Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- 118 --

Thomam clare demonstravit. An autem Philosophus bene in hoc senserit, dico quod male. Tamen illud naturaliter et per sensata Philosophus probavit, nec fides nostra est per sensatas demonstrationes, sed sola fide credita. Quod autem magnitudo in infinitum non possit augeri est ratio Averrois in commento lx. tertio Physicorum, in quo subtiliter, imo forte in hac materia seipsum superavit. Dicit enim, quod in ipsa divisione est processus ad nihil vel ad imperfectum magis. Cuius causa est materia ipsa, quae de sui natura est infinita (quatenus est privata forma). In ipsa autem additione est ire ad formam, quae est finita et terminata, ergo non est additio infinita. Solutionem tamen credo esse istam scilicet, quod illa consideratio magni Commentatoris est secundum naturalem considerationem et (ut sic) est verum, sed quia mathematicus distinguitur a naturali et divino penes diversum modum considerandi. Unde mathematicus considerat magnitudinem abstrahendo a materia, quia per intellectum, cui non repugnat posse imaginari maiorem lineam quacumque data, et sic in infinitum. Naturalis vero considerat res ipsas in actu, quae sunt finitae omnes: quia omnium natura constantium terminatus est numerus, magnitudo et augmentum per Philosophum secundo De anima textu commento xli.

In primam propositionem Euclidis

Expeditus de prooemio venio modo ad ipsum tractatum digestum in xv. libros. Qui prima sui divisione secatur in quatuor partes, secundum quod quatuor principaliter facit. In prima enim parte, scilicet in primis quatuor libris, agitur de angulis et figuris. In g2 secunda, scilicet in quinque libris sequentibus, agitur de proportionibus in quantitate continua applicabiles ad quantitates discretas. Ex qua quidem parte vulgares omnes rationes numerorum sibi deduxerunt, puta multiplicare, dividere, et etiam ipsas

Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.