Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- 10 --

siquid manu tenemus, quidnam illud sit, ignoramus. Sciebam enim mathematicas et eas nesciebam me scire. Solius enim logici est non solum sciendi modum nobis praebere, verum etiam defendere nos a malis in practicis et a falsis in speculativis (Themistio referente). Quare iterum ad fontem veritatis, ad parentem et alumnam omnium scientiarum me contuli. Ubi dialecticis, physicis, metaphysicis, medicinis necnon sacrae theologiae enixe operam navare volui, solum ut altius secreta naturae et arcana [11] huius scientiae mathematicae speculari valerem. Qua nihil divinius, nihil praestantius divina bonitas humano generi praestitit. Quia, praetermissa auctoritate Philosophi dicentis a3 tres tantum esse artifices scientificos: mathematicum scilicet, physicum atque metaphysicum [12], quorum mathematicus obtinet primum gradum certitudinis; praetermissa etiam auctoritate divi Boethii affirmantis nullum ad culmen sacrae philosophiae posse pervenire neglectis mathematicis; praetermissa etiam auctoritate magni Commentatoris Averrois negantis sine habitu mathematico quempiam posse pervenire ad illam felicitatem speculativam, quae secundum falsam opinionem peripateticorum [13] est ultima perfectio nostra, quia Deum non cognovere sub propria ratione neque esse nostrum in patria beatificum et aeternum, sed unica ratione volo esse contentus, excellentes [14] scilicet mathematicas sua nobilitate omnes scientias humanitus acquisitas excedere, quia per eas solas Deo optimo maximo similes esse posumus, cum ipsi (Deo benedicto) et praeterita et futura sint praesentia. At sola mathematica inter omnes alias scientias humanitus acquisitas praeterita et futura praesentia facit (quamvis imperfectiori modo). Etsi haec magis exacte et dearticulate

Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.