Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 342 --

659/660 et retinebit in ira miserationes suas: id est, annon perget Dominus nos fovere ac iuvare, sed sua iusta alioqui ira patietur impediri misericordiam suam, ne sese in nos effundat. Tecum misericordia et veritas: id est, tu praestitisti misericordiam et veritatem. 2 Samuelis decimoquinto , dicit David ad Ethai: Misericordia Domini est, quod non sumus consumpti: id est, ingens Dei beneficium, non nostrum ullum meritum. Dare alicui a Deo misericordiam coram aliquo, Genesis quadragesimotertio : Det Deus vobis misericordiam coram viro: id est, faciat ut sitis ei miserabiles, utque sit ille erga vos misericors, placabilis, benignus. Sic Dari aliquem in misericordias coram aliquo, Nehem. 1. Sic quoque, Accipere misericordiam coram aliquo, Esther secundo. Item Daniel. 1 Dederat autem Deus Danielem in misericordiam et miserationes coram principe eunuchorum: id est, ut ille praefectus ei admodum benignus esset ac favens. Misericordiae uasa, Romanorum nono , ii homines vocantur, in quibus servandis Deus suam misericordiam declarat. Contra Vasairae, in quibus perdendis suam iustam demonstrat iram. Pater misericordiarum dicitur Deus, quia ipse solus vere miseretur, et solus vere consolatur. 2 Corinthiorum primo. In eodem sensu dicitur Deus dives in misericordia, Ephesiorum secundo. Credo idem Hebraeos dicere, Rabchesed multae misericordiae. Induite viscera miserationum, aut misericordiarum: Colossens. tertio : id est, estote ex imis visceribus misericordes. Secundum suam misericordiam salvos nos fecit, Tit. tertio : id est, non ex merito operum, sed ex mera misericordia. Iudicium sine misericordia ei fore dicit Iacobus, qui non fecerit misericordiam: contra autem qui fecerit, quasi insultaturum iudicio: Iacob. secundo. Misericordiam custodire in mille generationes, Exodi decimoquarto , est, perpetuo pergere tueri pios, piorumque liberos. Misericordes חסדים vocantur pii, quia haec benignitatis et misericordiae virtus maxime conspicua est inter alias, in viris piis. Nam quae erga Deum sunt virtutes, non perinde cernuntur. Psalmo duodecimo : Defecit misericors aut pius, et imminuti sunt fideles. Isaiae quinquagesimoseptimo, viri pietatis aut misericordiae tolluntur. Psalmo quarto: Segregavit sibi Dominus misericordem aut pium. Ut vero vox חסיד Chasid pium, sanctum, aut iustum significat: sic et vox Chesed חסד benignitas aut misericordia, ponitur etiam pro tota pietate aliquoties. ut Isaiae quadragesimo iubetur praecursor Domini praedicare poenitentiam, cuius summa est: Omnis caro foenum, et omnis pietas eius quasi flos campi: Exaruit foenum, et emarcuit flos, quoniam spiritus Domini inflavit in eum. Sic et spiritu ac verbo Dei Baptista omnes istos sanctissimos pharisaeos, scribas et sacerdotes, ut genimina viperarum condemnavit: damnataque eorum iustitia, viam Domino, qui solus est verus agnus Dei, vere peccata mundi tollens, praeparavit, atque adeo eum etiam digito illis monstravit. quod bis fecisse legitur, forte autem etiam saepius fecit. Nullum enim maius obstaculum huic medico est, quam persuasio propriae iustitiae aut sanitatis. Male obscuratus est hic locus a multis, dum non vident hic totam pietatem aut iustitiam hominis significari aut damnari: quam perinde hic florem evanidum vocat, sicut Isaiae sexagesimoquarto Pannum menstruatae. Ob hanc cognationem significationum iustitiae et misericordiae, et quod non tantum Chasid misericors, idem valet quod pius, sanctus et iustus, sed etiam Cha sed iustitiam notat: verterunt eam nonnunquam LXX per vocem iustitiae. ut Genesis vigesimo et trigesimo secundo . Quin et Paulus 2 Corinthiorum nono , loquens de eleemosyna Corinthiorum, inquit: Dominus fructus augeat iustitiae vestrae. id est, beneficentiae. Et Vulgata versio Matthaei sexto inquit, Cum facis iusticiam: cum quidem proprie loquatur de eleemosyna, aut etiam de quavis beneficentia. Quare Isaias aut praecursor Domini praedicto loco totam iustitiam hominis condemnat. Miserationes, οἰκτιρμοὶ , plerunque significantius est quam ipsa misericordia. Graeci versores sic verterunt רחמם , viscera, in veteri Testamento. Sed Paulus nonnunquam separat οἰκτιρμὸν ut Philippens. 2, Collossens. tertio . Verum de hac voce dabitur occasio dicendi in voce Viscera.

¶ Dictum est supra aliquid de discrimine gratiae et misericordiae sed quod non omnino probaretur. Nam licet Paulus Timotheo et Tito scribens, optat in salutatione gratiam, misericordiam ac pacem: et possit [?: ] te ibi aliquod discrimen excogitari, quasi gratia sit generalis ille favor, quo omnes servandos in Christo complectitur: et misericordia sit sequens quidam motus, quo singulorum miseriis motus, eis illam gratiam applicare incipit: tamen saepe videntur eandem significationem habere, idque adeo ut verbum Chanan [?: ] quod a nomine חן Chen gratia derivatur, plerunque per Misereri vertatur: cum idem sonet, si etymologiam spectes, ac gratiari: id est, ex singulari gratuitaque gratia aliquem diligere, quod Apostolus et Lucas per novum verbum χαριτόω, ἀπὸ τῆς χαριτος a gratia deducta, exprimere conatus est: unde vel vicinitas, vel etiam (ut cum Sophistis loquar) identitas significationum gratiae et misericordiae cernitur. Vicina etiam huic [?: ] significatio est vocis Dilectio ac Charitas, cum Deo ergo nos tribuitur. ut cum Christus dicit Ioannis tertio : Ideo dilexit Deus mundum, ut tradiderit unicum filium, ut omnes qui credunt in eum, non pereant, sed habeant vitam aeternam. Sic de eadem dilectione, gratia aut misericordia, Romanorum quinto inquit. Commendat autem Deus dilectionem suam erga nos, quid cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est. Sic et Ephes. primo, pro eodem usurpat dilectionem, benevolum affectum aut beneplacitum voluntatis, et gratiam: ac gratiari aut gratis diligere [?: ] dine ponens, et veluti coniungens istas locutiones, eligere ex dilectione, praedestinare ex [?: beneplacita ] voluntatis ad laudem gratiae suae, gratiari aut gratis defigere in dilecto. Sed de harum vocum vicinitate ac differentia, etiam supra aliquid dictum est, et postea Deo volente aliquid dicetur.

MINCHA Hebraice, proprie munus, significat etiam prophanum. Crebro vero usurpatur de [?: ] quadam oblatione. Fuit quidem usus huius vocabuli in Sacris, etiam ante Mosen: et Abelis et Caini oblationes vocantur Mincha. Sed postea Moyses vocabulum Mincha potissimum oblationes ex puriore farina, [?: ] similam vocant, factas. Varia vero fuerunt [?: sacrif-- ] inter alia etiam fuit unum ordinarium ac perpetua quod et iuge est vocatum. Nam alia pleraque aut [?: ] tione festorum, aut personarum offerentium fiebant. Hoc igitur perpetuum ordinarium aut iuge [?: sacrif- ] describitur potissimum Numeri vigesimooctavo. Constabat autem duobus agnis anniculis, [?: quo- ] nus mane offerebatur, alter vesperi cum adiuncto in Mincha, quod erat similae perfusae oleo decima per Ephi. Hoc sacrificium et munus iuge, ordinarium aut perpetuum praedicit Daniel capite nono , undecimo et duodecimo , aboliturum esse Antiochun et Antichristum, et contra in templo collocaturum abominationem desolationis. Quomodo autem id [?: ] verit Antiochus, et in locum huius sacrificii totius [?: ] cultus Iudaici erexerit gentilem abominationem, [?: ] solantem veram religionem et Ecclesiam, notum [?: ] ex historia Machabaeorum. Quomodo etiam porro Antichristus Romanus aboleverit [?: verum ] [?: ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.