Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 41 --

nimis arcte hinstaret si alii ibidem ponerentur. Sed meminisse debebat quia nemo unquam mortuorum de loci in quo positus est angustia conqueri sit auditus.

85. [ERROR: no reftable :]A 79/1; cf. CIL V 767 Ibidem

DIS DEABVSQVE SACR. EX VOTO

VICTOR AEDITVVS.

85.1. Victor hoc loco nomen est proprium. [ERROR: no reftable :](Ędituus) Aedituus autem is dicitur cui cura iniuncta est ędis sacrę, ab ęde tuenda. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,151,8

85.2. Votum se soluisse fatetur et inscribi uoluit ueritus fortasse ne dii deęque quos coluit solutionem factam inficiari uellent, si soluti cautio non extaret.

86. [ERROR: no reftable :]A 81/6; cf. CIL V 24* Ibidem

Q. SVLP. VXORI TERENTIAE NON

LVBENS. F. FATVM F.

86.1. Id est: Quintus Sulpicius uxori Terentię non lubens fecit, fatum fecit. Quasi dicat: ipse tristis de morte uxoris, atque ideo non lubens fecit ei sepulturam, sed fato coactus fecit.

87. [ERROR: no reftable :]A 77/3; cf. CIL V 484 IVSTINOPOLI

ISIDI SACRVM EX MONIT. EIVSD.

.D. L. VALERIVS MEMOR. VI . VIR. AVG.

L. D. P.

87.1. Id est: Isidi sacrum ex monitis eiusdem deę. Lucius Valerius Memor, sex uir Augustalis, locum dedit publicum. In quo uidelicet ei ędes

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.