Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina Tranquilli Andronici in ms-to Budapestensi H46, versio electronica (), 229 versus, verborum 1547, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarmh46].
Previous page

Next page

-- 182 --


Exitium euadent effrenes protinus ausus:
Iam tibi seditio flammas et saxa parabit.
Caetera si desint tristem excruciantia mentem,
Vndique turba petax suplices agitata libellos
Porrigit aut uarias iacit importuna querelas.
Noctes atque dies nunquam resipiscere fas est:
Vrbani exagitant animum externique tumultus.
Quo fit ut inuisi strepitus nec pompa subactum
Influat in pectus, non stratum classibus aequor,
Non equitum turmae aut auro splendentia tecta,
Non bona dementi quae sunt gratissima uulgo:
Impendente tuis stricto ceruicibus ense
Delectant animos stupido magis omnia sensu,
Sordescunt uariis infecta angoribus altis.
Expertus dico: quid enim mihi defuit unquam,
Terrarum domino, quem Caesaris infula texit,
Tot quoque regnorum frons est redimita coronis?
Me ceu caelestem iuuenes coluere patresque,
Indulgens fortuna quidem[ERROR: no reftable :]Corr. ex guidem super omnia uexit,
Atque eadem saeuis nos obruit improba curis.
Et nil dulce fuit miseri quod uiuimus ipsum,
Saepe etiam morti uitam inuidisse fatemur,
Vt quae cunctorum constans medicina malorum est.

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina Tranquilli Andronici in ms-to Budapestensi H46, versio electronica (), 229 versus, verborum 1547, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarmh46].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.