Knjiga u Rimu

Ulpijan (Ulpianus, c. 170 – 228)

Tabulas testamenti accipere debemus omnem materiae figuram: siue igitur tabulae sint ligneae siue cuiuscumque alterius materiae, siue chartae siue membranae sint uel si corio alicuius animalis, tabulae recte dicentur.

Izvor: PHI Latin Texts, Iustinianus, Digesta Iustiniani 37.11.1.pr.1

Terentius, Cod. Vatic. Lat. 3226 (Bembinus), saec. IV or V

Vergilius Romanus; Cod. Vat. lat. 3867, saec. V Horatius (65–8 a. Chr), Od. 3, 30

Exegi monumentum aere perennius,
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non Aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
vitabit Libitinam. Usque ego postera
crescam laude recens. Dum Capitolium
scandet cum tacita virgine pontifex.
dicar, qua violens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae daunus agrestiumq
regnavit populorum ex humili potens,
princeps Aoelium carmen ad Italos
deduxisse modos. Sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Svetonius (70–130), Svet. Claudius 41

Historiam in adulescentia hortante T. Livio, Sulpicio vero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est. Et cum primum freqventi auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso. Nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque revocaret. In principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitavit per lectorem.

Augustinus (354–430), Confessiones, 6, 3, 3

non enim quaerere ab eo poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab eius aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat. cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. saepe cum adessemus (non enim vetabatur quisquam ingredi aut ei venientem nuntiari mos erat), sic eum legentem vidimus tacite et aliter numquam, sedentesque in diuturno silentio (quis enim tam intento esse oneri auderet?) discedebamus et coniectabamus eum parvo ipso tempore quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari et cavere fortasse ne, auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare quaestionibus, atque huic operi temporibus impensis minus quam vellet voluminum evolveret, quamquam et causa servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi.

 
s/rkrr-knjiga.txt · Last modified: 10. 01. 2013. 22:23 by njovanov
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki