Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

(quoniam leuibus ex causis tumultus in castris et seditiones excitari solent), non tantum erit opereprecium blando alloquio summissaque commilitones oratione compellare, singulorum fidem atque uirtutem extollere, atque in iis dumtaxat demonstrare spes omnes honoris fortunarumque sibi repositas esse, aliis multa dare, omnibus plurima polliceri: uerum etiam accuratissima opera impendenda est (haec autem non ignarus alioqui expertissimo rerum huius modi recenseo, qui hic maxime locus poscere uideatur) ne commeatu prohibitus exercitus fame prius, dehinc lue conficiatur: cuncta enim, quae casus uel necessitas attulerit aduersa, secordiÄ™ imperatoris ascribentur: quae si grauiora fuerint quam aequo animo ferri possint, undique concursus a militibus in auctorem certatim fiet illius capite acerbitatem fortunae expiandam arbitrantibus. Iam reliqua consideremus aeque curarum atque trepidationis plena. Omnibus intempesta nocte mortalibus post curas et labores intermissos quam suauissime stertentibus ductor exercitus (nam tuus quoque uates inquit: Principe non dignum est noctem dormire per omnem) interdum cubito innixus multa tristia secum reputat: modo per silentium

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.