Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- 14 --

sidera [16], per quae mentes hominum, fortunam [17] omnem, vitam atque mortem. Denique ignorata ipsa effectus omnes in sphaera activorum et passivorum ignoramus: qua etiam cognita (ut causa) effectus omnes facile cognoscimus: de quibus in Metheoris [18] et in De bona fortuna. Unde non sine forti ratione divini Platonici atque Pythagorici [19] totam philosophiam naturalem atque divinam solo numero speculati sunt. Est enim tantae excellentiae et ambitus, quod eminenter transcendit omnem cogitationem nostram, totam potentiam, et lumen intellectus nostri. Quem numerum, species, vel ideas id est rationes in opifice manentes, specificos numeros vocavere. Dico specificos, quia species quae hic sunt, producunt, numeros dico, nam sicut numerus numerum producit, velut duo quatuor et quatuor octo, ita et rationes quae in opifice sunt, eas producunt species, quae hic sunt in inferioribus. Et quemadmodum numerus res ipsas definit qui enim decem vel septem dicit, his res quot sunt definit nec amplius cogitationem nostram errare sinit; ita et rationes opificis inductis speciebus materiam ipsam, quae inordinate fertur definiunt. Ubi enim materia speciem suscepit, non ultra inordinate fertur. Ubi enim calidum et siccum suscepit, ignem efficit. Ubi calidum et a4 humidum, aërem. Et sic in aliis speciebus discurrendum est. Sed si quis hunc modum philosophandi divi Platonis et Pythagorae [20] negare vellet, quia sic in cognoscendis rebus non sensibus corporis, sed sola vi animae uti oportet, magis sibi praeponens modum numerus res ipsas definit qui enim decem vel septem dicit, his res quot sunt definit nec amplius cogitationem nostram errare sinit; ita et rationes opificis inductis speciebus materiam ipsam, quae inordinate fertur definiunt. Ubi enim materia speciem suscepit, non ultra inordinate fertur. Ubi enim calidum et siccum suscepit, ignem efficit. Ubi calidum et a4 humidum, aërem. Et sic in aliis speciebus discurrendum est. Sed si quis hunc modum philosophandi divi Platonis et Pythagorae 20a negare vellet, quia sic in cognoscendis rebus non sensibus corporis, sed sola vi animae uti oportet, magis sibi praeponens modum cognoscendi ex sensatis et non ex potentia numeri, quae a materia abstracta est, cum omnis nostra cognitio ortum habeat a sensu, negaret etiam mathematicalia ad
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.