Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 156 --

287/288 modum. Excelsa inhabitare, significat loca tuta ac munita incolere, securitate ac pace frui, non esse obnoxium iniuriae hostili: Isaiae 26. et 33, sicut paulo ante dixi in verbo Exaltare et Elevare. Excelsa vacatur Iudaea, quia erat montosa. Habacuc 3, Super excelsa mea. Brachium excelsum, pro glorioso ac potenti, Exod. 14. et Actor. 13 dicitur, quod Deus eduxerit Israelitas in brachio excelso. Idem est brachium exertum et elevatum. Excelsum sepulchrorum 2. Paralip. 32, Sepeliverunt eum in excelso sepulchrorum. id est, in excellentissimo. Excelsam esse sapientiam stulto, Proverb. 24, et Psal. 139, id est, difficilem aditu, supra eius vires. Visitabit Dominus exercitum excelsi in excelso: id est, Israelis in Iudaea. Isaiae 24. Duae porro istae phrases, Hosanna in excelsis, et Gloria in excelsis, Hebraice במרם bemarom et bimarom et bimeromim videntur poni pro adverbio excellenter, exime, aut gloriose, ut si dicas, Hosanna excellenter ferat Deus huic rei opem, potenter, eximie aut gloriose. Sic gloria in excelsis: pro excellenter, gloriose, aut eximia gloria Deo tribuatur. Est vox Hebraea etiam in veteri Testamento aliquoties: ut Isaiae 58, Ut faciatis audiri bemarom in excelso, vocem vestram. Et Psal. 93, Fortis in excelso Dominus: ubi aliqui intelligunt de loco eminenti, id est, ipso caelo, ubi illorum iustus clamor exaudiatur, et Dominus sit fortis. Sed possis et ibi praedicto modo adverbialiter interpretari, quod excelse clament, et Dominus sit excelse aut excellenter potens. Sed de hac re aliquid in constructione Nominum, et etiam Verborum, et in Adverbiis. Caeterûm in loquutione, Gloria in excelsis Deo, ideo putant aliqui de ipsis caelis esse intelligendum, quia mox sequitur quasi Antithesis. Et in terra pax hominibus.

EXCIDERE, a Cado, Hebr. 6. Si excidunt, ut denuo revocentur per poenitentiam. id est, si defecerint, deserverint veritatem. Sic Galat. 5. Qui in lege iustificamini, ex gratia excidistis. Romanorum 9. Non quod exciderit sermo Dei: id est, irritus sit factus, promittens Israeli salutem Charitas nunquam excidit, 1. Corinth. 13. id est, semper utilia operatur. Sic in fine 2 Petri 1. Videte ne ex vestro fundamento aut firmamento excidatis. id est, a vero Christianismo abducamini.

¶ EXCIDERE, a caedo, crebro admodum in passivo ponitur, pro extremo interitu aut exitio. Videtur esse metaphora ab arborum excisione: unde Christus et Baptista sumunt integras similitudines in ficu, securi ad radicem posita, et palmitibus. Saepissime mandata aliqua Dei cum hac clausula ponuntur, quod qui hoc neglexerit, ille excidetur, ut Exodi decimoquarto. Excidetur anima illa de Israel. pro, delebitur. Aliquando verterunt Exterminabitur, quod idem valere solet. Sic Ieremiae 44. Quare facitis malum coram Domino, ut excidatis vobis virum et mulierem? pro, quare pergendo in peccatis, adeo Deum offenditis ac irritatis, ut sit nos omnes totumque hunc coetum funditus deleturus? 1. Reg. 8. Non excidetur tibi vir a facie mea, qui sedeat super thronum Israelis. id est, semper aliquis ex tuis posteris regnabit post te. Psal. 31 vertunt, Excidantur in sepulchro: cum sit in Hebraeo, Excidantur ad sepulchrum. id est, tollantur de vita, ut sit necesse eos sepeliri. Excidi mustum, Ioel 1 pro, deficere, male provenire. Lapides excisionis, 1. Reg. 7, secti lapides vocantur. Vendi ad excisionem, aut exterminationem: pro, prorsus ac in perpetuam possessionem vendl. Levit. 25. Terra non vendetur ad excisionem. id est, sine ulla spe reditus ad priorem dominum, etiam tempore Iubilaei. Allusio est ad arborem excisam radicitus, quae non repullulat. Excisio, pro ferocia aut crudelitate ab aliquibus Isaiae 25 accipitur: Sicut aestus in umbra nubis, ita excisio fortes humiliabit. Ego contra dici puto de poenis impiorum, quod sicut nubes reprimunt aestum solis, amotis eius radiis: ita Deus puniendo potentes tyrannos, eorum crudelitatem ac ferociam, quo in miseros instar fervoris solis saeviunt, deprimet, extinguet, et amovebit.

EXCITARE, pro incitare, extimulare. Psalm 35, et 59: Excita te, et evigila ad iudicium meum: more humano de Deo dicuntur. pro, mature subveni, ac succurre mihi. Excitare lanceam contra aliquem: pro, magno impetu invadere eum hasta. 1. Paralip. 11. Ille excitavit lanceam siccam contra 300, quos vulneravit vice una pro, magno impetu aggressus est hasta 300, quos in uno conflictu interfecit.

EXCOGITARE Cogitationes, et opus excogitationis, Exod. 26 et 32, ponitur pro operibus magno ingenio ac industria meditando excogitatis.

EXCOMMUNICO, ad verbum sonat, communione privo, aut extra communionem et societatem eiicio. Est autem excommunicatio, solennis actio ministri Christi, qua de consensu Ecclesiae, aliquem legitimo processu ex Ecclesia Dei eiicit, et declarat ab hominibus pro Ethnico et publicano habendum. Potest autem multiplex esse excommunicatio: alia intensior et atrocior quam alia. Nam illa, cum Paulus dicit, si quis non amat Dominum IESUM, sit anathema maranatha: videtur prorsus extrema quaedam separatio ab Ecclesia et Christo esse, continens in se aeternam damnationem. Talis forte est et illa traditio satanae Hymenaei et Alexandri, 1. Timoth. 1. Secunda ac levior videtur esse illa 1. Corinth. 5, cum tradit Paulus incesti Satanae, ad excruciationem carnis, ut salvetur spiritus in extrema die. Adhuc vero levior est illa separatio et conversatione ac familiaritate inordinate ambulantium, de qua agit ac in nomine CHRISTI praecipita >Thessalon. 3. Omnium autem levissima est, privata et occulta negatio absolutionis ac sacramentorum, praesertim si ut poena ad certum tempus infligitur: non autem solum institutionis, diiudicationis, aut alterius alicuius praeparationis gratia adhibetur. Hanc rem ac loquutionem Scriptura nominat etiam, Extra Synagogam, aut Alienum a Synagoga facere aut ponere, et ex Synagoga eiicere.

EXCOQUO, metaphora ab aurificibus sumptae pro, defeco, purgo, exploro, probo. Dicetur de ea infra in verbo Probo.

EXCUBIAE Domini vocantur aliquando caeremoniae, et ritus templi, et vicinae scholae, ubi procul dubio varia fuere munera et functiones in sacrificando, psallendo, et docendo, quas, distributas quasi stationes aut cohortes doctorum, sacerdotum et Levitarum per vices observare oportuit. Phrasis haec reperitur Nu. 9.

EXCUTERE pulverem e pedibus, signum est excommunicationis, aut potius protestationis, quo iubet Christus Matth. 10. protestari contra contemptores verbi Dei, et verorum doctorum. Simili sensu ac fine Paulus etiam vestimenta sua excutit Act. 18, protestando contra Iudaeos, nolentes verbum Dei audire et accipere. Nehemias etiam hoc verbo, ac pene simili signo, sed longe in alium sensum, dicit: Etiam vestimentum meum excussi, ac dixi: Sic excutiat Deus omnem hominem, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et labore suo, et ita sit excussus ac vacuus. ubi est excommunicatio, aut dira imprecatio.

EXECRATIO, est detestatio et abominatio alicuius: aliquando etiam solennis imprecatio mali, opposita benedictioni. cuiusmodi est, quod Noach execratur Cham: item illa prolixa in fine Deuteronomii item illa quae fiebat in exploratione suspectae de adulterio, Num. 5. Sed de hac phrasi forte postea in verbo Pono agetur, cum exponetur quid sit Poni in male dictionem et benedictionem. item in voce Maledictio.

EXERCITUS, in Sacris literis crebro pro quamvis

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.