Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 633 --

1241 Sic et Paulus queritur Rom. 7, se esse venditum ob peccatum originale, ut cogatur ea mala facere, quae [?: ] nolit. Vendit iustum pecunia: Amos 2, videtur corru-ptelas iudicum significare, qui acceptis muneribus causas civiles et criminales insontium ad libitum iniustorum inflectebant. Ante diluvium et extremum iudicium dicuntur homines vendituri, empturi, aedificaturi, nupturi, etc. id est, toti in hac terrena vita immersi [?: ] , prorsus negligentes Deum, et diabolum ac utri usque regnum, nihil plane solliciti de aeterna vita ac morte Ezek 7. Venit tempus, ut neque qui vendit doleat, neque qui emit laetetur. id est, erit tristissimus rerum status, [?: ] nullus venditorum praediorum usus.

VENENUM, per metaphoram, venenatam homium malitiam, qua Deum et proximum laedunt, significat Deut. 32, Quomodo de vinea Sodomae vitis eorum, ac de aruis Gomorrhae botrus eorum, botrus fellis et amaritudinum venenum draconum vinum eorum, et [?: -el ] aspidum crudele. Per venenatum vinum intelligit [?: -quorem ] , quem ex malo thesauro cordis depromunt. Psalmo 58, Venenum est illis instar veneni serpentis. Item Psalmo 13, et Roman. 3, Venenum aspidum sub labiis eorum. Vocem Hebraeam Rosch Deut. 29, et Osee 10, vertunt aliqui venenum, sed videtur potius sed significare.

VENIO verbum plurifariam accipitur. primum aliquando est adverbium hortandi, sicut et de Vado supra dixi, idem valens quod Age, Agite. 1. Sam. 9, Veni revertamur. 1. Sam. 20. Veni egrediamur in agrum. Sic Psa. 66, Venite, audite et narrabo quae fecit animae meae. Sic intelligendum est illud Psalmi, Venite exultemus et iubile [?: ] Deo nostro. Reperitur in eodem usu etiam in novo Testamento. Matth. 21, Iste est haeres, venite occidamus [?: ] , et erit haereditas nostra. Venire post aliquem, crebro significat sequi eum. Matt. 4. Venite post me, faciam vos [?: ---scatores ] hominum. Matth. 16. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, ac sequatur me. Contrariam prorsus vim habet. Venire anti Christum, Ioann. 10, Omnes quotquot venerunt [?: an- ] me fures fuerunt, et latrones: id est, quicunque venerunt sive me, neglecto et despecto me, non per me, ut operum ostium. Ante, Coram, et similes praepositiones, saepe neque tempus neque locum significant: sed tantam hostile quiddam, contumax aut adversarium indignus. Psamo quinquagesimoprimo, Et peccatum meum impedi coram me semper: id est, tanquam adversarius [?: ] mecum, et torquet meam conscientiam. Sic Proverb. 21. Non est sapientia, non est intelligentia, non ad consilium neged Iehova, coram Domino: id est, contra Dominum. Talis est penitus et illa contrario sensu accepta locutio Matth. 16. ὕπαγε ὀπίσω μοῦ σατανᾶ , abi retro [?: ] Satana, Simili pene phrasi Aeschines contra [?: Ctesi- ] inquit, μηδ' ἐμπροσθειν τῶν νόμων, ἀλλ' ὕστερος πολιτεύου . [?: --em ] Actor. 12. lsti omnes ἀπέναντι , coram: id est, contra decreta Caesaris agunt. Sic et Hebraeum Ante, significat fine. Monet Erasmus in Annotationibus, has duas voculas πρό ἰμοῦ , non extare in vetusta versione: ac sane [?: -um ] est, pleraque eius exemplaria non habere. Vidi [?: -en ] ego unum circiter ante 200 annos eleganter scriptura, in quo legebantur. Venire, proprie quidem significat metam pertingere, quo ieras, aut contenderas: sed nonnunquam idem quod ire aut proficisci seu con [?: ---ere ] ad eam metam declarat, sicut supra, de Accedere et Excedere diximus, quod aliquando pro se invicem po [?: ---tur ] . Actorum 28. Mansimus Puteolis apud fratres diem septem, et ita venimus Romam: id est, ivimus, [?: -dimus ] . Sic Ioann. 6, Ingressi navigium venie [?: ] trans mare. id est, ibant, eo tendebant. Sic Ionas dicitur reperisse in Iapho navem venientem in Tharsum: Id est, profisci [?: -m ] , aut ituram illuc. Venire et Venturus, aliquando valde significanter accipitur, praesertim cum de Meschia dicitur. Matth. 11, Tu ne es ille veniens, aut alium expectamus? Benedictus ille veniens in nomine Domini: id est, qui venit, aut venire debet ad redimendum et servandum genus humanum: non ociosum quendam adventum indicat, ut esse solet miserorum homuncionum, sed ut administret ingens quoddam munus. Hinc est quod etiam vox adventus Domini in Ecclesia valde significans sit, quippe cum et res significata sit eximia. Heb. 10, Adhuc pauxillum, et qui venturus est veniet. id est, Christus secundo suo adventu ad iudicandum, quem nos tantopere expectamus, et de cuius adventu tam multa dicuntur. Vox autem ἐρχόμενος , Tu ne es ille veniens: idem valet quod, Tune es ille qui secundum prophetas et prophetias divinitus promissus est, quod ad salutem nostram venire debeat? Ille, cuius adventus tam solicite et cupide ab omnibus expectatur. Sic Antichristum venire aut venisse, valde significanter accipiendum est. Ioannes cap. 5 suae epistolae dicit, Christum venire per aquam et sanguinem. Et mox dicit, aqua et sanguine: quod etiam valde significanter accipiendum est. Sensus enim est, Christum non ocio se per ista venire, sed efficaciter nos accedere ita, ut per Sacramenta aquae et sanguinis, quae una cum spiritu, ut mox sequitur, de eo testentur, nos convertat, regeneret, mundet, ac ad vitam aeternam ducat. Christus dicitur in carnem venisse, et hoc Antichristum negare: ubi etiam Venire significanter accipiendum est, nempe quod filius Dei sit non tantum incarnatus, sed etiam vere agat et peragatea opera, ad quae venit: scilicet, ut solus opera diaboli destruat, solus genus humanum redimat ac servet, solus plene totius mundi peccata auferat, expiet, et Deum nobis placet, nosque ad aeternam vitam perducat, solus sit unicus sacerdos, unicus rex, mediator ac caput nostrum, solusque unico sacrificio plene perlitet. Haec igitur ad quae Christus in carnem venit, cum neget Antichristus merito dicitur negare eum venisse in carnem. Quare (ut dixi) utraque loquutio valde significanter accipienda est, nempe tum venisse Christum, tum in carnem venisse. De practico enim quodam adventu, non speculativo aut ocioso, illa verba intelligenda sunt. Sic accepta illa phrasi, facile intelligetur quis neget Christum venisse, eoque Antichristus dicendus censendusque sit. Venire in nomine Domini, est, a Domino missum, eiusque ope doctrina fiduciaque fultum, ac denique eius gloriam negociumque promoventem et agentem venire. Sic dicit Christus Ioan. 5. Ego veni in nomine patris, et non recipitis me: si alius venerit in suo nomine, illum recipietis. Venire ad Christum est credere in eum. Matthaei 11, Venite ad me omnes qui onerati estis, et laboratis, ego reficiam vos. Ioan. 5. Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Ioan. 6, Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum, et nisi a patre ei datum sit. Ioan. 14. Nemo venit ad patrem nisi per me: id est, nemo vere agnoscit ac credit in patrem. non etiam habet eum propitium, aut ab eo quicquam impetrat, nisi per me. Ideo Christus se viam et ostium ad patrem profitetur. Venire in aliqua re ad aliquem. David dicit ad Goliath, 1. Sam. 17. Tu venis ad me in gladio, lancea et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini. id est, instructus et armatus, fretusque talibus armis et auxiliis. Sic 1. Corinth. 4 inquit Paulus: Quid vultis, ut cum virga veniam ad vos, an cum gaudio et spiritu lenitatis: id est, instructus, paratusque ad castigandum vos. Sic initio secundi sequentis Epistolae inquit, se ideo non venisse, ne veniret cum tristicia: id est, reprehensione ac castigatione, ipsos contristatura. Et initio 1 Corinth. dicit, se non venisse ad eos in excellentia sermonis. Contra Roman. 15 inquit: Scio quod cum veniam ad vos, in benedictione plenitudinis Evangelii Christi ad vos veniam. id est, instructus larga facultate

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.