Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
et anno salutis CCCXL. [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. ibid. Regnauit annos XXXI. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. lemm. ante A. D. 312 [= 310], ubi annis 30, mensibus 10 Tres eius liberi, Cęsares Augusti appellati, susceperunt imperium: Constantinus, Constantius et Constans. [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. A. D. 340, lemm. ante. A. D. 341 Nihil illi baptisma Christi profuit si Arrianus et non Christianus decessit. Vtrum autem deposito errore obierit, incompertum habeo, nisi quod a Lactantio, uiro eloquentissimo, tanquam Christianus commendatur. [ERROR: no reftable :]Cf. Lact. Inst. 1,1,13-16; 7,27,11-17 16.2. Inscriptio ita legenda: Imperatori Cęsari Flauio Constantino, Pii [ERROR: no reftable :]Ipse ex Publii correxit filio, Augusto senatus populusque Romanus. Cętera integra sunt et aperta. 16.3. Fuit autem hic Constantinus Constantini Pii et Helenę filius. [ERROR: no reftable :]Fuit... filius ipse addidit in margine , [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. A. D. 309
17.
[ERROR: no reftable :]A 72/2; cf. CIL VI 1702 (= 31904)
Ad S. Paulum
BETITIO PEREPETVO ARZV- TIO. V. C. CONSVLARI THVSCI- AE ET VMB. OB SINGVLARIA EIVS ERGA PROVINCIALES BENEFICIA ET OB MODERA- TIONEM PRO DOCVMENTO ETIAM POSTERIS RELINQVEN- DAM AETERNVM STATVAE MONVMENTVM THVSCI ET VMBRI PATRONO PRAESTAN- TISSIMO CONLOCAVERVNT. 17.1. V. C. Hoc est uiro claro. Consulari Thuscię et Vmbrię: id est qui fuit consul
Thuscię
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.