Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- --

proportionalitates, quae apud ipsos regula trium numerorum dicitur. In tertia vero parte, scilicet in x. (omnium difficillima), in qua fiunt omnes resolutiones magnitudinum et sicut omnes artes resolvuntur in metaphysicam, quae est finis aliarum, quia tota nostra cognitio tendit in istum finem, scilicet in cognitionem Dei benedicti. Ita etiam in isto x. fiunt omnes resolutiones magnitudinum, quia quaerit radices et originem potentiae magnitudinis, quae apud vulgares dicitur algebra [98]. In quarta et ultima principaliter agitur de corporibus, quamvis intersectae sint quaedam speculationes figurarum: quia de longitudine, latitudine et capacitate ad prospectivam reducendo. Quae quidem non minus delectabilis est, quam utilis, quoniam bene theoricas vel ipsam artem speculativam ad praxim reducimus per doctrinam ipsius Geber. Per hanc enim solam rationem omnium visibilium quilibet reddere potest: sive ab arte, sive a natura sint, bene maleve operata sunt, quia naturam sicut et artem ipsam errare contingit secundo Physicorum. Naturam ex peccato alicuius principii intrinseci, artem vero ex defectu ipsius artificis male speculantis vel speculationis artem in actum exercitum et in ipsam operationem male reducentis. Quantum spectat ad primam partem, Euclides doctrinaliter procedens summa brevitate summaque arte, latenti tamen, hanc mirabilem scientiam nobis tradere studuit. Primo enim naturas et proprietates figurarum demonstrans a triangulo et non ab alia figura exordium sumpsit, tamquam a parente omnium figurarum; ex qua omnes componuntur et in quam omnes compositae resolvuntur, ut satis supra dictum est. Dixi: summa arte. Imitatus enim est ipsam naturam, in qua est dare primum et ultimum. Quia in essentialiter ordinatis non est procedere in infinitum, secundo Metaphysicae, et quamvis species rerum sint in quodam numero terminato,
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.