Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
praedam, quam ad praelium faciundum uenisse, et ipse licet strenuus miles, dux tamen nouus, occasionem gloriae sibi quoque oblatam ratus statuit, haud satis exploratis suis aduersaeque partis iuxta uiribus, confestim ad hostem pergere. Peruenerant iam Turcae ad montem 116 inter Illyricas Alpeis, asperitate ac sylua ex
proceris arboribus insignem, Eximiae fidei exemplum in duobus captiuis Turcicis; castellum quoddam ad Vrpanum amnem a tribus tantummodo uiris fortibus contra Turcas seruatum. Aliquot interiectis diebus rursus Turcae, superiore illecti fortuna, regionem illam adorti sunt, sed non eadem felicitate usi plurimos ex suis praeda nequicquam tentata amiserunt. Et 117 quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum captiuorum Hallai et Mechmetis silentio non praeteribo, qui quamuis obscuro loco in Dardanis essent nati, nobilium tamen uirorum sunt imitati uirtutem, et quae Christianis etiam admirationi, simul et documento sit futura.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.