Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 14 --

Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem terra nobiscum natus, iisdemque moribus institutus atque eadem lingua utens, quicquid dignum laude siue bello, siue pace gesserit, cum eo, utique ciue nostro, nobis sit commune. Rege e contrario alienigena sumpto, uel si is uirtute praeditus summusque uir fuerit, quod quidem in regum fortuna rarum est, quis gentem nostram, utpote haud natiuis opibus, uerum importatis instructam, non omnino contemnet, splendoreque alieno, non autem proprio illustrem iudicabit? Rursus si ignauus extiterit, quantam pestem patriae nostrae undique hostibus circumdatę illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam Dacico ac Pannonico agro nuper precario insiti, noui inquilini terrae, quam Danubius intersecat, Scithiae uero Asiaticae paulo ante incolę, ab his qui simul industriae nostrae, simul uirtuti inuident [1] , appellamur.

Et certe quisque uicinorum regum in petitione regni praeteritus iustam belli causam pretendet, eo quod nemo illorum non ad se aeque ius regni Hungarici pertinere arbitrabitur, si illud quisquam extra solum Hungariae natus nostris suffragiis, quod et fieri debet, et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem [1] quenquam uel longissima attingit cognatione?

Atque ut iam finem 15 dicendi faciam, [1] cui rursus ex hostibus nostris, si sententiam meam comprobaueritis, maximum non iniciemus metum? Neque enim fiducia nostra in creando indigena rege parum finitimorum animos a belli deterrebit cogitatione, utpote queis eo facto demonstrabimus nec in Hungaria uiros deesse imperio dignos, et cum Matthia, Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in designando rege conterraneo paululum haesitantes animaduerterint, utinam falsus sim uates, ueluti in destitutam hereditatem in nos undique impetum facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti humilitate animi, aut perniciosa dissensione atque inuidia in uestrum ciuem conferre dubitabitis.

Qui spe delusus studium suum in Alberthum, Polonorum regis filium, transfert; Hungari autem Vuladislauum eius fratrem, Bohemiae regem, desiderant.

Haec cum dixisset Stephanus neminemque principum, qui aliquo numero atque honore esset, [1] ea ratione motum animaduerteret ― omnes enim oderant ciuis imperium ob recentem
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.