Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
SPECULUM astronomicum terminans
intellectum humanum in omni scientia
clarissimi artium et medicinae doctoris
Federici Chrysogoni Iadertini
Praefatio in librum Elementorum Euclidis [35]
In primis Deo trino optimo maximoque gratias agamus,
sicut suae gloriae celsitudo expostulat. Qui talem mihi
gratiam concessit, ut amicis ex vobis, doctores celeberrimi
et scholares non minus studiosissimi quam acutissimi, pro
parte satisfacere valeam, qui me rogastis, ut nostrarum
speculationum in mathematicis vos participes esse velim.
Cum omne bonum inquantum bonum sit communicabile,
quamvis animo proposueram soli incumbere speculationi
mihique uni satisfacere, tamen precibus [36] vestris victus
hanc provinciam legendi libenti animo suscepi, in qua promitto
vobis viam brevem et facilem (quamvis sint multa in
eis abdita et secreta). Omnia etiam superflua resecare et
necessaria ad perfectam cognitionem huius scientiae adducere.
Ad quidditates rerum descendere et ad sermones
per se, qui sunt apti solvere omnes quaestiones contingentes
in hac scientia. Dico viam brevem, praeterquam in isto
principio, in quo convenit, ut sermo noster dilatetur circa
octo particulas universales reducibiles ad quatuor genera
causarum tactas ab Averroe in prooemio [37] De physico
auditu. Utiles tamen erunt et necessariae, quando bene
applicabuntur ad istam scientiam. Quibus bene declaratis
declaratae erunt causae B3 omnes, principia et termini,
quibus innititur et fundatur ista scientia. Ideo sermo in
principio debet esse longus, in quo principia declarantur
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.