Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 635 --

1245 quod in ventre continetur. Hab. 3. Audivi, et expavit mater meus. pro. commotum est cor meum, quod est in ventre. Sic Ieremiae 4, ventrem meum doleo. Sic Christus Ioan. 7 inquit: Flumina de ventre eius fluent. id est, decorde, verbo ac spiritu S. repleto, progredior instructio fratrum, celebratio Dei et vera fides, vitam aeternam et Dei favorem apprehendens. Sic Iob dicit: Venter meus sicut musto inflatus est. id est, cor meum non potest se continere quin loquatur. Proverbiorum 20, Lucerna Domini est spiritus hominis, pervestigans omnis penetralia ventris. id est, cordis ipsius secreta. Sic Paulus 1. Corint. 2 inquit: Quis enim novit ea quaerent hominis, nisi spiritus qui est in eo? Deus meus [?: ] tu ex ventre matris meae. Psalm. 22. id est, inde ex vero cum parerer, te imploravi: aut certe tu me fovisti, alioqui ibi statim mortuus fuissem in ipso primo intro [?: ] vitae. Sic Psalm. 71, Per te sustentatus fui ab utero, ex ventre matris meae tu extraxisti me. Isaiae 49, Audite insulae, et attendite populi a longe. Dominus ex utero vocavit me, et ex ventre matris meae recordatus est nominis mei. id est, iam tum me in utero adhuc existentem sanctificavit, et ad hoc suum opus delegit. Ionas capite [?: ] dicit, se clamore de ventre inferni: id est, e medio [?: ce-is ] , quod fuit ei instar sepulchri et Inferni ipsius. Nam [?: -eri ] aliquando etiam sepulchrum denotant. Apocal. 10 dicitur liber devoratus Apostolo fuisse in ore quidem dulcis ut mel, at in ventre amarus: quia prophetia ac praedicatio verbi, cuius initio gustus suavis est, postea multas cruces et difficultates secum affert. Venter noster adhaesit terrae, Psalm. 44. id est, veni in periculum aut infirmitatem letiferam. De abscondito tuo imples ventrem eorum: id est, saturas eos variis bonis ac donis tuis. De fructu oris viri satiabitur venter ipsimus: id est, pro ut quis se bene aut male gesserit, loquutesve fuerit, ita vel bene vel male habebit.

VENTILARE significat dispergere: aliquando etiam vastare ac perdere. Isaiae 4. Ierem. 49, et Ezech. 22. 29. et 30. Ierem. 15 Ventilabo eos ventilabro in portas terrae. id est, dispergam eos in omnes civitates, aut etiam extremitates terrae. Matth. 3 et Luc. 3 dicitur Meschias adveniens habere ventilabrum in manu sua. id est, ius et officium iudicandi, distinguendi et repurgandi suam religionem ac Ecclesiam: sicut rusticus ventilabro triti [?: ] grana a palea distinguit. Sic et Malach. 3 dicitur [?: Ang--s ] foederis severissime repurgaturus Ecclesiam, et presertim doctores suos.

VENTUS varia significata habet tum per se, tum ratione adiunctarum vocum ac loquutionum. Primum, quia videtur impetuosa quaedam vis, et tamen [?: ] certi conspicitur, facileque praeterit ac evanescit. ideo varia semiproverbialia dicta inde fiunt, res ina-nes ac in utiles, quaeque magis speciem quam rem aliquam bonam solidamque habent indicantia. Ambulare in venta: Micheae 2. Si essem vir ambulans in vento, et [?: menti-s ] mendacium, qui tibi prophetarem pro vino et [?: si-era ] , essem doctor pro populo hoc. id est, qui temere [?: -ret ] stulto aliquo impetu in mea functione, non mandato ac spiritu Dei. Seminare ventum: Oseae 8, Quia [?: ven- ] seminaverunt, et turbinem metent. id est, quia opera conatusque eorum sunt inanes ac inutiles, ideo non aliqua bona praemia, sed poenas pro eis recipient. aliquid esse ventum: Iob septimo: Sicut ventus, vita mea. id est, res fugax ac evanida. Esse in ventum, est evanescere, [?: ] irritum esse ac fieri, Ieremiae 5, Prophetae erunt in ventum, et verbum non est in eis. id est, eorum praedictiones ac minae erunt irritae, nihil illorum malorum nobis accidet, ut praecessit. Loqui in ventum: Iob 6. pro, frustra loqui, aut verba fundere, sicut etiam poetae [?: in- ] loquuntur. Depascere ventum: Ier. 22. Omnes pastores tuos depascet ventus, pro, evanescent et peribunt pastores tui. Sic aliquis dicitur pascere ventum, qui inutiliter laborat. Oseae duo decimo, Ephraim pascit ventum: pro, perdit operam, dum alit simulachra. Sequitur statim, Et mendacium multiplicat. Loqui scientiam venti. Iob decimo quinto, Nunquid sapiens debet loqui scientiam venti? id est, ventosam, inanem, inutilem. Abscondere vel recondere ventum. id est, rem inutilem sibi comparare. Proverbiorum vigesimoseptimo, Recondens aut acquirens sibi mulierem contentiosam, recondit ventum. Per ventorum vehementiam saepe ira Dei ac poenae, et aliae calamitates indicantur, sicut supra in voce Procellae et turbinis dixi. Psalmo quinquagesimoquinto. Festinarem eruere me a vento, qui excitatur a turbine. 2. Samuelis 22, et Psalmo decimooctavo, Propter flatum venti irae tuae. id est, ventum aut poenas quas iratus immittis. Isaiae 64, Iniquitates nostrae tanquam ventus, abstulerunt nos. Omnino valde crebrum est, ut aliquorum poenae aut exitium conferantur cum vento stipulam, fumum, aut nubes vel pulverem dissipante. Quae similitudo etiam in primo Psalmo est. Iob 30, Persecuti sunt ut ventus spontaneam meam. Isaiae 32 de Meschia dicitur: Erit ille vir tanquam absconsio a vento, et latibulum a turbine. id est, erit salutaris protector contra omnia mala et hostes. Aliquando in tali usu pro vehementi impetu ac castigatione ponitur Ventus orientalis, qui et vehemens, et urens ac fervens erat in illis locis. Ierem. 18, Sicut ventus orientalis dispergam eos coram inimico. Psalmo 48. Quasi vento Orientali, qui conterit naves Tharsis, dissipati sunt. Sic Habac. 1, Oppositio eorum ventus Orientalis. id est, facies ac impetus Chaldaeorum est vobis perinde intolerabilis, ut ventus Orientalis. Sic et Hos. 13. eadem loquutio accipitur. Ventus ac nubes sine pluvia, significat rem aut hominem speciem aliquam praestantiae sine rei veritate praeseferentem. Proverbiorum 25, Ut nubes et ventus sine pluvia, vir qui se iactat de dono mendaci. id est, qui multum pollicetur, et nihil praestat. Nam sicut ventus ciens nubes, spem facit pluviae, et tamen decipit: sic mendax magna munera pollicitando. Hanc similitudinem Petrus 2. cap. 2 et Iudas, ad seductores, magnam speciem praese sine omni vero fructu ferentes accommodat. Venti aliquando partes aut plagas mundi significant: Ieremiae 49, Dispergam eos in omnes ventos. id est, in omnes partes mundi, unde venti spirare solent. Eadem loquutio est Ezech. 5, 12 et 17. Sic et Zach. 2 est, In quatuor ventos caeli dispersit vos: id est, in quatuor plagas mundi, Orientem, Occidentem, Meridiem et Septentrionem, unde quatuor principales venti spirant. Sic Daniel dicit cap. 7 quatuor ventos pugnasse in magno mari: id est, quatuor plagas aut populos quatuor diversarum plagarum mundi: ex quibus quatuor Monarchiae ortae sunt. Sic et Christus Matth. vigesimoquarto dicit, electos a quatuor ventis colligendos: id est, ex omnibus partibus mundi. Ventus solet Deo addi, sicut supra in Turbine et Procella dixi: sive quia ita aliquando apparent eius visiones: sive quia ex nubibus vento agitatis tonitrua et fulmina veniunt: sive denique, ut quasi quaedam magnifica et terrifica hypotyposis addatur, ut pictores et poetae solent, ut tanto magis sensus nostri ea specie ac quasi pictura moveantur. Sic dicitur Deus ambulare super pennas ventorum, et equitare super nubes: Psalmo 18. et 104. Sic Psalmo 148. Ventus turbinis faciens ventum eius: id est, ventus procellosus, cuius ministerio utitur Deus. Agitari aut circumferri quovis vento doctrinae, est, temere iam huic, iam illi doctrinae assentiri, nec in ulla firmiter persistere. Sic et Iacobus in stabiles et dubii animi comparat mari quovis vento mobili: et Christus in constantes ac leves doctores arundini quovis vento agitatae. Contra solida veraque pietate praeditum Christianum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.