Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous page

Next page

-- 240 --

componendae scientia praestiterunt: verum nec ipsi, excellenti licet ingenio clari, omnem in hoc certamine laudem tulerunt. Nam, ut alios omittam, ipsum historiae principem Thucydidem non omnes aeque celebrant. neque vero Demosthenis, eloquentissimi viri, qui eius libros octies manu sua descripsisse traditur, tanti esse potuit auctoritas, ne quid ei vitio daretur ab iis qui aliena quoque corrigere pulchrum putarunt. cui sane hominum generi, gravissimorum virorum scripta ad rationem et rectam scribendi normam exigenti, non multo minus profecto debere nos fatendum est, quam illis ipsis quos tantam humanae vitae utilitatem conficiendi historiis afferre iam diximus. perficiunt enim subtilitate, et acrimonia iudicii, ut nos quoque, si quando usus veniat, ab indicata quasi fovea declinantes, laudabilis industriae cursu ad propositam nobis in historia metam pervenire possimus. Has iudicandi partes inter Latinos non nulli sumpserunt: sed feliciores aliquanto ab hac etiam laude Graeci. quorum si nulla praeterea nunc exstarent summae doctrinae monumenta, quae miserabili vetustatis naufragio plurima periere, unius Dionysii Halicarnassei, ingenio simul et iudicio praestantis, confractae ac decurtatae tabulae satis ostendunt, quantum ingenii acumine, quantum doctrina, quantum etiam industria Graeci omnibus gentibus antecellant. is, ut erat iudicio peracri, cum decem summorum apud Graecos oratorum scriptis iudicandis prorsus admirabilem se praebuisset, ad Thucydidem quoque cogitationes convertit. qui cum omnes, ut Cicero etiam testatus est, dicendi artificio facile vicerit, cumque ita creber sit rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis aptus, et pressus, ut nescias utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur: mirum tamen est, quam non huic nostro satisfaciat. perpendit omnia: pleraque damnat. at quibus rationibus? mihi quidem ut videtur, omnium firmissimis. quae si attendantur, non iam in historia summus Thucydides videbitur; sed, omni tamquam honestate privatus, infimo loco, et postremo in ordine contemptus iacebit. Hac porro censura dum utitur Dionysius, praeclaram omnibus texendae historiae normam proponit, et leges quasdam statuit, quas qui servet, non vulgarem a cunctis laudem ferat. Iam in verborum ponderibus examinandis quantus est? hoc equidem ausim affirmare, quod Graecae linguae peritis non dubie patet, Thucydidis scripta, si hoc libro careamus, neque quod ad sententias, neque quod ad verba attinet, prorsus intelligi posse. Hunc talem, tamque utilem Dionysii de Thucydidis historiae commentarium, seu potius thesaurum veluti quendam, ex abditis tenebris nunc primum erutum, PAVLVS MANVTIVS, singulari vir eloquentia doctrinaque ornatus, ea mihi conditione donavit, ut eum Latinis hominibus Latine loquentem communicarem. quod ego mihi oneris imponi pro mutua benevolentia facile sum passus. quamquam me non lateret, quam difficili in loco versaretur eorum industria, qui Graeca Latine interpretanda susciperent. Nam si Graeca cum Latina lingua conferatur; qui, quaeso, illa plenius, quid hac ieiunius inveniri queat? quod nos in quodam nostro libello, satis copiose, satisque, ut arbitramur, dilucide ostendimus. Quare si, quae Graece optime intelliguntur, ea Latinum aliquando in sermonem ita sunt translata, ut coniicere potius, quid sibi interpres velit, quam videre plane liceat; id non tam ipsius inscitia interpretis, quam Latinae linguae inopia accidere, iudex aequus existimabit. Nos in hoc libro tum perdifficili, tum etiam multis locis depravato, summam adhibuimus diligentiam; quantum tamen unius mensis studio potuimus consequi; (neque enim plus huic est negotio tributum temporis) ut is non omnino inelegans atque incomptus in ora hominum prodiret. in quo quidem interpretando meum consilium hoc fuit; exemplo videlicet eruditissimorum

Previous page

Next page


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.