Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 929 --

166 regit in genitivo effectum: hinc Amphibologia exoritur. In quibusdam aut locutionibus facile ambiguitas dissolvitur, veluti cum dicitur: Salus Dei, pax Dei, gratia Dei, iustitia Dei, et salutare Dei. Posset quidem Lector falli, et accipere sermones illos, tanquam illis significetur salus in Deo, iustitia, pax, et virtus in eo: sed in plerisque Scripturae locis non hoc significari indicat sententiarum series, et declarant sancti intelligentes, quod salus sit nobis a Deo, gratia, pax, iustitia et virtus a Deo, qui nos facit salvos, iustos, gratos et studiosos. Unde et econtrario dicimus, quod ipse est Deus salutis et virtutis nostrae, et gratiae et pacis, et iustitiae, fidei, et spei et charitatis: quia ipse est omnium horum autor, ipse seminator casti consilii, a quo et sancta sunt desideria. Huc referri posset Regula, quod inversae locutiones interdum idem valeant. de qua re dixi in constructione Nominis.

Non raro duplicantur et triplicantur huic linguae tropi: ut Isa. 11, Tunc concident vomeres in falces, et gladios in lanceas. Ubi primum abolitio instrumentorum bellicorum per Metonymiam pacem politicam promittit: deinde illa pax politica per Metaphoram proprie spiritualem pollicetur. Colles fluent lacte, et montes vino: Hyperbole ac Synecdoche est, et per abundantiam omnium bonorum ponitur: et postremo Metaphora a carnalibus ad spiritualia Christi beneficia. Sic voces sensuum Deo tribuuntur: ubi tum ἀνθρωποπάθεια , tum et Metonymia est, posito effectu pro causa, externo pro interno, effectu pro affectu. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: funes per Metonymiam pro potione soli aut alterius boni: Cadere pro Contingere ponitur. Metaphora autem spiritualia bona delineat. Fac me audire misericordiam tuam, Psal. 143. id est, praesta beneficium: misericordia pro suo effectu Metonymice ponitur, id est, pro beneficiis, et Facere audire pro donare, per Metalepsin et Metaphoram.

QUOMODO COGNOSCENDA SIT TROPICA LOCUTIO.

Augustinus libro De doctrina Christiana 3 cap. 10 et 15 docet, vocem orationemve cognosci, an proprie aut figurate accipiatur, hoc indicio, si id dictum proprie acceptum nec ad fidem, nec ad dilectionem, aut ad ullam omnino aedificationem accommodari potest. Sane verum est omnia Scripturae dicta necessario ad aliquam aedificationem referri posse ac debere: sed interdum id alicui videri potest aedificare aut non aedificare, verumque aut falsum esse, quod revera aliter se habet. Sicut in controversia de corpore Christi videtur Papistis id cum primis ad aedificationem facere, si panis ille transsubstantietur, adoretur, invocetur, et veluti praesentissimus quidam Deus nobiscum adservetur, et apud nos habitet. Contra, aliis videtur omnis externa praesentia aut exhibitio in coena Domini esse inutilis: aliis denique videtur, id ad illud foedus necessario requiri, quia ea exhibitione et participatione sanguinis ac corporis sanciatur, sitque id certissimum pignus spiritualium Christi beneficiorum.

Quare illa verior regula est, Verba sacrarum Literarum proprie accipienda esse, nisi loci sensus in aliquem articulum fidei aut charitatis praeceptum propalam incurrat, et simul alio multo evidentiore, illustrioreque oraculo eiusdem figuratus sermo detegatur probeturque. Sic hoc tempore flagitatur ab iis, qui asserunt verba Testamenti Domini tropice accipienda esse, ut id alio multo evidentiore loco Scripturae demonstrent.

Solet et illa Regula adferri ad diiudicationem huius dubii, quod Spiritus sanctus plerunque ea, quae semel figurate dixit, mox vel ibi, vel alibi soleat proprio sermone illustrare: contra vero, cum id non faciat, sed in eandem formam loquendi pluribus in locis perseveret, omnino esse certissimum τεκμήριοω locutionem eam proprie usurpari.

Porro cum deprehensum est, dictum esse figuratum, solent hanc Regulam aliqui proponere: Quod si videatur aliquid durum aut crudele continere, referendum sit ad expugnationem veteris Adami, eiusque vitiorum aut malorum fructuum, aut etiam impietatis et errorum: contra autem, cum aliquid suave, amoenum, aut voluptuarium, tum pertineat vel ad spiritualia bona et gaudium Spiritus, vel etiam ad charitatem, ut liber Canticorum. Huc aliqui referunt etiam ea dicta, quae de Meschiae bellicositate et adversariorum expugnatione dici videntur: quod ea in primo adventu magis pertineat ad expugnationem impietatis hominum, quam ad ipsorum proprie perditionem. Quod sane aliquatenus admitti posset, tam etsi etiam in primo adventu, et hac eius regni externa humilitate innumeros hostes suos potenter et horribiliter puniat ac perdat.

¶ Quandoquidem vero superaedificati sumus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, et potius caelum ac terra transibit, quam unus apex aut Iota de Scriptura: nimirum valde religiose in sacro textu oraculorum Dei versari debemus, ut nihil temere invertamus, addamus, aut minuamus, neve ibi vel fingamus, tropum, ubi non est, vel etiam negemus, ubi sit. Quare operaeprecium esset aliquid dicere de usu et veluti praxi troporum, ut recte ista troporum expositione uti possemus, nec ea temere in nostram aut aliorum perniciem abuteremur: tametsi etiam in praecedentibus, nempe in tractatu Delectione Sacrarum Literarum, iam complura huius generis dicta sint, quae hisce studiosus lector utiliter adiunget.

Prima igitur Regula haec sit: Praeclare dicit Hilarius lib. de Trin. 1. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam expectat ex dictis potius, quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum itaque de reb. Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque eius pia veneratione famulemur. Videndum igitur iterum atque iterum est, ut ex Scriptura discamus, quid nobis sentiendum aut docendum sit, non aliunde hauriamus, quid eam volentem ac nolentem sentire ac dicere cogere velimus: cuiusmodi tota Pharisaica ac Papistica theologia est. Hoc enim nihil aliud est, quam ludibrio Deum et Scripturam habere, eumque docere velle, cum discere ab eo debeas.

Secunda: Habet scriptura omnium suarum materiarum praecipuas quasdam sedes, sicut et alii autores, ubi ex professo res aliquas tractat ac explicat. Singulae igitur materiae aut res ex suis locis, aut quasi promptuariis petendae sunt, ubi eas ipsemet Spiritus sanctus collocavit explicuitue: non ex alienis, ubi

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.