Martialis Epigrammaton libri

1, 10

Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

1, 47

Nuper erat medicus, nunc est uispillo Diaulus:
quod uispillo facit, fecerat et medicus.

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER II

Valerius Martialis Deciano suo sal.

'Quid nobis' inquis 'cum epistola? parum enim tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es quod non possis uersibus dicere? Video quare tragoedia aut comoedia epistolam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pagina uisum est, epistolam faciunt. Noli ergo, si tibi uidetur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. Denique uideris an te delectet contra retiarium ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' Puto me hercules, Deciane, uerum dicis. Quid si scias cum qua et quam longa epistola negotium fueris habiturus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi peruenient.

2, 48

Coponem laniumque balneumque,
tonsorem tabulamque calculosque
et paucos, sed ut eligam, libellos:
unum non nimium rudem sodalem
et grandem puerum diuque leuem
et caram puero meo puellam:
haec praesta mihi, Rufe, uel Butuntis,
et thermas tibi habe Neronianas.

3, 26

Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
et cor solus habes, solus et ingenium.
Omnia solus habes — nec me puta uelle negare —
uxorem sed habes, Candide, cum populo.

9, 15

Inscripsit tumulis septem scelerata virorum
'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?

 
s/rkcr-mart.txt · Last modified: 24. 05. 2012. 21:27 by njovanov
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki