Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 99 --

Turcas male pugnasse, exercitumque nostrum occisione paene occisum, quum temeritate atque imperitia ipsius prefecti, tum proditione, ut fama est, quorundam Choruatorum principum, quos ferunt Derencinum ad conferendas cum Turcis manus alieno nostris loco per fraudem impulisse, ueritos sane ne banus, quem ob quaedam eorum admissa a se alienatum suspicabantur, superatis Turcis in se arma conuerteret. Quae quidem clades, an dolo ullius Choruati principis accaepta sit tametsi nondum est pro comperto, illos tamen ex eo proelio magnum conflasse odium nulli dubium est, qui scilicet e medio pugnae ardore inter caedem effugerant, et quia uisi sunt uix pręlio commisso terga hosti uertisse, et quia, quod imprimis odium accendit, ea strage nobilitas 115 Choruatica fere deleta est, agri uero abacto pecore una cum agricultoribus paene deserti.

Maxime autem haec clades trium clarissimorum uirorum casu insignis fuit, morte Ioannis Fregepanis Zethinensium principis, Georgii Vulatcouii nobilis adolescentis e Narisio agro oriundi interitu, captiuitate ipsius praefecti. E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane roboris fuit in nostro exercitu) pene omnes cecidisse, paucosque labore ac uulneribus fessos, adhuc in acie locum suum magis tenere quam pugnare, malleque mori quam hosti terga dare, ne tantae cladi superesset, quum fuga periculum uitare posset, pugnans interficitur.

Georgius uero primam tunc fere iuuentam attingens, dum obtruncat quendam, qui se ei in agmen hostium iuuenili ardore inuecto obiecerat, tria uulnera letalia a circumfusis undique hostibus in dextrum accepit latus. Nec tamen animum deiecit, uerum adhortatus est suos iam fugam spectantes, ne terga uerterent, donec deficiente sanguine concideret hostium telis obrutus.

At praefectus, dolore amissi filii, qui adolescentia atque animi magnitudine inconsultius pugnans [1] ceciderat, haud satis compos mentis, dum hortatur pugnantes pericula pariter adeundo, dum fugientes reuocat, dum praelium restituit, ab hostibus capitur, uiuusque ad Bazethem Turcarum regem adductus est. A quo neque blanditiis, neque crudelissimae mortis denuntiatione impelli ad perfidiam potuit, quum eum per se Turca diu uerbis fatigasset, uti a Christiana religione ad Machometani ritus deficeret sacra, quo eo milite aduersus Christianos uti posset. Itaque in custodiam ultra Hellespontum missus, ueneno, ut ferunt, ab hostibus est necatus.

Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa praedatoria Turcarum manus, ab Hungaris fundi facile assueta, tantam ediderit stragem, compertum est praedę maxime auiditatem nostris exitio fuisse. Nam cum Derencino nuntiatum esset Iachïam, Turcarum satrapam, cum sex millibus delectorum equitum Inferiorem Dalmatiam, quam nunc Choruatiam dicunt, ingressum gloriaque incitatum non tam ad
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.