Q. Horatius Flaccus (Hor.)

65 - 8 a. Chr. n.

Fons: Horatius in Bibliotheca Augustana.

  • sat. (serm.) saturae (sermones), ca. 41/40
  • epod. epodi, post 40
  • epist. epistulae, ca. 20 - 13
  • carm. carmina (carminum libri IV), 23
  • carm. saec. carmen saeculare, 17
  • ars: ars poetica, ca. 15

Sermonum liber I

Sermo I

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
contentus vivat, laudet diversa sequentis?
«o fortunati mercatores» gravis annis
miles ait, multo iam fractus membra labore;
contra mercator, navim iactantibus Austris…

Epodon liber

Epodos II

Latinski (horatius.net)

Epistularum libri II

Epistula VIII libri I

Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando
contunderit vitis oleamve momorderit aestus,
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
sed quia mente minus validus quam corpore toto
nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum,
fidis offendar medicis, irascar amicis,
cur me funesto properent arcere veterno,
quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,
Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam.

Carminum liber I

Carmen I,9

De arte poetica liber

Prijevod: Senc 1920, s. 160.

Humano capiti cervicem pictor equinam
iungere si velit et varias inducere plumas
undique collatis membris, ut turpiter atrum
desinat in piscem mulier formosa superne,
spectatum admissi risum teneatis, amici?
credite, Pisones, isti tabulae fore librum
persimilem cuius, velut aegri somnia, vanae
fingentur species, ut nec pes nec caput uni
reddatur formae. «pictoribus atque poetis
quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.»

 
s/horatius.txt · Last modified: 05. 04. 2013. 08:34 by njovanov
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki