Razvoj rimske književnosti po uzoru na grčku

  1. ludi Romani, u rujnu, u čast Jupitera; najstarije
  2. ludi plebei, sredinom studenoga; plebejci su posebna društvena skupina
  3. ludi florales, proljetna svetkovina (konac travnja, početak svibnja), uvedeni 240. ili 238.
  4. ludi Apollinares, 13. srpnja, u čast Apolona, od 212.
  5. ludi Megalenses, 10. travnja, u čast maloazijske božice Kibele (Magna Mater), od 204.
  6. ludi Ceriales, sredina travnja, u čast Cerere

Suetonius (c. 69 – c. 122)

Svetonije

Suet. De rhetoribus 1 (izvor: http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Suetonius/de_Rhetoribus*.html)

Rhetorica quoque apud nos perinde atque grammatica fere recepta est, paululo etiam difficilius, quippe quam constet nonnunquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus S. C. item censorium edictum subiciam: “C. Fannio Strabone M. Valerio Messala coss. M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, ut ei e re p. fideque sua videretur, uti Romae ne essent.”

Aulus Gellius (c. 125 – post 180 AD)

Gell. 6,14,8–10. Izvor: http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Gellius/6*.html

Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam ad senatum populi R. legaverant inpetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conventu hominum dissertaverunt. Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. “Violenta” inquiunt “et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.”

Titus Maccius Plautus (c. 254--184 a. Chr)

Mostellaria Plaut. Most. 20–24
(izvor: http://data.perseus.org/citations/urn:cts:latinLit:phi0119.phi013.perseus-lat1:1)

nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem,
corrumpe erilem ádulescentem óptumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini,
amicas emite liberate, pascite
parasitos, obsonate pollucibiliter.

Quintus Horatius Flaccus (8 Dec. 65 a. Chr. – 27 Nov. 8 a. Chr)

Horacije Hor. epist. 2,1,156–160
(izvor: http://www.thelatinlibrary.com/horace/epist2.shtml)

Graecia capta ferum uictorem cepit et artes
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Saturnius, et graue uirus
munditiae pepulere; sed in longum tamen aeuum
manserunt hodieque manent uestigia ruris.

Publius Vergilius Maro (Oct. 15, 70 a. Chr. -- Sept. 21, 19 a. Chr)

Vergilije Verg. Aen. 6,847–853
(izvor: http://www.thelatinlibrary.com/vergil/aen6.shtml)

excudent alii spirantia mollius aera
(credo equidem), uiuos ducent de marmore uultus,
orabunt causas melius, caelique meatus
describent radio et surgentia sidera dicent:
tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.'

Druga faza prisvajanja grčke književnosti

  • Katul (c. 84 – c. 54 a. Chr) — Kalimah (m. 240 a. Chr.)
  • Lukrecije (c. 99 – c. 55 a. Chr) — Empedoklo (490–430 a. Chr)
  • Ciceron (106–43 a. Chr) — atički govornici IV. st. pr. Kr., Platon (427–347 a. Chr)
  • Vergilije (70–19 a. Chr) — Teokrit (III. st. pr. Kr), Hesiod (c. 750–650 pr. Kr), Homer (VIII. st. pr. Kr)
  • Horacije (65–8 a. Chr) — grčka jambika i lirika (VII–V st. pr. Kr)
 
s/rkrr-uzor-grc.txt · Last modified: 29. 11. 2012. 23:21 by njovanov
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki