Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 9 --

enim 8 annum uix attigerat ― sed uiribus corporis crapula ac uenere iam absumptis prope instantem nequaquam distulit, sepulcro uero, ultimo sane regum honore, fraudatus decessit.

Iam feretro in eam partem aedis delato, ubi testudo lapidea miro artificio impensis Matthiae ― nempe hunc locum sepulturae sue delegerat ― constructa est, uexillisque regiis ibidem de more affixis, Albensis antistes aram sub eadem testudine erectam rem diuinam acturus ascendit. Absoluta re diuina episcopus Nuceranus, qui nomine Ferdinandi regis Neapolitani orator ad Matthiam aliquot ante mensibus uenerat, uir non ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso morientis officium Christiani propalam obire nequiuerit.

At ubi episcopus perorauit, donaria maximi precii rege adhuc uiuente templo illi dicata, omnia ad rem diuinam magna quaque celebritate agendam, ad sacrificiorumque apparatum et sacerdotum ornatum spectantia, e regio deprompta thesauro sunt oblata, quae profecto ab omnibus huius funeris spectatoribus supra quam uiginti millibus aureorum sunt estimata. Nam ut nummos argenteos, simul et aureos praeteream, quos, uti mos est Hungaris, coereis infixos funalibus partim minores sacerdotes, partim hi quos canonicos uocant, atque antistes dono tulit, erant omnes uestes sacerdotales sericae, in queis nihil ferme apparebat praeter iucunda aspectu florum simulacra ex auro et unionibus confecta; uasa uero sacra, calix, patella, ampullae, thuribulum, acerra, gutturnium, polubrum, signum quo pax in mysteriis offertur, omnia aurea ac mirifice elaborata, gemmisque distincta, praeter thecam illam, qua corpus Christi inclusum seruari solet. Haec enim quoniam pelluceat uisumque admittat, necesse est, crystallina erat, uirgulis tamen ex auro nodosis stipata, e quibus frequentes gemmae fulgebant. Summitas uero huius uasis quasi patulae cuiusdam arboris ramos tenuissimis bracteis imitabatur.

Et ne in singulis 9 immorer, nihil ibi deerat quod in usum sacrificii uenire solet, quodque consuetam magnitudinem longe non excederet, ut simul et artificum manus et regiam admireris munificentiam. Caeterum tanta fuit huius regis apud exteras quoque nationes admiratio, ut Ferdinandus, Neapolitanus rex, socer exequias ei rara magnificentia ac splendore persoluerit, cuius regis officium Rhacusa quoque (ea est Dalmatiae ciuitas) imitata funus Matthiae singulari pompa omnibus congestis honoribus aedidit. Quo quidem in funere oratores quidam et poetae luculentis scriptis, ut est ea urbs literis dedita, apud cenotaphium eius magnifice extructum eloquentia inter se certarunt.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.