sine ordine denarii quos ipsi thesaurarii prestaverunt comuni pro servitiis comunis in principio mortalitatis de 1391, qui scripti sunt in libris camere.
Note: Pro Matcho carcerario
In dicto minori consilio more solito congregato captum fuit de dando Matcho custodi carzerum ultra suum sallarium limitatum ipp. decem pro anno proxime futuro de denariis nostri comunis.
Officiales
Ser Matheus de Georgio, ser Nichola de Gondula et ser Marinus de Bona, in dicto minori consilio ellecti et facti fuerunt officiales ad providendum super facto navigiorum super ordine alias dato, et super facto artis sapponi.
Rector
In dicto minori consilio more solito congregato ser Andreas de Sorgo extractus fuit per teseram rector in questione vertente inter Michaelem de Baballio et ser Givchum de Bucchia.
Note: Pro Andrea zago
Andree Bogoe de Insulla de Medio in dicto minori consilio data fuit licencia accipiendi ad affictum unam domum prope ecclesiam Sancti Stephani Ragusii pro ipp. tribus et medio annuatim, que domus est capituli.
Officiales
Ser Pascha de Rasti, ser Marinus Martoli de Buzignolo, ser Zive Blaxii de Menze, in dicto minori consilio more solito congregato ellecti et deputati fuerunt officiales ad inveniendum denarios solvendos pro tributo Sancti Dymitri anni proxime preteriti.
Cives Ragusii
Comes Vochoslao et comes Petrus fratres, suis nominibus propriis et nomine et vice domine Stanislave eius matris, et comitis Milesse eorum fratris, in dicto minori consilio more solito congregato ellecti et facti fuerunt cives civitatis Ragusii, cum oneribus consuetis et honoribus similibus atributis.
Qui suis et dictis nominibus iuraverunt ad sancta Dei evangelia quod erunt fideles amici dominationi et civibus Ragusii.
Rector
Ser Symon de Bona in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco rectoris pro quadam presentacione quam vult facere Marinus Goçche cuidam laborerio quod fit in domo olim Iacobi de Sorgo.
Rector
Ser Andreas de Sorgo in dicto minori consilio congregato ut supra per teseram tractus fuit rector loco prefati domini rectoris in questionibus quas habere et movere vult dona Rade uxor quondam ser Martholi de Todisio.
Note: Pro Bogdavez et fratre
In dicto minori consilio captum fuit de dando pro merito Bogdavez et fratri de Ghivzich de denariis nostri comunis ypp. decem, eo quia ceperunt unum Sclavum malefactorem et in fortiam nostri comunis consignaverunt anno presenti.
Note: Pro comiti Insullarum
Ser Andree de Ragnina comiti Insullarum in dicto minori consilio facta fuit gracia quod possit venire Ragusium et remanere per octo dies pro suis negociis peragendis, non livrando soldum.
Ser Simon de Bona et Volze de Baballio ellecti et dati fuerunt extimatores ad extimandum certum terrenum quod dare vult ad affictum abbas Cromensis ser Nichole Marini de Goze in Brenno.
In minori conscilio a sono campane more sollito congregato captum fuit de non dimittendo vendi de frumento comunis in fundico diebus Dominicis ultra centum staria frumenti.
Ser Marinus de Bona, ser Andreas Dobre de Binzolla, ser Matheus de Georgio, in minori conscilio predicto facti fuerunt officialles ad inveniendum modos super arte saponarie et arte frustaneorum et tinctorie fiendis in Ragusio et super aliis que {eidem} utilia videantur pro inviamento artis marinarie et quod id quod illis videtur [...]
Note: Pro oleo
In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de faciendo fieri publicam cridam quod quecumque persona habet oleum in Ragusio franchum vel servum secundum ordines Ragusii, debeat illud denunciasse, et fecisse scribi quantitatem ad cancellariam Ragusii usque per totam diem crastinam, sub pena perdendi illud oleum et solvendi comuni pro pena yperperos quinque pro quollibet contrafaciente.
Note: Gracia pro ser Bachoe
In dicto minori conscilio facta fuit gracia ser Bachoe de Baxilio capitaneo Terstiniçe quod possit stare in Ragusio pro factis suis per totum presentem mensem decembris, non livrando salarium.
Item die primo ianuarii prorogatus fuit terminus predictus ut supra usque ad diem Dominicham per totam diem.
In dicto minori conscilio facta fuit gracia ser Andree de Mençe comiti Stagni quod possit venire Ragusium pro factis suis pro VIII diebus non livrando salarium, hoc tamen si ser Dymitri de Benessa vel ser Give Iunii de Caboga voluerit attendere ad officium comitis pro diebus quibus stabit extra, quod si neuter ipsorum voluerit remanere pro eo, quod non possit venire sed debeat rescribere.
Fratribus predicatoribus de Ragusio in minori conscilio a sono campane more sollito congregato facta fuit gracia quod possint conducere Ragusium de Stagno ducenta quinquia vini pro eorum usu.
Conduxerunt quinquia CLXXXXVIII 1/2.
In dicto minori conscilio captum fuit de faciendo in domo hospicii de Platea unum locum habillem pro illis qui sunt de custodia noctis.
In minori conscilio more sollito congregato dominus rector ser Clemens de Goçe absolutus fuit a racione videnda camerariorum et a curia malleficiorum.
Pp. de vendendo frumentum vetus comunis quod est in fondico ad gr. sex copellum. Captum per XX.
(Sp. de amontando. Note: cancell.)
Pp. de vendendo frumentum novum comunis in fondicho ad gr. septem copellum. Captum per XX.
(Sp. de vendendo dictum frumentum ad gr. VII 1/2. Note: cancell.)
Pp. de consulendo nunc in presenti consillio super confirmando abbatissam Sancte Clare, de favoriçando ipsam ante quam consilium vadat ad monasterium predictum Sancte Clare. Captum per XII.
Sp. de non consulendo nunc super hoc.
(Pp. de capiendo in presenti conscilio si volumus favoriçare dictam abbatissam aut si non volumus favoriçare. Note: cancell.)
Sp. de portando hanc partem ad conscilium maius. Captum per {XIIIIor}.
Pp. de mittendo literas domini nostri regis que vadunt domino duci Andagavie et domino Aluysio de Montegaudio, Petro tinctori, nuncio nostro in Licio, quod inde mittantur Neapolim quibus mittuntur. Captum per XVIIII.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de non faciendo plus ad presens focha vardiarum. Captum per XV.
Super monasteriis
Pp. de consullendo domino archiepiscopo super eo quod petit nostrum conscilium pro facto monasterioriorum Ragusii. Captum per XV.
Sp. de dimittendo in libertate ipsius archiepiscopi.
Pp. de franchando et absolvendo Blaxium de Radoano a quadam sentencia per quam fuit condempnatus in minori conscilio ad solvendum comuni ducatos auri centum occaxione bladi quod ipse non conduxit, eo quod pro ipsa sentencia fuit facta gracia ipsi Blaxio in conscilio rogatorum si conduceret certam quantitatem bladi in Ragusium ad certum terminum, quod ipsa sentencia cassaretur, et ipse Blaxius ipsam quantitatem bladi conduxit, prout plene probavit per ser Blaxium de Sorgo et ser Martolum de Zreva tunc massarios bladi comunis, ac per Marmilum de Mençe eorum officiallem. Captum per omnes.
Note: Pro recipiendos Vlachos in Stagno
Pp. de scribendo comiti Stagni, quod si aliqui catonarii Vlachorum irent ad eum pro volendo se reducere in Stagno cum eorum bonis aliquo timore, quod ipse debeat eis respondere quod veniant Ragusium ad querendum licenciam quod recipiantur, et secundum quod per eos ei respondebimus, sic faciet. Captum per XIII.
(Sp. de scribendo dicto comiti quod debeat recipere in Stagno dictos fugientes cum eorum bonis, non recipiendo homines armorum. Note: cancell.)
Pp. de recipiendo et salvando in Stagno omnes Vlachos aufugentes cum eorum rebus et familiis et animalibus, non recipiendo homines armorum, et ipsos salvare propter nova que sonant ad presens. Captum per XVIIII.
(Sp. de non recipiendo. Note: cancell.).
Pp. de expediendo ser Iohannem de Spaleto ambassiatorem regis Bossine cum tributo ipsi regi debendo. Captum per omnes.
(Sp. de expectando alia nova. Note: cancell.)
Pp. de transfectando dominum Casotum, nuncium et ambassiatorem domini nostri regis, ad partes Apulee. Captum per XXI.
(Sp. de non transfectando. Note: cancell.).
Pp. de transfectando dictum Casotum expensis comunis. Captum per XXIII.
(Sp. de {transfrectando} expensis domini regis. Note: cancell.)
Pp. de transfrectando dictum Casotum cum ligno armato. Captum per XXII.
(Sp. de transfrectando cum barcha. Note: cancell.)
Pp. de transfrectando dictum Casotum cum brighintino minori. Captum per XX.
(Sp. de transfrectando cum brigintino mayori. Note: cancell.)
(Pp. de dando intencionem remunerationis dicto Casoto pro serviciis terre. Note: cancell.)
Sp. de non dando intencionem.
Note: Pro monialibus Sancte Clare
Pp. de rogando magistrum ordinis minorum, iudicem delegatum per generalem fratrum minorum in questionibus vertentibus inter abbatissam et monialles Sancte Clare, quod ipse magister debeat rogare et precipere abbatisse quod ipsa vellit stare et esse abbatissa prout antea fuit.
Note: In margine: Non fuit posita ad scrutinium et ideo cassa.
Pp. de rogandum dictum magistrum iudicem quod ipse debeat amonere monialles monasterii Sancte Clare de Ragusio quod ipse debeant esse hobedientes earum abbatisse, et abbatissam quod ipsa vellit et debeat regere dictas monialles et monasterium prout debet. Et in casu quo monialles vel alique ex ipsis per amonicionem ipsius magistri non vellent stare et esse {hobedinetes} dicte earum abbatisse prout debent, quod ipse magister inhobedientes corrigat et puniat prout ipsi videbitur, temperando punitionem cum misericordia, mulierum fragilitate considerata. Et si brachium nostrum ei erit oportunum circha dictam corectionem et punitionem, dominium Ragusii ei dabit brachium suum ad eius voluntatem. Captum per XXI.
(Sp. de impediendo nos in factis dictarum monialium. Note: cancell.).
Pp. de scribendo et committendo ser Clementi Marini de Goçe quod ipse vadat ad dominum regem Bossine pro parte comunitatis nostre cum literis credencialibus, et congaudeat de adventu ambassiatoris regis Ungarie pro tractatu pacis cum ipso rege, et (offerat Note: cancell.) (Note: adscriptum: recordari eidem de oblacione ipsi facta de mittendo) pro parte comunitatis ambassiatores ad expensas comunis nostri pro tractatu dicte pacis. Captum per XV.
(Sp. de dimittendo in discrecione dicti ser Clementis quod hostendat, quod predicta dicat et temptet a se ipso, aut quod dicat ex parte civitatis expresse ut supra. Note: cancell.)
Pp. de induciando super consullendo in factis corsalium. Captum per XVI.
(Sp. de deliberando in presenti conscilio. Note: cancell.)
(Sp. de eundo ad maius conscilium pro auctoritate possendi predicta committere. Note: cancell.)
Pp. de accipiendo de denariis massarie ad imprestitum pro armando brigintinum perperos quingentos, et de assignando massarie ad cecham dictos perperos quingentos, vel alibi unde cicius poterunt restitui dicti (dicti) denarii. Captum per XV.
(Sp. de non assignando. Note: cancell.).
Pp. de dando pagam ituris cum brigintino pro uno mense completo. Captum per XIII.
(Sp. de dando eisdem pagam pro XX diebus. Note: cancell.)
Pp. de accipiendo quadraginta ex hominibus insullarum et ponendo in dicto brigintino. Captum per XIII.
(Sp. de accipiendo treginta homines de insullis. Note: cancell.)
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori conscilio accipiendi residuum personarum pro dicto brigintino de Starea Ragusii et civitate prout eis videbitur, non accipiendo congambium pro aliquo, tam de illis insullarum quam aliis Staree, et in hiis faciendi tantum quantum facere potest presens conscilium ex auctoritate mayoris conscilii. Captum per omnes.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
Pp. de corrigendo partem captam in presenti conscilio de dando pagam ituris cum brighintino pro uno mense. Captum per XII.
(Sp. de non corrigendo. Note: cancell.).
Pp. de dando pagam ituris cum brigintino pro duabus partibus mensis, et restum paghe usque complementum mensis dare patrono brigintini ut, si staret ultra dictas duas partes mensis, possit complere illis pagam dicti mensis. Captum per XIII.
(Sp. de dando dictis ituris cum brigintino pagam medietatis mensis, dando residuum usque ad mensem dicto patrono ut supra. Note: cancell.)
Pp. de committendo patrono dicti brighintini quod non debeat recipere in brigintino merchancias alicuius persone, et de Raguseis recipiat ad ripam Apulee {quott} recipere poterit volentes redire Ragusium, ad salvamentum in discretione sua. Captum per XVIII.
(Sp. de committendo eidem quod non recipiat aliquos. Note: cancell.)
Pp. de dando patrono brigintini ultra stipendium et victuallia brighintini et fulcimentum mensis ducatos quinquaginta auri quos secum portet pro emendo ex illis necessaria pro brigintino. Captum per XVIII.
(Secunda de non dando eidem. Note: cancell.).
Pp. de expediendo cras per totam diem brigintinum ad suum viagium, et precipere patrono quod cras XXII hora sit in brigintino pro eundo ad suum viagium, in pena pp. C. Captum per XII.
(Sp. de expediendo die Iovis per totam diem. Note: cancell.)
Pp. de non impediendo brigintinum parvum qui est in Apulea. Captum per XII.
(Sp. ponendo ipsum in conserva cum isto altero brighintino maiori. Note: cancell.)
Pp. de prolongando terminum brigintini expediendi usque ad diem crastinam.
(Sp. de non prolongando. Note: cancell.).
(Pp. de prolongando dictum terminum usque ad XXam horam diei crastini. Note: cancell.)
Sp. de prolongando usque ad XXII horam. Captum per XVI.
(Pp. de non dimittendo homines exire brigintinum. Note: cancell.)
Sp. de dimttendo ipsos exire. Captum per XVI.
Pp. de dimittendo exire patronum de brigintino, et quod cras debeat intrare in ipsum vigesima hora, in pena yperperorum centum.
Sp. quod debeat intrare XVIIIa hora, sub dicta pena.
Pp. de faciendo intrare in portum brighintinum nostrum armatum, et de reparando ipsum omnibus necessariis quam brevius fieri poterit. Captum per omnes.
(Sp. de non faciendo ipsum intrare. Note: cancell.).
Pp. de dimittendo homines qui sunt in brighintino ire domum.
(Sp. de non dimittendo ipsos. Note: cancell.).
Pp. de ponendo terminum dictis de brighintino intra quem debeant redisse in brigintino. Captum per XVIII.
(Sp. de non ponendo eis terminum, sed de precipiendo eis quod immediate dum brighintinum fuerit reaptatum debeant in illud redire et intrare, cum eis fuerit significatum per consilium parvum. Note: cancell.)
(Pp. de ponendo dictis de brighintino terminum quod debeant rediisse in brighintino ad diem Lune proxime, et si antea fuerit brigintinum aptatum et tempus propicium et dominium eis significet, quod antea debeant redire in brigintino. Note: cancell.)
Sp. de ponendo eis terminum ad diem Mercurii proximi cum condicione suprascripta. Captum per XVIIII.
(Pp. de ponendo penam comitto brigintini de perperis quinquaginta, naucleriis d [...] Note: cancell.)
(Pp. de ponendo penam Tomado comito brighintini, naucleriis et marinariis de denariis et carceribus quod debeant reverti in brigintino. Note: cancell.)
Sp. de ponendo eis unam ex dictis penis. Captum per XV.
Pp. de ponendo eis penam de carceribus. Captum per XV.
(Sp. de ponendo eis penam de denariis. Note: cancell.)
Pp. de ponendo dictis de dicto brigintino, quod debeant esse in brigintino ad terminum, penam standi duobus mensibus in carzeribus, et nichilominus reddendi comuni stipendium quod recepissent. Captum per XIIII.
(Sp. de ponendo eis penam unius mensis in carzeribus et reddendi stipendium. Note: cancell.).
Pp. de mittendo pro hominibus ituris cum brigintino, quod cras sint in brigintino. Captum per XIIII.
(Sp. de induciando. Note: cancell.)
Pp. de expediendo brighintinum ad suum viagium cum remediis que dicit ad presens magister Ianuensis a navibus. Captum per XIIII.
(Sp. de faciendo aliter. Note: cancell.).
Pp. de mutando commissionem patroni brighantini ubi dicit quod vadat viam Levantis, mutare in Ponentem. Captum per XVIII.
(Sp. de non mutando. Note: cancell.).
Pp. de providendo ituris cum brigintino, ultra soldum pro diebus quibus steterunt in portu, omnibus eque de grossis sex pro quolibet. Captum per XXVI.
(Sp. de non providendo. Note: cancell.).
Pp. de deliberando in presenti conscilio id quod scribi debet ser Marino de Rasti patrono brigintini. Captum per XI.
(Sp. de induciando ad diem crastinam. Note: cancell.).
(Pp. de scribendo et committendo ser Marino patrono brigintini quod sequatur et faciat secundum commissionem sibi datam. Note: cancell.)
Sp. de dando ei in commissionem quod stet in partibus Dalmacie secundum quod ei committetur. Captum per XII.
(Pp. de committendo dicto ser Marino patrono brigintini quod stet in viagio isto XXII diebus solummodo, computandos a die recessus sui de Ragusio. Note: cancell.).
Sp. de comittendo quod stet diebus XXXIII(diebus). Captum per XIIII.
Pp. de scribendo ei quod revertatur viam Neumarum et stet circha illas partes per dictos XXXIII dies assecurando nostros, et ab inde supra in eius discrecione, si videbitur ei posse facere aliquam utilitatem. Captum per omnes.
(Sp. de committendo ei aliter. Note: cancell.)
Pp. de audiendo iura et testificationes Tvertchi mullinarii pro excusacione sua super eo quod non fuit hobediens ad eundum cum brigintino. Captum per XII.
(Sp. de non audiendo eius testificationes sed de habendo eum pro fallito et incurso in penam standi duobus mensibus in carzeribus eo quod non ivit cum brigintino. Note: cancell.)
(Pp. de condempnando Ivanum de Losiça de eo quod non ivit cum brigintino. Note: cancell.)
Sp. de franchando ipsum Ivanum si probaverit quod fuerit infirmus. Captum per XI.
Pp. de induciando de deliberando in presenti conscilio super consultis. Captum per XXII.
(Sp. de deliberando nunc in presenti conscilio. Note: cancell.)
Pp. de induciando usque ad prima nova. Captum per XVI.
(Sp. de induciando usque ad diem Mercurii proximi. Note: cancell.).
Pp. de ballotando in presenti conscilio de illis de conscilio maiori pro dominis de nocte. Captum per XIIII.
(Secunda de non ballotando. Note: cancell.).
Infrascripti fuerunt electi et additi numero dominorum de nocte:
Ser Baxilius Marchi de Baxillio
Ser Matheus (Vite Note: cancell.) Syme de Benessa
Ser Nixa Cherve de Zammagno
Ser Laurencius de Bodaça
Ser Givchuie Iunii de Chaboga
Ser Savinus de Babalio
Ser Marinus Iohannis de Gradi
Ser Givchus Iunii de Georgio
Ser Petrus Andree de Binzola
Ser Nixa Give de Poçça
Ser Nichus de Bodaça
Ser Martolus de Zammagno
Ser Zore de Palmotta
Ser Marinus Iunii de Bona
Ser Matheus de Dersa
Ser Blaxius Marini de Mençe
Ser Iacobus Marini de Crosi
Ser Pasche de Chabogha die XVIIIIo ianuarii 1392.
Pp. de tractando et faciendo officiales qui loquantur cum ambassiatoribus Iadre pro facto corsalium. Captum per XVIIIIo.
(Sp. de non tractando. Note: cancell.).
Pp. de respondendo dictis ambassiatoribus nunc super duobus capitulis, super quibus deliberatum est non assentire. Captum per XX.
(Sp. de induciando quod fiat responsio super omnibus capitulis insimul. Note: cancell.)
Pp. de induciando super responsione fienda ambassiatoribus Iadre. Captum per XVI.
(Sp. de deliberando in presenti conscilio super ipsa responsione. Note: cancell.)
Pp. de induciando usque ad diem sabbati proximi. Captum per XV.
(Sp. de induciando usque ad cras. Note: cancell.)
Pp. de dimittendo intrare et se salvare in Stagno omnes Vlachos aufugentes et volentes se salvare ibi cum eorum rebus, familiis et animalibus, non recipiendo homines armorum, et hoc propter nova que sonant ad presens. Captum per {XIIIIor}.
(Sp de non dimittendo intrare. Note: cancell.).
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unum nostrum nobilem Catarum in ambassiatam. Captum per omnes.
(Sp. de non mitttendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo (unum nostrum nobilem ambassiatorem Note: cancell.) in Dalmacia ocaxione mortis regis Bossine pro ortando eos quod se reducant ad debitam fidem regis Ungarie. Captum per XVII.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unum nostrum nobilem in Dalmacia occaxione ultrascripta. Captum per XIIIIo.
(Sp. de mittendo aliter. Note: cancell.).
Pp. de mittendo ambassiatam Belliacho. Captum per XXI.
(Secunda de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo in dicta ambassiata duos nobilles Ragusii. Captum per XVII.
(Sp. de mittendo unum nobilem. Note: cancell.)
Pp. de faciendo excusacionem ambassiatoribus Iadre super petitis secundum quod arengatum fuit. Captum per omnes.
(Sp. de faciendo aliter. Note: cancell.)
Pp. de mittendo castellano Canali. Captum per {XIIIIor}.
(Sp. de differendo. Note: cancell.)
Pp. de confirmando commissionem factam Radin Medanich ituro ad castelanum de Sochol. Captum per XX.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Pp. de confirmando totam comissionem factam ser Marino de Bona. Captum per XXII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Pp. de portando ad consilium maius de donando de avere nostri comunis domine Comnene. Captum per XVI.
(Sp. de non portando. Note: cancell.).
(Pp. de recipiendo in nostrum comune denarios heredum Marini de Bagicho, de comuni concordio tutorum dictorum heredum nemine ipsorum tutorum discrepante, cum utilitate quinque pro centenario. Note: cancell.)
Sp. de non recipiendo aliquos de ipsis denariis. Captum per X.
Pp. de querendo Chanalle. Captum per XVIIII.
(Sp. de non petendo. Note: cancell.)
Pp. de firmando commissionem factam ambassiatoribus ituris ad Bellyach et Radiç secundum quod lecta est. Captum per omnes.
Sp. de corrigendo ipsam commissionem.
(Sp. de precipiendo eis quod debeant recessisse et ivisse ut supra die Veneris proximi per totum diem, sub dicta pena. Note: cancell.)
Pp. de dando ambassiatoribus ituris ad Bellyach de bonis nostri comunis pp. viginti, quod ipsos donent pro eorum parte dicto Belyach et eius fratri Radiç. Captum per omnes.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Pp. de levando a sallinariis comunis, aut aliunde unde haberi poterunt, pro dando dictis ambassiatoribus pro eorum expensis pp. CL. Captum per omnes.
(Sp. de non levando. Note: cancell.).
Pp. de induciando ambassiatores ituros ad Bellyach propter nova que habuimus ad presens ab ipso Belyach donec alia habebimus. Captum per omnes.
(Sp. de non induciando. Note: cancell.).
(Pp. de mittendo nostrum brigintinum parvum in aquis illius maris. Note: cancell.)
Sp. de induciando. Captum per XV.
Pp. de eundo ad consilium nostrum maius pro elligendo et dando unum ambaxiatorem iturum ad Iure de Balse pro aconzando eum cum Catarinis, et hoc usque a Ledenize et (circha Note: cancell.) ad comitatum Cathari. Captum per XXI.
(Sp. de non eundo ad ipsum nostrum consilium maius pro predictis. Note: cancell.).
Pp. de negando imprestitum Catarinis quod requirunt, cum excusationibus quibus melius poterit et hoc de presenti. Captum per XXI.
(Sp. de induciando. Note: cancell.)
Pp. de dando dona ser Raphaeli de Goçe ambassiatori ad dominum Georgium de Strazimir, quod illa donet pro parte sua. Captum per omnes.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
(Pp. de dando eidem dona pro yperperis viginti. Note: cancell.)
Sp. de dando pro perperis XV. Captum per XIII.
Pp. de mictendo pro ser {Raphalo} de Goze ambaxiatori nostro qui est in Civitate Veteri, quod revertatur Ragusium de presenti. Captum per omnes.
(Sp. de non mittendo ad presens pro eo. Note: cancell.).
(Sp. de non habendo ipsum soldum seu sallarium. Note: cancell.).
Pp. mittendo quod illi de Puncta, qui iverunt et sunt ad custodiam Stagni, licencientur quod vadant pro factis suis libere. Captum per omnes.
Sp. de non licenciando ipsos ad presens.
(Pp. de deliberando nunc in presenti conscilio super literis receptis a nostris ambassiatoribus qui sunt ad Bellyach. Note: cancell.)
Sp. de induciando usque ad cras, et recolligere omnes ad hoc conscilium qui possunt esse presentes. Captum per omnes.
(Pp. de faciendo tres officiales qui ponant in formam responsionem fiendam nostris ambassiatoribus, et reducant ad presens conscilium eorum deliberacionem die sabbati proxime futuro. Note: cancell.)
Sp. quod reducant die Lune proxime futuro. Captum per XVI.
(Pp. de induciando ad unum aliud conscilium super responsione fienda nostris ambassiatoribus pro hiis que petimus ab eis. Note: cancell.)
Sp. de terminando in presenti conscilio. Captum per XVI.
Pp. de recipiendo nunc Canalle cum castro Socholi et aliis locis contentis in poveya a Bellyacho et Radiçio fratribus, si illud ab eis habere poterimus. Captum per XVI.
(Sp. de querendo quod prius dicta loca nobis priviligientur quam ipsa recipiamus a dictis Belyacho et Radiçio. Note: cancell.).
Note: In margine posteriori manu: Canali.
Pp. quod unus ex nostris ambassiatoribus qui sunt ad Belyach et Radiç, si eis visum fuerit et de quo se {conconcordaverint} invicem, pro utilitate civitatis et informatione super dicta ambassiata, possit venire Ragusium, non inteligendo quod perpetue compleverit viagium. Captum per XVI.
(Sp. quod non possit venire sed debeat scribere informacionem. Note: cancell.)
Pp. de scribendo ambassiatoribus nostris qui sunt ad Radiç, quod in poveya quam comune nostrum debet facere ipsi Radiç obmittatur id quod debet tractari cum domino nostro Ungarie.
(Sp. de non scribendo. Note: cancell.)
Pp. de induciando super donis fiendis Radiçio. Captum per XX.
(Sp. de deliberando in presenti conscilio. Note: cancell.)
Pp. de donando res speciarie Radiçio voyvode. Captum per XVIIII.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
Pp. de donando dicto voyvode Radiçio in dictis rebus pp. quinquaginta. Captum per XVIIIIo.
(Sp. de donando yp. XL. Note: cancell.)
Pp. quod nostri ambaxiatores qui iverunt ad Radiz dederint ipsi Radiz pavilionum nostri comunis quod portaverant secum expensis nostri comunis, qui ambaxiatores fuerunt ser Iunius de Sorgo et ser Paulus de Gondula. Captum per omnes.
(Sp. quod dederint suis expensis et damno ipsum pavilionum sive tentorium. Note: cancell.)
Pp. quod per conscilium minus respondeatur Radiçio voyvode et eius uxori super eo quod pecierunt per ambassiatores pro Iurgliçio del Balsa. Captum per omnes.
(Sp. de faciendo aliter. Note: cancell.).
(Pp. de providendo Petro tinctori pro viagio quod fecit pro comuni Neapoli, pro expensis horis et salarii eius provisionis de pp. CXXti. Note: cancell.)
Sp. de providendo eidem de pp. centum. Captum per XIII.
(Pp. de providendo Zanino Salimbene pro eo quod fuit ad Bellyach pro comuni, pro expensis, medicinis et eius provisione de pp. XXXV. Note: cancell.)
Sp. de providendo eidem de perperis XXX.
(Pp. de vocando conscilium maius pro consultis. Note: cancell.)
Sp. de non vocando. Captum per VIII.
Pp. de inveniendo ad salarium nostri comunis a sex nobilibus sufficientibus civibus Ragusii usque ad XII, quanto plures poterunt reperiri, qui velint stare ad custodiam civitatis usque ad mensem octubris proxime futuri cum pactis et condictionibus parcium infrascriptarum captarum. Captum per omnes.
(Sp. de providendo aliter. Note: cancell.)
(Pp. de dando arbitrium tribus nobilibus elligendis ad hoc querendi et inveniendi de voluntate dictos nobilles pro custodia civitatis, et cum illis se concordandi de salario et provixione eis danda pro dicta custodia quantum dictis deputandis ad hoc videbitur, cuilibet secundum condicionem persone. Note: cancell.).
Sp. de taxando hic quantum dicti elligendi ad inveniendum dictos nobilles possint expendere et dare dictis inveniendis pro custodia, et quod ab inde infra possint expendere quantum eis videbitur. Captum per VIII.
Pp. de dando arbitrium dictis tribus elligendis expendendi et dandi de bonis nostri comunis cuilibet ex nobilibus inveniendis pro custodia usque ad summam ducatorum centum pro singullo et abinde infra. Captum per X.
Sp. de dando predictis a IIC perperis infra.
(Pp. quod tres elligendi ad hoc inveniant dictos nobiles pro custodia, et se concordent cum eis ut supra. Note: cancell.)
Sp. quod quilibet ex nobilibus qui voluerit venire ad standum ad custodiam civitatis cum condicionibus infrascriptis cum salario ducatorum centum debeat scribi et ballotari in presenti conscilio, et qui firmatus fuerit habeat dictos ducatos C usque ad festum Sancti Michaelis proximi. Captum per X.
(Pp. de ballotando dictos nobilles qui scripti fuerint velle stare ad custodiam, die Mercurii proximi. Note: cancell.)
Sp. de ballotando ipsos die Martis proximi post prandium. Captum per X.
Ordines super provisionatis nobilibus ad custodiam civitatis
Primo quod dicti nobiles provisionati cum eorum personis non debeant recedere longe a civitate Ragusii ad plus usque ad Morarios et usque ad Cavaloç, et de nocte omnes debeant [esse] in civitate usque ad festum Sancti Michaelis proxime futurum. Captum per omnes.
Item quod dicti nobiles dividantur ad duos et duos, et quallibet nocte duo ex ipsis ad cambium faciat custodiam civitatis loco dominorum de nocte, videlicet unus ex ipsis usque ad mediam noctem cum medietate famulorum eis datorum, et alter altera parte noctis cum altera {medieta} famulorum, custodiendo et faciendo discurere custodias mensis per muros, et custodiendo domos et staciones et totam civitatem a furtis et malefactoribus, et custodiendo quod malum vel rumor non fiat, cum omnibus modis, arbitrio et potestate quod et quam habent domini de nocte, et custodes mensis ponere et partiri per muros et alia loca oportuna. Captum per omnes.
Item quod usque ad unam horam noctis ad tardius pulsando tempestive terciam campanam, illi duo provisionati, quibus eveniet sors noctis custodiendi in illa nocte, sint in Platea, et omnes infrascripti eorum L famuli, et facere cercham illorum omni sero. Captum per omnes.
Item unus ex dictis provisionatis habeat licenciam eundi in districtum Ragusii et standi duobus diebus et duabus noctibus, et omnes alii debeant esse in civitate. Et si illi qui ibit tanget custodia sue noctis, eius socius debeat custodire, et ille qui recedet loco sui debeat dimittere unum ex dictis provisionatis, illum contentando per voluntatem ut sciet, et aliter in nocte custodie sue non possit ire. Captum per omnes.
Item quod qui vadit per Plateam non habeat excusacionem eundi ad custodiam, et si foret infirmus, quod sciatur per medicum et eius sacramentum, et staret in domo, tunc eius socius solus faciat custodiam illa nocte ut melius videbitur. Et si accideret quod ambo socii in sua nocte custodie forent infirmi, tunc alii sani eorum loco faciant custodiam donec unus vel ambo fuerint liberati. Et si ex dictis provisionatis aliquis moriretur, quod comune loco mortui teneatur unum alium loco illius ponere cum provisione qua poterunt reperiri, et dictus mortuus vel mortui habeant totam eorum provisionem absque aliqua diminutione. Captum per XII.
Item quod dicti provisionati possint elligi ad alia officia intus civitatem cum salario eorum officii. Et si aliquis ex dictis provisionatis foret ellectus in rectorem, eius socius solus custodiat in noctibus rectoris eius socii, ita quod semper quando remanet unus solus ad custodiam, ipse solus faciat custodiam per mediam noctem et pro alia media nocte ponat caput unum ex melioribus famulorum. Captum per XIII.
Item quod dicti provisionati non possint dormire in nocte custodie sue alibi quam in lobia. Captum per omnes.
Item omnia suprascripta per dictos provisionatos debeant observari, et qui contrafaciet pro pena solvat comuni ducatos centum qualibet vice, et accusator habeat medietatem. Et ultra dictam penam quicumque contrafecerit in arbitrio rogatorum possit aliis pennis puniri ut videbitur, habito respectu ad eius inhobedienciam et contrafactionem.
Item quod dicti provisionati debeant invenire quinquaginta personas de dictrictu Ragusii per eorum voluntatem, bonos et probos, et dare eis de stipendio pp. II pro singullo pro diebus VIII, faciendo eis pagam de bonis comunis scribanus comunis singullis VIII diebus, qui reperti usque ad Sanctum Michaelem qualibet nocte custodiant cum armis. Et si dictis provisionatis in capite VIII dierum videretur mutare aliquem, illud possit facere. Et predicti sint ad hobedienciam dictorum provisionatorum et de die portent arma, et semper de die stent ad Plateam penes rectorem ad minus usque ad XXV ex ipsis. Et si aliquis ex predictis infirmaretur vel moriretur, unus alius loco eius ponatur. Et dormiant semper in lobia et non alibi. Et quicumque ex dictis famullis non veniret ad custodiam, ut dictum est, salvo quam per infirmitatem, ut dictum est, qualibet nocte qua fefellerit solvat gr. XII qualibet vice provisionatis et eius famulis pro expensis et beveracio, et provisionati talles qui fefellerint possint carcerare sine rectore pro exactione dicte pene. Et si fefellerint de die de stando in Platea penes rectorem, solvant gr. VI pro singullo die, que pena veniat famulis.
Pp. de faciendo tres ex nobilibus conscilii rogatorum qui elligant decem homines de popullo et ipsos mittant ad custodiam Stagni et castrorum cum salario pp. XV pro singullo quollibet mense. Captum per omnes.
Pp. pro dictis expensis accipiendi denarios oportunos de denariis massarie et illos dicte massarie scribere ad [...]
Pp. quod ubi in precedenti conscilio fuit deliberatum habere XII provisionatos ex nobilibus pro custodia civitatis usque ad festum Sancti Michaelis proxime futuri, quia non reperiuntur volentes stare ad provisionem ordinatam prius, ponamus et habeamus sollummodo a VI usque ad VIII provisionatos, et ubi dabatur prius ipsis provisionatis pro singullo duc. centum auri, dentur eis ducati centum quinquaginta pro singullo. Captum per omnes.
Sp. de faciendo aliter.
Pp. quia non reperiuntur volentes stare ad custodiam cum provisione ordinata, de dando de provisione provisionatis reperiendis ut supra yperperos quingentos pro singullo cum condicionibus suprascriptis ad officium sallis. Captum per omnes.
Infrascripti fuerunt facti et firmati ad custodiam civitatis ut supra:
Ser Nuzius de Matessa
Ser Marinus de Crosii
Ser Lampre de Sorgo
Ser Andreas de Menze
Ser Volze de Baballio
Ser Martinussius de Sorgo
Ser Nichxa de Zamagno
Ser Laurecius de Bodazia.
Pp. de salariando infrascriptos VI de popullo vel partem ipsorum qui volent acceptare, ut stent ad custodiam civitatis cum suprascriptis nobilibus provisionatis cum salario perperorum centum pro singullo, quod teneantur stare in Ragusio usque ad festum Sancti Michaelis proxime futuri et attendere ad custodiam civitatis, ad hobedienciam nobilium Ragusii ad hoc deputatis. Captum per omnes.
Petrus de Iacussa
Miltin de Priboe
Blaxius de Radovano
Givchus de Dersa
Dominçe sartor
Blaxius de Maxi – [omnes noluerunt acceptare].
Pp. quod pro expensis comunis oportunis possint accipi de denariis massarie bladi prout possunt accipi de gabellis et aliis bonis comunis. Captum per omnes.
Pp. de aptando domum de Pillis penes puteum pro infirmis qui occurerent, et quilibet ibi debeat acceptari. Captum per omnes.
(Sp. quod dicti infirmi debeant receptari ad hospitale. Note: cancell.).
Pp. quod nobilles presentati ad provisionem custodie civitatis cum salario et condicionibus deputatis non possunt se depenare. Captum per X.
(Sp. quod possunt se depenare. Note: cancell.).
Pp. de ballotando presentatos ad custodiam civitatis in presenti consilio. Captum per X.
(Sp. de differendo usque ad diem Lune proxime. Note: cancell.)
(Pp. de affirmando ex ipsis presentatis usque ad numerum sex in presenti consilio. Note: cancell.).
Sp. usque ad numerum octo. Captum per VII.
Pp. de accipiendo plures ad custodiam nostre civitatis quam nunc sint. Captum per omnes.
(Sp. de non accipiendo modo plures. Note: cancell.)
Pp. de accipiendo ipsos de custodia deputandos de voluntate eorum. Captum per VII.
(Sp. de precepto. Note: cancell.).
Pp. de accipiendo ad ipsam custodiam usque ad complementum centum de custodia, cum sallario gr. duorum pro quolibet singulo die, et quod debeant facere custodiam de die et de nocte, una die et alia non, ita quod de singulis duobus diebus tangit una dies pro quolibet, et illi qui facerint custodiam de nocte, quod die sequenti medietas eorum faciant custodiam ad curiam et alia medietas ad loziam. Captum per omnes.
Sp. de accipiendo solum usque ad complementum octuaginta.
Item fuit captum ut supra quod de ipsis quinquaginta qui custodient de nocte ad loziam, capitanei mittant quinque ad turrim de Molo et quinque ad turrim Sancti Luce, qui die sequenti custodiant ad portam pontis Sancti Luce, et predicti de Molo ad catenam de die, ita quod qualibet nocte remaneant ad ipsam loziam quatraginta, et de die viginti sint et remaneant ad curiam et viginti ad ipsam loziam.
Pp. de dando de provisione cuilibet nostro nobili, qui sunt in tesariis dominorum de nocte vel qui fuerunt in ipsis thesariis, qui voluerit venire per totum presentem mensem ad standum Ragusio hinc ad Sanctum Michaelem ultra duodecim provisionatos. Captum per omnes.
(Sp. de non dando aliquam provisionem. Note: cancell.).
Pp. de dando predictis nobilibus qui venerint ad habitandum ut supra, et sic possunt exibere sicut predicti alii quatuor hodie constituti in maiori consilio, et qui perseveraverint ut supra usque ad Sanctum Michaelem, habeant yp. quinquaginta de denariis nostri comunis, et quamvis moriatur anthea nichilominus percipiat totum ipsum soldum in festo Sancti Michaelis. Et qui se obligaverit ad predicta observanda ad penam viginti ducatorum et soldi, habeat totum ipsum soldum facta dicta obligatione, solutis prius aliis provisionatis factis.
Sp. quod habeant sexaginta remansis aliis partibus. Captum est de LX.
Pp. de scribendo per literas ser Matheo de Georgio in Malfo propter querellam quam fecit Decussa supra ipsum, quod non dimittit ipsam stare in Malfo et ire per vias comunes et uti aquis comunibus, precipiendo eidem quod ipse per se nec per alium non audeat nec presumat impedire dictam Decussam nec aliquam aliam personam quin possit stare in Malfo et ire et transire per vias comunes et uti aquis comunibus, sub pena ducatorum quingentorum solvendorum comuni Ragusii. Captum per omnes.
(Sp. de precipiendo eidem aliter. Note: cancell.)
Ser Michael de Martinusso per omnes de dicto conscilio ellectus fuit in provisionatum ad custodiam civitatis loco ser Martinussi de Sorgo defuncti, cum condicione quibus sunt alii usque ad festum Sancti Michaelis proximi cum salario pp. centum.
Note: In margine: Recepit et iuravit.
In dicto conscilio captum fuit per omnes de ponendo penam ser Clementi Viti de Goçe quod sub pena ducentorum ducatorum debeat stare in Stagno ad eius officium et custodiam loci secundum consuetudinem et ordines loci. Et scripta fuit ei litera dicte pene.
In conscilio rogatorum, in quo interfuerunt IIIIor de dicto conscilio, preceptum fuit personaliter ser Lampre de Sorgo presenti et inteligenti quatenus debeat ire pro ista nocte ad custodiam turris Sancti Luce in pena yperperorum centum.
Pp. de inveniendo nobiles cives Ragusii pro custodia civitatis a festo Sancti Michaelis ultra. Captum.
(Sp. de non inveni. Note: cancell.).
Pp. de inveniendo dictos nobiles pro custodia usque per totum mensem decembris proxime venturum. Captum per VI.
(Sp. per totum mensem octubris. Note: cancell.)
(Pp. de inveniendo usque ad numerum XII nobilium debentium custodire. Note: cancell.)
Sp. de inveniendo octo nobiles pro dicta custodia, cum illis modis et condictionibus et penis qui ordinati sunt supra scripti, in aliis nobilibus adinventis usque ad festum Sancti Michaelis proximi. Captum per quinque.
(Pp. de dando cuilibet ex octo elligendis pro custodia usque ad dictum terminum de provisione ducatos ducentos de denariis comunis. Note: cancell.)
Sp. de dando ducatos trecentos ad rationem grossorum XXX pro singulo ducato. Captum per IIIIor.
Suprascripti ellecti pro custodia civitatis:
Ser Unuce de Matessa ballote VI – iuravit.
Ser Marinus de Crosii ballote VI – iuravit.
Ser Marinus de Bodaça ballote V – iuravit
Ser Andreas de Mençe ballote VI – iuravit.
Ser Volço de Babalio ballote VI – iuravit.
Ser Laurentius de Bodaça ballote V – iuravit.
Ser Nixa de Çamagno ballote VI - iuravit.
Unus de foris deficiens:
Ser Michael de Martinussio ballote 0.
Ser Dymitrius de Benessa ballote VI – iuravit.
Ser Lampre de Sorgo ballote 0.
Pp. de inveniendo duos nobiles Raguseos, quorum unus stet ad doanam maiorem, alter ad pondus statere, et in casu quo aliquis ex officialibus custodie fieret rector, aut deficeret (aut ex aliis officialibus, aut loco rectoris fuerit Note: cancell.), quod tunc alter ipsorum elligendorum debeat esse loco deficientis vel non valentis adesse suo officio custodie, et hoc usque ad tres menses proxime venturos Captum per VII.
(Sp. de non elligendo. Note: cancell.).
Pp. de dando predictis salarium pro suo labore. Captum per VII.
(Sp. de non providendo. Note: cancell.).
Pp. de dando cuilibet ex dictis elligendis pro suo salario trium mensium proxime venturorum perperos sexaginta. Captum per VI.
Sp. de dando perperos L.
Ser Marinus Blasii de Gradi remansit ad doanam maiorem – iuravit.
Ser Marinus de Ghetaldo factus fuit ad pondus - iuravit.
Ser Iunius de Zrieva assumptus fuit quod vacare debeat ad exigendam doanam vini comunis, simul cum aliis officialibus factis in minori consilio, cum salario yperperorum LX usque per totum mensem decembris (debet etiam vacare doanam fondici Note: cancell.) et stare in Ragusio usque ad dictum terminum.
Note: In margine: Cassum de fontico in minori consilio.
Iudices predicti:
Ser Nixa de Goçe de Pusterna ballote 0.
Ser Zive de Poça ballote 0.
Ser Nixa de Poça ballote 0.
Ser Zive Iunii Dacha Boga [de Caboga Note: cancell.] ballote 0.
Ser Michael de Martinussio ballote 0.
Ser Dymitrius de Benessa ballote XI.
Ser Volço de Babalio ballote XII.
Ser Nicolaus de Mençe ballote X.
Ser Iohannes de Grede ballote 0.
Ser Lampre de Sorgo ballote 0.
Ser Iunius de Zrieva ballote 0.
Ser Nicola de Zamagno ballote 0
Ser Andreas de Volço ballote 0.
Ser Andreas de Mençe ballote 0.
Ser Nicolaus de Georgio ballote 0.
Duo iudices:
Ser Lampre de Sorgo ballote 0.
Ser Iunius de Zrieva ballote 0.
Ser Petrus de Saracha ballote XII – R.
Ser Nicolaus de Georgio ballote 0.
Ser Zive de Poça ballote VIII.
Ser Iohannes de Grede ballote VIIII - R.
Note: In margine: Ista sunt posita in maiori consilio ubi esse debent.
Pp. de confirmando magistrum Christoforum pro uno anno incoando a fine sui termini, cum salario, pactis et modis consuetis. Captum per XII.
Note: In margine: Scriptum est in maiori consilio et hic cancellatum.
Pp. de salariando ser Michaelem de Martinussio cum angaridio et salario yperperorum LX. Captum per V.
(Sp. de non salariando. Note: cancell.).
Pp. quod vacet doane vini.
Sp. quod superstet doane fontici loco Vidosii sine aliquo alio salario. Captum per IIIIor.
Dictus ser Michael assumptus fuit cum salario predicto perperorum LX usque per totum mensem decembris proxime venturi, quod stet in civitate per totum dictum terminum et habeat angaridium (fontici loco Vidosii sine aliquo alio salario Note: cancell.), silicet quod facere debeat custodiam si aliquis illorum de custodia aliquo casu non posset facere suam custodiam, simul cum ser Marino de Ghetaldo et ser Marino Blasii de Gradi faciendo dictam custodiam ad cambium.
Pp. de dando ser Matcho Symonis de Benessa perperos LX usque per totum mensem decembris proxime venturi ut debeat stare in civitate et non discedere usque ad dictum terminum, verumtamen teneatur exigere et superesse doane vini simul cum ser Iunio de Zrieva sine aliquo alio salario. Captum per omnes.
(Secunda de non dando. Note: cancell.).
Ser Marinus de Crosii et ser Volço de Babalio, in presenti consilio rogatorum fuerunt facti officiales ad exigendum peccuniam massarie et peccunie salis et de bonis comunis aliis undecumque habere poterunt, et de denariis per eos exigendis debeat dari rata cuilibet ex dominis ordinatis supra custodiam quousque unicuique fuerit integre de suo ordinato stipendio, et de ipsorum manibus non possint extrahi quousque fuerit predictis omnibus satisfactum. Captum per omnes.
Pp. de eundo ad maius conscilium pro capiendo libertatem presenti conscilio (vel minori conscilio Note: cancell.) rogatorum de providendo contra Gabrielem de Parma et alia faciendi neccessaria et oportuna contra ipsum Gabrielem, prout providere et facere posset dictum maius conscilium. Captum per omnes.
(Sp. de non eundo ad dictum pro dicta litertate. Note: cancell.).
(Pp. de petendo dictam libertatem nude prout iacet. Note: cancell.)
Sp. de petendo ipsam libertatem cum addicione, videlicet quod dictum conscilium rogatorum dictam libertatem surrogare possit aliis consciliis, vel in aliquos substituere ipsam libertatem in partem vel in totum, prout dicto conscilio rogatorum videbitur pro meliori, et dictum maius conscilium posset facere in predictis. Captum per XIII.
Pp. de scribendo literas credencie ducali dominio Veneciarum per nostros nobilles elligendos de ibi existentibus, et mittendo dictis nobillibus commissionem super hiis que debent loqui pro parte nostra dicto dominio. Captum per omnes.
Pp. de mittendo dictam commissionem duobus ex dictis nobilibus Veneciis existentibus. Captum per XX.
Sp. de mittendo omnibus nobillibus nostris.
Pp. de elligendo dictos duos nobilles in minori. Captum per XV.
(Sp. de elligendo ipsos in presenti conscilio rogatorum. Note: cancell.)
Pp. de rescribendo Sibinici secundum modum portatum per tres officialles. Captum per omnes.
(Sp. de induciando. Note: cancell.)
Pp. de firmando secundum capitulum portatum per dictos officiales de scribendo archiepiscopo et universitati Bari contra Gabrielem. Captum per omnes.
(Secunda de non firmando. Note: cancell.).
Pp. de firmando tercium capitulum de temptando cum domino Raymondo providendi contra Gabrielem de Parma. Captum per XXI.
(Sp. de (non firmando Note: cancell.) induciando. Note: cancell.)
Pp. de comittendo provisiones fiendas super instrumentis contra Gabrielem minori numero. Captum per XXV.
(Sp. de non comittendo sed de faciendo per presens conscilium. Note: cancell.)
(Pp. de comittendo, ut dictum est, predicta duobus nobilibus elligendis penes dominum rectorem. Note: cancell.)
Sp. de committendo IIIIor nobilibus eligendis penes rectorem. Captum per XVI.
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem dictis IIIIor eligendis coram rectore tractandi et faciendi tractatus cum quibuscumque eis videbitur de nocendo, dampnificando et offendendo dicto Gabrieli et eius subditis et bonis quomodocumque eis videbitur faciendum et nocendum, et pro predictis possendi expendere vel promittere de bonis nostri comunis usque ad summam ducatorum quingentorum auri, et ab illa quantitate supra debeant portare ad presens conscilium omnem tractatum quem reperirent, salvo quod non possint facere armatam gallearum vel brigintini. Captum per XVIIIIo.
(Sp. de dando arbitrium eis expendendi vel promittendi dicta occaxione usque {as} summam ducatorum mille auri. Note: cancell.).
Pp. de elligendo dictos IIIIor nobiles eligendos pro predictis in presenti conscilio rogatorum. Captum per XV.
(Sp. de comittendo dictam commissionem conscilio minori. Note: cancell.)
Quatuor ellecti ad tractandum contra Gabrielem:
(Ser Dimitri de Benesa ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Symon de Goççe ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Symon de Bona ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Nicolaus de Mençe ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Marinus de Bona ballote XVIIII – R Note: cancell.), die XVIIII augusti ser Iunius de Sorgo.
Ser Nicolaus de Gondulla ballote XVI - non remansit quia sunt duo de sclata.
Ser Michael de Baballio ballote 0.
Ser Iacobus de Gondulla ballote XVII – R.
Ser Martolus de Zrieva ballote XVI - R).
Ser Lampre de Zrieva ballote 0.
Ser Volczo de Baballio ballote 0.
Ser Iohannes de Gradi ballote 0.
Secunda ellectio unius quarti loco ser Nicolai de Gondulla qui non potuit remanere:
(Ser Dymitrius de Benessa ballote XV - R Note: cancell.), die XVIIII augusti ser Clemens Marini de Goçe.
Ser Blaxius de Sorgo ballote 0.
Ser Michael de Baballio ballote [...]
Pp. de deliberando super uno brigintino mittendo Stagnum in illo mari. Captum per XI.
(Sp. de induciando. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unum brigintinum Stagnum in aquis illius maris. Captum per XXI.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
(Pp. de mittendo dictum brigintinum Stagnum in illo mari per ripariam Spaleti. Note: cancell.).
Sp. de mittendo ipsum per istam ripariam circum circha Punctam. Captum per XVII.
(Pp. de deliberando hic in presenti conscilio modum armandi et mittendi dictum brigintinum Stagnum. Note: cancell.)
Sp. de dando arbitrium minori conscilio mittendi dictum brigintinum armatum prout videbitur dicto conscilio et in hiis faciendo tantum quantum presens conscilium rogatorum. Captum per XV.
Pp. de elligendo tres providitores et mittendo ipsos Stagnum ad videndum necessaria pro {forticando} locum Stagni, qui eorum provisionem et deliberationem portent presenti conscilio rogatorum. Captum per XV.
(Sp. de elligendo tres officialles qui hic in Ragusio deliberent necessaria pro fortificatione loci de Stagno, et eorum conscilium et deliberationem portent presenti conscilio rogatorum. Note: cancell.).
(Pp. de mittendo brighantium unum in aquis illius maris secundum partem alias captam. Note: cancell.).
Sp. de induciando ipsum mittere donec providitores vadunt Stagnum et redeunt ad presens conscilium. Captum per XV.
(Pp. de providendo ser Alberto nostro notario et cancellario pro viagiis duobus que fecit in Apuleam in servitium nostri comunis de ducatis XXV. Note: cancell.)
Sp. de providendo eidem de ducatis viginti. Captum per XIIII.
(Pp. de interponendo nos in tractando pacem inter istos dominos deli Balsa, dominos Gente consanguineos. Note: cancell.)
Sp. de induciando. Captum per XVIIII.
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem IIII officialibus deputatis ad providendum contra Gabriellem, mittendi pro exequutione comissorum unum ex cancellariis nostris ubi eis videbitur opportunum, in casu quo non possent aliam habilem personam habere. Captum per XXV.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Pp. de scribendo mercatoribus nostris in Berstanicho quod {mittat} ad regimen Ragusii tres vel plures ex eis qui possint venire Ragusium pro habenda informatione ab eis super aliquibus petendis ab eis. Captum per XXV.
(Sp. de non scribendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo Berstanichum pro filio Druschi Crançevich et duobus ex marinariis barche Givchi Criesa quod veniant huc, et scribendo mercatoribus Berstanichi quod non demittant aliquos carichare bladum in Berstanicho propter portare illud alio quam Ragusium. Captum per XXV.
(Sp. de non mittendo pro predictis. Note: cancell.).
Pp. de scribendo mercatoribus Berstanichi quod non debeant portare bladum nec aliquam aliam {grani} alio quam Ragusium, sub pena in statutis contenta, et quibuscumque portantibus Barum, sub pena habendi tales portantes pro faventibus corsariis et pro proditoribus Ragusii. Captum per XXV.
(Pp. quod in casu in quo dictus filius Druschi non vellet Ragusium accedere, quod consul et iudices nostri {Brestanich} ipsum faciant et cogant comparere. Note: cancell.)
Sp. de faciendo solum fieri preceptum ipsi filio Druschi quod veniat Ragusium. Captum per XIIII°.
Pp. pro donis mittendis per ambaxiatores nostros in Bossinam, de fulciendo pro ipsis Veneciis. Captum per XXVI.
(Sp. de fulciendo pro ipsis hic. Note: cancell.).
Pp. de faciendo fieri custodias ignium prout fuerint. Captum per XV.
(Sp. de non faciendo dictas custodias. Note: cancell.).
Pp. de differendo de providendo super providimento facto et in scriptis hic reducto per officiales ad hoc deputatos in uno consilio rogatorum per se, pro laboreriis fiendis in Stagno. Captum per XXI.
(Sp. de non differendo. Note: cancell.).
Pp. de differendo in predicto consilio de providendo super facto brigintini mittendi Stagnum. Captum per XI.
(Sp. de deliberando in presenti consilio. Note: cancell.).
Pp. de dando licentiam Marino filio Druschi (Catarini Note: cancell.) Cranzich eundi Barrium, pro isto viagio non conducendo aliqua victualia, arma, pegolam nec remos, et de scribendo unam litteram per ipsum filium Druschi habitatoribus in Barro Ragusinis quod inde recedant. Captum per XVI.
(Sp. de non dando ipsam licentiam nec litteram. Note: cancell.).
Contra habitatores Barri
Item captum fuit quod ipsi Ragusini nostri infra unum mensem proximum a die dictarum litterarum receptarum debeant recesisse de dicta terra Barri et districtu, qui terminus in ipsis litteris describatur. Captum per XVII.
Item captum fuit quod contrafacientibus imponatur pena, et sit standi in carceribus per menses tres. Captum per XII.
Note: Pro liga
Pp. de requirendo Iadrenses super facto lige. Captum per omnes.
(Sp. de non requirendo. Note: cancell.).
Pp. de requirendo ipsos Iadrenses per nuncium pro predictis. Captum per XII.
(Sp. per cartam. Note: cancell.)
Pp. de deliberando in presenti consilio de ipso nuncio mittendo Iadram ut supra. Captum per XIIII.
(Sp. de differendo usque cras. Note: cancell.)
Pp. de mittendo unum ex nostris nobilibus Iadram pro predictis. Captum per XV.
(Sp. aliam personam. Note: cancell.)
Pp. quod habita responsione a Iadrensibus super facto lige, quod demus responsionem Spalatinis et Scibinicensibus prout videbitur presenti consilio rogatorum. Captum per XVII.
(Sp. de non dando ipsam responsionem. Note: cancell.).
Note: Pro donis
Pp. de mittendo Venecias pro donis mittendis et presentandis regi Bossine per nostros ambaxiatores ibidem ituros. Captum per XI.
(Sp. de fulciendo hic. Note: cancell.).
Pp. de mittendo Venecias pro emendo dicta hensenia ducatos quingentos, qui exigi debent incontinenti a stacionibus nostris Platee et dari in navigio ituro de presenti Venecias. Captum per XVII.
(Sp. de non exigendo nec mittendo ipsos denarios. Note: cancell.)
Pp. de non mittendo ad presens tributa que petit rex Bosne, sed de retinendo ipsa ad presens in totum. Captum per XVIII.
(Sp. de mittendo eidem regi partem. Note: cancell.).
(Pp. de non examinando ambassiatores mercatorum Berstanichi super eo pro quo vocati fuerunt. Captum per XIII. Note: cancell.)
(Sp. de examinando ipsos. Note: cancell.)
Posite secundario dicte partes. Captum de examinando dictos de Berstanicho per XVIII.
Pp. de scribendo regi Bossine pro anullo adyamantis quem habet ser Dymitrius de Benessa et petit dictus rex, excusando dictum ser Dymitrium, qui dicit dictum anullum habere et olim Tvertchum regem teneri in maiori quantitate valoris ipsius anuli, et quod super hoc ipse ser Dymitrius eidem regi plenius scribit seriem facti et ipsum ser Dymitrium propterea recommandando. Captum per omnes.
(Sp. de non scribendo sic. Note: cancell.)
Pp. de mittendo pro Zore de Bochsa quod veniat vel mittat suum procuratorem pro eo Ragusium ad litigandum coram nobis cum mercatoribus Berstanich. Captum per XVIII.
(Sp. de ordinando quod dicti mercatores mittant aliquos ex ipsis in Bosnam ad se excusandum de eo quod per regem petitur supra ipsos. Note: cancell.).
Pp. de faciendo cridari in Berstanicho quod quicumque Raguseus vel qui pro Raguseo se appellat in mercato Narenti et Berstanichi debeat esse hobediens doanerio dicti merchati et cuicumque officialli regio ad dictam gabellam deputato, et eidem observare antiquas consuetudines et pacta dicti mercati, sub pena voluntatis nostre ultra penam gabelle. Captum per XX.
(Sp. de non faciendo fieri dictam cridam. Note: cancell.).
Pp. de includendo in dicta crida quod omnes habitantes in dicto mercato cives Ragusii et qui se tractant et appellant pro civibus Ragusii et volunt esse hobedientes mandatis Ragusii, debeant se scribi facere per iudices Berstanichi, et quod dicti iudices illorum qui se scribent nomina nobis scribant, et similiter nobis scribant nomina illorum qui se non scribent, et se tractarunt pro civibus Ragusii.
(Secunda de non includendo. Note: cancell.).
(In minori conscilio more sollito congregato captum fuit de donando Çasse bastardo Iure del {Bassa} in pannis yp. VIII. Note: cancell.)
Pp. de induciando super ambassiata mittenda Iadram. Captum per XVI.
(Sp. de deliberando nunc super ipsa. Note: cancell.).
Pp. de scribendo illis de Cataro per literam requirendo ipsos quod aut mittant ad nos pro aptandis discordiis que sunt inter ipsos et nos, aut {volint} quod mittamus ad ipsos, cum intencionis nostre sit quod ex toto cognoscantur et terminentur errores. Captum per XXII.
(Sp. de faciendo aliter. Note: cancell.).
(Pp. de non levando de denariis laboreriorum comunis pro mittendo ad laborando cum illis ad laboreria Stagni. Note: cancell.).
Sp. de levando ex ipsis denariis pro dictis laboreriis. Captum per XIIIIo.
Pp. de scribendo domino nostro regi quod scribat dominationi Venetiarum nos illi recommendando pro oppressione Turchorum. Captum.
(Secunda de non scribendo super eo. Note: cancell.).
(Pp. de mittendo denunciando Iadratinis per barcham si intendunt acceptare ad ligandum se. (captum per XVIINote: cancell.) Note: cancell.).
Sp. de mittendo ambassiatorem nostrum cum brigantino Iadram pro querendo unionem cum Iadratinis. Captum per XVII.
Pp. de inveniendo homines ad soldum per voluntatem pro brigantino armando. Captum per XXti.
(Sp. de trahendo dictos homines per tesseram pro dicto brigintino. Note: cancell.).
Pp. de dando remigibus pro dicto brigantino pp. V pro singullo et panaticham. Captum per XXI.
(Sp. de dando dictis pp. IIII°. Note: cancell.).
Pp. de dando ballistariis dicti brigintini pp. VII 1/2 pro singullo. Captum per XVIII.
(Sp. de dando dictis ballistariis pp. VII. Note: cancell.)
Pp. de dando comito brigantini pp. X ad rationem mensis. Captum per XXI.
(Sp. de dando eidem pp. VIIII. Note: cancell.)
Pp. de induciando super intromittendo nos in tractatu pacis inter dominos Gente. Captum per XXI.
(Sp. de deliberando in presenti conscilio. Note: cancell.).
Pp. de levando de affictubus terrenorum comunis denarios oportunos pro armando brighantinum et pro ambassiata Iadre. Captum per X.
(Sp. de non levando. Note: cancell.).
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem ser Iunio de Sorgo, ser Marino de Bona et ser Lampre de Zrieva officiallibus deputatis ad loquendum cum ambassiatoribus Catari super concordio tractando in iusticia ministranda ex utraque parte, quod ipsi possint consentire appellationi, videlicet quod possit ex utraque parte a sentenciis latis appellari ad collegia. Captum per omnes.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Pp. de faciendo cridari quod quillibet de civitate et districtu Ragusii qui se sentit gravatum de aliqua sentencia lata in (Ragusii Note: cancell.) Cataro, debeat se presentare et scribi facere ad canzellariam Ragusii usque ad VIII dies proxime futuros, alioquin sequestrum factum per comune Ragusii de bonis Catarensium non intelligatur esse pro parte illius qui se non presentaret, hoc inteligendo si cum Catarinis erimus in concordio super iusticia ministranda ex utraque parte, remanentibus tamen iuribus illius qui se non presentaret in suo robore. Captum per XVII.
(Sp. de induciando. Note: cancell.).
Note: In margine: Bannitum per Obrad preconem.
Pp. quod primum capitulum tangens factum stet sicut stat. Captum per XIIII.
(Sp. quod corigatur. Note: cancell.).
Pp. si Iadra nolet assentire, quod faciamus cum aliis Dalmatinis, scilicet Spaleto, Tragurio et Sibinico. Captum per XVIII.
Sp. de non faciendo cum aliis Dalmatinis.
Pp. si Iadrenses vellent et alii predicti nollent, quod fiat liga cum Iadrensibus. Captum per omnes.
(Sp. si Iadrenses vellent et alii predicti non, non fiat. Note: cancell.).
Pp. de precipiendo patrono brigintini et ambassiatori ituro Iadram quod die Iovis proximi per totam diem debeant recesisse de Ragusio ad viagia et facta eis commissa, sub pena pp. L pro singullo.
(Pp. de dando ser Andree de Volczio ambassiatori nostro Iadre unum ex cancellariis in societate, prout habuit ser Iacobus de Gondulla quando ivit Iadram pro ambassiata. Note: cancell.).
Sp. de non dando ei dictum cancellarium. Captum per XIII.
(Pp. de portando ad maius conscilium eius petitionem, ser Andree ambassiatoris Iadre videlicet, quod completis serviciis comunis possit remanere pro serviciis et factis suis. Note: cancell.).
Sp. de non portando. Captum per XVI.
(Pp. de prolongando terminum ambassiatoris ituri Iadram. Note: cancell.).
Sp. de non prolongando et stando termino sicut est. Captum per XV.
In cancellaria Ragusii in loco solito conscilium congregari.
Coram testibus et me notario infrascriptis, nobilis et prudens dominus Matheus de Georgio honorabilis rector civitatis Ragusii cum eius conscilio, nomine et pro parte comunis et universitatis Ragusii, dixit et exposuit nobilius et prudentibus viris ser Baxillio Abraee et ser Iacobo Triphonis, civibus et ambassiatoribus civitatis Catari, per rectorem, iudices et conscilium eiusdem civitatis Catari cum literis credencialibus destinatis ad regimen, conscilium et comune civitatis Ragusii, super infrascriptis, quod cum a treginta annis preteritis vel circha comune et regimen Catari incepisset male tractare cives et subditos Ragusii in Cataro in non ministrando eisdem debitum rationis qua occaxione orte fuerunt discordie et differencie inter regimen et comune Ragusii et regimen et comune Catari in iure reddendo et ministrando adinvicem alterutrum ex utraque parte, videlicet Catharensibus habentibus petere ius in Ragusio contra aliquem Raguseum vel bona existencia in Ragusio, et Raguseis habentibus petere ius in Cataro contra aliquem Catarensem vel bona aliqua existencia in Cataro, et propter dictas differencias non redditum fuerit ius Raguseis in Chataro nec Chatarensibus in Ragusio, et sic dicta occaxione, deficiente iure inter ipsos ex utraque parte, per dicta comunia postea sequestrata fuerunt et sunt usque ad presens omnia bona, videlicet Raguseorum que reperta fuerunt habere vel eis deberi in Cataro, et Chatarensium que reperta fuerunt habere vel eis deberi in Ragusio, quibus occaxionibus multi hactenus receperunt magna dampna et interesse, et dictis differenciis et erroribus multum displicentibus regimini et comuni Ragusii quod inter ipsa comunia verterentur et forent, ipsum regimen et comune Ragusii continue vigillando et attendendo ad modos inveniendos iustos et racionabilles concordii inter ipsa comunia super dictis differenciis, et quod unusquisque tam unius partis quam alterius perciperent eius rectum et debitum rationis, per diversa spacia et temporum intervalla pluries requisivit regimen et comune Catari ad ponendum concordii remedium et finem dictis differenciis, volendo quod super gravaminibus ponerentur homines medii elligendi ex una terra et altera ac eciam forenses, et per plures alios modos convenientes et iustos inter utramque parcium predictarum, quibus dictum regimen et comune Catari hactenus nonquam voluit consentire semper inveniendo excepciones et cavillationes, interdum unam, interdum alteram, propter non pervenire ad concordium, ex quo ipse partes, licet pluries fuerint ad invicem tractandum concordium super dictis differenciis, illud hactenus perficere nequiverunt. [Page 93v] Et tamen eo non obstante quod pro Catarensibus concordium desteterit super predictis, adhuc regimen et comune Ragusii appetens quod ius et iusticia reddatur et observetur inter ipsa comunia ex utraque parte, videlicet in Cataro Raguseis et in Ragusio Catarensibus, et quod in universo mundo sit palam et manifestum quod per regimen et comune Ragusii non restat quin ius et iusticia inter dicta comunia, ut premittitur, reddatur et ministretur, et quod unusquisque eius debitum consequatur, a modo ad octo dies proxime futuros aufert et revocat sequestrum et inhibitionem iuris reddendi Catarensibus factum in generale, quantum est pro parte comunis Ragusii de bonis dictorum Catarensium existentibus in Ragusio, ac vult dictum regimen et comune Ragusii et se offert dare et exhybere debitum et complementum iuris et racionis cuicumque civi et subdito civitatis Cathari venienti vel mittenti legiptime Ragusium ad petendum et consequendum iura contra aliquem Raguseum, vel bona aliqua que ipsi Catarensi spectarent vel pertinerent quocumque modo vel racione de iure, que bona essent in Ragusio, cum modis, statutis, ordinibus et consuetudinibus approbatis in Ragusio. Et adhuc vult ipsum regimen Ragusii ne ius perierit alicuius propter non potuisse habuisse ius in Ragusio a dicto tempore differenciarum treginta annorum citra quod ius, ut premittitur, ex utraque parte defecit, quod si ab ipso tempore citra facta foret aliqua diminutio, permutatio, vendicio, translacio, alienacio, bannicio vel stride bonorum aliquorum existencium vel que fuissent in Ragusio, que spectarent vel spectassent sive pertinuissent alicui Catarensi per successionem, per debitum et per quemcumquevis alium modum de iure, ut premittitur, quod per huiusmodi diminutionem, permutationem, venditionem, translationem, alienationem, banitionem vel stridas, nec per possedium sive possessionem huiusmodi bonorum obligatorum vel spectancium Catarensibus, in illis non sit aliquod preiudicium vel prescripcio illi Chatarensi cui obligata fuissent et ius haberent in illis quavis racione vel causa, ita tamen quod quillibet Chatharensis, qui se reputaret vel crederet ius aliquod habere in aliquibus bonis que fuissent vel extantibus in Ragusio, alienatis, permutatis aut occuppatis, ut premittitur, teneatur et debeat venire vel mittere eius legiptimum procuratorem pro bonis illis ad se presentandum coram domino rectore et iudicibus Ragusii usque ad duos annos proxime futuros, videlicet absentes ad presens a Cataro et districtu et a Ragusio cum districtu. Et presentes in aliquo dictorum locorum usque ad sex menses proxime futuros teneantur et debeant se, ut premittitur, presentasse, et post dictum terminum se presentando in bonis predictis, non audientur nec ius habebunt. Preterea eciam vult regimen et comune Ragusii quod si in Ragusio factum fuisset aliquod statutum, ordo, vel consuetudo post contractum debitum vel ius aliquod, quod alicui Catharensi spectasset in Ragusio quovis modo, racione vel causa, quod dicti huiusmodi ordines vel statuta non preiudicent alicui Catarensi in illis contractibus, debitis aut bonis que eidem spectasset [Page 94r] vel pertinuissent ante dictos ordines, statuta et consuetudines factas. Et eciam vult quod omnes carte et scripture registrande secundum statutum factum in MCCCXLI, indictione VIIII, die XXV ianuarii, tempore domini Phylippi Bellegno tunc honorabillis comitis in Ragusio, que non forent registrate secundum formam ipsius statuti, non valeant nec teneant nec sint alicuius roboris, et iudices huiusmodi cartis non registratis non debeant audienciam exhibere. Et per consequens dictus dominus rector cum eius conscilio loco et more sollito congregato pro parte, vice et nomine tocius comunitatis Ragusii, denuciavit et requisivit dictos ambassiatores ibidem presentes et audientes pro parte, vice et nomine dicti eorum regiminis et civitatis Catari, ut ipsum regimen et comune Catari versa vice similiter debeat ius reddere et exhybere plenarium, summarium et expeditum in Cataro cuillibet civi et subdito Ragusii eunti vel mittenti legiptime illuch ad petendum ius aliquod, cum omnibus modis et condicionibus suprascriptis quibus, ut premittitur, dispositum est regimen et comune Ragusii facere et exhibere Catharensibus venientibus vel mittentibus Ragusium ad petendum et consequendum iura sua. Et si regimen et comune Cathari similiter in Cataro ius reddet et exhibebit civibus et subditis Ragusii quod ibi recipiant eorum debitum et iuris complementum, regimini et comuni Ragusii satis placebit et in eo valde contentabitur et resurget causa transeundi et vivendi ad invicem amicabiliter et fraterne, prout convenit inter proximos et vicinos, et auferetur omnis causa et materies scandalli et erroris que inter dicta comunia possent consequi per oppositum. Et si forte regimen et comune Chatari faceret oppositum, {quia} in Cataro similiter non rederetur ius bonum, plenarium et expeditum civibus et subditis Ragusii propter aliqua statuta aut ordines de novo factos in Cataro post contractus et iura Ragusei, vel propter aliquas alienationes, diminutiones, venditiones, translaciones, preconiçationes vel stridas aut possedium sive possessionem bonorum aliquorum que spectassent vel spectarent sive pertinerent alicui Raguseo per modos vel condiciones supra contentas, quos et quas regimen et comune Ragusii intendit observare Catharensibus, vel per quemcumque alium modum, colorem, causam vel ingenium cives et subditi Ragusii non perciperent eorum debitum et complementum iuris et iusticie in Cataro, ex nunc ipse dominus rector cum eius conscilio nomine et vice comunis et universitatis civitatis Ragusii, omnibus modo, via, iure et forma, quibus melius de iure potest et debet, protestatus fuit dictis ambassiatoribus nomine et vice dicti eorum regiminis et comunis Cathari, de omnibus et singulis dampnis, expensis et interesse que vel quas incurisset, incureret vel incurere posset dictum comune Ragusii vel aliquis civis vel subditus Ragusii suis loco, tempore et modo petendis, exigendis, recipiendis et recuperandis. Et preterea dicto nomine denunciavit eisdem ambassatoribus, vice et nomine dicti comunis Catari, quod ipsum regimen et comune Ragusii non valens ulterius supportare quod cives et sui non possint percipere et habere in Cataro eorum debita et complementum [Page 94v] iuris et iusticie, intendit et dispositum est providere et subvenire civibus et subditis suis Ragusii quod ibi eorum iura et debita non consequantur, et procedere et facere propterea pro eis represalias et pignora contra quecumque bona Catarensium et quoscumque de Cataro in {here} et personis, ubicumque reperientur in civitate et districtu, locis et portubus Ragusii, usque ad integram et completam satisfactionem tocius eius quod reperietur aliquis Raguseus habere debere in Cataro, et fuerit conquestus non posse habere ius in Cataro, et quod per iudices Ragusii deputatos vel deputandos terminabitur et cognoscetur, prout vult et mandat equitas et iusticia quod comunitas pro suis indebite gravatis provideat de indempnitate.
Testes sunt: magister Christoforus de Benivento, phisichus salariatus Ragusii; magister Iohannes de Papia, cyrugichus salariatus Ragusii; ser Andreas Dominici de Bononia, notarius et cancellarius Ragusii; magister Bartholomeus de la Dona, aurifex de Veneciis, consul Venetorum in Ragusio; ser Petrus Conradi de Florencia; ser Andreas Iacobi de Florencia; Nicolaus Zuzarelli de Ancona, ad premissa vocati et rogati.
In conscilio rogatorum more et loco sollitis congregato, in quo interfuerunt ballote XXIIIIor, ex arbitrio et auctoritate maioris et generalis conscilii Ragusii eidem conscilio traditis et concessis, ut apparet in presenti libro in reformationibus maioris conscilii anno et indictione predictis, die XXVI mensis marcii, per dictum conscilium captum fuit et firmatum de faciendo protestum et denunciationes prescriptas in duabus precedentibus cartis scriptis distincte ambassiatoribus Catari in Ragusio, existentibus in omnibus et per omnia ut in ipsis protestu et denunciationibus continetur, et quod a die octavo facti protestus ut supra in antea sequestrum factum per comune de bonis Catharensium quantum pro parte comunis sit irritum et cassum et revocatum.
Et quod rector cum eius iudicibus Ragusii qui per tempora erunt, a dicto die octavo protextus in antea debeat et habeat arbitrium et liberam auctoritatem reddere et ministrare ius et iusticiam cuicumque Catarensi contra Raguseum et bona existencia in Ragusio, et Raguseo contra Catarensem, observare et executioni mandare in omnibus et per omnia prout in dictis denunciationibus et protextu plenius continetur.
Item quod si regimen et comune Cathari non {faret} et non redderet similiter integrum ius civibus et subditis Ragusii, sed faceret oppositum, unde non possent habere ius suum in Cataro et ducerentur cavilose per longum, et quod dictis occaxionibus in denunciationibus et protestu contentis vel aliis foret diminutum vel perditum ius Raguseorum in Cataro, et eis daretur aliqua sentencia in contrarium a qua aliquis Raguseus sentiret se in Cataro gravatum indebite, quod veniente Raguseo quisquis is sit et de hoc conquerente se regimini Ragusii quod in Cataro non fuerit ei redditum ius, aut quod dictis occaxionibus vel aliis non potuerit consequi iura sua, per conscilium rogatorum fiant aut elligantur prout dicto conscilio videbitur quinque iudices homines bone fame et qui non sint attinentes sive coniuncti in gradibus secundum statuta Ragusii, qui iudices debeant audire et videre iura et rationes gravaminum conquerentis. Et si per dictos iudices aut maiorem partem ipsorum cognitum et terminatum fuerit quod in Cataro fuerit factum obliquum aut iniusticia vel ius denegatum, tunc civitas Ragusii det et faciat represalias et pignora ad peticionem Ragusei gravati indebite, ut dictum est, contra quecumque bona Catarensium et quoscumque de Cataro in {here} et persona, ubicumque et quandocumque reperientur vel venerint in territorio vel portubus Ragusii, usque ad completam solutionem eius quod cognitum et terminatum fuerit per dictos iudices Raguseum indebite fore gravatum vel ei factum obliquum in Cataro, et hoc adveniente, quillibet rector Ragusii qui per tempora fuerit, teneatur et debeat executioni mandare id quod terminatum fuerit per dictos iudices absque mora vel expetatione societatis.
Pp. de faciendo tres officialles qui cogitent de responsione fienda ser Andree de Volczo ambassiatori Iadre super unione fienda, et reportent presenti conscilio dictam responsionem.
Pp. de precipiendo Raguseis qui sunt in Scutaro quod ipsi debeant exire inde cum eorum bonis et rebus. Captum per XIII.
(Sp. de non precipiendo, sed de excusando nos ambassiatori Theodore cum pulcrioribus verbis videbuntur minori conscilio. Note: cancell.)
Pp. de disarmando brighantinum cum quo rediit Marinus de Ragnina. Captum per omnes.
(Sp. de non disarmando. Note: cancell.).
In conscilio rogatorum predicto confirmata fuit responsio mittenda ser Andree de Volczo ambassiatori Iadre pro factis lighe prout lecta fuit in conscilio, posita in libro registri commissionum.
Pp. de mittendo unam personam Iadre cum commissione ser Andree de Volczo, qui stet ibi penes ipsum ser Andream super liga fienda. Captum per omnes.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Pp. de mittendo unum ex cancellariis. Captum per XX.
(Sp. de mittendo aliam personam. Note: cancell.)
Pp. de mittendo ser Andream de Bononia canzelarium. Captum per XVIII.
(Sp. de mittendo ser Albertum cancellarium. Note: cancell.)
Pp. de receptando familias et animalia Vlacorum circumstantium Stangno intra Stagnum, et homines habiles ad arma veniant Ragusium si volunt, aut stent extra. Captum per XVI.
(Sp. de receptando in Stagno omnes. Note: cancell.)
Pp. de requirendo et rogando Casotum quod vadat Barum cum literis domini nostri ad Gabrielem capitaneum Bari in servicium nostri comunis. Captum per XVI.
(Sp. de non requirendo. Note: cancell.).
Pp. quod si dictus Casotus acceptat ire Barum, quod vadat expensis domini nostri regis. Captum per XVIII.
(Sp. quod vadat expensis nostri comunis. Note: cancell.)
Pp. quod per auctoritatem conscilii maioris datam presenti conscilio possendi providere pro factis Bari, possumus promittere et dare dicto Casoto, si iverit Barum ad loquendum cum Gabriele pro parte domini nostri, denarios quos petit ipse Casotus cum expeditoria regis. Captum per XVII.
(Sp. de eundo pro predictis ad maius conscilium. Note: cancell.)
Pp. de offerendo nunc dictos denarios dicto Casoto, dandos eidem in sua reversione de Baro, si iverit. Captum per XI.
(Sp. de non offerendo nunc, sed reservando responsionem ad eius reversionem de Baro cum aliis responsionibus. Note: cancell.)
Pp. si Casotus voluerit ire Barum de dando eidem unam barcham ad bandas a XII remis expensis nostri comunis. Captum per XVIII.
(Sp. de dando ipsam barcham expensis regis. Note: cancell.)
Pp. si Casotus ibit Barum pro dictis serviciis comunis, et quesierit denarios pro expensis, de mutuando eidem de dictis denariis regis eidem dandis a quinquaginta ducatis infra. Captum per XVII.
(Sp. de non mutuando. Note: cancell.).
(Pp. quod quinque deputati ad providendum contra Gabrielem debeant facere commissionem Casotto ituro Barum. Note: cancell.)
Sp. de elligendo tres officialles ad dictam commissionem. Captum per XIII.
Pp. de expediendo ambassiatam Bossine per totum presentem mensem maii. Captum per XV.
(Sp. de expediendo usque ad XV dies. Note: cancell.)
(Pp. de prolongando terminum expedicionis ambassiate Bossine. Note: cancell.)
Sp. de stando termino suprascripto per totum presentem mensem. Captum per XV.
(Sp. de non ponendo dictam penam. Note: cancell.).
Pp. de ponendo eis penam de perperis centum. Captum per XVIII.
(Sp. de ponendo eis penam de pp. quinquaginta. Note: cancell.)
Note: Pro turmis
Pp. de faciendo publicam cridam in locis sollitis quod mercatores nostri Ragusii qui vadunt obviam turmis que veniunt Ragusium, non audeant transire confinia decenni antiqui propter ire ad emendum aliquid ab ipsis turmis, sub pena pp. quinque pro singullo et singulla vice qua fuerit contrafactum. Et quicumque accusaverit aliquem contrafacientem habeat medietatem dicte pene, si per eius accusam poterit probari. Captum per XVII.
(Sp. de non faciendo dictam cridam. Note: cancell.).
Note: In margine: Banita per Milas preconem.
Pp. de prolongando terminum ambassiatoribus ituris in Bossinam. Captum per XVIIII.
(Sp. de non prolongando. Note: cancell.).
Pp. de prolongando dictum terminum ipsis datum ad recedendum de Ragusio usque ad diem Lune peremptorium, sub pena alias imposita. Captum per XII.
(Sp. de prolongando usque ad diem Mercurii. Note: cancell.)
Pp. de prolongando terminum ambassiatorum Bossine, cum pena alias posita, usque ad diem Mercurii peremptorie. Captum per XIIII.
(Sp. de stando precedenti termino. Note: cancell.)
Pp. de eundo ad maius conscilium pro capiendo libertatem de mittendo ad levandum uxorem domini Georgii Strazimerii secundum eius peticionem. Captum per omnes.
(Sp. de non eundo. Note: cancell.).
Partes infrascripte capte et posite fuerunt ex arbitrio et auctoritate a maiori conscilio presenti die.
Pp. de mittendo galleotam de banchis XXII pro levando et portando Ragusium uxorem Strazimerii. Captum per XX.
(Sp. de mittendo aliud lignum. Note: cancell.)
(Pp. de armando dictam {galleota} VI banchos ad prodam et VI ad poppam ad duplum, et reliquos banchos ad I remum. Note: cancell.)
Sp. de armando ipsam totam ad duplum. Captum per XVII.
Pp. de mittendo unam barcham cum dicta galeota ad levandum gentes et arnensia dicte domine. Captum per XIIII.
(Sp. de mittendo duas barchas. Note: cancell.)
Pp. de mittendo unum nobillem cum dicta galleota pro dicta domina.
Sp. de mittendo duos nobilles. Captum per XVI.
(Pp. de acrescendo penam dictis nobillibus elligendis ultra penam statuti. Note: cancell.)
Sp. de non acrescendo, sed stando pene statuti. Captum per XV.
(Pp. de dando salarium nobillibus ituris cum dicta galleota. Note: cancell.)
Sp. de non dando. Captum per XII.
Pp. de dando remigeriis ituris cum dictis galleota et barcha gr. II pro singullo quolibet die, et comito gr. IIII, et suprasalentibus gr. III, et panaticam, et de dando eisdem modo pagam pro III diebus. Captum per XV.
(Sp. de dando remigeriis pp. I pro singullo pro toto viagio, et aliis per rationem. Note: cancell.)
Nobilles ellecti ituri cum galleota pro uxore Strazimerii domini Georgii:
Ser Helyas de Saracha ballote 0.
Ser Nicolaus de Georgio ballote 0.
Ser Matheus de Georgio ballote XVIIII – R.
Ser Volczius de Baballio ballote XII – R.
Ser Nicolaus de Zamnagno ballote 0.
Ser Petrus de Palmotta ballote XI.
Pp. de levando pro dictis expensis faciendis pp. ducentos de denariis tributi regis Ungarie. Captum per XX.
(Sp. de non levando. Note: cancell.).
Pp. de ponendo in dicta galleota unum veyetem vini. Captum per XVIII.
(Sp. de non ponendo vinum. Note: cancell.)
Pp.de ponendo in dicta galleota XL homines de insullis et reliquos de terra firma. Captum per XV.
(Sp. de ponendo L. Note: cancell.)
Pp. de ponendo in dicta galleotta XII suprasallentos, computando in illis comitum et marinarios. Captum per XX.
(Sp. de ponendo X. Note: cancell.)
Pp. quod veniendo dicta domina, de dando eidem pro eius habitacione domum hostarie. Captum per XI.
(Sp. de inveniendo unam aliam domum pro ea sufficientem. Note: cancell.)
Pp. quod conscilium minus det dicte domine expensas horis pro ipsa et familia secundum quod dicto conscilio videbitur. Captum per XVIII.
Sp. quod presens conscilium deliberet dictas expensas.
Pp. de prolongando ambassiatoribus Bossine terminum eorum recessus usque per totam diem Iovis proxime futuram, cum pena alias sibi posita. Captum per omnes.
(Sp. de non prolongando. Note: cancell.).
Pp. de faciendo unum salvumconductum Gabrieli de Parma in illa forma et termino quibus ipse fecit Ragusii. Captum per XIIII.
(Sp. de non faciendo dictum salvumconductum. Note: cancell.).
Pp. quod conscilium minus faciat tres qui cogitent super responsione fienda domino nostro regi super reportatis per Chasotum de partibus Apulee. Captum per XV.
(Sp. dictum conscilium minus respondeat. Note: cancell.)
Pp. de dando unam barcham domino Chasoto que ipsum portet usque Iadram. Captum per XX.
(Sp. de non dando eidem dictam barcham. Note: cancell.).
Pp. de faciendo tres qui ponant in ordine responsionem fiendam ambassiatoribus nostris qui sunt in Bossina. Captum per XII.
(Sp. de deliberando dictam responsionem in presenti conscilio. Note: cancell.)
In dicto conscilio confirmata fuit commissio sive responsio facta ambassiatoribus Bossine.
Pp. de stando prius scriptis nostro ambassiatori super facto prime lighe contra piratas, nominando etiam illum de Molla sicut Gabrielem. Captum per XVI.
(Sp. de mutando. Note: cancell.).
(Sp. de non franchando. Note: cancell.).
Pp. de mittendo pro Zore de Bochsa quod veniat Ragusium. Captum per XXI.
(Sp. de non mittendeo pro eo. Note: cancell.).
Pp. de faciendo eidem preceptum quod veniat. Captum per XVII.
(Sp. de scribendo rogando quod veniat. Note: cancell.)
Pp. de mittendo unam barcham Barum pro allongando terminum treughe cum Gabrielle capitaneo Bari et ipsum terminum prolongandi pro quanto poterit. Captum per XX.
(Sp. de non mittendo dictam barcham. Note: cancell.).
Note: Pro Nicholao de Zamagno
Pp. de sequestrando bona Schutarensium si qua reperientur in Ragusio pro dampno facto ser Nicolao de Zanmagno. Captum per XIII.
(Sp. de non sequestrando. Note: cancell.).
Pp. de scribendo Zore de Bochsa placibiliter et bonis verbis quod ipse velit consentire quod forenses non possint merchari cum forensibus in Berstanicho prout consenserunt alii forenses gabelloti, in casu quo non vellet consentire, quod ipse omnino veniat Ragusium. Captum per XVII.
(Sp. de mittendo eidem precipiendo quod ipse teneat modum supradictum, et si non vult tenere dictum modum, quod ipse veniat Ragusium omnino. Note: cancell.)
Note: Pro episcopo Curzullano
Pp. de dando episcopo Curzullano, ex auctoritate hodie habita a maiori conscilio, pro decimis et primiciis Stagni annuatim ducatos centum auri, cum condicionibus quibus dabatur precessori suo, et ultra de dando eidem unam domum pro eius habitacione in Ragusio donec placuerit presenti conscilio. Captum per omnes.
(Sp. de dando eidem aliter. Note: cancell.).
Contra Gabrielem
Pp. de addendo nobillibus ellectis ad providendum de modis servandis pro dampnificando et offendendo Gabrieli de Parma loco illorum qui sunt extra dictum officium, cum auctoritate ipsis prius data.
(Sp. de elligendo tres nobilles qui provideant pro presenti et reportent presenti conscilio. Note: cancell.)
Pp. de elligendo unum nobillem loco ser Demitrii de Benessa ad providendum contra Gabrielem de Parma. Captum per XII.
(Sp. de non elligendo, sed quod dictus ser Dymitrius sit in dicto officio. Note: cancell.)
Ser Iunius de Sorgo ballote XVI – R. (Ser Blaxius de Sorgo ballote 0 Note: cancell.). (Ser Matheus de Georgio ballote 0 Note: cancell.). Ser Clemens Marini de Goçe ballote XVIII – R. Ser Marinus de Bona ballote XIII. (Ser Iunius Tripe de Georgio ballote 0 Note: cancell.), ellecti loco ser Dymitrii de Benessa et ser Marini de Bona ad providendum contra Gabrielem.
Note: Pro iudicibus ellectis contra Catharenses
Iudices ellecti ad cognoscendum et terminandum gravamina de quibus conqueritur ser Unuçe de Mathessa super regimen Chatharense de iniusticia sibi facta, et similiter aliorum qui de cetero conquererentur, et quod aliquis ex iudicibus elligendis esset attinens alicuius conquerentis intra gradum statutorum, quod tunc loco illius qui attinens foret conquerentis elligatur per presens conscilium unus alius qui non sit attinens dicti conquerentis super dicto gravamine terminando. Captum per XV.
(Sp. quod minus conscilium elligat tres qui portent modum super dictis iudicibus elligendis presenti conscilio. Note: cancell.)
Pp. de faciendo dictos iudices ad tempus. Captum per XV.
(Sp. de faciendo ipsos pro quanto duraverint questiones. Note: cancell.)
Pp. quod dicti iudices elligendi sint iudices quibuscumque qui se venirent ad conquerendum de iniusticia sibi facta vel de iure sibi denegato per Chatharenses, et duret ipsorum officium usque ad unum annum. Captum per XVIII.
(Sp. quod dictum eorum officium duret usque ad kallendas ianuarii. Note: cancell.)
Pp. quod dicti V iudices habeant in ipsorum arbitrio cognoscendi et terminandi gravamina quorumcumque venientium ad se conquerendum coram eis de regimine Chatharensi in ipsorum bona consciencia. Captum per XVI.
(Sp. de dando et ponendo eis terminum infra quem debeant cognovisse et terminasse dicta gravamina. Note: cancell.)
Iudices ellecti conquerentibus super regimen Chathari de iniusticia sibi facta:
(Ser Martolus de Zrieva ballote 0 Note: cancell.).
Ser Iunius Trippe de Georgio ballote XI - (Note: adscriptum: non).
(Ser Symon de Bona ballote 0 Note: cancell.)
(Ser Marinus Martoli de Bucignolo ballote 0 Note: cancell.).
Ser Nicolaus de Gondulla ballote XV – R.
Ser Clemens Marini de Goççe ballote XV – R.
Ser Iunius de Sorgo ballote XVII – R.
Ser Matheus de Georgio ballote XIII – R.
Ser Marinus de Bona ballote XII - (Note: adscriptum: non).
Ser Andreas Dobre de Binçolla ballote XVI – R.
(Ser Iacobus de Gondulla ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Blaxius de Sorgo ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Symon de Goççe ballote 0 Note: cancell.).
Ser Iohannes de Gradi ballote XI - (Note: adscriptum: non).
(Ser Nicolaus de Mence ballote 0 Note: cancell.).
Pp. de dimittendo reduci a contrata de Paravara (?) usque ad Stagnum cum bestiamine et personis, non de hominibus armigeris, fugiendo a Turchis. Captum per omnes.
(Sp. de non dimittendo reduci ipsum bestiamen nec personas ut supra. Note: cancell.)
Pp. de confirmando custodiam fochorum prout est ad presens per totum mensem octubris proxime futuri. Captum per omnes.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Pp. de vetando omnibus civibus Ragusinis quod non vadant Barum durante disfida quam fecit Gabriel capitaneus Bari. Captum per XVIII.
(Sp. de non vetando. Note: cancell.).
Note: In margine: Bannite infrascripte partes super facto Bari per Maro Barba preconem.
Note: Pro predictis euntibus Barum
Pp. de puniendo dictos euntes Barum cum carçeribus. Captum per XVIII.
(Sp. de {ponendo} eos cum denariis. Note: cancell.)
Note: Pro predictis
Pp. de puniendo quoscumque euntes Barum contra dictum ordinem in carceribus comunis pro tribus mensibus.
(Sp. de puniendo ipsos pro IIIIor mensibus. Note: cancell.)
Note: Pro Druscho Crancevich
(Pp. de significando Drusco Crancevich quod debeat exire et recedere de Baro. Note: cancell.)
Sp. de precipiendo Marino filio dicti Druschi quod debeat significare dicto eius patri quod debeat recesisse de Baro et ibi plus non stare. Captum per XII.
Note: Pro predicto
Pp. quod dictus Druschus habeat terminum recedendi de Baro usque ad unum mensem proxime futurum, sub pena aliis posita. Captum per XIII.
Note: Pro Katharenis
Pp. quod conscilium minus debeat elligere tres nobilles qui cogitent super responsione fienda Catarenis pro protextu misso.
Note: Pro Katharenis
Pp. de confirmando et approbando scripturam pro responsione fienda canzellario et sindico et comuni Cathari, lectam et productam per predictos nobiles ellectos in presenti consilio pro predicto protextu per ipsum canzellarium lectum. Captum per omnes.
(Sp. de addendo ipsi scripture et responsioni. Note: cancell.)
(Pp. de induciando super arengatis pro comitatu Curzulle, pro quo scripsit Zore de Bochxa, usque ad diem Iovis proximi. Note: cancell.)
Sp. de induciando super predictis usque ad diem sabbati. Captum per XIIII.
(Ser Petrus de Saracha in minori conscilio a sono campane more sollito congregato tractus fuit per tesseram loco rectoris in questione quam habet Nicoleta Braychi cum ser Matheo de Georgio. Note: cancell.)
Note: In margine: fuit hic posita per errorem.
(Pp. de deliberando in presenti conscilio de consultis super factis Curzule datis Zore de Bochsa. Note: cancell.)
Sp. de induciando ad unum aliud conscilium. Captum per XIII.
Pp. de induciando usque ad diem Lune proxime post prandium. Captum per XIIII.
(Sp. de induciando ad diem sabbati. Note: cancell.)
Pp. de querendo modum unde possint obtineri omnes terre maritime que sunt infra districtum Ragusii et Stagnum. Captum per XXII.
(Sp. de induciando nunc super dictis terris. Note: cancell.)
Pp. de vetando Zore de Bochxa quod dimittat et renunciet comitatum Curzulle per pulcriorem et prudenciorem modum ipse scit. Captum per XXI.
(Sp. de dimittendo rem ut est et tacendo pro nunc. Note: cancell.)
Pp. de scribendo Zore pro terris a Churilla usque Stagnum prout portatum est per officialles. Captum per XVI.
(Sp. de non scribendo. Note: cancell.).
(Pp. de faciendo custodiam fochorum per terram firmam. Note: cancell.)
Sp. de cassando dictas custodias et non faciendo plus dictam custodiam pro presenti. Captum per XVIIII°.
Note: Pro Druscho
Pp. de faciendo graciam Druscho Crançich quod possit ire Barum pro inde levando et absportando eius mercancias et bona. Captum per XIIII.
(Sp. de non faciendo eidem dictam gratiam. Note: cancell.).
Note: Pro Druscho
Pp. de scribendo dicto Drusco eidem precipiendo quod per totum presentem mensem novembris debeat ivisse Barum, et inde se expedivisse et recesisse de districtu Bari per totum presentem mensem novembris, non portando Barum aliqua victuallia vel mercancias, sub pena aliis posita. Captum per XII.
(Sp. de scribendo eidem quod, obmissis omnibus aliis factis et mercanciis quas haberet facere, vel facta Gabrielis que eidem fuissent commissa, debeat cum primo bono tempore recedere de Cataro et ire Barum et illuch applicando vel in districtum, debeat se inde expedivisse et de eius districtu cum omnibus suis rebus infra XV dies (dies) a die quo illuch applicuerit, non portando Barum victualia vel mercancias ut supra. Note: cancell.)
1392
Note: Pro ser Andrea
Pp. de providendo ser Andree notario et canzellario nostro pro eo quod ivit in servicium nostri comunis et ibi stetit cum ser Andrea de Volczo, ambassiatore comunis nostri in Iadra. Captum per omnes.
(Sp. de non providendo. Note: cancell.).
Pp. de providendo eidem dicta de causa de ducatis quindecim auri. Captum per XVI.
Sp. de providendo de ducatis viginti.
Note: Pro laborerio Stagni
Pp. de non faciendo plus laborari pro presenti ad laboreria Stagni et induciandi donec videbitur presenti conscilio. Captum per XXI.
Pp. de scribendo ser Georgio prothovistario quod nostri mercatores possint uti franchizia solita in la Lucha. Captum per XVIIII°.
(Sp. de non scribendo. Note: cancell.).
Pp. de portando ad maius consilium de habendo libertatem contra {Volchosalu} Chopitto. Captum per omnes.
(Sp. de non portando. Note: cancell.).
Ser Iunius Trippe de Zorzio et ser Pasque de Rasti in dicto consilio more solito congregato facti fuerunt iudices contra Catharinos (pro nostris civibus Note: cancell.) in querellis et questione ser Mathei de Georgio similiter iudice, in qua ipse nec ser Iunius de Sorgo sedere nec cognoscere possunt contra ipsos Catharinos.
Pp. de scribendo domino regi Bossine et comiti Paulo super eo quod arengatum est pro dampnis illatis Raguseis. Captum per omnes.
Sp. de non scribendo et induciando.
Note: Pro iudicibus contra Catharenses
In dicto conscilio rogatorum in quo, expulsis illis qui interesse non potuerunt, remanserunt ballote XVII, infrascripti ordines super quinque iudicibus deputatis ad audiendum gravamina que exponentur contra regimen Chathari capti fuerunt per XII ex ipsis.
Primo quod dicti iudices ad omnem requisicionem conquerentis vel conquesti coram eis pro debita iusticia sibi non ministrata in Chataro vel denegata, teneantur et debeant sedere ad audiendum conquerentem vel conquestum ad minus duabus vicibus singulla {epdomoda}, videlicet diebus Martis et Iovis, in quibus duabus vicibus sedeant ad minus tres ex ipsis una die, et altera die omnes dicti quinque iudices, et facere pulsari campanam curie more solito iudicii per spacium medie hore prout fit pro consiliis, in pena yperperorum quinque pro quollibet non veniente ad curiam. Et quilibet possit accusare, et habeat medietatem pene, et teneatur in credencia.
Item quod antiquior tempore ex dictis quinque vel tribus iudicibus qui debebunt sedere, et erit in Ragusio, teneatur facere pulsari dictam campanam curie et expectare socios donec pulsabitur dicta campana et debeant predicti sedere (ad locum solitum curie Note: cancell.) in aliquem locum ubi eis commodius videatur, in pallatio curie vel canzellaria, et audire omnia iura conquesti vel conquerentis, et illis auditis illud quod illis videbitur deliberare.
Item quod in die qua tangetur ad sedendum solummodo tribus ex dictis iudicibus, et ipsis tribus vel maiori parti videretur pro aliqua deliberacione penes se habere alios socios et esse omnes V invicem, quod ipsi tres seu ipsorum maior pars possint ponere penam aliis sociis quibus illa die non tangeret ad sedendum, quod debeant invicem cum eis venire ad sedendum ad curiam, ab yperperis viginti quinque infra, ad quam penam dicti tres iudices qui sedebunt, ipsorum quilibet, in pena sacramenti teneantur dare et denunciare cadentem domino rectori Ragusii, et dictus dominus rector statim teneatur mittere pro dictis qui cecidissent ad penam, et illos non dimittere de castello nisi prius solverint dictam penam.
Item si casu infirmitatis aliquis ex dictis iudicibus non posset venire ad sedendum, alii iudices socii teneantur ire ad domum illius infirmi ad dandam audienciam et examinandam querellam illius qui coram eis lamentaretur, et ibi esse insimul et tenere curiam pro illa die, nichilominus ipso infirmo firmante per sacramentum quod non restat venire ad curiam alia de causa quam causa infirmitatis.
Item quod dicti iudices auditis iuribus conquesti et viso processu questionis quem habere poterunt, teneantur et debeant cognoscere et terminare id quod terminare debebunt quam cicius poterunt, sub pena sacramenti, et dare eorum sentenciam ipsis omnibus invicem existentibus secundum ordinem protestus facti dictis occaxionibus Catarensibus et parcium tunc captarum in presenti consilio.
Item quod quandocumque aliquis volet porigere pro predictis aliquam querellam coram dictis iudicibus, quod tunc pro prima vice omnes dicti quinque iudices debeant esse insimul et se invicem congregare ad audiendum dictam querellam, sub dicta pena yperperorum quinque pro quollibet, et ab ipso tunc inantea aut tres vel ab inde supra debeant sedere et esse invicem, secundum ordinem suprascriptum.
Pp. de induciando usque ad diem sabati VII decembris super deliberatione factorum Stagni. Captum per omnes.
(Sp. de deliberando nunc. Note: cancell.)
Pp. de induciando super factis Stagni usque ad diem Martis proximi X decembris. Captum per XX.
(Sp. de deliberando nunc. Note: cancell.)
Note: Pro iudicibus Stagni
Pp. quod officiales qui mittentur Stagnum et Punctam sint iudices et diffinitores et terminatores decimorum Stagnii et Puncte, ita quod possint et debeant dare et assignare cuilibet decenio Stagnii et Puncte id quod fuerit iuris sui, et omnium questionum et controversiarum que orrerentur inter ipsa decenia, et hoc ad complementum Stagnii et Puncte. Captum per XII.
Sp. quod possint et debeant cognoscere et terminare eciam questiones que moverentur occaxione partium ipsorum deceniorum.
Note: In margine: Non fuit posita.
(Sp. de faciendo ipsos iudices in Stagno et Puncta secundum antiquam consuetudinem. Note: cancell.)
In suprascripto consilio captum fuit et datus infrascriptus ordo, ex auctoritate atributa eidem a maiori consilio, die tercio presentis mensis.
Ut ignorancie et pigricie quorumlibet subveniatur et inhepta voluntas aliena occupandi totaliter resceretur, statuimus et ordinamus quod elligi et deputari debeant tres officiales diversarum parentelarum, qui tres officiales intelligantur et sint officiales Stagnii, salvo quod dicti officiales sic ellecti possint ire in viagium iurando quod non velint ire in viagium causa evitandi ipsum officium. Quod officium debeat durare per unum annum a die sue ellectionis, infra quem terminum et annum ipsi officiales teneantur et debeant ire Stagnium et ibi debant stare et remanere [Page 102v] saltem per duos menses continue, infra quem terminum duorum mensium prefati officiales debeant videre et examinare si quodlibet decenium tenet et habet id quod habere et tenere debet secundum ordinem et comparticionem primitus factam in Stagnio et Puncta. Et si reperierint aliquod ex ipsis decenis non habere et tenere suum debitum, debeant dare et assignare suum debitum et partem debitam illi vel illis decenis que non haberent suum debitum ut supra. Et quod postquam assignaverint et fecerint assignari et tribui ipsis decenis et unicuique suum debitum et ius ut supra, teneantur et debeant ipsi officiales facere describi ordinate in uno quaterno compartitiones cuiuslibet decenii secundum quod fuerit assignatum ut supra, cum confinibus et passibus, ut amplius inter ipsa decenia ulla controversia orriri non possit. Et taliter ellecti non possint in illo anno elligi in aliquod officium nec angariam nec ambaxiatam comunis Ragusii.
Note: In margine: captum per omnes.
Item quod ipsi officiales sic ellecti ut supra infra ipsum tempus infra quod debebunt stare et remanere in Stagnio et durante dicto anno ut supra teneantur et debeant audire, examinare et etiam sententiare, si fuerint clari, omnes questiones quorumlibet conquerentium et petentium coram eis dicentium et postulantium se non habere eorum partem integram. Et ipsi officiales debeant procedere et se regere in terminando, sententiando et confiniando circha ipsas questiones et controversias secundum quod reperierint in libris et scripturis manu canzellarii et notarii comunis Ragusii. Et si occaxione ipsarum questionum produceretur coram ipsis officialibus aliqua scriptura non scripta manu canzellarii vel notarii Ragusii, sit in discretione ipsorum officialium vel maioris partis eorum adhibere vel non adhibere fidem ipsi tali scripture. Et si aliqua scriptura non esset de ipsis questionibus vel non produceretur coram eis, sit in arbitrio et discretione ipsorum officialium vel maioris partis eorum terminandi et diffiniendi ipsas questiones et controversias que coram eis moveri contingerint. Et id quod per ipsos officiales seu per maiorem partem eorum fuerit terminatum, sentenciatum et confiniatum inter aliquas partes, sit firmum et validum. Et debeant ipsi officiales facere describi per ordinem ipsas eorum sententias et confines in uno libro, ponendo quamlibet sententiam in scriptis cum confinibus suo decenio, secundum quod pertinebit et erit ipsi decenio, per unum ex notariis vel canzellariis Ragusii.
Note: In margine: Captum per omnes.
Item quod elapso dicto anno et finito dicto officio predictorum trium officialium Stagnii ellectorum ut supra, elligantur per consilium rogatorum alii tres officiales de diversis parentelis cum balya, modis et ordinibus predictis cum et sub quibus erunt ellecti et deputati predicti tres de Stagnio. Qui officiales habeant videre, terminare, cognoscere, diffinire et [Page 103r] confiniare et describi facere super terris, possessionibus, vineis et partibus contrate Ponicheve, in omnibus et per omnia prout in ellectione, balya et ordine predictis datis et atributis predictis officialibus Stagnii continetur. Et qui officiales sic ellecti ut supra durare debeant per unum annum, infra quod tempus debeant videre et terminare ut supra. Et quod teneantur et debeant ire et stare in ipsa contrata de Ponicheve saltem per duos menses et terminare et exequi in ipsa contrata Ponicheve prout supra concessum et impositum est dictis officialibus Stagnii.
Et sic successive annuatim elligantur per consilium rogatorum tres officiales super possessionibus et terris et partibus aliarum contratarum Puncte, videlicet tres pro singula contrata et singulo anno una contrata tantum. Qui officiales elligantur cum modis, formis, condictionibus, balya, terminis et arbitrio predictis contentis et specificatis in suprascriptis capitulis et arbitrio dictorum officialium de Stagnio, singula singulis congrue referendo. Note: In margine: Captum per XX.
Item quod quilibet qui ellectus fuerit in officialem Stagnii vel in ipsis contratis ut supra ad predicta, non possit renuere ipsum officium et ellectionem, sub pena iperperorum centum quinquaginta cuilibet refutanti. Et qui iverit per Plateam tempore ellectionis non habeat excusationem. Note: In margine: Captum per XII.
Item quod ipsi officiales sic ellecti ut supra, teneantur et debeant ire Stagnium et ad ipsas contratas secundum quod fuerint ellecti, prima die cuiuslibet mensis madii illius anni in quo erunt ellecti ut supra ad predictum officium, sub pena iperperorum viginti quinque pro quolibet ipsorum officialium contrafacientium habendo expeditionem a dominatione, et ipsa pena soluta vel non soluta, nichillominus teneantur ire ad ipsum officium eorum secundum quod erunt deputati et ellecti ut supra. Note: In margine: Captum per omnes.
Item quod quilibet ipsorum officialium habeat pro eius salario dicti officii ipp. treginta de denariis comunis Ragusii. Note: In margine: Captum per XI.
Item quod ipsi officiales possint ducere secum sex famulos, videlicet duos pro quolibet, et habeant equos comunis eisdem necessarios ad ipsum officium. Note: In margine: Captum per omnes.
Item captum est quod ipsis officialibus non taxetur expensa, sed fiat expensa in ipsis viagiis eisdem secundum quod fuerit oportunum per tempora in quibus stabunt in ipsis locis et in eundo et redeundo pro predicto officio de denariis comunis Ragusii. Note: In margine: Captum per omnes.
Item quod singulo anno de mense decembris elligantur ut supra predicti officiales donec fuerint terminate omnes contrate Puncte ut supra pro predictis [Page 103v]. Et qui ex ipsis officialibus habuerit aliud officium comunis, possit ipsum officium tenere usque ad kallendas ianuarii tunc proxime venturi. Et si post ipsam ellectionem factam de mense decembris, ut supra, esset necesse elligi alius officialis infra annum, eo quia aliquis ellectus vellet ire in viagium ut supra, ille talis qui sic postea fuerit ellectus, sit exhemptus ab omnibus aliis officiis comunis que haberet, salvo quam de officiis que sunt ad vitam, que officia ad vitam firma remaneant. Note: In margine: Captum per omnes.
Item captum fuit de elligendo in presenti consilio ipsos tres officiales Stagni. Note: In margine: Per XIIII°.
Item captum fuit quod predicti officiales sic ellecti pro anno proximo possint elligi secundum quod possunt elligi alii officiales comunis in aliis annis sequentibus ad ipsum offitium aliarum contratarum Puncte. Note: In margine: Per XVII.
Item quod si aliqua persona durante toto dicto officio Stagni et Puncte venerit ad dominum rectorem et eius curiam ad se conquerendum de aliqua persona quod sibi occuparet aliquid de sua parte, quod dominus rector et eius curia possint contravetare redditus et fructus de ea parte vel particula de qua erit questio, donec fuerit cognitum de iure per illos officiales qui tunc fuerint in ipsa contrata ubi erit illa pars de qua erit questio, in manibus possidentis. Note: In margine: Captum per omnes.
Item quod finitis dictis annis, terminis et officiis omnium predictorum officialium, debeat fieri unus liber in cartis membranis sive pergamenis super quo describantur per ordinem et successive decenia et omnes partes, prout fuerit repertum et terminatum per ipsos officiales, per unum ex notariis vel canzellariis comunis Ragusii, suis decenis cum quantitatibus, confinibus, passibus et contratis specifice de contrata in contratam, ita quod non possit ulterius orriri aliqua controversia. Cui libro adhibeatur fides in iudicio et extra. Et quilibet possit ex ipso libro facere copiari et trahi per unum ex ipsis notariis vel canzellariis copia et carta de partibus et iuribus suis prout sibi placuerit. Et ipsis cartis sic extractis adhibeatur fides quemadmodum adhibetur aliis cartis et instrumentis. Note: In margine: Captum per XVIIII°.
Officiales Stagni
Ser Nichola de Gondula, ser Zive de Volze, ser Stephanus de Luchari, in suprascripto consilio et incontinenti post predicta facti, ellecti et deputati fuerunt et per scrutinium officiales Stagni pro anno proxime futuro ad predicta ut supra.
Note: Pro abbate in Sancto Petro
Pp. quod dominus rector cum eius minori consilio vadat ad dominum archiepiscopum et ibidem coram eo faciat vocari presbiteros Sancti Petri et dom Marinum, et ibidem dicere quod ipsi presbiteri renuncient litteris quas habent a domino cardinali et omnibus aliis libertatibus reservatis eis redditibus consuetis, et quod habeant in eorum abbatem unum ex canonicis nobilibus Ragusii, qui abbas non habeat partem ipsorum reddituum, sed sit superior ipsorum presbiterorum in aliis. Et in casu quo non velint renunciare ut supra quod dicat eisdem presbiteris quod dominacio Ragusii intendet providere cum domino nostro papa, vel ubi eisdem videbitur, totis viribus. Captum per XXI.
(Sp. de non eundo nec dicendo predicta verba. Note: cancell.)
Note: Pro tributo Sancti Dymitri
Pp. de dando tributum Sancti Dymitri domino regi Bossne anni proxime preteriti. Captum per XXII.
(Sp. de induciando. Note: cancell.)
Note: Pro Druscho
Pp. de prolongando terminum Druscho Cranzich sive faciendi sibi graciam et dandi sibi terminum eundi Barum et veniendi Ragusium (a Barri Note: cancell.) cum condicionibus consuetis. Captum per XVII.
(Sp. de non faciendo sibi graciam quod possit ire Barum. Note: cancell.)
Note: Pro Drusco
Pp. de dando licentiam ipsi Druscho eundi Barium et revertendi Ragusium cum condictionibus alias sibi datis per totum mensem ianuarii proximum. Captum per XV.
(Sp. per medium mensem ianuarii predicti. Note: cancell.).
1392
Pp. quod dictus abbas Sancti Petri nobilis canonicus cum auctoritate domini archiepiscopi possit privare quos voluerit de presbiteris Sancti Petri et alios subrogare, elligere et deputare. Captum per XVI.
(Sp. quod possit ipsos presbiteros privare sine auctoritate ipsius domini archipresbiteri, prout ipsi abbati videbitur pro meliori, et alios subrogare. Note: cancell.)
Pp. quod dictus dominus abbas cum auctoritate ipsius domini archiepiscopi possit eciam post mortem vel longam abscenciam ipsorum presbiterorum vel alicuius eorum, alios vel alium presbiterum in dicta ecclesia elligere et deputare et constituere et subrogare. Captum per XVIII.
(Sp. quod solus abbas sine auctoritate ipsius domini archiepiscopi possit elligere ut supra. Note: cancell.)
Pp. de suprasedendo laboreriis comunis per tres menses proxime futuros et deputando denarios laboreriorum dictorum trium mensium pro menis et denariis oportunis pro tributis solvendis regi Bossine pro anno preterito.
Note: In margine: Non fuit posita ad scrutinium.
Pp. de exigendo a quibuscumque debitoribus comunis id quod tenentur comuni, et de constringendo ipsos ad standum in castello, et si recesserint de castello, constrigantur ad carceres. Captum per XII.
(Sp. de induciando. Note: cancell.)
Pp. de dimittendo in discretione et arbitrio minoris conscilii recipiendo aliquid a debitoribus comunis prout melius poterunt, dimittendi ipsos de castello prout dicto minori conscilio videbitur. Captum per XX.
(Sp. de stando ad partem prius captam. Note: cancell.)
Pp. de faciendo fieri custodiam fochorum a parte ponentis ad Sanctum Sergium, per insullas et per Punctam Stagni. Captum per omnes.
(Sp. est de non faciendo. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Christoforo phisico
Pp. de confirmando magistrum Christoforum physichum salariatum nostrum pro uno anno proxime venturo a die finiti sui termini, cum salario, pactis, modis et condicionibus consuetis. Captum per LV.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro abbatissa Sancte Clare
Pp. de substinendo et favoriçando (Note: adscriptum: “cum iure”, additum fuit quia captum ut infra) dominam Anne abbatissam monasterii Sancte Clare si per aliquam personam tractaretur de faciendo ipsam deponi de officio abbatisse. Captum per LIIII.
(Sp. de non impediendo nos. Note: cancell.)
Pp. de addendo dicte parti “captum de favoriçando cum iure”. Captum per XL.
(Sp. de non addendo (cum iure Note: cancell.) aliquid de supradicto addito. Note: cancell.)
Pp. de favoriçando dictam abbatissam ut supra captum fuit cum expensis nostri comunis, si opus fuerit. Captum per XLVIII.
(Sp. de favoriçando sine expensis. Note: cancell.)
Pp. quod dicte expense sint in dono. Captum per LII.
(Sp. quod dicte expense sint in imprestito dicte abbatisse. Note: cancell.)
Note: Pro fratribus de Bossina
Pp. de dando et subveniendo amore Dei pro ellimosina fratribus minoribus vicarie Bossine de panno rassie pro eorum vestibus, usque ad summam valoris ypp. sexaginta. Captum per LVIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro blado
Pp. quod quicumque conduxerit bladum cuiuscumque condictionis, salvo quam milleum, de extra Culfum, et illud excaricare et ponere voluerit in Ragusio, ponendo quartam partem in fundicho, alios tres quartos possit ponere in Ragusio in fundico aut in aliis magaçanis prout eis placuerit, et illud extrahere absque aliqua gabella solvenda pro blado quod extrahere voluerit, et illos tres quartos possit portare et excaricare ad quecumque loca portare voluerit, preterquam ab Antibaro usque ad Dalmasium per terram firmam, et de illo quarto quod posuerint in fundico ad vendendum, nichil habere debeat a nostro comuni. Et quod de dictis tribus quartis liberis ad extrahendum claves magaçanorum ubi positi fuerint debeant stare in manibus camerariorum, et quando extrahere, aut partem ipsorum, voluerint, per ipsos camerarios ipse claves restituantur mercatoribus ipsorum bladorum quod illos extrahere possint, vel partem quam extrahere voluerint. Captum per LVII.
(Sp. de non faciendo tallem ordinem. Note: cancell.)
Note: In margine: Bannitum per Obradum preconem.
Note: Pro blado auctoritas
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio de faciendo publicam cridam et de dando conducentibus bladum in Ragusium de bonis nostri comunis, et in predictis faciendi id quod presens conscilium facere posset, secundum quod ipsi domino rectori et eius minori conscilio in predictis videbitur facere. Captum per XXXII.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Comes Stagni pro uno anno proxime futuro:
(Ser Clemens Viti de Goççe ballote 0.
Ser Iunius de Sorgo ballote 0.
Ser Unuçe de Matessa ballote 0. Note: cancell.)
Secunda ellectio comitis Stagni:
(Ser Iunius de Sorgo ballote 0.
Ser Clemens Viti de Goçe ballote 0.
Ser Vnuçe de Matessa ballote [...] Note: cancell.)
Tercia ellectio comitis Stagni:
(Ser Michael de Baballio ballote 0.
Ser Volczo de Baballio ballote 0.
Ser Petrus de Ragnina ballote 0. Note: cancell.)
Quarta ellectio comitis Stagni:
(Ser Michael de Baballio ballote 0.
Ser Iunius de Sorgo ballote 0.
Ser Clemens Viti de Goçe ballote 0. Note: cancell.)
Comes Stagni pro anno proxime futuro:
(Ser Nicolaus de Goçe de Pusterna ballote 0.
Ser Clemens Viti de Goçe ballote 0.
Ser Iunius de Sorgo ballote 0. Note: cancell.)
Secunda ellectio:
(Ser Michael de Baballio ballote 0.
Ser Iunius de Sorgo ballote 0.
Ser Nicolaus de Goçe de Pusterna ballote 0. Note: cancell.)
Tercia ellectio:
(Ser Dymitrius de Benessa ballote 0. Note: cancell.).
Ser Clemens Viti de Goçe ballote XXXIIIIor (Note: In margine: Comes Stagni. Recepit et iuravit officium etc. Recessit de Ragusio et ivit ad dictum eius officium die decimo marcii 1391).
(Ser Iunius de Sorgo ballote 0. Note: cancell.)
Note: Pro laboreriis Stagni
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio de accipiendo de denariis laboreriorum civitatis Ragusii yp. mille pro ipsos ponendo in laboreriis Stagni de muro et pro laboreriis oportunis. Captum per LXI.
(Sp. de non accipiendo. Note: cancell.).
Note: Pro Theodoro Candioto
Pp. de providendo Theodoro Candioto portario de gr. XXX singullo mense donec vixerit, non obstante quod per senectutem non possit attendere ad custodiam porte. Captum per LXVI.
(Sp. de non providendo. Note: cancell.).
Note: Pro furto facto thesaurariis
Pp. de dando arbitium et liberam auctoritatem domino rectori et eius iudicibus presentibus et futuris possendi absolvere unum ex illis latronibus qui fuerunt furati denarios in thesauraria pro illo furto, si plures fuissent ad dictum furtum, si socios accusaverit et ipsum furtum manifestaverit. Et quod possint eciam expendere de havere comunis usque ad summam duc. centum auri promittendorum illi persone que accusaret fures dicti furti, si per eius accusam vel informacionem poterit veritas reperiri. Et sit ipsa persona aut de furibus aut non, teneatur de credencia. Captum per LX.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
(Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori conscilio cum conscilio rogatorum faciendi pro presenti vice armatam ad precedendum et {conterendum} contra contrarios et emullos Ragusii, prout eis videbitur oportunum. Note: cancell.)
Sp. de non dando dictum arbitrium. Captum per XXXVII.
Note: Pro armando
Pp. de armando contra brigintinos qui ad presens venerunt in Chulfum. Captum per XLII.
(Sp. de non armando. Note: cancell.).
(Pp. de armando galeam unam completam. Note: cancell.)
Note: Pro armando brigintinum
Secunda de armando unum brighantinum. Captum per XXXV.
Pp. de armando expensis nostri comunis. Captum per XL.
Sp. de armando per duodenas, secundum modum et ordinem factum alias super armata fienda pro guerra Apullee.
Pp. de dando quibuscumque ituris cum dicto brigantino tantum quantum dicit ordo factus antea super armata, abatendo cuicumque pro rata ipsi tangente quartum minus pro eorum stipendio. Captum per XLVIIII.
(Sp. de dando tantum quantum dicit dictus ordo. Note: cancell.)
Pp. de non abatendo aliquam ex personis que debent ire cum patrono dicti brigintini, secundum ordinem predictum armandi. Captum per XXXIII.
Sp. de abatendo eidem patrono sacerdotem quem debet ducere, et per rationem de salario ipsius patroni abatere expensas ipsius sacerdotis.
Auctoritas commissionis
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori conscilio cum conscilio rogatorum de faciendo commissionem patrono brighintini elligendo et de expediendo omnia neccessaria, ac dandi soldum omnibus ituris cum dicto brigintino, et inveniendi peccuniam oportunam pro dicto brigintino undecumque habere poterunt, etiam obligando nostrum comune et dando quinque pro centenario, et in predictis omnia et singulla faciendi que presens maius conscilium facere posset. Et si non poterunt habere personas que per voluntatem vellint ire cum dicto brigintino, habeant etiam auctoritatem accipiendi personas undecumque eis videbitur. Captum per LI.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Pp. de accrescendo penam patrono brighantini elligendo, et qui vadit per Plateam nullam habeat excusam. Captum per XLVIII.
(Sp. de stando pene in satuto contente. Note: cancell.)
(Pp. de accrescendo penam elligendo perperos centum. Note: cancell.)
Sp. de accrescendo dictam penam pp. centum quinquaginta. Captum per XXXII.
Predictus patronus ellectus per scrutinium:
Ser Marinus de Rasti ballote XXXII. (Note: adscriptum: Terminus ad respondendum per totam proximam diem Lune. - R.).
Note: Pro Alberto canzelario confirmacio
Pp. de adiungendo et acresendo ser Alberto de Cividato canzellario nostro pro anno futuro eius salario duc. viginti auri, et de confirmando ipsum pro ipso anno, cum pactis et condictionibus solitis. Captum per XLVII.
(Sp. de non acresendo ipsum sallarium pro ipso anno nec ipsum confirmando. Note: cancell.)
Note: Pro tutoribus Palchi de Smolatiça
Pp. de dando arbitrium et auctoritatem tutoribus heredum Palchi de Smolatiça trahendi de denariis Ruchne, quos habent in comuni, perperos quinque centum, videlicet quod detur ex eis pp. C dicte Ruchne et reliqui IIIIC sint in manibus dictorum tutorum, et ipsos tenere et regere in utilitatem pupillorum prout illis videbitur. Captum per omnes.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
Consciliarius minoris conscilii loco ser Marini de Rasti:
(Ser Marinus Petri de Zrieva ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Paulus de Gondulla ballote 0. Note: cancell.).
Ser Unuçe de Matessa ballote 0.
Secunda electio consciliarii predicti:
(Ser Paulus de Gondulla ballote 0. Note: cancell.).
Ser Iunius Give Iunii de Goergio ballote XXXV.
(Ser Marinus de Ragnina ballote 0. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Angelino de Ianua a galeis
Pp. de accipiendo ad salarium nostri comunis magistrum Angelinum quondam Faschini de Recholiverie Ianuensis, pactis et conventionibus infrascriptis, videlicet quod ipse magister Angelinus promittit et se obligat comuni Ragusii venire ad standum et habitandum in Ragusio usque per totum mensem marcii MCCCLXXXXII ad serviendum nostro comuni in artibus suis et magisteriis navium et gallearum, et in aliis quibuscumque magisteriis et artibus in quibus se sciverit exercere et operari, per annum unum completum a die quo venerit in Ragusium habitatum inchohandum, et debeat habere et tenere secum unum famulum Raguseum ad laborandum et instruendum eum in artibus suis predictis, et laborare cum dicto suo famulo dicto comuni in omnibus laboreriis comunis eidem commissis ad faciendum absque aliquo pacamento sive solutione percipienda a comuni pro dictis laboreriis, et non habendo aliqua laboreria ad faciendum a comuni, licitum sit ipsi magistro Angelino in civitate Ragusii cuilibet alii posse laborare ad eius utilitatem et beneplacitum. Et ex adverso comune nostrum teneatur et debeat ipsi magistro Angelino dare et solvere pro eius salario et mercede dicti anni ducatos centumquinquaginta et affictum domus pro eius habitacione, dando et solvendo eidem dictum eius salarium per tres pagas, videlicet singullis pro IIIIor mensibus pagam quatuor mensium ante tractum. Que quidem omnia suprascripta partes predicte sibi invicem una alteri et altera alteri attendere et observare promitterunt, in pena ducatorum quinquaginta dandis et solvendis per partem non attendentem parti predicta attendenti et observanti. Captum per LIIII.
Qui magister Angelinus predicta sic acceptavit et se obligavit ut supra.
(Sp. de non salariando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Iohanne a balistis
Pp. de deputando et scribendo a modo inantea magistro Iohani de Ancona a ballistis eius sallarium ipsi debitum a comuni ad sallinarios nostri comunis, secundum quod scribitur aliis salariatis quibus ibi scribitur. Captum per LI.
(Sp. de scribendo ad doanam ubi prius scriptum est. Note: cancell.)
Pp. de dando de denariis Ruse positis in comuni, spectantibus heredibus quondam Palchi de Smolitiça perperos centum matri ipsorum heredum pro suis alimentis, et restum ipsorum denariorum ipsis heredibus in manibus eorum, quod cum ipsis possint mercari, traficare et se regere prout eis melius videbitur.
Note: In margine: Non fuit posita ad scrutinium.
Note: Pro Nicola magistro sclavico
Pp. de salariando ad salarium nostri comunis Nicholam magistrum litere sclaviçe pro uno alio [anno] proxime futuro cum salario quod videbitur presenti conscilio. Captum per XLVII.
(Sp. de non salariando. Note: cancell.).
(Pp. de dando dicto Nicole de salario pro uno anno proxime futuro ad hoc ut teneatur docere pueros Ragusii literam sclavicam absque aliquo salario percipiendo ab eis, cum pactis et condicionibus consuetis in anno proxime preterito, perperos treginta. Note: cancell.)
Sp. de dando eidem de salario, pactis et condicionibus suprascriptis, pro uno anno yperperos quinquaginta. Captum per XXXVIII.
Note: Pro pondere farine
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio elligendi et ponendi ad pondus farine duos officiales, et inter ipsos dividendi salarium, tam salarium comunis quod datur pro ponderando dictam farinam, quam etiam salarium quod recipitur a singullaribus personis pro pondere, prout ipsi domino rectori et eius minori conscilio videbitur, et in hiis faciendi omnia que presens conscilium facere posset. Captum per omnes.
(Sp. de stando sicut prius. Note: cancell.)
(Pp. de dando dompno Givcho de Zupana pro uno anno yperperos tresdecim ad hoc [ut] teneatur scribere in Zupana sentencias comitis, extimas dampnorum datorum in insulla, et alia servicia comunis, et alia que hactenus facere consuevit secundum antiquam consuetudinem. Note: cancell.)
Note: Pro heredibus Ruchne
Pp. quia alias de perperis mille quos habebat Ruchna de Smolatiça in comuni captum fuit de dando de ipsis ypp. VC dicte Ruchne et eius heredibus, qui perperi VC remanebant pro emendo unam possessionem pro heredibus ipsius Ruchne, et cum possessio pro dictis denariis non possit reperiri que foret utillis heredibus, de cassando dictam partem de emendo, et dimittendo ipsos ypp. VC in manibus tutorum dictorum heredum dicte Ruchne. Captum per XLVI.
(Sp. de non cassando dictam partem emendi possessionem. Note: cancell.)
Note: Pro ser Petro de Florençia
Pp. de confirmando ser Petrum de Florençia racionatum, salariatum nostri comunis, pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, pactis et condicionibus consuetis. Captum per XLIIIIor.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro fratre Helya
Pp. de donando domino fratri Helye provinciali predicatorum pro conventu suo seu magistratu quem est iturus ad recipiendum Piraghe. Captum per XXXVIII.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
(Pp. de donando dicto fratri Helye dicta de causa duc. treginta. Note: cancell.)
Sp. de donando eidem pp. centum. Captum per XXXIIII.
Note: Libertas conscilio minori
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori cum eius minori conscilio et cum conscilio rogatorum, propter nova et certificationem mortis regis Bossine, pro bono honore et aucmento Ragusii tractandi et faciendi expensam et expensas de bonis nostri comunis et alia pro predictis faciendi que presens conscilium facere posset, (et si opus fuerit obligandi nostrum comune dando quinque pro centenario, prout ipsis videbitur pro meliori Note: cancell.) salvo quod non possint elligere nobiles ambassiatores dicta de causa. Captum per XLVIII.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
Sp. de non dando dictam auctoritatem. Captum per XXXIII.
Note: Pro ambassiatoribus Belliachi
Pp. de accrescendo penam ambassiatoribus elligendis ituris ad Bellyach ultra penam statuti, et nullam habeant excusacionem qui ambullat per Plateam. Captum per XLVII.
(Sp. de non accrescendo penam. Note: cancell.).
Pp. de accrescendo penam ambassiatoribus elligendis ituris ad Bellyach de perperis centum. Captum per XLII.
(Sp. de accrescendo ipsam penam de pp. quinquaginta. Note: cancell.).
Pp. de dando duobus ambassiatoribus ituris ad dictum Belliach equos (undecim et octo famullos Note: cancell.) duodecim et famulos duodecim. Captum per XXXVI.
(Sp. de dando eis equos duodecim et famullos decem. Note: cancell.)
Pp. de accrescendo salarium dictis ambassiatoribus ultra formam statuti. Captum per XXXI.
Sp. de non accrescendo et de dando salarium secundum formam statuti.
Pp. de dando dictis ambassiatoribus de salario pp. XV pro singullo. Captum per XLIII.
Sp. de dando perperos viginti pro singullo.
(Pp. de dando famulis ituris cum dictis ambassiatoribus grossum unum cum dimidio pro singullo et singullo die. Note: cancell.)
Sp. de dando dictis famulis grossos duos pro singullo et singullo die. Captum per XXXVIII.
Ambassiatores
Ambassiatores ellecti ituri ad Belliach:
Ser Iunius de Sorgo ballote XXXVI.
Ser Paulus de Gondulla ballote XXVIII.
Note: Pro ambassiatore in Dalmaciam
Pp. de accrescendo penam uni ambassiatori elligendo et ituro per Dalmaciam ultra penam statuti, et qui potest ire per Plateam non habeat excusam. Captum per LVII.
(Sp. de non accrescendo. Note: cancell.).
Pp. de accrescendo penam dicto ambassiatori elligendo de pp. centum quinquaginta. Captum per XLI.
(Sp. de accrescendo ipsam penam de pp. centum. Note: cancell.)
Pp. de accrescendo salarium ultrascripto ambassiatori ituro in Dalmaciam ultram formam statuti. Captum per XLIII.
(Sp. de non accrescendo. Note: cancell.).
(Pp. de dando de salario dicto ambassiatori pp. treginta. Note: cancell.)
Sp. de dando eidem ambassiatori pp. viginti de salario. Captum per XL.
Pp. de mittendo dictum ambassiatorem cum brigintino parvo et cum famulis tribus.
Sp. de mittendo eum cum una barcha et tribus famullis. Captum per XXXVIII.
Ambassiator ellectus per scrutinium iturus in Dalmacia:
Ser Stephanus de Lucharis ballote XXXII. Habuit terminum ad diem Dominicam proximam ante tercias ad respondendum.
Note: In margine: Refutavit et solvit pro pena pp. CL.
Note: Pro ambassiatore mittendo Catarum
Pp. de accrescendo penam ambassiatori elligendo ituro Catarum ultra penam statuti, et qui vadit per Plateam non habeat excusationem. Captum per XXXVIII.
(Sp. de non accrescendo sed stando pene statuti. Note: cancell.)
(Pp. de accrescendo dictam penam pp. quadraginta. Note: cancell.)
Sp. de accrescendo ipsam pp. quinquaginta. Captum per XXVIII.
Pp. de accrescendo sallarium dicto ambassiatori elligendo ultra salarium statuti. Captum per XLIIIIor.
(Sp. de non accrescendo, sed stando salario statuti. Note: cancell.)
Pp. de accrescendo dictum salarium dicto ambassiatori pp. decem. Captum per XLVI.
Sp. de accrescendo ipsum salarium pp. XV.
Ambassiator ellectus per scrutinium iturus Catarum:
Ser Marinus de Gondulla ballote XXVII - R.
Ambassiator ellectus loco ser Stephani de Lucharis qui refutavit et solvit penam, iturus in Dalmaciam:
Ser Petrus de Saracha ballote XXVIII - refutavit et solvit pro pena pp. CL.
(Pp. de corigento ellectionem per scruptinium in illa parte, videlicet qua dicit quod non publicentur ellecti nisi ad unum ad unum secundum quod ballotantur, quod a modo in antea, dum fuerint ellecti, omnes habentes a tribus vocibus supra debeant publicari. Note: cancell.)
Sp. de stando sicut stamus. Captum per XXX.
Ambassiator ellectus in Dalmaciam loco ser Petri de Saracha qui refutavit [...]
Ambassiator ellectus mittendus in Dalmacia loco dicti ser Petri de Saracha qui refutavit ut supra:
Ser Nicolaus Nicole de Goçe ballote XXXVIIII – R.
(Ser Martinussius de Sorgo ballote XXXIIII Note: cancell.).
Note: Pro filio comitis Mirchi
Pp. de donando de bonis nostri comunis filio comitis Mirchi, qui ad presens venit Ragusii, dona valoris duc. XX et ab inde infra. Captum per LVI.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
(Pp. de faciendo dona domine Comnine quondam Balse pro maritacione filie sue, quam maritat ad presens, de bonis nostri comunis in rebus ipsi mittendis per eius nuncium qui ad nos accessit pro parte sua (valorem duc. centum et ab inde infra Note: cancell.). Note: cancell.)
Sp. de non donando. Captum per XXXI
Note: Pro Curzullanis
Pp. de concedendo illis de Curçulla quod possint emere de suis denariis et trahere de Ragusio usque ad staria XXX bladi. Captum per omnes.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro vetando pro peste
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscillio vetandi civibus et subditis Ragusii quod non vadant ad partes aliquas vel loca pestifera, ac vetandi et prohybendi quod venientes de locis pestiferis non veniant Ragusium nec in districtum, et super predictis faciendi ordinem et ordines cum pena et penis, et faciendi et deputandi officialles qui habeant procedere et inquirere contra euntes et venientes de dictis locis pestiferis, et in hiis providendi et faciendi tantum quantum posset facere presens conscilium maius. Captum per omnes.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
Capitaneus Illius Maris:
(Ser Basilius de Basillio ballote 0. Note: cancell.).
Ser Ghergus de Bodaça ballote XXXI – R.
Ser Pasqua de Chaboga ballote 0.
Note: Pro Catarinis ambassiator
Pp. de concedendo Catarinis unum nostrum ambassiatorem, qui vadat Catarum et per totum districtum suum usque ad Ledenicias, si opus fuerit, ad pacificandum et concordandum ipsos Catarinos cum domino Georgio Stracimerii de Balsa. Captum per XLVIIII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Pp. de acrescendo penam statuti elligendo, et qui vadit per Plateam nullam habeat excusationem. Captum per XLIIIIor.
(Sp. de stando pene statuti. Note: cancell.)
(Pp. de acrescendo penam statuti pp. XL. Note: cancell.)
Sp. de acrescendo ipsam penam pp. L. Captum per XXVIII.
Pp. de dando de salario elligendo pp. XX. Captum per XL.
(Sp. de dando de salario dicto elligendo yp. XV. Note: cancell.).
Pp. de dando dicto elligendo barcham, marinarios et expensas prout habuit pridie ser Marinus de Gondula, qui fuit illuc prius ambassiator Catarum. Captum per XLVII.
(Sp. de aliter providendo. Note: cancell.).
Pp. de dando libertatem domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum de faciendo commissionem dicto elligendo ambassiatori, et de expediendo ipsum, ac etiam de reperiendo peccuniam neccessariam pro dicta ambassiata undecumque poterunt reperire, et de faciendo omnia alia et singula circha predicta sicut posset facere istud maius consilium. Captum per LI.
(Sp. de non dando libertatem. Note: cancell.).
Ambassiator iturus Catarum ut supra per formam scrutinii:
Ser Raphael de Goçe ballote XXVIIII.
Note: Pro magistro Gregorio
Pp. de confirmando magistrum Gregorium cirugicum pro uno anno proxime secuturo post finiendam suam refirmam, cum salario, pactis et modis consuetis. Captum per LIII.
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori cum eius minori conscilio vendendi Miltino de Priboe illud terrenum in quod perintravit in via comunis cum muro domorum quas facit ad castellum ubi fuit domus Nale de Procullo, et se concordandi cum dicto Miltino pro dicto muro, ipso obligante se quod imperpetuum non possit facere seu proicere archivoltum supra ipsam viam inter domos quas ibi facit, et cum pactis, modis et condicionibus et precio quibus dicto minori conscilio videbitur concordandum. Non fuit capta per duas partes.
Sp. de non dando dictam auctoritatem. Captum per XXI.
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio sallariandi Theodorum dompni Nicole ut doceat in Stagno quoscumque volentes ire ad eum adiscendum gramaticam, et dandi eidem de salario a [...] perperis infra, cum pacto quod non debeat recipere aliquod salarium ab aliquo volente ire ad adiscendum ad eum, et cum pactis et condicionibus quibus dicto minori conscilio videbitur concordandi cum eo.
Note: In margine: Non fuit posita ad scrutinium.
Note: Pro Theodoro de Stagno
Pp. de salariando Theodorum dompni Nicole pro magistro scolarum in Stagno ad hoc ut ibi doceat quoscumque volenties adiscere gramaticam. Captum per XLI.
(Sp. de non salariando. Note: cancell.).
Note: Pro predicto
Pp. de angariando illos de Stagno quod dent dicto Theodoro ultra salarium comunis {unusque} pro pueris suis quos mittent ad scolas.
(Sp. de non angariando. Note: cancell.).
Note: Pro predicto
Pp. de dando de salario dicto Theodoro pro uno anno proxime venturo, ad hoc teneatur docere gramaticam in Stagno quoscumque volentes ire ad adiscendum, non accipiendo aliquid a singullaribus personis, perperos treginta et pro affictu domus pp. decem. Captum per XL.
(Sp. de dando eidem pp. XXti de salario et pp. X pro affictu domus, condicionibus suprascriptis. Note: cancell.)
Note: Pro magistro Petro barberio
Pp. de salariando magistrum Petrum barberium de Bononia pro uno anno proxime venturo a die finiti sui termini, cum salario, pactis, modis et condicionibus consuetis. Captum per LVI.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Paulo barberio
Pp. de confirmando magistrum Paulum barberium de Barulo pro uno anno proxime venturo a die finiti sui termini, cum pactis, modis et condicionibus consuetis. Captum per LV.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro libertate minoris conscilii
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio possendi expendere pro certis negociis nostri comunis, ad presens secretis, pro bono et honore comunis, in comodum vicarie Bossinensis usque ad summam ducatorum viginti quinque. Captum per LIIII.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
Consciliarius minoris conscilii loco ser Give de Volczo absentis:
Ser Symon de Goççe ballote XL – R.
(Ser Marinus de Zrieva, ser Marinus Martoli de Bucignolo ballote 0. Note: cancell.).
Note: Pro Curzullanis
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio possendi concedere illis de {Cruçulla} trahendi extra Ragusium usque ad staria ducenta ordei, modis et condicionibus quibus dicto minori conscilio videbitur concedendum. Captum per LX.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
Note: Pro Ghergo de Bodaça
Pp. de dando licenciam et auctoritatem ser Ghergo de Bodaça et ser Marino de Rasti faciendi cambium inter se de partibus et terris quas habent in Stagno et Puncta, non interveniente refuxura denariorum inter illos. Captum per LXX.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Theodoro de Durachio chalderario
Pp. de firmando magistrum Theodorum de Durachio calderarium pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, modis et condicionibus consuetis. Captum per LXXI.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Anthonio de Pergamo
Pp. de confirmando ser Anthonium de Pergamo in nostrum canzelarium pro uno anno futuro a die finiti sui termini, cum salario ducatorum centum viginti et fictu domus, et cum pactis et condicionibus consuetis. Captum per omnes.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Andrea de Bononia
Pp. de confirmando ser Andream de Bononia nostrum notarium et canzelarium pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum sallario, modis et condicionibus quibus fuit salariatus in anno proxime preterito. Captum per LXI.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro Zanino Sallimbene
Pp. de confirmando Zaninum Sallimbene nostrum speciarium salariatum pro uno [anno] proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, pactis et condicionibus consuetis. Captum per LXI.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro Alberto cançellario ad notariam
Pp. de constituendo et dando potestatem ser Alberto canzellario nostro quod, durantibus infrascriptis ordinibus, possit exercere officium notarie una cum ser Andrea notario nostro, ita quod possit ita trahere, notare et scribere quemadmodum potest idem ser Andreas, et eius scripturis ipsius notarie fides adhibeatur quemadmodum adhibetur scripturis ipsius ser Andree. Captum per omnes.
(Sp. de non constituendo etc. Note: cancell.).
Note: Ordines facti pro peste
In ultrascripto mayori conscilio capte et firmate fuerunt partes infrascripte proxime subsequentes.
(Primo, quod infrascripti ordines qui fiunt ad presens propter apparentem casum pestis, durent et non possint revocari donec per maius conscilium, in quo intersint ad minus quinquaginta ex consciliariis, revocentur, intelligendo quod possint revocari si per maiorem partem ipsorum quinquaginta, vel plurium si fuerint, revocentur et obtineatur de revocando. Et quod statutum quod loquitur de captis in mayori conscilio non possint revocari nisi obtineatur per duas partes ipsius conscilii, presentibus ordinibus sit suspensum, et omnibus aliis ordinibus factis et fiendis firmum remaneat et ratum. Captum per LXII.
Primo, quod conscilium minus, rogatorum et maius possit fieri cum duabus partibus illorum consciliariorum qui reperientur sani in civitate Ragusii, salvo quod in ipsis consciliis non possint facere aliquod statutum, nec ordinem, nec coltam imponere, nec imprestitum, nec mittere nec eligere ambassiatam nobilium Ragusii. Captum per omnes.
Item, quod aliquis qui esset extra civitatem Ragusii, in districtu vel alia parte, non possit vocari quod veniat Ragusium, nec occaxione custodie, nec occaxione officii, nec altera occaxione. Captum per LXI.
Item, quod conscilium minus cum conscilio rogatorum habeat libertatem providendi dominis de nocte, quibus a modo in antea eveniet tessera custodiendi ex illis qui fuerint in civitate, de maiori salario, ac eorum famulis et custodibus mensis, et invenire bonos homines pro custodia civitatis et custodia latronum et malefactorum, et providendi eisdem secundum quod eis videbitur. Et quod a modo in antea domini de nocte possint unus ex eis custodire una nocte et alter altera ad cambium, salvo si socius foret infirmus, quod tunc socius sanus teneatur custodire omni nocte secundum consuetudinem, hoc etiam semper salvo quod ille cui evenerit tessera schiravayta, possit [ire] in viagium extra districtum ad sui libitum, et unus alter trahatur eius loco. Captum per LXII.
Item, quod si non essent iudices curie in civitate, aut quia essent infirmi, rector cum illis, aut cum uno, si plures habere non poterit, aut si nullum poterit habere, solus, possit sequestrare et pro salvamento bonorum illa permutare de una persona in aliam, et personam vel personas intromittere, prout ipsi domino rectori cum quibus fuerit, aut si fuerit solus, placuerit et videbitur faciendum, et prout potest sequestrare et facere cum tota curia. Captum per omnes.
Item, quod rector cum quo vel quibus ex iudicibus Ragusii se reperiet, aut solus, si non posset aliquem habere, possit iudicare, cognoscere et sentenciare quamcumque litem et questionem in civilibus a centum yperperis infra, ita tamen quod ab ipsius sentenciis sic latis possit appellari ad iudices quando curia erit ad plenum. Captum per omnes.
Item, si contingeret quod unus solus officialis in aliquo officio remaneret, aut quod nullus ex talli officio esset in civitate Ragusii, excepto quam pro officio iudicum, tunc Petrus scribanus camere cum aliquo de conscilio minori vel rogatorum, deputato ad hoc per minus conscilium, regat et faciat illud officium. Et si dictus Petrus per infirmitatem vel alium casum esset occupatus, eius loco possit esse unus ex cancellariis. Captum per omnes.
Item, quod testamenta que secundum ordines Ragusii deberent presentari rectori et iudicibus, possint presentari et autenticari coram rectore et duobus de conscilio parvo, et si duo non reperirentur in civitate qui possent interesse, tunc coram rectore et uno iudice aut consiliario minoris conscilii. Captum per omnes.
Item, quod statutum, quod loquitur de debitore moriente in lecto et non denuncietur ei per creditorem habente cartam sine pena vel scripturam vel testes non valeat, non preiudicet creditori per mortem ipsius debitoris si non fuerit ei denunciatum, sed carta vel scriptura vel testimonium remaneat in suo robore et firmitate. Captum per omnes.
Item, quod rectores possint elligi ex illis qui erunt in civitate, et quillibet possit elligi in rectorem, non obstante quod antea fuerit rector et non sint elapsi VI menses secundum ordines Ragusii. Captum per omnes. Note: cancell.)
Note: In margine: Isti ordines revocati fuerunt per maius consilium infra, eodem anno, die XXII decembris.
(Pp. de faciendo tres qui invenient modos quibus civitas debet regi usque ad festum Sancti Michaelis proximi. Note: cancell.).
(Sp. de elligendo in presenti conscilio tres nobilles de Ragusio qui debeant esse ad regimen civitatis Ragusii usque ad festum Sancti Michaellis proxime futuri. Captum per XIII. Note: cancell.)
Pp. de cassando dictam partem et alias scriptas in cedulla dependentes ab ipsa, et aliter providendo. Captum per XXIIIIor.
(Sp. de non cassando et stando sicut stat. Note: cancell.)
Pp. de contentando (quatuor Note: cancell.) aliquos ex nostris nobillibus de conscilio, elligendos sine pena, qui per voluntatem cum provisione eis fienda velint venire, propter presentem casum quo quasi omnes aufugerunt propter pestem de Ragusio, ad standum in Ragusio usque ad festum Sancti Michaelis proxime futuri, ultra illos VIII qui per conscilium rogatorum sunt deputati ad custodiam civitatis. Captum per XXIIII.
(Sp. de non contentando. Note: cancell.).
Pp. de contentando quatuor ex nobilibus ut supra. Captum per XXI.
(Sp. de contentando tres. Note: cancell.).
Pp. de dando dictis quatuor nobillibus contentandis ut stent in Ragusio usque ad festum Sancti Michaelis proximum, et elligendis ut supra, yperperos quingentos pro singullo. Captum per XXV.
(Sp. de dando dictis elligendis pp. IIIIC pro singullo. Note: cancell.).
Pp. de elligendo dictos IIIIor in hoc conscilio sine pena solvenda per ipsos si refutarent. Captum per omnes.
(Sp. de comittendo tribus officialibus, qui ipsos elligant et reperiant prout poterunt meliores habere. Note: cancell.)
Pp. quod dicti IIIIor elligendi qui acceptaverint dictam provisionem teneantur venire ad standum in Ragusio, et non possint recedere nec ire extra Ragusium ultra confinia rectoris usque ad festum Sancti Michaelis proxime futuri, salvo quod unus ex ipsis ad mutullam possit ire singullo mense extra Ragusium pro IIIIor diebus et IIIIor noctibus tantum, et alii teneantur stare in Ragusio infra dicta confinia, donec ille qui iverit extra redierit, et illo reverso unus ex aliis possit ire extra pro suis IIIIor diebus dicti mensis, et sic successive unus post alium ut inter se concordabuntur, ita quod quillibet possit ire extra pro suis IIIIor diebus extra quolibet mense, ut dictum est, et non plus. Et si aliqui ex dictis morirentur ante completum dictum tempus Sancti Michaelis, habeat integre totam suam provisionem, et unus alius loco mortui elligatur cum provisione qua poterit haberi. Et quod dicti qui acceptabunt non possint refutare nec contrafacere dictis ordinibus, in pena ducatorum centum pro quolibet et quallibet vice. Et accusator habeat medietatem et teneatur in credencia, et ultra possit condempnari arbitrio maioris conscilii, habito respectu eius falli. Captum per omnes.
(Sp. de ordinando aliter quod teneantur. Note: cancell.)
Pp. quod dicta provisio solvatur dictis IIIIor, et ponantur ad pagamentum in omnibus denariis comunis, in primis unde cicius poterunt haberi, facta solucione provisionis provisionatorum deputatorum ad custodiam civitatis. Captum per XIIII.
(Sp. de dando eis pagam de dictis denariis, et etiam accipiendo de denariis thesaurarie si ibi sunt denarii. Note: cancell.)
Ellecti in ultrascripto conscilio et firmati ad dictam provisionem:
Ser Iunius de Sorgo ballote XX – non acceptavit.
Ser Iohannes de Gradi ballote XVIIII – non acceptavit.
Ser Michael de Baballio ballote XVI - non acceptavit.
Ser Marinus de Bodaça ballote XX - die XXII iunii acceptavit ut supra et iuravit.
Ellecti loco predictorum trium qui non acceptaverunt ut supra:
Ser Nichola de Menze per XI.
(Ser Pasche de Chaboga 0 Note: cancell.).
Ser Blaxius de Sorgo per X.
(Ser Petrus de Palmotta 0 Note: cancell.).
Ser Zore de Palmota per VIII, secundo per VII.
Ser Nichola de Goze de Pusterna per VIII, secundo per X.
(Ser Nichola de Georgio 0. Note: cancell.).
(Ser Michael de Baballio 0. Note: cancell.).
(Et ser Iunius de Gradi 0 Note: cancell.) per consilium minus.
Suprascripti ser Nichola de Menze, ser Blaxius de Sorgo (Note: adscriptum: Non. Renu[nciav]it.) et ser Nichola de Goze remanserunt ut supra, cum istis predictis sallario et condictionibus.
Note: Pro ser Anthonio de Pergamo
Pp. de dando licenciam ser Anthonio de Pergamo cançellario eundi in Lombardiam pro eius familia, et standi extra in dicto viagio pro quinque mensibus a die recessus sui de Ragusio, non livrando salarium. Captum per omnes.
(Sp. de non dando eidem dictam licentiam. Note: cancell.).
Cui termino ego Antonius dico consentire, salvo iusto impedimento.
dictus ser Anthonius ivit ad dictum viagium.
Pp. de non elligendo plures ad provisionem pp. VC loco illorum qui refutarunt. Captum per XIII.
(Sp. de elligendo iterum. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Gregorio cirugico
Pp. de dando magistro Gregorio cyrugicho salariato nostro pro affictu domus habitationis sue perperos quadraginta quinque, et ipse inveniat sibi domum ut voluerit. Captum per XV.
(Sp. de dando eidem pro affictu domus tantum quantum ei antea dabatur. Note: cancell.).
Pp. de emendo a raçono duo vasa vini pro gr. VIIII pro singullo quinquio, pro illud vendendo pro comuni vel pro mittendo Stagno. Captum per omnes.
(Sp. de non emendo. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Iohanne de Papia
Pp. de dando licenciam magistro Iohanni de Papia quod possit ire Stagnum ad visitandum ser Lucam de Bona. Captum per V.
(Sp. quod non possit ire. Note: cancell.).
Pp. quod dictus magister Iohannes possit stare cum dicto ser Luca, ipso ibidem applicato, per duos dies, et deinde redire Ragusium, non eundo ad alia loca pro stando. Captum per omnes.
(Sp. quod possit stare diebus XV. Note: cancell.)
Pp. de firmando magistrum Karulum a scollis ad nostrum salarium pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, pactis et condicionibus consuetis. Captum per omnes.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Petro pictore Ungaro
Pp. de firmando magistrum Petrum pictorem Ungarum pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini ad salarium nostri comunis, cum pactis, salario et condicionibus consuetis. Captum per omnes. Qui acceptavit.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro vino
Pp. de mittendo emptum de bono vino usque ad quantitatem ducentorum quinquiorum. Captum per omnes.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Note: Pro vino
Captum fuit quod quilibet habitator civitatis Ragusii possit conducere vinum in Ragusium pro eius usu, hinc ad X diem mensis augusti proximi, solvendo comuni gr. II pro singullo quinquio.
Note: In margine: Bannitum per Milas preconem.
Note: Pro magistro Karullo
In dicto conscilio captum fuit quod magister Karolus durante tempore pestis possit stare extra civitatem in districtu Ragusii ubi ei placuerit, livrando integre eius salarium, et si voluerit ire extra Ragusium versus Antibarum, quod possit ire, et stando extra districtum non livret salarium.
Note: Pro ser Bachoe
Ser Bachoe de Baxilio ellectus fuit ad provisionem dominorum custodie civitatis cum salario pp. CL, cum condicione si acceptaverit et venerit ad officium custodie usque ad diem XXam mensis presentis, et hoc loco quondam ser Martinusii de Sorgo mortui.
Non acceptavit nec venit.
Note: Pro vino
Pp. de faciendo graciam illis qui portaverunt vinum super navigio Radoslavi Rosiçe de Barullo sive Trano, ponendi in civitatem de dicto vino usque ad quantitatem quinquaginta quinquiorum vini, cum condicione tamen quod illud non possit ponere ad vendendum usque ad quartam diem mensis septembris proxime futuri. Captum per V.
(Sp. de non faciendo dictam gratiam. Note: cancell.).
Pp. de faciendo graciam ser Alberto nostro cancellario et notario super sua peticione.
Sp. de non faciendo graciam.
Note: In margine: Non fuit positum ad scrutinium.
Note: Pro Bogoe cyrugico
Pp. de accipiendo ad nostrum salarium comunis magistrum Bogoe cirugicum et barbatonsorem. Captum per omnes.
(Sp. de non accipiendo. Note: cancell.).
(Pp. de accipiendo dictum magistrum Bogoe cum salario duc. octuaginta pro uno anno. Note: cancell.)
Sp. de accipiendo eundem cum salario duc. centum pro uno anno. Captum per VIII.
Note: Pro Marino barberio de Barulo
Pp. de accipiendo ad salarium nostri comunis magistrum Marinum de Barolo barberium. Captum per omnes.
(Sp. de non accipiendo. Note: cancell.).
(Pp. de dando eidem domum et stationem et yperperos XXX de salario pro uno anno. Note: cancell.)
Sp. de dando eidem domum et stationem et yperperos quadraginta. Captum per VI.
(Pp. de elligendo procuratores Sancte Marie propter absentiam procuratorum ordinatorum. Note: cancell.)
Sp. de induciando. Captum per VIII.
Note: Pro custodibus Stagni
Pp. de tenendo ad stipendium in castro illius maris Zugno Ivani de Sorgo, Milas sartorem, Marinum sartorem et Helyam scribanum pro toto mense septembris proximo, incipiendo eius soldum a primo die septembris. Captum per VIII.
(Sp. de non tenendo ipsos. Note: cancell.).
Pp. de dando dictis pro dicto mense de stipendio pp. quindecim pro singullo. Captum per V.
(Sp. de dando eisdem perperos decem. Note: cancell.)
Note: Pro curia in criminalibus
(Pp. de elligendo aliquos nobiles de conscilio qui sedeant penes dominum rectorem ad procedendum et examinandum in criminalibus super quibuscumque excessibus, et sentenciandum et condempnandum loco iudicum, usque ad festum Sancti Michaelis proximi, qui habeant a presenti conscilio in criminalibus totam illam libertatem quam habet presens maius conscilium. Captum per VII. Note: cancell.)
Note: In margine: Cassum in conscilio maiori infra, die XXII septembris.
(Sp. de induciando. Note: cancell.)
Pp. de elligendo tres nobiles qui sedeant ut supra. Captum per VII.
(Sp. de elligendo quatour nobilles. Note: cancell.)
Ellecti ad sedendum cum rectore in criminalibus ut ultra:
(Ser Michael de Martinusso ballote 0. Note: cancell.).
Ser Laurencius de Bodaça ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Nicolaus de Zamagno ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Marinus de Croxi ballote VI. Note: cancell.).
Ser Marinus de Bodaça ballote VII – R.
Ser Unuçe de Matessa ballote VIII – R.
Ser Lampre de Sorgo ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Iunius de Zrieva ballote 0. Note: cancell.).
Ser Volczius de Baballio ballote VIII - R.
(Pp. de confirmando magistrum Francischum pavisarium pro uno [anno] proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, pactis et condicionibus consuetis. Captum per VI. Note: cancell.)
Sp. de non firmando. Capta hec pars, quia non transivit duas partes.
Note: Pro Stoycho pictore
Pp. de dando domum cum stacione Stoycho pictori pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum pactis et condicionibus consuetis. Captum per VIIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro salariando unum medicum cyrugicum
Pp. de salariando unum suficientem medicum cirugicum in casu quo magister Bogoe nollet venire. Captum per omnes.
(Sp. de non salariando. Note: cancell.).
(Pp. de dando dicto cirugico salariando usque ad duc. CL et ab inde infra. Note: cancell.)
Sp. de dando de salario dicto salariando cum condictionibus consuetis a ducatis ducentis infra. Captum per quinque.
Pp. de cassando partem suprascriptam, die XVI septembris captam, de elligendo aliquos nobiles etc. Captum per XI.
(Sp. de non cassando. Note: cancell.).
Note: Pro iudicibus eligendis et consciliariis
Pp. de elligendo in isto consilio iudices pro anno futuro, incoando die crastina. Captum per omnes.
Ellectio iudicum:
Ser Nixa de Goçe de Pusterna ballote 0.
Ser Zive de Poçça ballote 0.
Ser Nixa de Poçça ballote 0.
Ser Zive Iunii Dacha Boga [de Caboga Note: cancell.] ballote 0.
Ser Michael Cherve de Martinussio ballote 0.
Ser Dymitrius de Benessa ballote XI – R.
Ser Volço de Babalio ballote XII – R.
Ser Nicola de Mençe ballote X – R.
Ser Iohannes de Gradi ballote 0
Ser Lampre de Sorgo ballote 0.
Ser Iunius de Zrieva ballote 0.
Ser Nicola de Çamagno ballote 0.
Ser Andreas de Volço ballote 0.
Ser Andreas de Mençe ballote 0.
Ser Nicolaus de Georgio ballote 0.
Duo iudices numero deficientes:
Ser Lampre de Sorgo ballote 0.
Ser Iunius de Zrieva ballote 0.
Ser Petrus de Saracha ballote XII – R.
Ser Nicolaus de Georgio ballote 0.
Ser Zive de Poçça ballote VIII.
Ser Iohannes de Gradi ballote VIIII - R.
Consiliarii parvi consilii pro anno proxime venturo a die crastina, ellecti in maiori consilio:
Ser Iunius de Zrieva ballote 0.
Ser Michael de Martinussio ballote 0.
Ser Basilius de Basilio ballote 0.
Ser Iacxa filius ser Marini de Crosii ballote 0.
Ser Theodorus de Prodanello ballote 0.
Ser Andreas Syme de Binçola ballote 0.
Ser Laurentius de Bodaça ballote 0.
Ser Nicola de Çamagno ballote VII – R.
Ser Nicola de Ragnina ballote 0.
Ser Marinus Clementis de Goçe ballote 0.
Ser Marinus Martoli de Bucignolo ballote VII – R.
Ser Zive de Poçça ballote VIII – R.
Ser Nicolaus de Georgio ballote VII – R.
Ser Lampre de Sorgo ballote 0.
Ser Andreas de Volço ballote VII – R.
Ser Zive Iunii Dacha Boga [de Caboga Note: cancell.] ballote 0.
Ser Franchus de Basilio ballote 0.
Ser Nicolaus de Poçça ballote 0.
Unus consiliarius deficiens:
Ser Franchus de Basilio ballote VII – R.
Ser Nixa de Ragnina ballote 0.
Ser Zive Iunii Dacha Boga [de Caboga Note: cancell.] ballote VI.
Ser Andreas Dobre de Binçola.
Ser Marinus de Bodaça.
Ser Marinus de Crosi.
Ser Marinus de Bona.
Note: Pro magistro Christoforo
Pp. de confirmando magistrum Christoforum physicum pro uno anno proxime venturo a fine precedentis refirme, cum salario, pactis et modis consuetis. Captum per XI.
Note: Pro Iohanne Andree
Pp. de salariando Iohannem Andree de Ianua speciarium pro uno anno proxime venturo a die presenti, cum illo salario, modis et condictionibus tractatis et factis per ser Andream de Volço nomine nostri comunis et dictum Iohannem, ut patet in diversis scripturis cancellarie in MCCCLXXXVIIII, die XXVI novembris. Captum per omnes.
(Sp. de non salariando. Note: cancell.).
Note: In margine: Aceptavit.
Note: Pro mittendo Albertum Barum ad Gabrielem
Pp. de mittendo Albertum nostrum cancellarium Barum ad loquendum cum Gabriele de Parma super diffida quam mixit dominio Ragusii, et occaxione dampnorum per ligna sua illata Ragusio. Captum per omnes.
(Sp. de non mittendo. Note: cancell.).
Note: Pro custodiis ignium
Pp. de ponendo custodias fochorum per loca consueta pro uno mense proxime futuro. Captum per XV.
Note: Pro commissione Alberti firmata
Pp. de firmando commissionem factam ser Alberto cancellario nostro ad partes Apulee prout lecta fuit. Captum per XIII.
(Secunda de faciendo aliter. Note: cancell.)
Note: Pro magistro Karolo quod attendat ad cançelariam usque ad reversionem Alberti
Pp. quod magister Karolus a scolis debeat attendere ad officium cançellarie et scribere scripturas usque ad reversionem dicti Alberti nostri cancellarii de partibus Apulee, aut liberationem et exitum de domo ser Andree de Bononia notarii et canzelarii nostri.
Note: Pro custodia Stagni
Pp. fuit de consulendo super custodia castrorum Stagni, occaxione Sclavorum qui fugiunt ad ipsum Stagnum ob timorem exercitus Bosne. Captum per XVI.
(Secunda de non. Note: cancell.).
(Pp. si nunc debent mitti custodes ad castra predicta. Note: cancell.)
Secunda de diferendo. Captum fuit de diferendo.
Note: Pro responsione mittenda Alberto
Pp. de respondendo incontinenti ser Alberto cancelario super facto responsionis habite a Gabrielle de Bari. Captum per XVII.
(Secunda de induciando usque ad diem Lune. Note: cancell.)
Pp. de experiendo adhuc si bonis verbis potest pax ottineri cum dicto Gabrielle, quod si non fecerit, quod ser Albertus habeat dicere ut diferencia inter Raguseos et Gabriellem dimittatur in arbitrium comunis Veneciarum, de quo, si dictus Gabriel non contentatur, quod ipse Albertus habeat facere protestacionem. Captum per XXV.
(Sp. de non Note: cancell.).
Note: Pro ellectione iudicum et officialium
(Pp. quod ellectio officialium facta circha festum Sancti Michaelis proxime preteriti, silicet iudicum et consiliariorum minoris consilii [habeatur] ordinate facta secundum ordines civitatis nostre per illos nobiles qui tunc erant in civitate, et habeatur pro firma. Note: cancell.)
Sp. quod dicta ellectio habeatur quod non sit facta secundum ordines, et habeatur pro nulla. Captum per omnes.
(Pp. quod advocati proprii curie pectitionum ellecti circha festum predictum Sancti Michaelis preteriti fuerunt ordinate ellecti, et sint advocati. Note: cancell.)
Sp. quod predicti advocati non debeant esse advocati, sed de novo elligantur. Captum per XLIII.
(Pp. quod cum dominus rector sit solus in consilio minori, quod illi qui reperientur de consilio minori anni preteriti, debeant sedere simul cum domino rectore ad consulendum usque ad ellectionem elligendorum consiliariorum, non obstante aliquo ordine in contrarium faciente. Note: cancell.)
(Sp. quod ponantur in capellis XVIII balote deaurate, et prime sex sint pro prima camera, secunde sex pro secunda, et alie sex sint simul cum domino rectore, quousque alii consiliarii fuerint ellecti et firmati. Note: cancell.)
Sp. quod in capellis ellectionum ponantur XVIII ballote deaurate, et prime sex debeant esse et sedere cum domino rectore loco consiliariorum minoris consilii, quousque elligendi consiliarii fuerint ellecti et confirmati, secunde sex sint pro prima camera, et alie sex pro secunda. Captum per XXVIIII.
De officialibus elligendis in kalendis ianuarii
Pp. quod officiales elligendi in presenti consilio debeant ex nunc intrare eorum offitium, et debeat durare usque per totum mensem decembris primo futuri anni, et similiter alii officiales elligendi per minus consilium. Et quod a modo in antea debeat fieri ellectio novorum officialium in fine mensis decembris et incoare debeant eorum officia in calendis ianuarii per unum annum, sicut fieri solebant a festo Sancti Michaelis usque ad aliud festum postea secuturum, non obstante aliquo statuto seu ordine hactenus edito in contrarium faciente. Captum per XLVII.
(Sp. quod servetur ordo statuti soliti, et officiales elligendi debeant esse officiales usque ad festum Sancti Michaelis primo venturi. Note: cancell.)
Iudices quorum officium durare debet ex nunc usque ad kalendas mensis ianuarii venturi.
Primo, post kalendis ianuarii proxime futuri, silicet usque ad kalendas ianuarii de MCCCLXXXXIII:
Ser Symon de Bona ballote 0.
Ser Franchus de Basilio ballote 0.
Ser Lampre de Zrieva ballote 0.
Ser Marinus Petri de Bucignolo ballote 0.
Ser Andreas de Volço ballote 0.
Ser Iohannes de Grede ballote 0.
Ser Dymitrius de Benessa ballote XXX – R.
Ser Nicolaus de Mençe ballote 0.
Ser Petrus de Saracha ballote 0.
Ser Andreas de Sorgo ballote 0.
Ser Volço de Babalio ballote XXIX – R.
Ser Iacobus de Gondula ballote XLIIII – R.
Ser Martolus de Zrieva ballote XXXVIII.
Ser Petrus de Palmota ballote 0.
Ser Nalchus de Proculo ballote 0.
Ellectio unius iudicis numero completo deficientis:
Ser Iohannes de Gradi ballote 0.
Ser Nicolaus de Mençe ballote XLI – R.
Ser Nicolaus Marini de Goçe ballote 0.
Consiliarii minoris consilii in antea scripto consilio, quorum officium durare debet ut de iudicibus transcriptis:
Ser (Symon de Bona Note: cancell.) Nicola de Poçça ballote 0.
Ser Petrus de Saracha ballote XXXVI – R.
Ser Givchus de Poçça ballote 0.
Ser Marinus Petri de Bucignolo ballote 0.
Ser Matheus de Gradi ballote 0.
Ser Lampre de Sorgo ballote 0.
Ser Iohannes de Grade ballote 0.
Ser Andreas de Volço ballote 0.
Ser Andreas de Sorgo ballote XXVII – R.
Ser Symon de Bona ballote 0.
Ser Nicolaus Marini de Goçe ballote 0.
Ser Nicola de Çamagno ballote XXVII – R.
Ser Franchus de Basilio ballote 0.
Ser Unuce de Matessa ballote 0.
Ser Raphael de Goçe ballote XXXI – R.
Ser Petrus de Palmota ballote 0.
Ser Nicola de Ragnina ballote 0.
Ser Nalchus de Proculo ballote 0.
Duo consiliarii numero deficientes predictorum:
Ser Symon de Bona ballote 0.
Ser Natalis de Proculo ballote 0.
Ser Franchus de Basilio ballote XXVIII – R.
Ser Petrus de Palmota ballote 0.
Ser Unuçe de Matessa ballote XXVIIII – R.
Ser Nixa de Ragnina ballote 0.
Note: Cassatio ordinum factorum propter pestem
Pp. revocando et cassando omnes ordines qui facti fuerunt propter tunc apparentem pestem, anno presenti, die octavo mensis iunii proxime preteriti per maius consilium. Captum per LIII.
(Sp. de non revocando. Note: cancell.).
Confirmatio testamentorum
Pp. de confirmando testamenta omnia presentata et autenticata per dominum rectorem et iudices seu iudicem, ellectos circha festum Sancti Michaelis preteriti. Captum per XLVII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
De doanis vendendis
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio de vendendo omnes doanas civitatis Ragusii et Stagni ad incantum publicum more solito, si eis videbitur, excepta doana maiori Ragusii sola, pro uno anno proxime venturo, a kalendis ianuarii proxime venturi usque ad finem anni postea secuturi. Captum per XLVIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro vino portando in viagium per marinarios
Pp. quod omnes euntes in viagium, tam merchatores et famuli, quam patroni et marinarii, non teneantur portare nixi medietatem vini quod portare tenebantur ex forma ordinis et statuti. Captum per XLV.
(Sp. quod stetur primo ordini. Note: cancell.)
Pp. de deliberando nunc in isto consilio super vino portando per euntes in viagium. Captum per XLV.
(Sp. de induciando. Note: cancell.).
Note: In margine: Ista pars debet precedere proxime precedentem.
Ser Andreas Dobre de Binçola.
(Ser Blasius de Sorgo Note: cancell. Note: adscriptum: Non potuit ballotari quia steterat extra districtum et sic non erat de consilio anteriori.).
Ser Marinus de Bona.
Ser Iunius Zive Iunii de Georgio.
Ser Michael de Babalio loco ser Blasii.
Note: De processu contra Gabrielem et piratas
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum de providendo et oviando Gabrieli de Bari ac etiam aliis cursariis nobis et nostris dampna inferentibus, cum illis modis qui dictis de dictis consiliis utilius et melius videbitur, et si eis videbitur comittere ista duobus aut tribus aut pluribus, ut habilius hec fiant, si deliberaverint pro meliori, et omnia alia et singula in predictis agenda et ordinanda sicut posset facere istud consilium, excepto quod non possint facere ellectionem patroni nobilis, aut ambassiate nobilium pro predictis, nec etiam possint facere imprestitum generale. Captum per XLVI.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
De Vlatcho et comite Paulo
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio et consilio rogatorum, quod pro bono, utili et honore civitatis nostre possint mittere nuntios ad honorandum Vlatchum voivodam et comitem Paulum usque in Canali, et donando eis, si eis de dictis consiliis videbitur proprie, bonis nostri comunis pro meliori, et in hiis quod possint facere sicut facere posset istud maius consilium. Captum per XLIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Iohanne balistario
Pp. de confirmando magistrum Iohannem balistarium pro uno anno incoando post suum finitum terminum, cum salario, pactis et condictionibus consuetis. Captum per XLVIIII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Constancio
Pp. de confirmando magistrum Constantium a sartiis pro uno anno incoando in fine sui termini, cum salario, modis et pactis consuetis. Captum per omnes.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro scriba sclavico
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio de salariando unum scribam sclavicum pro uno anno, cum illo salario, pactis et condictionibus quibus melius et utilius poterunt convenire. Captum per L.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro navigiis ordinandis propter piratas
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio de regulando et ordinando navigia nostra euntia in viagium et mercimonia in ipsis conducenda, occaxione piratarum et Gabrielis nostri emuli, ita et taliter quod possint ire tucius tam pro personis quam pro mercimoniis et navigiis, et in hiis et dependentibus ab eisdem faciendi et ordinandi sicut istud maius consilium facere posset. Captum per LI.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro blado
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori [consilio] de providendo de blado pro civitate, et in hoc faciendi menam et menas cum quibuscumque personis, tam civibus quam forensibus, et de promictendo et dando de bonis comunis prout eis videbitur utilius, obligando nostrum comune prout fuerit expediens et opportunum, et in predictis faciendi sicut istud maius consilium facere posset, et durare debeat usque ad kalendas ianuarii proximo futuras. Captum per LX.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
De officialibus pestis
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio de faciendo officiales et faciendi ordines laudabiles super venientes de locis pestiferis, et de imponendo penam et penas dictis venientibus prout eis videbitur convenire, et procedendo contra inobedientes et obviantes. Captum per XLIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Comes Laguste
Comes Laguste:
Ser Martolus de Cathena ballote XLII – R.
(Ser Andreas Syme de Binçola ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Michael de Martinussio ballote 0. Note: cancell.)
Comes Insularum
Comes Insularum:
Ser Andreas de Ragnina ballote XLII - R. Acceptavit. Die III° marcii 92 ivit ad officium.
Ser Andreas de Mençe ballote XXX.
Ser Nicola Marini de Goçe ballote 0.
Capitaneus Tersteniçe:
(Ser Basilius de Basilio ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Nicola de Georgio ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Pasqua Dacha Boga [de Caboga Note: cancell.] ballote 0. Note: cancell.)
Capitaneus Tersteniçe
Capitaneus predictus Tersteniçe:
(Ser Ruschus de Babalio ballote 0 Note: cancell.).
(Ser Basilius de Basilio ballote 0. Note: cancell.).
Ser Nicolaus de Georgio ballote XXXIII - R. Refutavit die VII ianuarii 1392.
Note: Pro magistro Iohanne de Papia
Pp. de confirmando magistrum Iohannem de Pavia cirugicum pro uno anno incoando post suam finitam refirmam, cum salario, pactis et modis consuetis. Captum per omnes.
(Sp. negativa. Note: cancell.).
Capitaneus Tersteniçe:
(Ser Basilius de Basilio ballote 0. Note: cancell.)
(Ser Michael de Martinussio ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Andreas Syme de Binçola ballote 0. Note: cancell.)
Capitaneus Tersteniçe
Capitaneus predictus:
(Ser Ruscus de Babalio ballote 0. Note: cancell.).
Ser Basilius de Basilio ballote XXIX - R. Ivit ad officium die primo marcii 92.
(Ser Pasqua de Chaboga ballote 0.)
(Pp. de salariando magistrum Petrum pictorem Ungarum pro uno anno proxime venturo, cum salario duc. XXX et domo habili pro eo. Note: cancell.)
Note: Pro Domince barberio
Pp. de confirmando Dominçe barberium pro uno anno qui incipere debeat post terminum primi salarii anni preteriti, cum salario solummodo yperperorum XXX, tam pro salario quam pro domo. Captum per XLVIIII.
(Sp. negativa. Note: cancell.)
Note: Pro Iuliano et fratribus
Pp. de dando et assummendo ad nostrum salarium Iulianum de Firmo et duos suos fratres pro faciendo artem figuli urceorum et aliorum vasorum pertinentium ad illam artem, cum salario yperperorum XXX pro uno anno proxime venturo, et quod eisdem detur una pars domorum que sunt extra ad puteos, verumtamen teneantur ipsi suis expensis facere furnos eis pro arte necessarios. Captum per L.
Qui Iulianus pro se et fratribus sic acceptavit.
(Sp. de non salariando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Alberto
Pp. de assumendo ser Albertum nostrum cancellarium in notarium nostri comunis simul cum Andrea nostro notario pro uno anno proxime venturo. Captum per LII.
(Sp. de non assumendo. Note: cancell.).
Pp. de salariando magistrum Petrum pictorem Ungarum pro uno anno proxime venturo cum salario duc. XXIIIIor et una domo eidem danda, prout videbitur domino rectori et suo minori consilio.
Note: In margine: Cassum quia erat primo firmatus.
Note: De thesaurariis et procuratoribus
Pp. de deliberando in presenti consilio super facto tesaurariorum et procuratorum Sancte Marie. Captum per XXX.
(Sp. de induciando usque ad diem Veneris proxime venturum, XII presentis mensis ianuarii. Note: cancell.)
(Pp. quod thesaurarii qui fuerunt antea habeantur pro thesaurariis et quod sint thesaurarii, silicet illi duo qui steterant extra districtum Ragusii et intra confinia Scutari ultra unum mensem. Note: cancell.)
Sp. quod non habeantur pro thesaurariis, nec sint thesaurarii ipsi duo predicti de quibus dubium vertebatur. Captum per XXVIIII.
Note: Pro ambassiata Bossine
Pp. de mittendo ambasiatam ad dominum regem Bosne. Captum per XLII.
(Sp. de induciando. Note: cancell.)
B
(Sp. de ducatis IIIICL infra. Note: cancell.)
A
Pp. de faciendo et mittendo dona dicto domino regi. Captum per LXII.
(Sp. de non mittendo dona. Note: cancell.).
Pp. de mittendo in dicta ambasiata duos ambassiatores. Captum per LXII.
(Sp. de mittendo unum. Note: cancell.)
(Sp. de stando pene in statuto contente eadem forma. Note: cancell.)
(Pp. de accrescendo dictam penam elligendis usque ad yperperos quadringentos. Note: cancell.)
Sp. de accrescendo usque ad yperperos IIC. Captum per XL.
Pp. de dando de salario cuilibet elligendorum pro dicta ambassiata yperperos CL. Captum per LVII.
Sp. de dando equos XIIII.
Note: Pro ambassiata Bosne
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum de faciendo commissionem dictis ambassiatoribus elligendis, et de inveniendo peccuniam necessariam tam pro donis dandis quam pro expensis et salariis, et de accipiendo mutuo undecumque poterunt reperire dando quinque pro centenario ad rationem anni, et pro hiis obligando nostrum comune et bona cum scriptura notarii, si predicta necessaria fuerint, et de expediendo dictam ambassiatam cum omnibus necessariis, et generaliter in premissis et circha premissa que posset facere istud maius consilium. Captum per LX.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Note: Ambassiatores
Ambassiatores predicti per formam scrutinii ellecti:
Ser Stephanus de Lucaris per ballotas XXXIIII. XIII ianuarii, ei terminus V dierum. Die XVIII ianuarii acceptavit.
Ser Raphael de Goçe ballote XXXV.
(Duo thesaurarii (loco illorum qui manserunt extra disctrictum per mensem Note: cancell.)
(Ser Iacobus de Gondula ballote XXXII. Note: cancell.) - Iste non fuit, quia duo pro sclata non possunt esse in eodem officio.
(Ser Andreas Dobre de Binçola ballote 0. Note: cancell.). Ser Nicolaus de Gondula ballote XXXVI - R., refutavit.
(Ser Blasius de Sorgo ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Marinus de Bona ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Nicolaus de Mençe ballote 0. Note: cancell.).
(Unus thesaurarius quia non remansit nisi unus ex predictis:
Ser [...]
Ser Andreas Dobre de Binçola.
Ser [...] Note: cancell.).
In antea scripto consilio ballote LXV.
Thesaurarii
Duo thesaurarii loco illorum qui manserunt extra districtum per I mensem:
(Ser Martolus de Zrieva ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Dymitrius de Benessa ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Andreas Dobre de Binçola ballote 0. Note: cancell.).
Ser Iacobus de Gondula ballote XXXIIII - R. Terminus dierum V. Acceptavit.
(Ser Michael de Babalio ballote 0. Note: cancell.).
Ser Marinus de Bona ballote XXXIII - R. Ad post prandium refutavit et solvit penam.
Unus thesaurarius loco ser Marini de Bona qui refutavit:
(Ser Andreas Dobre de Binçola ballote 0. Note: cancell.).
Ser Michael de Babalio ballote XXXII, secundo XXXIII.
Ser Andreas de Sorgo ballote XXXII, secundo XL- R. Terminus dierum V. Acceptavit.
Note: Procuratores Sancte Marie
Duo procuratores Sancte Marie vacantes:
Ser Marinus de Zrieva ballote 0.
Ser Symon de Bona ballote 0.
Ser Iunius Tripe de Georgio ballote 0.
Ser Volçe de Babalio ballote XXXV.
Ser Blasius de Sorgo ballote XXXIII - R. Terminus dierum V. Acceptavit.
Ser Michael de Babalio ballote XL - R., acceptavit.
Note: De angariando homines Stangni pro fortificatione
Pp. de ponendo ad partitum partem primam sequentem simul cum omnibus in ea contentis, de libertate danda domino rectori et maiori consilio cum consilio rogatorum. Captum per XLVII.
(Sp. de ponendo ad partitum partes sigulatim in dicta parte contentas et possibiles dividere. Note: cancell.)
Note: Pro Stagno
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum, quod possint angariare homines et habitantes in Stagno et Puncta pro fortificatione locorum et ad conservationem propter Turchos et alios emulos, si qui forent, et de permittendo homines forenses venire in Stagnum et per Punctam totam, si eis videbitur, ac de faciendo expensas dicta de causa, et de inveniendo peccuniam necessariam pro predictis de bonis existentibus in comuni aut spectantibus ad comune, et si opus fuerit, de inveniendo peccuniam cum prode, et de obligando et faciendo cartam et cartas supra nostrum comune occaxione predictorum, et generaliter ad omnia alia et singula in predictis opportuna faciendi et ordinandi, sicut posset facere istud maius consilium. Captum per LIIIIor.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Note: De mercatoribus Narenti et Berstanich pro fide
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio et consilio rogatorum, quod possint dare fidem merchatoribus Narenti et de Berstanich, quod si casus esset quod deberent timere et dubitare de Turchis, possint venire cum personis et bonis eorum Stagnum sine molestatione alicuius, intelligendo de merchatoribus predictis qui non possunt venire occaxione debiti. Captum per LX.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro ambassiatoribus domini Georgii de Balsa
Pp. honorando et donando duobus ambassiatoribus domini Georgii Georgii de Balsa honore nostre civitatis. Captum per LVIII.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
(Pp. de donando a ducatis XXX infra ambobus dictis ambassiatoribus. Note: cancell.)
Sp. de donando a ducatis XXV infra inter ambos. Captum per XL.
Note: Pro comite Stagni
Pp. quod comes Stagni teneatur sine alio premio faciendi et exequendi id quod ei fuerit comissum per dominum rectorem et suum minus consilium circha laboreria et alia necessaria pro civitate {Stangni}. Captum per LII.
(Sp. de stando prime consuetudini. Note: cancell.)
Note: In margine: Ivit ad officium XXI marcii.
Comes Stagni:
(Ser Dymitrius de Benessa ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Iohannes de Poçça ballote 0. Note: cancell.).
Ser Andreas de Mençe ballote XXXVI.
Note: Pro cartis notarii
Pp. quod omnes carte notarii, facte tempore quo vacabant iudices legittime ellecti, habeant robur firmitatis. Captum per LVI.
(Sp. de non. Note: cancell.).
Note: Pro ser Alberto cancellario
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum, de providendo ser Alberto Bono, nostro notario et cancellario, misso per maius consilium Brundisium et Barum pro serviciis nostri comunis. Captum per LXII.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
(Pp. de confirmando Nicolam magistrum scolarum sclavicarum pro Io anno proxime venturo cum salario, pactis et condictionibus consuetis. Note: cancell.)
Sp. de non confirmando. Captum per L.
(Pp. de deliberando in isto presenti consilio de eo quod est consultum, de revocando partem statuti quod loquitur de vino, quod conceditur posse conduci in civitatem fratribus minoribus et predicatoribus pro elemosina et pro substentatione eorum. Note: cancell.)
Sp. de induciando super predictis. Captum per LI.
Note: Pro Vochoslavo
Pp. de honorando et donando Vocoslavo Nicolich amico nostro de bonis nostri comunis, honore et pro bono civitatis. Captum per LII.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio dandi et donandi dicto Vocoslavo de bonis nostri comunis id quod eidem minori conscilio videbitur. Captum per XLVI.
(Sp. de deliberando in presenti conscilio usque quantam quantitatem debeant fieri dona dicto Vocoslavo. Note: cancell.)
Note: Pro consulibus faciendis mercatoribus Ragusii
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio faciendi consules mercatoribus et civibus Ragusii in locis et mercatis quibus videbitur dicto minori conscilio, usque ad tres annos proxime futuros, cum ordinibus alias factis et firmatis, et auctoritate data ipsis consulibus per presens consilium, ut apparet in libro reformationum maioris conscilii in MCCCLXXXVII, die XVII mensis decembris. Captum per LVIIII.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro Pripcho fabro
Pp. de providendo Pripcho fabro marischalcho et eius filio, pro arte marischalcharie equorum operanda per eos in Ragusio. Captum per LI.
(Sp. de non providendo eis. Note: cancell.).
Pp. de dando dicto Pripcho cum eius filio pro dicta arte exercenda in Ragusio de provisione pro uno anno proxime futuro pro affictu domus et stacionis perperos viginti quinque. Captum per XLIIIIor.
(Sp. de dando eidem ut supra pp. treginta. Note: cancell.)
(Pp. de faciendo et elligendo in presenti conscilio tres officialles qui invicem cum camerariis comunis debeant videre et examinare et calcullare rationes comunis cum quibuscumque personis que habent facere rationes cum comuni usque in presens tempus. Note: cancell.)
Sp. de stando ut stamus. Captum per XLVIIII.
Note: Pro milio
Pp. de prorogando terminum conducendi milium per trienium, secundum quantitatem et cum illis modis et condictionibus que continentur in ordinibus milii factis prius et hic subscriptis, quod trienium incipit curere in kalendis mensis aprilis proximi. Captum per LXXIII.
(Sp. de non prorogando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Alberto
Pp. de confirmando ser Albertum nostrum notarium et cancellarium pro uno anno proxime venturo, cum salario, pactis et modis consuetis. Captum per LXVII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Pp. de dando Ostoye Nicolich denarios in doana sine ordine recipiendos pro frumento quod conduxit, secundum pacta prius cum eo facta per nobiles et officiales tempore presentis vacantis pleni consilii. Non fuit capta.
Note: In margine: Non fuit capta.
Sp. de dando cum ordine.
Ordo milei conducenti
Ordo pro conducentibus mileum in Ragusio
Primo, quod quicumque Raguseus vel forensis conducet milleum in civitate Ragusii usque ad tres annos proxime futuros, et illud vendere voluerit comuni Ragusii, ipsum comune emet et recipiet modis et preciis infrascriptis.
Primo videlicet, quod ille qui conducet mileum in civitatem Ragusii, sive sit Raguseus sive forensis, quod mileum sit merchatantischum, et illud mileum voluerit vendere comuni Ragusii et dare mensuratum ad mensuram Ragusii ad pontem Ragusii omnibus expensis ipsius conducentis, comune Ragusii illud teneatur emere et recipere, si venditor habebit a stariis ducentis supra, ad rationem ducatorum trium pro singullo modio, intelligendo modium tenere staria tria cum dimidio mensure Ragusii pro singullo modio. [Page 144r] Et si venditor habuerit a stariis ducentis millei infra, comune teneatur illud mileum recipere et emere ad rationem yperperorum duorum pro singullo stario Ragusii et ad mensuram starii Ragusii, quod milleum dictum comune intelligatur debere recipere usque ad dictum terminum trium annorum pro preciis suprascriptis usque ad quantitatem quatuor millium modiorum millei, et ultra dictam quantitatem comune remaneat in sua libertate et similiter mercatores in sua, tam ultra quantitatem quam ultra terminum suprascriptum.
Et si casualiter conduceretur ad civitatem Ragusii mayor quantitas quatuor milium modiorum milei infra dictum terminum, comune debeat emere et recipere milleum illius qui infra ipsum terminum prius applicuerit ad portum Ragusii cum ipso mileo.
Quodque milleum emendum per dictum comune, ipsum comune teneatur solvere venditoribus hiis modis et terminis infrascriptis, videlicet conducentibus et dantibus comuni a ducentis stariis millei infra, comune debeat et teneatur solvere precium millei quod receperit infra VIII dies, computandos a die quo mileum fuerit excaricatum et mensuratum, quod debeat excaricari et mensurari quanto habilius fieri poterit. Et conducentibus a ducentis stariis supra usque ad quingenta staria, comune teneatur dare solutionem usque ad dies XV a die quo fuerit excaricatum et mensuratum. Conducentibus a stariis quingentis supra usque ad mille, debeat fieri solucio infra unum mensem a die quo fuerit excaricatum. Conducentibus a mille stariis usque ad mille quingenta, debeat fieri solucio infra unum mensem cum dimidio a die quo fuerit excaricatum. Conducentibus a stariis mille quingentis usque ad staria duo milia, per comune fiat solucio infra duos menses a die quo datum fuerit et mensuratum. Conducentibus a duobus millibus stariis usque ad tria millia, comune faciat paccamentum intra tres menses proximos a die quo datum fuerit et mensuratum. Et conducentibus a tribus millibus stariis supra, comune teneatur facere paccamentum pro parte quam receperit quolibet mense de stariis mille, usque ad integram solutionem quantitatis recepte.
Item, quod conducentibus a stariis quingentis supra, comune teneatur dare pro parte solutionis millei quod receperit tantum quantum conducentes solvere debebunt pro naulo dicti millei conducti et dati comuni ut supra, pro solutione nauli, usque ad XV dies proxime futuros a die quo datum fuerit comuni et excaricatum ut supra.
Item, quod quilibet forensis qui conduxerit milleum, dum applicuerit Ragusium debeat requiri, et habeat ille forensis terminum unius diei ad dicendum et respondendum si vult dare illud milleum comuni ad supradictum precium, et si intra dictam diem se obtullerit et dixerit illud milleum velle dare comuni precio et condicionibus suprascriptis, tunc comune illud accipere teneatur, et si non responderit vel dixerit illud dare non velle, ut premittitur, et postea dare vellet, comune non teneatur, sed remaneat in sua libertate illud accipiendi si voluerit.
Item, si milleum foret minus quam comunalle merchatantischum, comune teneatur illud accipere tanto minori precio quanto fuerit extimatum. Et si per casum foret tantum peius quod esset unum tercium peius milleo comunalli, tunc comune talle milleum accipere non teneatur.
(Pp. de publicando de cetero antequam ballotentur omnes transeuntes ad ellectionem, ellectos per scrutinium ad aliquam ambassiatam vel aliud officium, ubi prius non publicabantur nisi ad unum ad unum prout discurebant ad ballotas. Captum per XLIIII et perdita quia non transivit duas partes. Note: cancell.)
Sp. de stando priori ordini sicut stamus ad presens.
Pp. de elligendo unum nostrum nobillem ambassiatorem Iadrensibus.
Note: In margine: Non fuit hic posita ad scruptinium, quia ex auctoritate presentis conscilii capta per conscilium rogatorum.
Note: Pro ambassiatore mittendo Iadre
Pp. de accrescendo penam ambassiatori mittendo Iadre pro factis comunis ultra penam statuti, et qui vadit per Plateam nullam habeat excusationem. Captum per LXVII.
(Sp. de non accrescendo et stando pene statuti. Note: cancell.)
Pp. de accrescendo penam dicto elligendo usque ad perperos centum ultra dictam penam statuti. Captum per LVI.
(Sp. de accrescendo ipsam penam usque ad perperos L. Note: cancell.)
(Sp. de dando dicto ambassiatori pp. LX. Note: cancell.)
Pp. de dando dicto ambassiatori expensas non {tanxatas} et famullos, prout alias datum fuit ser Iacobo de Gondulla ambassiatori misso Iadram. Captum per LXVIII.
(Sp. de tanxando dictas expensas et famulos in presenti conscilio. Note: cancell.)
Pp. de mittendo dictum ambassiatorem Iadre per brigantinum armatum. Captum per LXIIIIor.
(Sp. de mittendo ipsum cum barcha armata. Note: cancell.)
Pp. de mittendo brighintinum maius pro predicto ambassiatore et aliis factis. Captum per LXVII.
(Sp. de mittendo ipsum ambassiatorem cum brigintino minori. Note: cancell.)
Ambassiator predictus ellectus per formam scruptinii:
Ser Andreas de Volchço ballote XLVII. Acceptavit et iuravit.
Pp. de mittendo unum nostrum nobillem pro patrono dicti brigintini armandi pro ambassiatore et aliis. Captum per LXII.
(Sp. de non mittendo nobilem. Note: cancell.)
Pp. de accrescendo penam elligendo pro patrono ultra penam statuti, et qui ambulat per Plateam nullam excusam habeat. Captum per LVII.
(Sp. de stando pene statuti. Note: cancell.)
Pp. de accrescendo dicto elligendo dictam penam ultra penam statuti usque ad pp. L. Captum per XLVIII.
(Sp. de accrescendo usque ad perperos XXX. Note: cancell.)
Pp. de dando dicto patrono pro eius salario et pro expensis ipsius et expensis comitti et unius famuli quem debet ducere secum etiam ad eius salarium, pro quolibet die quo steterit in viagio, gr. XVIII. Captum per LXVI.
(Sp. de dando eidem gr. XV pro die, ut supra. Note: cancell.)
Patronus brigantini predicti ellectus per scruptinium:
Ser Marinus Andree de Ragnina ballote XXXVI - R. Habuit terminum respondendi usque ad diem Dominicam proximam per diem.
Note: Pro Petro de Florencia
Pp. de confirmando ser Petrum Conradi de Florencia pro uno anno proxime futuro a die sui termini finiti, cum sallario, pactis et condicionibus consuetis. Captum per LII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Sibinçanis
Pp. de faciendo graciam comunitati Sibinici possendi facere contractum cum civibus mercatoribus et patronis navigiorum et barcharum civitatis Ragusii, pro blado emendo ab illis et portando Sibinichi, illud trahendo de locis intra vel extra Culfum preterquam de Berstanicho et districtu Ragusii, usque ad summam quingentorum stariorum bladi, intelligendo de blado quod ab hodie in antea dicti nostri mercatores irent emptum, et non de empto usque ad presentem diem. Et qui daret et venderet de blado empto ante presentem graciam, cadat ad penam, et similiter ille qui ultra dictam quantitatem eis concessam venderet vel portaret. Captum per XLVI.
(Sp. de non faciendo dictam gratiam. Note: cancell.).
Note: Pro laboreriis Stagni
Pp. de accipiendo de denariis deputatis ad laboreria civitatis Ragusii et comunis nostri yperperos mille pro laboreriis et fortificatione Stagni. Captum per XLV.
(Sp. de non accipiendo. Note: cancell.).
Note: Pro domina Nicoleta
Pp. de faciendo gratiam domine Nicolete uxori quondam Iacobi de Sorgo, relegate a Ragusio, quod pro viagio quod facere intendit ad Sacrum Sepulcrum, possit ire et redire per aquas nostras non descedendo in terram, sine pena inobedientie. Captum per LI.
(Sp. de non faciendo dictam gratiam. Note: cancell.).
(Pp. de salariando Marinum de Barulo barberium in arte sua pro uno anno proxime venturo. Note: cancell.)
Note: In margine: Non fuit posita ad partitum, quia nimis tempestive.
(Pp. de faciendo gratiam Curçulanis super blado extrahendo. Note: cancell.) Non fuit ottentum, quia debebat capi per II partes.
(Sp. de non fatiendo gratiam. Note: cancell.).
(Pp. de accipiendo ad salarium nostri comunis magistrum Beltramolum coraçarium pro arte sua. Note: cancell.) Non fuit ottentum per XLI.
(Sp. de non accipiendo. Ballote XXI. Note: cancell.)
Note: Pro carta thesaurariorum
Pp. de autenticando et autentico habendo quandam cartam notarii, scriptam manu Sofredi Parini de Pistorio quondam nostri notarii in MCCCLVIIII, per quam apparet quod nostrum comune seu dominus rector cum suo minori consilio se obligat thesaurariis et dompno Nicole de Ragnina, epitropis et comessariis Petri de Sersio de perperis VIICL, et quod habeat robur firmitatis secundum sui tenorem, non obstante aliquo statuto seu ordine in contrarium faciente, presertim ordine quod loquitur de cartis notarii registrandis in XXXum annum, et quod possit registrari non obstante quod sit preteritum tempus XXX annorum. Captum per omnes.
(Sp. de non autenticando. Note: cancell.).
Note: De ordine vini
(B Note: cancell.)
(Pp. de confirmando ordinem et modum presentatum per officiales deputatos super vino non portando de foris, lectos in presenti consilio. Note: cancell.)
(Sp. de faciendo aliter. Note: cancell.)
A
Pp. de deliberando super confirmatione ordinum factorum super vino non portando de foris. Captum per XLIII.
(Sp. de indutiando super predictis. Note: cancell.).
Pp. de tollendo et irritando ordinem factum alias de non portando vinum de foris sub pena perperorum L. Captum per LIIIIor.
(Sp. quod stet ille ordo. Note: cancell.)
Pp. de confirmando ordinem, presentatum isti consilio per officiales ordinatos et lectum in presenti consilio sicut lectum est, excepto de vino quod in ipso ordine conceditur posse conduci, et de doana pro ipso solvenda, quod ponetur in sequentibus partibus divisim. Captum per L.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Pp. de concedendo quod conducatur de vino Malvasie, Romanie, vernatie et ribole et Marca, de quibus in dictis ordinibus presentatis continetur et fit mentio. Captum per XL.
(Sp. de non concedendo quod conducitur. Note: cancell.).
(Pp. quod de predictis vinis et quolibet ipsorum possit conduci usque ad quinquia IIIIor grossa, pro quolibet et semel tantum in anno singulo. Note: cancell.)
Sp. quod possint conduci tantum quinquia II grossa de predictis vinis et de quolibet predictorum ut supra, pro quolibet et semel tantum singulis annis. Captum per XXXVI.
Pp. quod quicumque voluerit conducere de predictis vinis, solvere teneatur pro singulo quiquio quod conduserit grossos sex doanerio doane vini. Captum per XXXVII.
(Sp. quod solvat pro quolibet quiquio grossos XII. Note: cancell.)
Note: Pro vino
(Pp. de deliberando in presenti consilio super ordine et statuto quod loquitur de vino conducendo et inducendo per fratres minores et predicatores. Note: cancell.)
Sp. de induciando super eodem. Captum per XXXVII.
Ordo vini de quo supra fit mencio in pagina a sinistris.
Primo, quod statutum scriptum in libro sexto circha finem sit firmum per omnia, set ubi loquitur de patrono et marinariis, ordo sit talis:
Quod quilibet patronus et omnes marinarii cuiuscumque navigii qui conduserit vinum forense Ragusio aut in suo dictrictu, tam patronus quam marinarii pro quolibet ipsorum et qualibet vice qua contrafactum fuerit, cadant in penam yperperorum centum, quam penam si solvere non poterunt, stare debeant loco dicte pene duobus mensibus in carceribus comunis. Et si fuerint plures contrafacientes contra predicta, et unus ex ipsis qui denunciaverit primus et accusaverit alios qui contrafecerint, sit liber et franchus a dicta pena, et ultra hoc habeat medietatem pene que exigetur si per eius denuntiationem veritas poterit reperiri.
Note: In margine: Scriptum. Bannitum per Milas preconem die XVIIII aprilis 1392.
Addictio super eodem.
Item, volentes invalidis et avidis aliqualiter subvenire, statuimus et ordinamus quod quilibet pater familias, patronus et dominus domus, Raguseus et habitator Ragusii, possit et valeat conducere seu conduci facere Ragusium libere sine pena, pro suo usu tantum, semel singulis annis solummodo duo quinquia grossa de quinque generibus vini, silicet de vino Malvasie, Romanie, Marca, vernacie et ribole, de quolibet ipsorum quinquia duo grossa, ut dictum est, hoc tamen modo et condictione, videlicet quod talis conducens aut conduci faciens notificet domino rectori qui per tempora fuerit, ac etiam doanerio doane vini Ragusii, et solvere teneatur pro quolibet quinquio dicti vini sic conducti grossos sex doanerio qui fuerit tempore conductionis, et nullus conducens de dicto vino ullo modo audeat vendere in totum vel in partem, sub pena in statuto contenta.
Et dominus rector qui per tempora fuerit, teneatur sub pena sacramenti singulis annis de mense augusti facere fieri cridam in Ragusio in locis solitis de predicto statuto et addictionibus suprascriptis.
Item dominus rector cum suo minori consilio, sub pena prestiti sacramenti, saltem bis singulis annis, temporibus quibus eis videbitur esse mittendum, [teneatur] mittere ad insulas nostras ad inquirendum et investigandum si vinum conducitur contra ordines predictos.
Et in predicto statuto includantur et intelligantur ecciam monaci et moniales habitantes in civitate Ragusii.
Note: In margine: Cassum per partem captam 1393, die penultimo februarii.
Note: Pro factis Catharensium
Pp. de dando plenum arbitrium et liberam autoritatem domino rectori et suo minori consilio cum consilio rogatorum tam presentibus quam futuris super factis Catarensium. Captum per LXIII.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
(Pp. de dando arbitrium et liberam autoritatem dicto domino rectori cum suo minori consilio cum consilio rogatorum, presentibus et futuris, conponendi, conveniendi cum Catharinis super differentiis vertentibus inter nos et dictos Catharenses super iusticia hinc indebite ministranda, cum illis modis et condictionibus quibus melius poterunt convenire pro utilitate nostri comunis, et super predictis firmandi et terminandi sicut posset facere istud maius consilium. Et in casu quo non possent cum dictis Catharenis habere concordium, quod ista reducantur ad istud maius consilium ad determinandum id quod isti maiori consilio videbitur. Note: cancell.)
Sp. de dando plenum arbitrium et liberam autoritatem dicto domino rectori et minori consilio cum consilio rogatorum concordandi se cum Catharenis ut supra, et in casu quo non possent se concordare, quod idem minus consilium cum consilio rogatorum habeant plenum arbitrium et liberam autoritatem ex nunc procedendi contra dictos Catharenses in {ere} et personis pro iure tuendo nostrorum civium Ragusii, et in hiis omnibus et singulis faciendi tantum quantum posset facere istud maius consilium. Captum per XLVIIII.
Note: Pro heredibus Give de Mençe
Pp. de dando arbitrium et liberam autoritatem domino rectori et suo minori consilio de recipiendo denarios vendictionis possessionis Zive de Mençe, et de obligando pro hiis nostrum comune, et faciendo cartam notarii super nostrum comune, dando annuatim quinque pro centenario. Captum per LXVIIII.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Iohanne balistario
Pp. de dando magistro Iohanni balistario pro attendendo et vacando orilogio, reaptando suis expensis id quod vastaretur, excepta campana, pro uno anno incoando a die anni prioris finiti, duc. XXII. Captum per LXIIIIor.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
(Pp. de dando et concedendo licenciam unicuique habenti partem de terrenis Breni divisis inter cives per comune, vendendi, donandi et alienandi ad libitum voluntatis, cum condictionibus tamen quibus subiecte sunt per ordines nostros, excepto illo ordine quod loquitur quod non possint alienari, quod per presentem ordinem sit sublatum. Note: cancell.)
Secunda pars [...]
Pp. de induciando super parte loquente de terris Brenni. Captum per XLVIII.
(Sp. de deliberando in isto presenti consilio. Note: cancell.)
Note: Pro uno cyrugico
Pp. de dando arbitrium et liberam autoritatem domino rectori et suo minori consilio de accipiendo ad salarium nostri comunis unum medicum cirugicum, cum illo salario, pactis, modis et condictionibus quibus melius poterunt convenire pro nostro comuni. Captum per LXIII.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
Comes Laguste:
(Ser Pirchus de Babalio ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Marinus Lampre de Mençe ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Pasqua Dacha Boga [de Caboga Note: cancell.] ballote 0. Note: cancell.)
Comes Laguste. Remanserunt ballote LXXII:
Ser Marinus Lampre de Mençe ballote XLI – R.
Ser Pasqua da Chaboga ballote 0.
Ser Pirchus de Babalio ballote 0.
De terris Brenni
Pp. de approbando ordinem presentatum et lectum in presenti consilio super alienatione partium terrenorum Brenni. Captum per LIII.
(Sp. de stando sicut stamus cum prioribus ordinibus. Note: cancell.)
Note: Pro parçogna heredum illorum de {Condula}, domini Andree et Petri
Pp. de dando licenciam et potestatem tutoribus heredum quondam domini Andree de Gondula de faciendo amicabilem parçognam de bonis existentibus in fraterna sotietate, parciendo dicta bona integra cum integris pro utilitate heredum, si dictis partibus videbitur pro meliori. Captum per omnes.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: Pro Nicoleta Iacobi de Sorgo
Pp. quod domina Nicoleta uxor quondam Iacobi de Sorgo teneatur et possit instituere procuratorem unum vel plures in quibus ipsa est sola epitropa, totiens quotiens fuerit citata legittime et ordinarie in predictis casibus in quibus est sola epitropa, qui procuratores seu procurator in dictis casibus constitutus possit omnia facere que ipsa sola epitropa posset facere in predictis, non obstante aliquo statuto seu ordine contra predicta faciente. Et si fuerit citata et non fecerit procuratorem vel procuratores, ut dictum, iudices possint et valeant procedere ad petitionem partium, secundum ordines et statuta nostra loquencia de contumacibus. Captum per LVI, existentibus in consilio LXXI.
(Sp. quod non teneatur. Note: cancell.).
Provisio super terris Brenni, firmata in presenti consilio per LIII ex numero consiliariorum LXXII.
Quod terre Brenni date et divise inter cives Raguseos per comune Ragusii, possint vendi, donari, permutari et alienari ad beneplacitum illorum qui partem habent in dictis terris, non obstante aliquo statuto, ordine seu reformatione hactenus edito loquente quod dicte terre vendi et alienari non possint. Verumtamen vendi, alienari et transferri non possint nixi civibus Ragusii, cum condictione tamen quod in dictis terris non debat nec possit aliquis {platare} aut plantari facere vites, sub pena alias ordinata. Et debeant laborari pro seminatione quorumcumque seminum in quibus possint plantari arbores cuiuscumque generis, et hedificari domus pro rusticis. Et hoc ideo quia quilibet habens partem dictarum terrarum ex ea percipit minimam utilitatem, et stando sicut nunc stant circumvicini interdum violenti, tempore succedente possent habere causam generationis scandali propter confinia apparencia et existencia in similitudinem confiniorum Sclavonicorum. Et vendendo ipsas partes, quilibet vendictor sentiet utilitatem ex tali vendictione, et ementes plures particulas et in unum reducentes, poterunt domos hedificare et rusticos ponere pro eorum utilitate captanda. Et per tale modum, destructa forma confiniorum, cessabit materia scandali.
Note: In margine: Scriptum.
Note: Pro tutoribus heredum Zive de Mençe
Pp. de dando arbitrium et liberam autoritatem domino rectori et suo minori consilio de faciendo cartam notarii supra nostrum comune de denariis acceptis a tutoribus heredum quondam Zive de Mençe, dando quinque (quinque) pro centenario ad rationem anni, et alia in predictis faciendi que istud maius consilium facere posset. Captum per LXIII.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Pp. de assumendo ad salarium nostri comunis magistrum [...] {mangonem} equorum et fabrum, cum salario duc. XII et cum domo. Non fuit ottenta.
Sp. de non assumendo. Ottenta.
(Pp. de mittendo ambassiatam ad dominos Zente pro bono nostrorum merchatorum et pro tractando inter ipsos concordiam, si fieri posset. Note: cancell.)
Secunda pars [...]
(Pp. de deliberando super ambassiata de Zenta. Note: cancell.)
Sp. de induciando super eadem ambassiata. Captum per XXXIIIIor.
Note: Pro uxore Nicolai speciarii
Pp. de dando arbitrium et liberam autoritatem domino rectori et suo minori [consilio], quod possit dare licentiam Marusse filie quondam Mise Tragurini et uxori Nicolai speciarii, quod possit vendere possessionem terrarum positarum in Insula de Medio, legatarum dicte Marusse per Matchum fratrem dicte Marusse, si, examinatis que sunt examinanda, videbitur concedendum licentiam. Verumtamen quod licentia concedatur quod totum illud quod supererit a solutione debiti Maroe Milçe de Lebro, debeat devenire in comune nostrum servandum pro dicta Marussa, aut quod ematur aliqua possessio quod possit haberi pro illo resto ad utilitatem ipsius Marusse. Captum per LIII.
(Sp. de induciando. Note: cancell.).
(Pp. de providendo ser Nicole de Zamagno doanerio doane Sancte Marie de anno preterito propter vetationem factam pro barchis. Note: cancell.)
Sp. de non providendo. Captum per XXVIII.
Note: Pro ser Marino de Bucignolo et ser Volczo de Babalio licencia
Pp. de concedendo licentiam et liberam autoritatem ser Marino Martoli de Bucigno [Bucignolo Note: cancell.] et ser Volço de Babalio quod possint cambire et permutare invicem possessiones vinearum et terrarum quas habent in Malfo, dictus ser Marinus dotalem uxoris sue et ser Volço propriam, ita tamen quod possessio permutata et data dicto ser Marino remaneat dotalis, sicuti erat illa quam permutaverit cum dicto ser Volço. Captum per LV.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Ordines pro capitaneo Illius Maris et Terstiniçe et comite Insullarum
Pp. de mutando ordinem capitanei castri Illius Maris quod ubi in [...] Note: cancell.)
Pp. de mutando ordinem capitanei castri Illius Maris et capitanei Tersteniçe et comitis Insullarum, quod ubi mittebantur pro uno anno, mittantur pro sex mensibus. Captum per LX.
(Sp. de non mutando dictum ordinem, sed de stando prout stamus. Note: cancell.)
Note: Ordines pro capitaneo Illius Maris, Tersteniçe et comitis Insullarum
Pp. de scribendo de cetero capitaneo Terstiniçe, capitaneo castri illius maris et comiti Insullarum de cetero elligendis eorum primam pagam dicti eorum officii in doana maiori sine ordine, et quod ille qui fuerit ellectus et non refutaverit, illico ipsi scripta paga sua prima, debeat dare ordinem expedite ire ad eius officium. Et si tardaverit ire, quod tantum quantum tardaverit ultra annum precedentis debat ipsi computari in termino anni sui, ita quod de cetero studeat esse ad officium suum, illico complendo anno et termino precedentis. Et quod quillibet ex predictis debeat secum ducere duos famulos sufficientes, et quando ibit ad officium, debeat prius quam vadat se presentare et dictos duos famulos domino rectori et eius minori consilio. Et qui iverit et non presentaverit se et dictos eius famullos dicto minori conscilio antequam vadat, cadat ad penam solvendi in comune pp. vigintiquinque. Et qui non tenuerit dictos duos famullos, debeat ei defalcari ad eius salarium grossos duos pro singullo famullo quem non tenuerit, et pro singullo die quo ei defecerit in eius officio. Captum per LXII.
(Sp. de stando prioribus ordinibus et prout stamus. Note: cancell.)
Note: Pro predictis
Pp. quod camerarii de cetero quando scribent pagam primam alicui ex dictis officialibus, tunc debeant dare in scriptis dicto officialli suprascriptam primam partem captam, ut ipsi officiales sciant se regere in modo eundi ad eius officium. Captum per LV.
Sp. [...]
Note: In margine: Scriptum
Capitaneus castri Illius Maris:
(Ser Matheus de Saracha ballote 0. Note: cancell.).
Ser Ruschus de Babalio ballote 0. Note: cancell.).
Ser Iunius Mathei de Georgio ballote XL.
Note: Pro marischalcho
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio assumendi ad salarium nostri comunis Ragusii magistrum Martinum Ungarum ferratorem, cum illo salario et cum illis modis et condicionibus et pro illo tempore quibus melius poterunt concordari et quibus videbitur dicto minori conscilio. Captum per LXIII.
Note: Pro Obrado ab arsanatu
Pp. de confirmando magistrum Obradum marangonum alias prothomagistrum arsanatus Ragusii ad dictum officium prothomagistri arsanatus pro uno [anno] proxime futuro, cum salario, modis, pactis et condicionibus quibus prius fuit et stetit ad dictum officium arsanatus, et quod singullo anno antequam finiat eius terminus anni veniat ad presens conscilium ad faciendum se firmari. Captum per LXII.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro Note: procuratoribus ecclesie Sancti Blaxii
Pp. de presentando de cetero procuratores eccllesie Sancti Blaxii singullis banitionibus vendiciorum domorum et possessionum que fient de cetero, prout presentantur thesaurarii Sancte Marie. Captum per omnes.
(Sp. de non presentando. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Albertino fisico
Pp. de concedendo Vlatcho voyvode infirmo quod magister Albertinus physicus possit ire ad medicandum ipsum Vlatchum livrando salarium comunis Ragusii. Captum per omnes.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro armando I brigintinum pro uxore domini Georgii
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio cum conscilio rogatorum, mittendi brigintinum maiorem et barchas pro levando et portando Ragusium uxorem domini Georgii Strazimerii secundum eius requisitionem, et possendi mittere nobillem et nobilles et personas oportunas, et faciendi expensas oportunas, ac inveniendi denarios oportunos undecumque melius poterunt, et accipiendo mutuo, dando quinque pro centenario, et obligando nostrum comune cum cautellis et sollempnitatibus oportunis, et quod pro predictis et circha predicta necessaria et oportuna possint tantum facere quantum presens maius conscilium. Captum per L.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Duo consciliarii minoris conscilii loco ser Raphaelis de Goççe et ser Franchi de Baxilio consciliariorum qui se absentaverunt:
Ser Symon de Bona ballote XXXVII – R.
(Ser Nicolaus de Ragnina ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Aluisius de Goççe ballote 0. Note: cancell.). Ser Iohannes de Gradi ballote XLV – R.
(Ser Clemens de Bodaça ballote 0. Note: cancell.).
(Ser Andreas Syme de Binçolla ballote 0. Note: cancell.).
Note: Pro Henrico calderario
Pp. de confirmando magistrum Henricum calderarium de Durachio ad salarium nostri comunis pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum sallario, modis et condicionibus consuetis. Captum per LXXII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Symeone de Bona et ser Theodoro de Mlaschagna
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem ser Symeoni de Bona et ser Theodoro de Mlaschagna faciendi inter se concambium de terris parcium quas habent in Stagno, et invicem permutandi prout convenerint inter se, ipsis firmantibus per sacramentum quod in dicto concambio non interveniet refuxura denariorum. Captum per LXX.
Qui iuraverunt quod non interveniet refuxura.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro ser Anthonio cancelario
Pp. de concedendo ser Marino de Bona, pro eius litigiis que habet in Catharo, pro eius protestus et alia necessaria ipsi scribendo, ser Anthonium de Pergamo nostrum cancellarium quod vadat Chatharum, et ibi ipsum possit tenere per tres dies postquam illuc happlicuerit, omnibus expensis ipsius ser Marini in eundo, stando et redeundo. Captum per XLVII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro donando Chovaçio
Pp. de donando Chovaçio Vochotich amico Ragusii, in memoriam serviciorum receptorum a quondam patre suo et ab eo, bona nostri comunis. Captum per XLII.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
Pp. de donando dicto Chovacio occaxione ut supra pp. quinquaginta. Captum per XLVII.
(Sp. de donando eidem pp. quadraginta. Note: cancell.)
Note: Pro ser Andrea de Bononia notario et cançellario
Pp. de confirmando ser Andream de Bononia nostrum notarium et cançellarium pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum sallario, modis et condicionibus quibus fuit confirmatus pro anno proxime preterito. Captum per LXIII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Iohannino Sallimbene
Pp. de confirmando Iohaninum Sallimbene speciarium pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario consueto perperorum centum et condictionibus et modis consuetis et contentis in eius firmatione facta in 1389, die XXVIIII ianuarii.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro ser Marino de Bona
Pp. de concedendo ser Marino de Bona, pro eius questionibus quas habet Chathari, ser Anthoninum de Pergamo cancellarium nostrum, pro quanto fuerit necessarius ser Marino predicto, ad salarium et expensas ipsius ser Marini pro quanto ipsum tenuerit. Captum per LIIIIor.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro monasterio Sancte Clare
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio constituendi unum sindicum vel plures in Veneciis, ad recipiendum in Veneciis unum paramentum monasterii Sancte Clare quod fecit fieri domina Pave olim abbatissa dicti monasterii, et ad querendum dictum paramentum a quibuscumque ipsum habentibus, et eisdem promittendum de conservando ipsos indempnes a quibuscumque ipsos molestantibus. Captum per [...]
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro becharia
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio permutandi bechariam de loco nunc est ad istud aliud vachuum penes arsanatum, et faciendi expensas pro hiis oportunas. Captum per XXXII.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Petro pinctore
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio confirmandi ad salarium nostri comunis magistrum Petrum Ungarum pictorem pro illo tempore quo poterunt convenire, et cum illo salario, pactis, modis et condicionibus dicto conscilio videbitur pro meliori et utilitate nostri comunis. Captum per LI.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Advocatus
Advocatus loco ser Marini de Bona:
(Ser Marinus de Croxi ballote XVIIII Note: cancell.).
Ser Marinus de Bodaça ballote XXXVII - R.
(Pp. de concedendo licenciam magistro Iohanni de Papia cyrugicho salariato nostro eundi Chatarum pro suis serviciis, non livrado salarium nostri comunis pro tempore quo stabit extra. Note: cancell.)
Sp. de non concedendo. Captum per XXXVII.
(Pp. de induciando super portatis presenti conscilio per officiales deputatos super ordinibus merchatorum forinsecorum. Note: cancell.)
Sp. de deliberando in presenti conscilio. Captum per XXXI.
Pp. de rumpendo forensibus cum quibus non habemus pactum illum ordinem quo solvunt tria pro centenario pro pannis et frustaneis solummodo quos et que ponent in Ragusio. Captum per XXXVIII.
(Sp. de stando sicut [...] Note: cancell.).
Ordo super pannis et frustaneis conductis per forenses
Pp. quod quicumque forensis, non intelligendo de illis cum quibus habemus pactum sive conventiones, conducet vel conduci faciet panos vel frustaneos in Ragusio vel districtu propter illos vendere, solvat comuni Ragusii pro illis panis et frustaneis sex pro centenario. Et quod quicumque emerit ex dictis pannis et frustaneis, inteligendo de illis qui emere possunt, et ipsos trahere voluerit de Ragusio, solvat comuni sex pro centenario. Captum per XXXVIII.
(Sp. quod dictus forensis solvat ut supra VI pro centenario, et emens ab illo solvat solummodo tres pro centenario. Note: cancell.)
Note: In margine: Bannitus per Radan preconem.
Pp. quod quicumque ex dictis forensibus ut supra ponet panos vel frustaneos in Ragusio, debeat illos dare in scriptis doaneriis doane mayoris cui vel quibus vendent dictos pannos et frustaneos, et doanerii teneantur ordinate ponere in scriptis cui vel quibus vendentur dicti panni vel frustanei, propter scire sibi solvi facere pro dictis pannis vel frustaneis qui trahentur dictos sex pro centenario. Ac teneantur dicti doanerii ire ad videndum dissolvi dictos pannos vel frustaneos ponendos in Ragusio, et ipsos in eorum bona consciencia extimare et scribi facere ad gabellam quales panni vel frustanei fuerint et extimam, et facere sibi solvi per dictos forenses conducentes dictum dacium. Et quod doanerii qui ibunt ad videndum et extimandum dictos pannos et frustaneos, habeant a dictis forensibus ultra dictum dacium grossos duos pro singulla peccia panni, et pro frustaneis quos iverint ad {videdendum} et {extimadum} grossos sex pro singullo centenario ducatorum dicte extime. Et quod ad minus vadant duo doanerii ad videndum et extimandum ut supra. Si vero dicti panni vel frustanei disolverentur absque presencia dictorum duorum doaneriorum, quod dicti forenses conducentes teneantur solvere duplam doanam eius quod dictum est superius. Et in hoc ordine non inteligantur Veneti nec alii forenses cum quibus habemus pacta vel convenciones vel privilegia, que privilegia remaneant in sua firmitate, et similiter non intelligantur illi qui sunt franchi a doana in introitu et exitu. Et quicumque contrafecerit, solvat comuni pro pena et banno viginti quinque pro centenario eius in quo fuerit contrafactum, cuius bani medietas sit accusatoris si per eius accusam veritas reperietur, et teneatur de credencia.
Note: In margine: Posita in libro doane maioris.
Note: Pro grassa etc.
Et quod nullus forensis existendo in Ragusio vel districtu possit emere blada, sal nec aliam grassam, nec facere merchatum de predictis cum aliquo propter illa portare vel mittere extra Ragusium, sub pena perdendi predicta que emisset vel vallorem illorum. Et quillibet possit accusare, et habeat medietatem pene si per eius accusam veritas reperietur. Remanente statuto quod loquitur quod forensis non possit merchari cum forensi in sua firmitate, et statuto similiter quod loquitur quod forensis non possit vendere in Ragusio pannos ad retalium. Captum et firmatum per XLVIII.
(Sp. de ponendo alias penas. Note: cancell.)
Note: Pro presbiteris sclavis
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio presentibus et futuris inveniendi presbiteros sclavichos et ipsos ponendi per districtum Ragusii et Punctam Stagni ubi eis videbitur, cum salario, modis et condicionibus quibus melius poterunt et eis videbitur utilius. Captum per XLVII.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro heredibus Give de Mençe
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio accipiendi a tutoribus heredum Give quondam Mathe de Mençe denarios quos habent penes se, et ipsos ponendi in comune usque ad summam circha pp. trecentorum, et pro predictis eidem dandi quinque pro centenario per annum donec ipsos tenuerimus, et obligandi eis dictum comune cum cautellis et sollempnitatibus oportunis. Captum per LX.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Contra dompnum Marinum
(Pp. de precipiendo dompno Marino de Dulcinio et eius attinentibus quod non faciant venire literas pro dompno Marino predicto. Captum per XLVIII. Note: cancell.)
(Sp. de non precipiendo. Note: cancell.).
Pp. de dando arbitrium domino rectori et eius minori conscilio ponendi penas pro silencio ponendo quod carte non veniant pro dicto domino Marino, prout dicto minori conscilio videbitur. Captum per LV.
(Sp. de ponendo dictam penam in presenti conscilio. Note: cancell.)
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio pro presenti necessitate vini que est ad presens, fulciendi civitatem vino a sexcentis quinquiis infra vino forensi, et illud emendi ubi dicto conscilio placuerit, et illud intromittendi in civitate et vendendi et ponendi ad manum pro quanto videbitur eis.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: In margine: Non fuit posita ad scruptinium.
(Pp. de faciendo conduci vinum forense in Ragusio pro presenti necessitate. Note: cancell.)
Sp. de non faciendo conduci. Captum per XXX.
Note: Pro comuni concedendo brigintinum mercatoribus
Pp. de consenciendo et concedendo brighantinum minorem comunis nostri certis merchatoribus nostris illum petentibus pro certis eius negociis usque Venecias, ipsis reficientibus omnia coreda que frangerentur vel perderentur. Captum per XXVIIII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Pp. de concedendo eisdem dictum brigantinum expensis et risico ipsorum. Captum per XXXI.
(Sp. de concedendo illum expensis ipsorum et risicho comunis. Note: cancell.)
Note: Pro episcopo Curzullensi
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio cum conscilio rogatorum possendi se convenire et corcordare cum episcopo Curzullano pro facto Stagni, et eidem obligandi nostrum comune pro solvendo ei id quod fuerit conventum, et faciendi fieri ad hoc omnes cautellas et sollempnitates oportunas, et in hoc faciendi, donandi et promictendi tantum quantum facere posset presens conscilium. Captum per XLVII.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro dono regi Sicilie
Pp. de dando arbitrium et liberam autoritatem domino rectori et suo minori consilio de honorando et donando domino regi Sicilie et domino duci patri dicti regis pro captanda benivolencia et amicicia de bonis nostri comunis a ducatis centum infra, prout dicto domino rectori et consilio minori videbitur. Captum per XLII.
(Sp. de non dando arbitrium. Note: cancell.).
De territoriis comunis et Sclavorum
Pp. quod illud quod declarabunt seu determinabunt quinque officiales ordinati per minus consilium ad videndum de territoriis nostri comunis, aut de territoriis concessis specialibus personis per comune, aut de territoriis Sclavorum a Biele usque ad (Loquicam Note: cancell.) Paliçe, si aliquis occupavit aut subtrasit indebite in dampnum aliorum, debeat esse firmum et ratum autoritate presentis consilii. Captum per XXXVIIII.
(Sp. de aliter providendo. Note: cancell.)
De imprestito
Pp. de fatiendo imprestitum pro munitione civitatis. Captum per LVII.
(Sp. de non fatiendo imprestitum. Note: cancell.).
Note: B
Pp. de faciendo dictum imprestitum de IIIIM ducatorum. Captum per LXII.
(Sp. de faciendo dictum imprestitum de VM ducatorum. Note: cancell.)
Note: A
Pp. de faciendo dictum imprestitum inter speciales personas dando decem pro centenario de prode ad rationem anni. Captum per XLIIIIor.
(Sp. de faciendo imprestitum generale nichil dando de prode de eo quod fuerit mutuatum. Note: cancell.)
Pp. quod pro solvendo illis qui imprestabunt predictum imprestitum, primo massarii debeant solvere omnia debita que solvere tenentur usque in diem presentem, quibus solutis de primis denariis dicte massarie debeant solvere illis qui fecerint predictum imprestitum, et primi denarii et bona massarie post solutionem debitorum predictorum sint obligata facturis dictum imprestitum donec eis omnibus fuerit integre satisfactum, et qui primo solverit imprestitum, primo recipere debeat solutionem imprestiti quod fecerit. Captum per LXVIIII.
(Sp. de aliter providendo. Note: cancell.).
Note: Pro Stagno
Pp. de accipiendo de denariis laboreriorum civitatis Ragusii pro complendo et fortificando castrum Stagni Istius Maris donec fuerit fortificatum. Captum per LXV.
(Sp. de stando sicut stamus. Note: cancell.)
Note: Pro uxore Nicolai speciarii
Pp. de fatiendo gratiam uxori Nicolai speciarii quod possit habere in sua libertate pro se nutriendo illud residuum quod ei restabit de vendictione terrarum quas vendidit in Insula de Medio, solutis debitis. Captum per LXVII.
(Sp. de non fatiendo. Note: cancell.).
(Pp. quod propter occupationem vendimiarum consilia, tam maius quam minus et rogatorum, possit fieri cum duabus partibus consiliariorum dictorum consiliorum qui reperti fuerint in civitate. Note: cancell.)
Sp. de stando primis ordinibus. Captum per XLIIIIor.
(Pp. quod propter occupationes vindemiarum conscilium minus et rogatorum possit fieri et cellebrari per duas partes illorum de dictis consciliis qui erunt in Ragusio sani, et quicquid per maiorem partem illorum qui fuerint in dictis consciliis captum fuerit, obtineat firmitatem ac si conscilia ipsa essent ad plenum, et hoc duret a modo usque ad festum Sancti Michaelis proximi. Captum per XXXVII. Note: cancell.). Non remansit quia non fuit capta per duas partes.
Sp. de stando prioribus ordinibus sicut stamus.
(Pp. quod propter occupaciones presencium vindemiarum conscilium minus possit fieri et celebrari per duas partes illorum de dicto conscilio qui erunt et reperientur sani in Ragusio, et quicquid per mayorem partem ipsorum captum fuerit, optineat firmitatem ac si ipsum conscilium foret ad plenum, et hoc duret usque ad festum Sancti Michaelis proximi. Note: cancell.). Non fuit capta per duas partes.
Sp. quod dictum conscilium debeat fieri cum ordinibus Ragusii.
Note: Pro fratribus vicarie Bossine
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori [conscilio] faciendi et hedificandi pro fratribus vicharie de Bossina duo loca, unum videlicet in Brenno et aliud in Umbla, in locis ubi videbitur dicto minori conscilio, et expendendi de bonis nostri comunis in hedificatione dictorum locorum usque ad sumam yperperorum sexcentum et ab inde infra, quantum dicto conscilio videbitur. Captum per LX.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
(Pp. de scribendo de cetero pagas sallariatorum nostrorum et pagas comitis Stagni ad officium sallis. Note: cancell.). Non fuit capta.
(Sp. de stando prout stamus. Note: cancell.)
In ultrascripto conscilio.
Note: Pro Anthonio de Pergamo
Pp. de addendo de sallario ser Anthonio de Bergamo cancellario nostro pro uno anno proxime futuro ducatos auri viginti. Captum per XXXV. Non remansit quia non fuit capta per II partes.
Sp. de non addendo pro nunc.
Pp. de confirmando ser Anthonium de Bergamo cancellarium nostrum pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, modis et condicionibus consuetis. Captum per omnes.
(Sp. de non firmando. Note: cancell.).
Note: Pro I sindico pro blado
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscillio mittendi et elligendi unum hominem de popullo pro syndicho ad partes Segne et alibi, ubi videbitur dicto minori conscilio, pro bladis emendis pro comuni, cum sallario, modis et condicionibus et commissione quibus videbitur dicto minori conscilio et dicto syndico, ponendi penam et penas ultra penam statuti, et in premissis faciendi quantum facere posset presens maius conscilium. Captum per LX.
(Sp. de non dando dictum arbitrium etc. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Angelo prothomagistro arsanatus
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscillio salariandi pro nostro comuni magistrum Angelinum a galeis de Ianua pro illo tempore et cum illis pactis et condicionibus quibus melius poterunt et utillius eis videbitur pro nostro comuni, et cum illo salario quo melius poterunt convenire. Captum per LX.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Christoforo phisico
Pp. de confirmando magistrum Christoforum physichum salariatum nostrum pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, pactis et condicionibus consuetis. Captum per LIIII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Dominçe barberio
Pp. de confirmando Dominçe barberium ad salarium nostri comunis pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, et de dando eidem de bonis nostri comunis pro dicto anno de salario perperos quinquaginta. Captum per L.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro blado
Pp. quod quicumque conduxerit bladum de extra Culphum in Ragusium, ponendo unum quartum bladi quod conduxerit in fundicho ad vendendum, possit ponere alios tres quartos in fundicho vel alibi ubi placuerit, et ipsos extrahere libere de Ragusio absque solucione alicuius gabelle, ita tamen quod dicti conducentes bladum teneantur dare claves fundichorum seu magazenorum in quibus fuerint dicti III quarti liberi ad trahendum in manibus camerariorum ad salvandum, donec illos vel partem extrahere voluerint, et si posuerit dictos III quartos franchos, quod teneatur solvere affictum magazenorum consuetum, non tamen aliam gabellam. Captum per LXV.
(Sp. de stando sicut stamus. Note: cancell.).
Note: In margine: Scriptum.
Note: Pro magistro Karulo
Pp. de confirmando magistrum Karlum de Bononia a scollis pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, pactis, modis et condicionibus consuetis. Captum per LXIII.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
(Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio quod informando se de hiis que petit magister Karulus pro uno repetitore et pro acrescendo domum pro scollis, et quod habita informatione possint eidem providere pro uno repetitore a duc. XXV infra, cum condicionibus quibus ipsis videbitur, et de dando ipsi unam aliam domum pro scollis, et de denegando eidem vel partim consenciendo, prout dicto domino rectori et conscilio videbitur. Note: cancell.). Non fuit capta per duas partes.
Sp. quod dictus dominus rector cum dicto minori conscilio prius se debeat informare super predictis, et id quod ipsi conscilio videbitur facere, debeant presenti conscilio reportare.
Note: Pro Constancio a sartiis
Pp. de confirmando magistrum Constancium a sartiis pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, pactis, modis et condicionibus consuetis. Captum per LXV.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro mittendo I brigintinum pro uxore Strazimerii
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio cum conscilio rogatorum mittendi pro domina uxore domini Georgii Strazimerii que vult venire Ragusium, et mittendi pro ea galleotam nostram armatam, prout dictis consciliis videbitur, et elligendi unum vel plures nobilles qui vadant cum dicta galeota pro ea, et propterea faciendi in premissis expensas oportunas de bonis nostri comunis, et omnia alia oportuna quantum facere posset presens conscilium. Captum per LXIII.
(Sp. de non dando dictam auctoritatem. Note: cancell.).
In ultrascripto conscilio.
Note: Pro uno barberio libertas
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio salariandi unum alium barberium ultra Dominçe barberium pro uno anno, cum salario, pactis, modis et condicionibus consuetis. Captum per LXI.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
(Pp. de confirmando Iohannem Andream speciarium ad salarium nostri comunis pro uno anno proxime futuro a die finiti sui termini, cum salario, pactis, modis et condicionibus consuetis. Captum per XXXV. Note: cancell.). Non optinuit, quia non transivit duas partes.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Givcho de Chaboga et Marino de Gleya
Pp. de concedendo ex gracia ser Givcho de Chaboga quondam Iunii et ser Marino de Gleya faciendo inter se congambium ad invicem de terris quas habent in Stagno, non interveniendo ex aliqua parcium aliqua refusura denariorum vel alterius rei vel alicuius rei stabillis extra Stagnum. Captum per omnes.
Qui iuraverunt quod inter ipsos non interveniet aliqua refuxura.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro expensis faciendis pro privilegiis Sicilie
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio possendi donare a duc. L infra pro optinendo a rege Scicillie privilegia et franchiçias comuni et civibus Ragusii, et ultra pro faciendo scribi ipsa privilegia et franchicias, expendendi de bonis comunis id quod fuerit oportunum super hoc faciendo et committendo, ut melius videbitur dicto domino rectori et eius minori conscilio. Captum per L.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro heredibus Stephani de Zammagno
Pp. de faciendo graciam heredibus quondam Stephani de Zammagno faciendo inter se parçognas de bonis que habent in Stagno et Puncta invicem cum bonis de Ragusio, et ipsas parçognas faciendi prout ipsis placuerit, quia debendo dividere inter se partes Stagni et Puncte per ratam, tangeret pro quolibet nisi sex karati, ex quo illis sequeretur dampnum. Captum per XLI.
(Sp. de non faciendo graciam. Note: cancell.).
Note: Pro Iohanne Andrea speciario
Pp. de dando Iohanni Andree speciario domum cum stacione quam tenet ad presens pro comuni pro uno anno proxime futuro, pro tenendo in ipsa stacionem speciarie, ita tamen quod ipse Iohannes Andreas possit ire quo ipsi placuerit pro lucrando ab substentacionem vite sue, dimittendo ipsam stacionem apertam cum uno eius famulo qui faciat facta stacionis, et quod donec ipse Iohannes Andreas fuerit in Ragusio, teneatur cum persona sua attendere stacioni. Captum per LII.
(Sp. de non dando eidem dictam domum. Note: cancell.).
Note: Pro episcopo Curzule
Pp. de scribendo de cetero episcopo Curzullano provisionem que eidem datur per comune annuatim pro facto Stagni, videlicet duc. centum et affictum domus, ad officium sallis comunis sine ordine, quemadmodum scribitur salariatis comunis Ragusii. Captum per XLVIIII.
(Sp. de non scribendo ibi dictam provisionem. Note: cancell.).
Note: Pro oleo
(Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio regulandi et ponendi ordinem super oleo quod conducetur in Ragusio, et possendi concedere conducentibus quod de medietate olei quod conduxerint possint trahere de Ragusio, modis et condicionibus quibus videbitur dicto minori conscilio concedendum et providendum, que libertas duret pro uno anno. Note: cancell.).
Note: In margine: Non fuit posita ad scrutinium.
Pp. de induciando super consullendo et providendo super oleo usque ad creationem rectoris, et quod per minus conscilium fiant tres officiales qui portent presenti conscilio modum regullandi oleum. Captum per omnes.
(Sp. de non induciando sed providendo nunc. Note: cancell.).
Note: Pro officialibus in Illo Mari
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio elligendi tres iudices et ipsos mittendi expensis comunis Stagnum et in Illo Mari, qui iudices habeant a presenti conscilio plenum arbitrium et liberam auctoritatem inveniendi, cognoscendi et terminandi loca, domos et ortos existentes in Illo Mari cuius sunt et ad quos spectant, et ipsa consignandi in eorum consciencias illis quorum sunt, consignando cuilibet parti eius rectum. Captum per LVIIII.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Pp. de acrescendo penam dictis iudicibus elligendis ultra penam statuti, et qui vadit per Plateam non habeat excusam. Captum per LVII.
(Sp. de non acrescendo sed stando pene statuti. Note: cancell.).
Note: Pro facto Stagni
Pp. de accrescendo dictam penam dictis iudicibus elligendis ad perperos centum. Captum per LVII.
(Sp. de acrescendo dictam penam ad yp. quinquaginta. Note: cancell.)
Pp. quod minus conscilium faciat tres officialles qui portent ad primum maius conscilium modum super iudicibus faciendis pro partibus Stagni et Puncte et pro questionibus dictorum locorum, et modum expensarum fiendarum pro predictis, et omnium aliorum oportunorum pro faciendo dictos iudices. Captum per LIII.
(Sp. de deliberando in presenti conscilio. Note: cancell.).
(Pp. de providendo ser Andree notario et cancellario Ragusii de eo quod fuit in servicium comunis Iadre cum ser Andrea de Volczo ambassiatore. Captum per omnes.
Sp. de non providendo.
Pp. de dando eidem pro dicta provisione duc. auri quindecim. Captum per XVI.
Sp. de dando eidem duc. viginti. Note: cancell.).
Note: In margine: Cassa hic et posita in conscilio rogatorum ubi cadere debet.
(Pp. de providendo ser Petro de Florencia racionatori, pro eius labore et merito de eo quod attendit et portavit onera omnium officiorum et gabellarum comunis per totum tempus pestis, in exercendo dicta officia et calculla ultra officium camere, quod eciam solus exercuit. Note: cancell.)
Sp. de non providendo. Captum per XLV.
Note: De denariis domine Nicolete uxoris ser Zive de Buchia
(Pp. de recipiendo denarios domine Nicolete uxoris ser Give de Buchia in comune, dando eidem de utilli et proficuo dictorum denariorum annuatim quinque pro centenario, cum condicione quod dicti denarii non possint pignorari vel intromitti per guerram vel alia racione, remanente comuni in libertate sua ipsos illi restituendi, et ipsa domina in libertate sua illos petendi et exigendi quando alteri parcium placuerit.
Sp. de non recipiendo dictos denarios. Note: cancell.).
Note: In margine: Cassa quia non fuit posita ad scrutinium.
Pp. de induciando super predicta parte porecta ad unum aliud conscilium. Captum per LXVIII.
(Sp. de terminando nunc in presenti conscilio. Note: cancell.)
In ultrascripto conscilio.
Note: Pro oleo
Pp. de induciando super modo provisionis olei portato per officiales ad unum aliud maius conscilium. Captum per LXXII.
(Sp. de deliberando et terminando nunc in presenti conscilio. Note: cancell.)
Note: Pro oleo Marini de Butro
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio patizandi et se concordandi cum Maro de Butro pro facto olei conducendi per eum, cum pactis, modis, condicionibus et obligationibus quibus ipsis videbitur et melius poterunt concordari. Captum per LXIII.
Sp. de non.
(Pp. de faciendo graciam et misericordiam domine Nicolete uxori quondam ser Iacobi de Sorgo. Note: cancell.)
Sp. de non faciendo graciam. Negativa ottenta.
Note: Pro officialibus Stagnii
Pp. de induciando usque ad aliud primum conscilium super portatis presenti conscilio pro iudicibus parcium Stagni et Puncte illuch mittendis. Captum per LVI.
(Sp. de deliberando super predictis nunc in presenti conscilio. Note: cancell.)
(Pp. est de induciando usque unum aliud primum conscilium super provisione olei portata. Note: cancell.).
Sp. de induciando nunc in presenti conscilio.
Note: De provisione olei
Pp. de firmando ordinem portatum super provisione olei, lectum in presenti conscilio, prout continetur in illo. Captum per XXXVIII.
(Sp. de non stando dicto ordini, sed quod quicumque conduxerit oleum in Ragusio possit illud vendere et trahere de Ragusio et vendere volentibus trahere, ita tamen quod quicumque trahet oleum de Ragusio, solvat pro ipso quod trahet decem pro centenario. Et hic ordo duret a modo ad kallendas ianuarii proximi et ab inde ad unum annum. Note: cancell.)
Pp. de induciando super ordine regullandi caseum, portato per officiales usque ad unum aliud primum conscilium. Captum per XL.
(Sp. de deliberando nunc in presenti conscilio. Note: cancell.)
In ultrascripto maiori conscilio.
Consciliarius loco ser Nicolai de Zammagno:
(Ser Nicolaus de Ragnina ballote 0 Note: cancell.).
Ser Aluisius de Goççe ballote XLI.
(Ser Petrus de Palmota ballote 0 Note: cancell.).
Note: Pro oleo
Ordo super oleo captus et firmatus in dicto maiori conscilio per ballotas XXXVIII, de quo ultra in presenti conscilio fit mencio.
{Cuillibet} Raguseus qui a modo usque kallendas ianuarii et ab ipsis kallendis usque ad unum annum imediate futurum per quemcumque modum conducet oleum et cum ipso oleo applicabit versus Ragusium a Civitate Antiqua usque in Praprat, vel emerit oleum infra dicta confinia, teneatur et debeat illud oleum ponere in Ragusio et medietatem ipsius olei vendere in Ragusio, de qua medietate sit in arbitrio domini rectoris et eius minoris conscilii, cognoscendo precium quo constabit oleum seu valebit in partibus Regni Apulee, posse facere stimam, et facere poni ad vendendum a follaris viginti quartucium dicti olei et ab inde supra, prout ipsi domino rectori videbitur ponendum et extimandum, et alteram medietatem olei quod conduxerit possit trahere de Ragusio et vendere trahentibus pro eius libito voluntatis, solvendo sollitam doanam.
Et quod ille qui conducet oleum, quando volet illud ponere in civitate, teneatur prius venire et denunciare domino rectori quod ipse conduxit oleum in tanta quantitate et in tot vassellis et vult illud ponere in civitate, et tunc dictus dominus rector debeat mittere duos ex iusticiariis et Petrum recionatorem ad videndum et extimandum dictum oleum, et ipso viso et extimato, dictus Petrus debeat scribere in uno libro personam que conduxerit oleum et quantitatem. Et quod quando ille qui conduxerit oleum volet trahere vel vendere trahentibus de Ragusio de medietate olei quod poterit trahere, teneatur denunciare a quantitate medii starii supra dicto Petro, qui Petrus de ipsa quantitate que traheret faciat ei unum bulletinum et scribat ad rationem dicte medietatis. Et a medio stari infra, debeat denunciare famulo doane, qui famulus scribat quemlibet quantum oleum traxerit vel vendiderit trahentibus extra districtum a dicto medio stari infra. Et semel in {epdomoda} dictus Petrus debeat ire ad doanam et accipere per notam dictum oleum tractum, et illud scribere ad postam cuiuslibet trahentis.
Et quod minus conscilium per totum dictum tempus non possit facere graciam alicui trahendi extra districtum de dicta medietate {serva}, que debet vendi et remanere pro civitate et usu civitatis.
Et quod quilibet qui contrafaceret in aliqua parte presentis ordinis perdat oleum in quo contrafecerit, et ultra oleum solvat comuni pro pena yperperos quinque et pro quallibet vice. Et quillibet possit accusare, et habeat medietatem tam pene quam olei si per eius accusam veritas reperietur, et teneatur in credencia. Et in similem penam cadat quilibet qui traheret oleum extra Ragusium et districtum, quod per presentem ordinem suprascriptum extrahi non posset.
Note: In margine: Banita per Maro preconem.
Note: Pro officialibus Stagni
Pp. de induciando super portatis et arrengatis pro officiallibus mittendis Stagnum et ad Punctam, et illorum provisione. Captum per LVI.
(Sp. de deliberando super predictis. Note: cancell.).
Pp. de induciando super arengatis pro crida fienda pro occupacionibus parcium Stagni et Puncte.
Sp. de deliberando nunc.
Note: Pro traffigantibus in Berstanicho
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio cum conscilio rogatorum presenti et proxime sequuturo, ponendi penam et penas quibuscumque civibus Ragusii in Berstanicho traficantibus inhobedientibus preceptis dominii Ragusii, et ponendi tachas predictis, et ipsos puniendi et condempnandi prout dicto conscilio rogatorum videbitur expedire, et propterea facere expensas necessarias et promissiones de bonis nostri comunis, et in hiis omnibus faciendi et {procendendi} prout facere et procedere posset presens maius conscilium. Captum per LXX.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).
Note: Pro denariis dotis domine Nicolete uxoris ser Iohannis de Buchia
Pp. de scribendo quod dentur ad officium salis comunis ser Iohani Petri de Buchia procuratori Nicolete eius uxoris denarii quos debet habere a comuni pro dote dicte Nicolete, cum condicione quod dicti denarii non possint interdici vel sequestrari pro reprehensaliis vel guerra quas vel quam haberet vel habere posset quoquo modo comune Ragusii cum comune Cathari. Captum per XXXVIIII.
(Sp. de scribendo eidem ser Iohani dictos denarios nude absque aliqua condicione, modo et ordine et prout scribuntur et solvitur aliis qui habent instrumenta supra comune ad dictum officium salis. Note: cancell.). Note: In margine: Hec secunda pars non fuit posita ad scrutinium, sed sequens secunda.
(Sp. de non faciendo dicto ser Iohanni dictam graciam. Note: cancell.)
Note: De licencia ser Alberto concessa pro eundo Catharum
Pp. de concedendo ser Alberto Bono nostrum notarium et cancellarium ser Marino de Bona, pro factis suis agendis in Catharo pro ser Marino a diebus XV infra, expensis et salario dicti ser Marini. Captum per LXXIII.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro magistro Iohanne de Papia
Pp. de confirmando magistrum Iohannem de Papia pro uno anno proxime venturo a die sui finiendi termini, cum salario, pactis, modis et condictionibus usitatis. Captum per LXXXI.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro Rusco
Pp. de confirmando Ruscum filium magistri Christofori scribam sclavicum pro uno anno proxime venturo a die finiendi sui termini, cum salario yperperorum centum et cum pactis et condictionibus consuetis. Captum per LXXXIIIIor.
(Sp. de non confirmando. Note: cancell.).
Note: Pro ballistario magistro Iohanne
Pp. de de confirmando magistrum Iohannem balistarium pro arte balistarum pro uno anno proxime venturo a die sui termini, cum salario, pactis et modis consuetis. Captum per LXXX.
Sp. etc.
Note: Pro heredibus Marini de Bachicho
Pp. de dando libertatem domino rectori et suo minori consilio de obligando nostrum comune et bona ipsius heredibus Martini de Bachicho de peccunia quam recipiemus, dando eisdem quinque pro centenario de utili, et faciendo cartam notarii cum solemnitatibus debitis, et in hiis faciendi tantum quantum posset facere istud maius consilium. Captum per omnes.
Sp. etc.
De doanis vendendis
Pp. de dando arbitrium et liberam autoritatem domino rectori et suo minori consilio tam presentibus quam futuris de incantando et vendendo omnes doanas solitas et salinas Stagni, excepta doana maiori de Ragusio, prout eis melius videbitur pro utilitate nostri comunis. Captum per LXXXIIIIor.
(Sp. de non dando. Note: cancell.).
Note: De denariis Sancti Blasii dandis pro galea
Pp. de accipiendo perperos quingentos laborerio ecclesie Sancti Blasii de Platea, ipsos dando officialibus deputatis ad faciendum construi galeam pro nostro comuni. Captum per LXII.
(Sp. de non accipiendo. Note: cancell.).
Note: Pro officialibus Stagni
Pp. de determinando die Martis proxime venturi III decembris super ordinibus qui debent fieri officialibus ordinatis in Stagno et Puncta qualiter procedere debeant. Captum per LXIII.
(Sp. de determinando nunc in presenti consilio. Note: cancell.).
De ser Alberto concesso ser Marino
Pp. de concedendo et ellongando terminum ordinatum ser Alberto Bono notario nostro cancellario pro servitiis ser Marini de Bona que habet tractare in Catharo usque ad festum Nativitatis primo venture, si opus erit, cum condictione qua primo concessus fuit. Captum per LX.
(Sp. de non concedendo. Note: cancell.).
Note: Pro officialibus {Stagnii}
Pp. de dando libertatem, arbitrium et liberam autoritatem domino rectori et suo minori consilio tam presentibus quam futuris cum consilio rogatorum, de faciendo ordines in facto Stagni et Puncte, et regulando in omnibus et per omnia prout eis melius videbitur, et in predictis faciendi tantum quantum posset facere istud maius consilium. Verumtamen hec {fecesse} debeant et ordinasse usque ad tres menses proxime venturos, ultra quem terminum presens libertas non extendatur. Captum per XXXVI.
(Sp. de non dando dictam libertatem. Note: cancell.).
Note: Pro dono
Pp. de donando uxoribus Radichi et Beliach nostrorum amicorum. Captum per omnes.
(Sp. de non donando. Note: cancell.).
Pp. de donando dictis dominabus pro vestibus ducatos XXX. Captum per LV.
(Sp. de donando ducatos XXV. Note: cancell.).
Note: Pro potestatibus
Pp. de induciando super portatis et arengatis in presenti conscilio pro potestatibus non impetrandis a dominis Sclavonie contra aliquos cives Ragusii. Captum per LVI.
Sp. de deliberando in presenti conscilio.
Note: Pro saponaria et aliis artibus
Pp. de dando arbitrium et liberam auctoritatem domino rectori et eius minori conscilio cum conscilio rogatorum presentibus et proxime futuris pro inviando civitatem et cives Ragusii ad artem saponarie fiendam in Ragusio, et pro fato rami accipiendo per Raguseos, et pro arte frustaneorum et arte tinctorie fiendis et exercendis in Ragusio, et in aliis que viderentur utilia pro acrescendo artem marinarie, que artes et trafica erunt in maximum aucmentum civitatis et artis marinarie, quod quicquid dictus dominus rector cum dictis consciliis minori et rogatorum providerint et ordinaverint, promiserint vel comune obligaverint pro predictis et predictorum quolibet, sit firmum et ratum et ad effectum debeat mandari ac si per presens maius conscilium provisum, ordinatum, promissum vel factum, ita quod pro predictis omnibus, connexis et dependentibus ab eisdem possint et valeant omnia facere et ordinare et promittere prout presens conscilium posset facere, salvo quod pro predictis non possint facere imprestitum, sed si fuerit oportunum, pro dicto imprestito venire debeant ad presens conscilium. Captum per LII.
(Sp. de non dando dictum arbitrium. Note: cancell.).