Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Ianus Coruinus, naturalis Matthiae regis filius, regnum appetit, cui se Stephanus Bather opponit; Hungariae regnum et uariae eius nationes describuntur. Celebrato hunc in modum regio funere filius regis Matthiae Alba ocius digreditur, Budensemque arcem, prius alimentis ad longam obsidionem tolerandam clam congestis, occupat nemineque eius consilia animaduertente ualido firmat praesidio. Hungari enim, alioqui satis callidi, eum, quod et puer esset et iustis minime nuptiis genitus, ad patris fortunam haud quaquam aspiraturum, uimue facere ausurum suspicabantur. Munit deinde caetera castella, quae in manibus habebat, atque aperte regnum affectare incipit. Interea Stephanus Bother in Citeriorem Daciam, prouinciam suam, quam incolae Transistranam Hungariam, ut ante dictum est, appellant, proficiscitur, ubi exercitu haud quaquam contemnendo ex hominibus suae iurisdictionis comparato die statuta ad Rhacosium campum, ubi comitia regi creando haberi solent, caeteros principes nobilitatemque anteuenit. Locum ita uocant Pesto urbi proximum, quae quidem urbs e regione Budae in ripa Danubii sita est, ibique impedimenta imagine quadam ualli ex carris caeteroque uehiculorum genere facta, ut fert Iazigum consuetudo, communiuit. Intra paucos dies nobilitas uariis sententiis ac studiis, prout quisque aut per se animatus erat, aut ab alio persuasus, eodem conuenit. Regnum Hungarorum, quod Danubius, amnium Europae fere maximus, [1] intersecat,
latissime patet: qua id septemtrionem spectat, Boëmorum ac Polonorum regnis
terminatur, ad austrum mari Adriatico adiacet, ad occasum conterminos habet
Noricos. Qua in orientem uergit, partim Istro, partim mari Euxino clauditur;
nam utrique Getae, quorum alteri Moldouii, alteri Valachi nunc appellantur,
in ditione Hungarica semper fuerunt, quamquam hoc tempore Valachi ad
auertendas Turcarum incursiones regi Turcarum tributum pendunt, magisque in
parte quam in ditione Hungarorum sunt. [2] Itaque regiones Hungarico imperio subiectas
multae incolunt nationes, 10 quae inter se
linguis differunt. Alia enim lingua Sclaueni, quos Hungari Gothos uocant,
licet primam literam huius uocis per At Hungaros seu Hunugros ab Hunnis et Vgris dictos indigenas non esse lingua
coarguit, quippe quae cum nulla memoratarum gentium conuenit, unde illos
Boëmi, Poloni, Dalmatae ac Pannonii aduenas, quibus et ipse assentior,
arbitrantur esse. Sed et memoriae
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.