Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
-- 10 --
siquid manu tenemus, quidnam illud sit, ignoramus. Sciebam
enim mathematicas et eas nesciebam me scire. Solius
enim logici est non solum sciendi modum nobis praebere,
verum etiam defendere nos a malis in practicis et a falsis
in speculativis (Themistio referente). Quare iterum ad
fontem veritatis, ad parentem et alumnam omnium scientiarum
me contuli. Ubi dialecticis, physicis, metaphysicis,
medicinis necnon sacrae theologiae enixe operam navare
volui, solum ut altius secreta naturae et arcana [11] huius
scientiae mathematicae speculari valerem. Qua nihil divinius,
nihil praestantius divina bonitas humano generi
praestitit. Quia, praetermissa auctoritate Philosophi dicentis
a3 tres tantum esse artifices scientificos: mathematicum
scilicet, physicum atque metaphysicum [12], quorum
mathematicus obtinet primum gradum certitudinis; praetermissa
etiam auctoritate divi Boethii affirmantis nullum
ad culmen sacrae philosophiae posse pervenire neglectis
mathematicis; praetermissa etiam auctoritate magni Commentatoris
Averrois negantis sine habitu mathematico
quempiam posse pervenire ad illam felicitatem speculativam,
quae secundum falsam opinionem peripateticorum [13]
est ultima perfectio nostra, quia Deum non cognovere sub
propria ratione neque esse nostrum in patria beatificum
et aeternum, sed unica ratione volo esse contentus, excellentes [14]
scilicet mathematicas sua nobilitate omnes scientias
humanitus acquisitas excedere, quia per eas solas Deo
optimo maximo similes esse posumus, cum ipsi (Deo benedicto)
et praeterita et futura sint praesentia. At sola
mathematica inter omnes alias scientias humanitus acquisitas
praeterita et futura praesentia facit (quamvis imperfectiori
modo). Etsi haec magis exacte et dearticulate
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
|