Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
-- 24 --
tamen ista divina speculatione privati estis. Sed quod magis
detestabile mente concipi potest, quam quod nos homunculi
negligimus illa, quibus pauca in patria digniora omni
speculatione reperiantur. Videmus enim solem atque lunam,
instrumenta omnium operationum Dei benedicti
(respectu potentiae ordinatae), uniformi motu universum
gubernare. Et tamen ista felicitate speculativa privati estis.
Nec vos peripateticos [33] tanti criminis inanes esse video,
quia etiam posita per vos aeternitate mundi, nonne [34] sensate videtis solem unum individuum, unum incorruptibile, unum aeternum, unum aeterno tempore conservans
aeternas species? Solem dico, quem prisci deum esse credebant, tantae b2 est divinitatis atque virtutis, nec tamen
ista speculari curatis; sed tantum in his, quae in materia
sunt secundum esse et secundum diffinitionem immersi
estis. Quare, o vos omnes, elevate animas vestras. Quaerite perfectionem vestram. Sequimini divinas mathematicas. Quae solae eminenter continent facultatem, sanitatem, animam et totam perfectionem humanam humanitus
acquisitam.

|