Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
-- 43v -- patria lege tunc istud concedente,
[ERROR: no reftable :]Cf. Nep. Prol. 4; Cim.
1,2
[ERROR: no reftable :](Garamantes) et apud Garamantas nullam certam fuisse
uxorem,
[ERROR: no reftable :]Cf. Mela 1,45
sed filios cum matribus, filias cum patribus coire consuesse,
Romanos tamen talibus ac tam foedis coniugiis nunquam fuisse usos. [ERROR: no reftable :](Neruę lex)
Nam si Nerua imperator fratris sororisue filiam haberi uxorem lege prohibuerit,
[ERROR: no reftable :]Cf. Rep II, 288 (excerptum ex M. A.
Sabellici Enneadibus ab orbe condito [cf. Dio 68,2,4])
satis constat ante illum sororibus copulari nefas fuisse.
Quanto parentibus magis? Equum quendam admissarium detracto oculorum operimento (Plinius
autor est) cognito cum matre coitu petisse pręrupta atque exanimatum.
[ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 8,56
Bestię igitur sanguinis cognationem sentiunt, homo non
intelligit? Non ne, qui talis fuerit, bestiis omnibus et insipientior et impudentior
erit habendus omnique damnabilior deuotione?
94.3. Verum enim uero tam abominandum flagitium multo magis imputabitur illis quibus
matrimonii sanctitudo diuina lege commendatur quam his qui Deum ignorantes suę ipsi
libidini frena permittebant. Excusabiliores enim sunt qui pręceptis cęlestibus nondum
instructi peccauerunt et licet naturalis quoque legis rationem peruerterint, longe
deterius est cognita diuinę reuelationis ueritate summę maiestatis autoritatem
contemnere quam non obe
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|