Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 21v --

legata pecunia ea lege ut Bromio, et reliquua.

38.2. [ERROR: no reftable :](BACCHVS) Bacchi hęc nomina uel cognomina sunt. Bacchus ex Semele, Cadmi filia, Iouis filius, ut poetę fabulantur. Bacchus a βρομω, quod est insanio, dicitur. Vini enim inuentorem fuisse aiunt, quo inebriati homines furere consueuerunt. [ERROR: no reftable :]Bacchi hęc eqs. : cf. Tort. 'Bacchus' Dionysius : nomen compositum ex dios et Nysa, urbe Ęgypti ubi colebatur, quasi Iouis Nysius. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Dionysius' Nyseus : ab eadem Ęgypti urbe, uel a Nysa, altero Parnasi colle ei sacro. Bromius : a βρομω, quod est consummo, quia uinum intemperanter sumptum debilitat uires. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Bromius' Iachus : nomen compositum ex ιους, quod est uinum, et χεων, quod est fundens. Ebriosi enim non bibunt uinum, sed fundunt potu immodico. [ERROR: no reftable :]Iachus: nomen eqs. ; cf. Tort. 'Iachus' Liber : quoniam ebrii et fandi et agendi quod uolunt libertate utuntur. [ERROR: no reftable :]Cf. P. Fest. 'Liber' ? Euchion : a ποτης ευχις, [ERROR: no reftable :]Pro ἀπò τῆς εὐχῆς hoc est a uoto, quod ei uota et preces exhibentur. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 12,90,6-7 Lyeus : a λυω, quod est soluo, eo quod mentem corpusque uino dissoluatur. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Lyaeus' Silenus autem fuit Bacchi nutricius, qui super asello sedens Bacchum comitabatur. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Silenus' Publius ergo Lepidus Bibulus uotum soluens legat pecuniam quę ab herede dari debeat quotannis ut sacrificia Baccho peragantur et asellus litetur Sileno. Tyrsis:

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.