Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Previous page

Next page

-- 208 --

accidit; quum sciam apud gentem tuam longe maioris flagitii esse liberae mulieri amatorie commisceri, quam e vivis hominem tollere, aut fortunas spoliare : omnia tamen feram aequo animo, et voluntati eius morem geram, meque illius correptioni non invitus subiiciam; Quandoquidem non dubito, levem ac indulgentem mihi in hoc etiam, ut in aliis commissis affulsurum. Porro illud a Tua Maiestate supplici oratione peto, velit pro regali sua voluntate avunculi etiam mei in me severitatem atque indignationem benignitate ac mansuetudine, qua est genuina, temperare, ne penitus ab eo proiiciar. Est enim acerrimus censor et castigator delictorum, praesertim si haec in suis cognoverit, quos sine dubio virtute probitateque ceteros antecedere mirifice desiderat. Quodsi et apud Te quispiam malevolus, praeter ipsum avunculum beneficentissimum (nam ipse paterne mecum agit) causam hanc meam difficiliorem iniquioremque reddidisset; itidem oro, velis aures huic obturare, et mihi pro humano huiusmodi excessu ea clementia veniam dare, quam in omnes homines, ut hostes, sicarios, insidiatores, proditores, et jure damnatos praeteream, omni tempore, cum exemplo admirando animi magnitudinis, quotidie diffundis.

Cui Deus Optimus et Omnipotens omnia fausta, prospera atque felicia cum optata incolumitate concedat. Albae IX. kalendas Aprilis M. D. XL.
Ad Melchiorem Astronomum.

Summa laetitia annum hunc videbar mihi agere et incredibili desiderio ultimas, quas promittebas, exspectabam kalendas Februarii, eoque certe majore ac firmiore ducebar spe, quod haec palam et citra dubium affirmares eloquererisque, praesente et non invito illo, avunculo, inquam, meo, coram quo nunquam *) adhuc tuto mihi licuit significare vel unico nutu, ejusmodi me ambitiunculis aut tangi aut affici. Ecce, quam durum quam acerbum sese hujus ipsius anni exitus mihi praebuit! quam ingratae istae tuae advenere kalendae, et attulere omnia, ut vides, infausta et funesta, cum longissima multorum malorum serie, vereorque ne sint mihi omnium miseriarum principium, omnium bonorum, si quidem aliquibus unquam sim usus, meta! O nequam fortunae meae conditionem! Sic mecum agit omni tempore, ut cum Tantalo quopiam: arridet saepe, illudit saepius, nunquam eadem, nunquam diu certa, nunquam stabilis, et me, ut fallentis mos est, semper varia semper pendula detinet, omnibusque in rebus meis, tum laetis tum prosperis, velut intercalarem, aut, ut Graeci dicunt, embolysmon quoddam, tristem ac sinistram sese ingerit, ut his ingratis vicibus

Previous page

Next page


Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.