Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
-- 21v -- legata pecunia ea lege ut Bromio, et reliquua.
38.2. [ERROR: no reftable :](BACCHVS) Bacchi hęc nomina uel cognomina sunt. Bacchus ex Semele, Cadmi
filia, Iouis filius, ut poetę fabulantur. Bacchus a βρομω, quod est insanio, dicitur.
Vini enim inuentorem fuisse aiunt, quo inebriati homines furere consueuerunt.
[ERROR: no reftable :]Bacchi hęc eqs. : cf. Tort.
'Bacchus'
Dionysius : nomen compositum ex dios et Nysa, urbe Ęgypti ubi
colebatur, quasi Iouis Nysius.
[ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Dionysius'
Nyseus : ab eadem Ęgypti urbe, uel a Nysa, altero Parnasi
colle ei sacro. Bromius : a βρομω, quod est consummo, quia uinum intemperanter sumptum
debilitat uires.
[ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Bromius'
Iachus : nomen compositum ex ιους, quod est uinum, et χεων,
quod est fundens. Ebriosi enim non bibunt uinum, sed fundunt potu immodico.
[ERROR: no reftable :]Iachus: nomen eqs. ; cf. Tort.
'Iachus'
Liber : quoniam ebrii et fandi et agendi quod uolunt libertate
utuntur.
[ERROR: no reftable :]Cf. P. Fest. 'Liber' ?
Euchion : a ποτης ευχις,
[ERROR: no reftable :]Pro ἀπò τῆς εὐχῆς
hoc est a uoto, quod ei uota et preces exhibentur.
[ERROR: no reftable :]Cf. Per. 12,90,6-7
Lyeus : a λυω, quod est soluo, eo quod mentem corpusque uino
dissoluatur.
[ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Lyaeus'
Silenus autem fuit Bacchi nutricius, qui super asello sedens
Bacchum comitabatur.
[ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Silenus'
Publius ergo Lepidus Bibulus uotum soluens legat pecuniam quę
ab herede dari debeat quotannis ut sacrificia Baccho peragantur et asellus litetur
Sileno. Tyrsis:
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|