Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- 12 --

inquiramus et ad singulas partes huius scientiae inspiciamus, certe inveniemus, quod ignorata mathematica et qualibet parte eius, ignorabitur quidem tota latitudo entis et eius perfectio tota discurrentibus nobis ab arithmetica [15] integritate tamquam a parente omnium scientiarum. Qua ignorata geometriae qualis cognitio erit? Puta trianguli vel quadrati cum nihil aliud sint, nisi figura tribus vel quatuor lateribus vel angulis contenta, quae omnia solo numero compraehenduntur? Non musicae, cum nihil aliud sit quam numerus ordinatus ad sonum. Non astrologiae, cum nihil aliud sit, quam diversae observationes, motus planetarum, vices temporum, annuae conversiones, diversi labores solis atque lunae, quae omnia solo numero mensurantur. Non corporum caelestium, non substantiarum abstractarum; denique non Dei benedicti, cum et ipse numero subiacere videatur, quatenus est unum principium actu existens, a quo omnis multitudo, omnis bonitas essentialiter fluit et A4 dependet. Ignorata etiam geometria certe ignorabitur tota mundana moles, quae nihil aliud est quam corpus centro et circumferentia perfecta terminatum. Cui etiam figurae competit motus velocissimus, de quibus in libro De caelo et mundo agitur. Ignorabitur etiam omnis longitudo, latitudo et profunditas, quae sunt dimensiones ipsius corporis. Situs etiam et locus, de quibus in De physico auditu. Ignorata etiam musica ignorabitur animae mundi compositio. Quae secundum divum Platonem est musicali harmonia composita: de qua in libro De anima maxime secundum Themistium, qui hac ratione motus voluit considerationem animae, non naturalis, sed mathematicae considerationis esse. Qua quidem ignorata ignorabitur omnis modus sciendi per abstractionem, qui tantum est scientificus. Ignorata etiam astrologia, qua cognoscimus fatalia

Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.