Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 97 --

169/170 autem admodum significat perdere: quia tum ea quae perficiuntur, tum quae perduntur, suum finem, suamque quasi perfectione habent. Mors quoque ipsa et interitus omnium rerum est quasi quaedam earum completio. Verbum Graecum τελέω , a fine venit. Finitur autem tum id quod perficitur tum id quod aboletur. Esa. 38. Per diem usque ad noctem consummasti me. Sic Consummare oculos viduae, Iob 31, pro perdere: dum enim afflictos orantes diu expectare, et in nos habere intentos oculos patimur, veluti defatigamus ac perdimus eorum oculos: de qua re in voce Oculi. Num. 6. Ut eos repente consummen. Prover. 22. Et virga irae eius consummabitur. Consummare sermonem, aut aliquid aliud, est finire. 1. Sam. 11. et Esa. 33. Consummare civitates, Matthaei 10. est perambulare omnes civitates docendo, quasi perficere omnes in hac parte. Consummari Scripturas, Ioh. 19, pro fieri aut perfici ea omnia, quae scripturae passim praedixerunt. Consummationemfacere, est plane ac prorsus perdere. Ierem. 5. Ascendite muros eius, consummationem plane non feceritis: id est, ne omnes iugulaveritis, sed aliquos relinquite vivos aut superstites. Iere. 30. Faciam autem consummationem in cunctis gentibus, in quas te disperdam: veruntamen ex te non faciam consummationem. Ezech. 20. Non feci cum eis consummationem in deserto. Sic et Ezech. 11. 26. Veruntamen in inundatione transeunte consummationem faciet, Nahum 1: pro, transeunte maximo exercitu instar diluvii perdet omnia. Consummatio festinata. Sophoniae 1. Consummationem profecto festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae: id est, cito eos perdet. Consummatio seculorum, Hebrae. 9, ultima tempora significat. Sic et Matthaei 24, Consummatio, aut ultima tempora, aut certe ipsum finem mundi, cum omnia finientur et perdentur, significat. Cum porro Matth. 28 dicit, Ero vobiscum usque ad consummationem seculi, omnino finem mundi intelligit. Consummatio abbreviata, moderata aut repressa, Esaiae 10, pro castigatione moderata accipitur, cui interpretationi etiam sequentia congruunt: Omnis consummationis finem vidi, testimonia tua ampla nimis. abstractum pro concreto, et eius subiecto: id est, omnis rei consumptibilis, aut interitui obnoxiae. Consummatum est, clamavit Christus in cruce, ut indicaret ac testaretur, omnia quae de eius passione divinitus in Scripturis praedicta erant, iam peracta esse. Aliqui putant esse allusionem quandam ad ritum quorundam perfectorum sacrorum, quae vocentur τέλεια ἱερὰ : de quibus vide Budaeum in Commentariis Graecae linguae. Arbitrantur igitur esse similem aliquam locutionem isti, iam olim in Ecclesia usitatae: Ite missa est. Sane hic quoque sensus posset habere utilem intellectum, quandoquidem Epistola ad Hebraeos toties inculcat, eum semel perfecte sacrificasse, perfectosque ac consummatos uno sacrificio reddidisse omnes credentes: cum Levitica sacrificia nihil ad consummationem aut perfectionem deducere potuerint. Verbum autem utrobique idem est, nempe τελειόω et τελέω . Sensus ergo esset, plene esse sacrificatum ac perlitatum. Sed ille alter sensus magis convenit ipsi textui Iohan. 19.

CONSUMERE, pro perdere, absumere, est verbum praecedenti tum sono tum scriptione vicinum, tum denique significatione quoque saepissime concordans. Videte ne a vobis invicem consumamini, Galat. 5. Esai. 10. Ab anima usque ad carnes consumet: pro, omnia perdet. Consumi aliquos gladio ac fame, Ierem. 16. Consumi in confusione vitam, Ierem. 20. Deus est ignis consumens, Hebr. 10. Derelinquentes Deum consumentur, Esaiae 1. Consumere mala super aliquem: Deuter. 32. Consumam super eos mala: pro, perdam eos omni genere malorum aut poenarum: ubi mox illa mala vocat sagittas. Ad consumptionem irasci. Esdr. 9. Nunquid irasceris contra nos usque ad consumptionem, ut non sit residuum aut evasio? Sic 2. Par. 12. Et non ad perdendum ad consumptionem. In consumptionem facere: Nehem. 9. Et non fecisti eos in consumptionem.

CONSURGERE, per metaphoram significat aliquem in vigorem ac potentiam quandam erigi: sicut contrâ ruere, cadere autiacere, in omnibus ferme linguis. Sic negantur impii consurrecturi in iudicio: pro, praevalituri, Psalm. 1. Sic de Babylone, Ierem. 51, Submergetur Babylon, et non consurget a facie mali: pro, non poterit resistere, aut etiam in pristinum vigorem restitui, contra tot adversarios et clades, quas ei Deus immittet. Consurgere faciet sibi Iehova regem super Israel, 1. Regum 14: pro, constituet, eriget, excitabit. Verbum Dei consurgere, Ierem. 44: pro, effici opere ipso ea quae verbum praedicit 1. Paral. 21. Consurrexit satan contra Israel, et impulit Davidem, ut numeraret populum, etc Psal. 94. Quis consurget mihi adversus malignantes? id est, quis una mecum sese eis opponet? seu mihi opitulando? Proverb. 24. Repente consurget perditio eorum. Esaiae 57, et saepe alias, de spirituali quadam consurrectione, et melioris animi receptione, aut etiam ipsa corruptarum virium renovatione accipitur hoc verbum, cum Propheta toties hortatur Ierusalem. id est pios, ut consurgat et induatur fortitudinem, quoniam lux Domini ei orta sit. nisi quis velit dicere, esse quandam allusionem ad morem lugentium, qui sordidati humi sedebant aut iacebant, quique porro accepta consolatione surgebant, et mutabat vestes. Sic et Paulus Rom. 6, et Coll. 3. disserit de consurrectione cum Christo, id est, de renovatione et nova obedientia, in qua postquam ex morte spirituali resuscitati sumus, vivere debeamus. Voces CONTAMINATUM, Immundum, Impurum, Pollutum, Prophanum, Commune, aliquando etiam Sacrum inquinatum, et similes, valde vicinae, imo potius eaedem sunt: de quibus nunc dicetur, et supra in voce COMMUNIS aliqued actum est. Sed infra in vocabulo Mundus, Sacer et sanctus, etiam clarius tanquam ex suo opposito illustrabuntur. In Hebraeo eadem vox est טמא tame, quae et sono et significatu est idem ferme cum simplici Latina Tamino, cuius composita magis sunt in usu. Contaminatum immundum, pollutum, inquinatumque, a carnali contaminatione ad religiosam per metaphoram transfertur, propterea quod perinde illa Deus oderit, ac nos istam terrenam immundiciem. Est autem immundum, contaminatum aut pollutum, sancto mundoque prorsus contrarium. Significat enim id quod est Spirituali aut religiosa coinquinatione maculatum. Vicinum est iniusto, cum nempe Deus quippiam odit et pro foedo habet, suosque id vitare vult. Vicinum est prophano et communi, ut Scriptura loquitur. Dicuntur vero tum homines pollui aut polluti esse, tum res: quin et doctrina ac sermo, atque adeo etiam ipsum nomen Dei. Homines porro contaminabantur dupliciter: vel interna contaminatione, quae proprie est iniustitia, et a peccatis actualib. ac originali venit: vel externa ac caeremoniali quadam contaminatione pollutioneque, de qua praesertim in Levit. 5. 13. et passim alibi disseritur. Contaminari igitur externa ista immundicie, aut pollui putabantur Iudaei, si cadaver attigissent, aut aliquid immundum comedissent, ut saepe in Numeris et Levitico habetur. Sic nolebant sacerdotes intrare in praetorium Pilati, Ioh. 18, ne contaminarentur, sed munde comederent Pascha. Sic Christus negat, ea hominem contaminare, quae intrent per os, sed quae ex corde exeant. Deus quoque dicitur contaminare tabernaculum, aut templum suum, cum id non defendens, ab impiis prophanari patitur. Sic et haereditatem suam contaminasse dicitur, Esa. 47. Dicebantur et idololatrae polluere sanctuarium, cum vel non sacrificabant ibi, vel certe perperam sacrificabant, Lev. 20. Sic et Ps. 55.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.