Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- Biii --

iusticiae, sanctitatis, quae hauriuntur ex intimis fontibus sapientiae? Qua re demum propius ad summum bonum, hoc est ad deum opificem accedimus, eique tanquam in vite palmites inserimur? difficile quidem dictu est quanta delectatione animus eorum perfruatur, qui huiusmodi sacris initiati sunt: cunctis enimuero vacui perturbationibus veri custodes alumnique pietatis et iusticiae tum iucundissimam vitam agunt, tum diem fatalem securi expectant, cum exploraturum habent, se ad meliora profecturos: Alieni autem ab his studiis, cum deiecerint animum ad appetitiones corporeas, volutenturque in sordibus, nec erigere sese ad honesta velint, etiam ad nomen mortis contremiscunt, quam sciunt omnia eorum vna cum ipsis esse extincturam, illi abeuntes ex humanis nihil habent, quod hic relinquunt, his nihil superest, quod secum ferant praeter poenitentiam:

Hic me plura dicere parantem interpellauit: Multa inquit grauiter, multa etiam praeclare collegisti, illud autem minime consentaneum rationi videtur, quod arbitraris nos tantum ex libris institui ad cultum pietatis et iusticiae, quasi libri continentes praecepta sapientiae cecidissent e caelo, nec essent ab hominibus perscripti. Quaero igitur diuinitus ne homines eam doctrinam sancte pieque viuendi acceperunt, an per semetipsos (vt credere par est) inuenerunt excolueruntque?

Procul dubio inquam tribuenda est origo et incrementa eiusce rei hominibus propter animae vim quandam in excogitando perficiendoque diuinam: quam

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.