Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1006 --

243 Cum enim variae sint res ac sententiae in sermone, quae inter se connecti, ac sese invicem consequi deberent, ut sunt propositio, indicatio, illius correctio, declaratio, rationes, antithesis, obiectio, causae, effectus, institutum, conatus, fructus, eventus, refutationes, illationes, vota, gratiarum actiones, et similes innumerae: alias aliae inter sese coniungi, et et praecedentibus adglutinari solent.

Nec raro illae veluti litigant inter se, quaenam ut proxima pedissequa, priori adiungi debeat. Quin etiam saepe fit, ut ipsemet scriptor, qui veluti iudex de earum ordine sedet, dubitet, quamnam praecedentibus proxime adhaerere ac consequi permittere velit. Aliam enim interdum videt rei ipsius naturam poscere, aliam sermonis ordinem, aliam denique animum auditoris, qui cito explicari cuperet (aut alioqui id fieri utile esset) ex aliquo dubio aut cogitatione. Quare si non apponatur praecedentibus ea, quae vel pro rei natura, vel sermonis concinnitate commodissime adiungi posset deberentue: exoritur quasi quaedam perturbatio et etiam obscuritas, aliquando quoque ambiguitas sermonis. Exempla quaedam huius rei proponam. Rom. 1, inquit Paulus: Nolo vos ignorare fratres, quod saepe proposui venire ad vos, sed prohibitus sum huc usque, ut fructum aliquem haberem inter vos quoque, sicut et inter reliquas gentes. Propositum aut conatus Pauli et finis eius conatus, (nempe, Volui ad vos venire, ut aliquem fructum apud vos haberem) commodissime inter se naturaliterque cohaesissent. Quare illud interpositum (Sed prohibitus sum) turbat tum sermonem, tum et cogitationem auditoris. Alius scriptor postposuisset dicendo: Saepius proposui venire ad vos, ut aliquem bonum fructum haberem inter vos, sed impeditus sum hisce ac illis difficultatibus aut causis: hoc fuisset longe magis perspicuum.

Cur igitur Paulus praeponit aut potius interserit hoc quasi externum inter illa duo coniunctissima? quea vult cito auditoris animum expedire cogitantem et tacite illi obiicientem. Si conatus es venire, cur non venisti? Quia etiam vult sententiae scopum aut finem sui propositi indicanti, nempe ut aliquid boni inter vos effice rem, plura ac maxime necessaria porro adiungere, videlicet, quam sit sui muneris omnibus prodesse Evagelio, et quam res praestans ac efficax sit Evangelion. Qua ratione commodissime ad suum principale institutum progressus est. Illud vero de causis impedientibus profectionem, non ita valde necesse est prolixius exponere: quare id obiter interserit, aut quasi interiicit. Quod si illud de impedimentis postposuisset, privasset se hac tam concinna transitione ad principalem propositionem.

Talia vero interserta, commodissime per Parenthesin excluduntur. Sic enim tum ordo rerum ac sententiarum necessario cohaerentium, tum et sermonis vis illustratur, sensusque fit perspicuus. Sed crebro fit, ut sint non tam orbiter interiectae Parentheses, quam longiores veluti digressiones in aliquas minus principales sententias, ut sequentia exempla ostendent. Quorum primum sit illa celebris epigraphe Rom. 1, Paulus Apostolus Romanis scribit, digreditur primum ad descriptionem Apostolatus sui: secundo ad descriptionem Evangelii: tertio ad descriptionem humanitatis et divinitatis Christi: quarto incipit redire ad descriptionem sui Apostolatus: ac tandem ad institutum prorsus reversus, indicat quis cui scribat. Sic Isaias cap. 49, digreditur primum ad descriptionem suae functionis: deinde paulo post iterum ad descriptionem Dei et sui contempti populi, cum alioqui proprie ac directe Meschiam velit alloqui. Sic Ier. 33, ad descriptionem extremae vastitatis Hierusalem et totius Iudaeae. Sic initio Ephes. 2, ad descriptionem spiritualis mortis Ethnicorum: et porro initio 3, ad descriptionem sui Apostolatus inter gentiles: in qua digressione perseverat ferme usque ad finem eius capitis. Talis digressio circularis est etiam Col. 1. De qua re mox plenius dicam, ubi ex professo de hoc genere circularis scriptionis agetur.

Naturalis vero ordo est teste Aristot. in scriptis asserentibus aut negantibus aliquid, ut primum aliquid certi proponamus, quod affirmamus aut negamus. Deinde illud idem certis testimoniis aut probat omnibus constabiliamus. Id sane idem fit etiam in sacris Literis, ut in Psalmis, Prophetis, et epistolis, et in concionibus Christi. Quare hic solet plerumque primum propositio esse, deinde eius confirmatio. Quas duas partes naturales esse, non immerito ille testatur.

Nec vero tantum in toto aliquo scripto aut oratione vel concione una aliqua propositio est cum suis rationibus sed etiam in singulis eius partibus nisi enim sit simplex narratio, plerunque in omnibus partibus aliquid affirmatur aut negatur, quid mox suis probationibus constabiliendum est, quo nostrae assertioni aut negationi fides habeatur. Plerumque enim conamur sermone auditori persuadere aliqued ita sese habere, aut non habere.

Accedit autem aliquando exordium, tum ante illam (ut ita dicam) capitalem propositionem, tum etiam in singulis partibus, quo benevolentia, docilitas et attentio auditorum captatur. Quae pars crebro adhibetur in epistolis Apostolicis, idque plerunque coniuncta cum ipsa subscriptione, inscriptione et salutatione, quae tamen posset magis quaedam insinuatio dici. Aliquando etiam novum exordium post talem insinuationem adhibetur, ut est videre in epist. Pauli Rom. Cor. et Gal.

Psalmi, praesertim ad Deum directi, plerunque sine omni exordio habent statim ab initio propositionem vel petentem aliquid, vel Deum celebrantem, vel etiam homines monentem aut docentem. Ea propositio aliquando repetitur aut explicatur vel illustratur: postea sequuntur rationes, quibus suam propositionem stabilit ac confirmat. In prophetarum concionibus non captatur ferme alio exordio attentio, benevolentia aut docilitas, quam quod testantur prophetae se esse a Deo missos, seque auditoribus illis verbum aut mandatum afferre.

In propositionibus, praesertim particularioribus, est in Apostolicis scriptis interdum ea difficultas, quod non mox plene liquidoque appareant.

Cum vero in legendis gravioribus autoribus summa cura adhibenda sit, ut videamus, in qua parte sermonis versemur, quis sit principalis scopus eius loci, in quo iam existimus, quomodo explicetur, ubi sit eius initium, ubi finis: perdifficile profecto est hoc interdum in Scriptura praestare. Ita enim sensim et veluti furtim ex alia materia in aliam serpit, ut difficilimum sit animadvertere, quando aliquam materiam inchoet aut finiat: de qua re etiam paulo post aliquid dicetur.

Id autem accidit, quia non semper sic membra orationis secat, sicut res ipsae vel sententiae disiunctae sunt: sed saepe in eodem membro fini praecedentium, brevissime sequentium initium vel praepositionem

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.