Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 52 --

79/80 vel favorem, etiam Paulus praedicat se erga Israelitas habere, Rom. 10. ob quam in praecedenti capite dicit, se cupere vel anathema fieri pro Israelitis. Sic de spontanea eleemosyna legitur Rom. 15, Consensit Macedonia et Achaia collationem facere. Quin et amor aut studium piorum erga Deum, Beneplacitum vocatur. Phil. 1. Quidam etiam propter beneplacitum Christum praedicant: id est, ob pium studium erga Deum. Duarum igitur istarum contrariarum significationum illustria exempla sunt in beneplacito Dei erga filium suum, et porro erga nos. Filium enim suum unigenitum tali quodam beneplacito complectitur, ut ipse inde quasi ingens quoddam bonum sibi petat et accipiat, utpote ex longe dignissimo et obedientissimo filio, qui solus omnibus praeceptis ac votis Dei longe largissime, ac plane secundum cor ipsius satisfecerit, omnemque voluntatem eius impleverit. Nos vero contra, tali quodam amore et beneplacito complectitur, ut ex quibus tanquam longe indignissimis nihil prorsus ipse fructus aut commodi percipiat, sed tantum nobis sese dedat, plusquam paternis ac maternis visceribus nos foveat, omniaque sua bona aut thesauros summa promptitudine in nos libentissime et liberalissime effundat. Est vero observanda horum duorum beneplacitorum harmonia. Nam ob passivum beneplacitum, quod habet Deus in filio, eiusque absolutissimo sacrificio, obedientia ac merito, et unde sui cordis plenissimam oblectationem deliciasque haurit, porro vicissim se in nos effundit, activo beneplacito seu favore gratuito nos indignissimos, imo et hostes suos gratis sibi adoptans, iustificans, renovans, ac vita aeterna donans. Opponuntur ergo ista duo, sicut acquiescere in aliquo, aut suam αὐταρκείαν vel sufficientiam habere: et contra alicui ex animo favere, eumque toto pectore fovere. Sed tamen ex priori beneplacito posterius proficiscitur. Istae ergo duae significationes sunt propriae ac primariae vocis Beneplaciti, aut bonae voluntatis: tametsi etiam plures specialiores istis subdivisis reperiri queant. Diligentissime autem duo illa hic expendantur et observentur: de quibus forte postea aliquid in voce VOLUNTAS addam. Nunc aliorum quoque de hisce vocabulis sententiam adscribam, ac primum quidem ex novo Testamento haustam, deinde ex veteri, ubi simul etiam ipsae originales voces Graeca et Hebraea explicabuntur: tametsi non ita perspicue hasce duas significationes distinguant ac explicent. Sentit igitur Hieronymus, εὐδοκίαν esse Graecis novam vocem, quam primum LXX excogitarint, ut possent exprimere Hebraeum רצון Razon. vult vero εὐδοκίαν dici, ubi quid non solum placuit, sed et recte placuit. Verum certum est verbum εὐδοκέω apud bonos et veteres autores reperiri pro faveo, quod Budaeus ex Diodoro probat. Illud nihilominus non negarim, quôd postea verbum hoc in multo maiori usu fuerit in hac significatione ob sacras literas Graece versas. Porro Erasmus annotat super posteriorem ad Thessalonicenses, Evangelistas et Apostolos solere hac voce excludere merita ac opera hominum. Sed adscribam quaedam eius loca ex Annotationibus, ad verbum. Inquit ergo super Matth. 3. In quo mihi complacui) ἐν εὐδόκησα . Verbum est peculate divinis literis, quo propensum animum ac praecipuum quendam affectum significant. Perinde sonat quasi dicas, In quo bonam de me ipso habeo opinionem, et (ut ita loquar) ipse mihi placeo, sive in quo mihi complacitum est. Augustinus sermone 63 legit, In quo bene sensi: sequutus Cyprianum suum, qui itidem legit libro adversus Iudaeos decimo, cap 14. Uterque secutus videtur Tertullianum, qui libro contra Praxean legit, In quem bene sensi. et hic sequutus est, ut opinor, Irenaeum, qui frequenter hoc modo loquitur. nam εὐδοκεῖν id Graecis sonat, unde illis εὐδόκημοι dicuntur celebres, et de quibus magnifica est opinio. Idem in 11 Matth. Et placitum fuit) ἐγένετο εὐδοκία id est, fuit bona voluntas, sive beneplacitum. Hoc peculari verbo sacrae literae significant favorem ac benevolentiam numinis, non tributam nostris meritis, sed ab ipsius gratuita bonitate profectam. Rursus illud, Reficiam cor, id est ἀναπαύσω , id est, refocillabo, sive recreabo. Nec enim ad cibum est referendum, sed ad remedium lassitudinis: cum ab hoc verbo deductum sit nomen, quod mox vertit requiem, ἀνάπαυσιν , quod in Psalmis vertit refectionem: Super aquas refectionis, ἀναπαύσεως . Et super Lucam cap. 10. Quoniam sic placuit ante te, ὅτι οὕτως ἐγένετο εὐδοκία ἔμπροσθέν σου : id est, quia sic fuit bona voluntas coram te. sic enim vertit Hieronymus. Eadem vox est, qua usi sunt angeli nunciantes pacem in terris in hominibus bonam voluntatem: qua significatur gratuita benevolentia favorque numinis erga mortales.

Et in Epistol. ad Rom. cap. 10. Voluntas quidem cordis) ἡ μὲν εὐδοκία , quod significat, aliquid animo gratum et acceptum. Aurelius Augustinus explicans carptim aliquot huius Epistolae quaestiones, legit pro εὐδοκία , bona voluntas, quemadmodum hic interpres verterat in Luca. Graecae voci ad Hebraeam effictae, nihil habet sermo Romanus quod proprie respondeat. Nam nemo laturus sit, opinor, si quis dicat, Delicium cordis mei. Sonat autem propensam benevolentiam, ac favorem gratuitum, quem quis gerit erga alterum, qualis est Dei erga nos. Hactenus Erasmus. Nunc et alterius cuiusdam duo tantum loca non incommoda adiungam, In quo acquiesco, Ἐν ᾧ εὐδόκησα . Vulg. In quo mihi complacui. Erasm. In quo mihi bene complacitum est. In hoc verbo explicando, quam varie multi se torserint, tum ex doctissimis Budaei commentariis, tum ex Erasmi annotationibus intelligi potest. Ego paucis dicam quod sentio. Δοκεῖν , idem valet quod sentire et existimare: a quo deductum est εὐδοκεῖν , quod interdum casum habet adiunctum, atque idem valet quod approbare. Iam vero, quia quae approbamus, illis quoque favemus: inde factum, ut etiam significet, bene erga aliquem esse affectum. Rursus quia propensio ista animi ex eo nascitur, quod res aliqua plane nobis satisfecit (necesse enim est, ut iudicium praeeat animi assensioni) idcirco idem quoque valet quod conquiescere, sive acquiescere in re quapiam: id est, ἀναπαύεσθαι καὶ ἀρέσκεσθαι . sicut hoc loco accipitur. Significat enim pater, Christum eum unum esse, quem cum intuetur, omnem in nos indignationem conceptam deponat. Itaque unus est μεσίτης et pacificator Christus: quod optime intelligi potest, si locus iste comparetur cum Exod. 28, ubi summus sacerdos iubetur apparere in conspectu Domini, laminam praeferens in vertice, in qua sculptum esset SANCTUS DOMINI, ut (inquit) Dominus placetur ipsis. Nam fuisse summum illum pontificem, Christi aeterni nostri pontificis typum, in Epistola ad Hebraeos copiose declaratur. Recte igitur dicit Christus Iohan. 15, Sine me non potestis venire ad patrem. Caeterum a verbo εὐδοκεῖν , oritur verbale εὐδοκία , frequenter in novo Testamento repetitum: cuius significationes ad them a sunt exigendae, atque ad id de quo agitur accommodandae. Idem alibi: significat autem εὐδοκία , idipsum quod Hebraei Razon רצון , Latini benevolentiam, id est, propensam animi voluntatem vocant: diciturve tum de gratuito et infinito illo Dei amore in electos, quos ipse prior ante tempora aeterna in filio dilexit, ut Ephes. 1 pro quo vetus interpres solet beneplacitum dicere: tum vero de mutua hominum inter se amicitia, qua fit ut alii aliorum commodis studeant, ut Rom. 10. atque adeo de ea charitate, qua homines ipsum Deum diligunt, ut Philip. 1. quam postremam

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.