Front. 2, 7

Considera igitur, an in hac secunda ratione officiorum contineatur eloquentiae studium. Nam Caesarum est in senatu quae e re sunt suadere, populum de plerisque negotiis in contione appellare, jus injustum corrigere, per orbem litteras missitare, reges exterarum gentium compellare, sociorum culpas edictis coercere, bene facta laudare, seditiosos compescere, feroces territare. Omnia ista profecto verbis sunt ac litteris agenda. Non excoles igitur id, quod tibi totiens tantisque in rebus videas magno usui futurum? An nihil referre arbitraris qualibus verbis agas, quae non nisi verbis agi possunt? Erras, si putas pari auctoritate in senatu fore Thersitae verbis expromptam sententiam et Menelai aut Ulixi orationem, quorum Homerus et voltus in agendo et habitus et status et voces canoras ac modulationem eloquentiae genera diversa nondum <…>

 
s/rkcr-front.txt · Last modified: 18. 05. 2012. 00:21 by njovanov
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki