PHL: Plinius

hinc, illuc, huc, quo, illinc, unde

Tabellarius: Litteras ad te, domine, affero.

Plinius Maior: ……………….?

Tabellarius: Rectina Tasci mihi has litteras dedit, matrona quae sub monte Vesuvio habitat.

Plinius Maior: ……………….ne venisti? Quid novi ex illa regione?

Tabellarius: Codicillos legas ipseque certior fies.

Plinius Maior (elata voce legens): “Rectina Plinio s. p. d. Apud nos, Plini, quaedam inusitata horribiliaque accidunt. Vesuvius enim ignem atque pulverem vomere coepit. Ipsa terra crebris motibus concutitur. Oro te, ………………. venias ut mihi familiolaeque auxilium feras. Vale.” Heus, venite ad me, nautae, mecum properate. ………………. mox proficiscemur.

Nautae quidam accurentes: ………………. nobis erit proficiscendum?

Plinius Maior: Opitulari debemus hominibus qui sub illo monte versantur.

Nautae: Quid dicis? Num ………………. nobis erit navigandum? Cave, imperator; in periculum enim maximum incidemus.

Plinius Maior: Garrire nimium noli, sed quadriremes deduc!


alio, hic, ibi, quocumque, ubi, ubique

(in mari)

Nauta: ………………. appellendum est nobis, imperator?

Plinius Maior: ………………., inter Neapolim et Herculaneum. Quid moraris?

Nauta: ………………. navigare oportebit. Nam ………………. in alto mari iam vadum exstat propter tot lapides accumulatos. necnon litus montis ruinis obstrui videtur. Navigemus ………………. volueris, non tamen ad Vesuvium!

Plinius Maior: Pete ergo Stabias! Pomponianum meum Stabiis adibo.

Nauta: Fiat! Timeo tamen ne ………………. sint ruinae. Di nos tueantur!


eo, istic, qua, undique

(Stabiis, postridie)

Plinius Maior: Ex cubili tuo, Pomponiane, exi forasque festina! Nam cinis pumicesque diaetam ………………. petunt. Mox exitus negabitur. Pomponianus: Si tamen ………………. exivero, sub imbre pumicum lapidumque ambulabo.

Plinius Maior: Tunc quid agendum? Num vis ………………. manere?

Pomponianus: Periculum quoque manendi est magnum. Aedes enim satis saepe tremoribus nutant. Exeamus ergo cervicaliaque capitibus imponamus ne laedamur.

Plinius Maior: Sequere me.

Pomponianus: ………………. portum petemus? Habesne in mente viam tutissimam? Quam timeo!

Plinius Maior: Noli nimium timori cedere! Rationem potius consulamus… (sibi) At ipsa ratio nobis dicit effugium vix patere ullum…

Plin. Ep. 6, 16

1

  • esse, Misenum
  • classis, regere
  • classis, praesens, regere
  • classis, imperium, regere
  • esse, Misenum, classis, -que, imperium, praesens, regere

widehdwalls.com-images-big-_the_eruption_of_mount_vesuvius-1115621.jpg

Erat Miseni classemque imperio praesens regebat.

2

  • mater, indicare, apparere, nubes
  • mater, meus, indicare, apparere, nubes
  • hora, septimus, mater, indicare, apparere, nubes
  • mater, indicare, is, apparere, nubes
  • mater, meus, indicare, is, apparere, nubes
  • hora, septimus, mater, meus, indicare, is, apparere, nubes
  • hora, fere, septimus, mater, meus, indicare, is, apparere, nubes
  • IX Kal. Sept.
  • IX Kal. Sept. hora, fere, decimus
  • IX Kal. Sept. hora, fere, decimus, mater, meus, indicare, is, apparere, nubes
  • apparere, nubes, inusitatus, magnitudo
  • apparere, nubes, inusitatus, et, magnitudo, et, species

widehdwalls.com-images-big-_the_eruption_of_mount_vesuvius-1115621.jpg

Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie.

3

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat.

4

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

Nubes - incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est - oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit.

5

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.

6

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum.

7

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

Iubet liburnicam aptari; mihi si venire una vellem facit copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat.

8

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

[8] Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet orabat.

9

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

Vertit ille consilium et quod studioso animo incohaverat obit maximo.

10

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium.

11

Priredite od sljedeće rečenice “sastavne dijelove” kao u vježbi gore!

Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.

Plin. ep.

[4] Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie. [5] Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes - incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est - oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. [6] Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat. [7] Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum. Iubet liburnicam aptari; mihi si venire una vellem facit copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat. [8] Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet orabat. [9] Vertit ille consilium et quod studioso animo incohaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium. [10] Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.

 
s/phl-5.txt · Last modified: 09. 12. 2014. 21:36 by njovanov
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki