Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem sui generis sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, 13 cui caetera membra leonis essent? Abhorret [1] enim natura ab inepta ac deformi eiusdem corporis diuersitate. Porro certum est id regem in regno esse, quod caput in corpore. Cur igitur Hungaris externum regem imponemus, lingua, moribus, institutis a nobis differentem, [2] et quem, quum usus postulauerit, non nisi adhibito interprete alloqui poterimus? An non sine dedecore nostro, tanquam ui coacti, aut nostrorum ciuium inopia in alienas leges, qui semper caeteris imperauimus, ultro cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret?
Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni unquam
alium regem quam Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam
Chugniadem, quem Italorum assentatio Coruinum uocauit, pene in solio collocatum
aspernati sunt, ei puero Vuladislauo, Andreae Casimiri filio, cuius aetas alienae tutellę
quam regno aptior erat, quod eiusdem linguae esset, antelato? At profanis duntaxat exemplis ista agimus, quasi eorum, qui religioni addicti sunt, consuetudine, apud quos uidelicet
ad obtinenda sacerdotia nihil quemquam praeter uirtutis ornamenta iuuare debet, nostram sententiam tueri nequeam? Num aliquod nostis, uiri Hungari, sacerdotum collegium, cui eiusdem ordinis ac nationis
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.