Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
anno humanę salutis CCLVII.
15.
[ERROR: no reftable :]A 82v/2; cf. CIL VI 505
Ad S. Sebastianum
L. CORNELIVS SCIPIO OREITVS. V. C. AVGVR TAVROBOLIVM SI- VE CRIOBOLIVM FECIT. DIE. IIII . KAL. MAR. TVSCO ET ANVLINO .COSS. 15.1. Integrandum ita: Lucius Cornelius Scipio Oreitus, uir consularis, [ERROR: no reftable :]Recte clarissimus augur, taurobolium siue criobolium fecit die quarto Kalendas Martias, Tusco et Anulino consulibus. 15.2. [ERROR: no reftable :](Consularis) VIR consularis dicitur qui consul fuit. [ERROR: no reftable :](Augur)
Augur autem sacerdotalis dignitas erat, cuius officium fuit ex auium uolatu coniicere
futura. Taurobolium siue criobolium fecit : puto his uocabulis illud exprimi quod alii
dixerunt taurilia. Ludi erant in honorem deorum inferorum facti, quos et boalia et
bubetias dixerunt. Tarquino
[ERROR: no reftable :]Pro Tarquinio
enim Superbo rege in mulieres grauidas pestilentia grassata
est. Putauerunt id accidisse quod taurinam per dies multos esitassent. Lege igitur lata
ne amplius ea caro uenderetur, ludos diis inferis instituerunt ideoque ita appellati
sunt quia, ut instituerentur, bouis caro fuit in causa.
[ERROR: no reftable :]Taurobolium eqs .: cf. Per. 5,91
Criobolium ergo quasi caro bouis dictum. Crios enim Gręce
Latine caro dicitur. Possumus et aliter intelligere,
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.