Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 523 --

quod ipse referat iam factum, ostendat multo ante fuisse pręnunciatum.

Nihil pręterea habent Euangelii scriptores, quod de Domini ac Saluatoris nostri enarrent infantia, pręterquam quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos de scripturis disserens, ita ut audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero pectore tanta inesset scientia atque doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse, cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare uiderentur. Possumus tamen et huiusce negocii figuras quasdam de Veteri Instrumento in medium adducere, quę id futurum indicasse non incongrue existimari poterunt. De quatuor pueris Israhel in Babylone captiuis diuina narrat historia, quod dederit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem, qui primus ex illis erat, intelligentiam uisionum et somniorum. De his postea dicitur: Steterunt in conspectu regis; et omne uerbum sapientię et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum, super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Hi igitur typus erant futurę in Christo adhuc puero sapientię atque scientię diuinitus infusę. Qui enim ante secula sapientissimus fuit, eum in seculo genitum omnibus sapientia pręstare oportuit. Quod autem isti figuram Domini prę se tulerint, nominum probat interpretatio. Daniel quippe iudicium Dei dicitur, Ananias donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel saluans Deus. Filio autem Deus Pater dedit omne iudicium, omnem contulit gratiam, ita ut idem ipse nobis et auxilio esset contra demones et saluti aduersus errores.

His tandem de Saluatoris infantia pueritiaque, ut potui, expeditis ad grandioris ętatis gesta ab Euangelistis descripta ordine rerum seruato recensenda accedamus, ea

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.