Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1008 --

245 D. Paulus quoque et alii sacri scriptores solent transire ab ignobilioribus materiis ad nobiliores, a personalibus ad realia, ab hypothesibus ad theses, ab externis ad interna: et contra. ut 2 Cor. 1, a suorum consiliorum constantia ad doctrinae et Dei ipsius veritatem. Eph. 5, a coniugii celebratione ad mysterium coniunctionis Christi et Ecclesiae.

Crebrae igitur sunt apud eos et interdum subitae ac quasi impraevisae mutationes austerae obiurgationis in amicam compellationem, laudationis in accusationem, perterrefactionis in consolationem, et contra, prout auditorum utilitas postulare videtur: ne, dum vel perpetuo in austeritate perseverat, aut nimium conterat, aut etiam a se absterreat abigatque, vel rursus eos perpetuo blandiendo in suis peccatis confirmet. ut Gal. 3, incipit austere eos obiurgare, O stulti et insensati Galatae: aliquanto post eos fratres appellat: paulo post filiolos, eorumque studium alacritatemque in recipiendo Evangelio praedicat.

Transeunt aliquando a sua persona ad functionem, inde ad doctrinam, a qua ad Christum: ut Paulus initio Rom. 1. Eph. 3. et 2 Cor. 4, ubi mirabiliter sui commendationem cum Christi laude temperat, adeo, ut ipsemet illam mixturam indicet, inquiens: Non enim nos ipsos praedicamus, sed Christum Iesum Dominum: nos autem servos vestros propter Iesum. Sic sequenti initio incipit a celebratione futurae gloriae, in quam ex hac imbecillitate immutabimur: circa medium se commendat: postremo desinit in expositionem legationis Dei de reconciliatione generis humani.

Non raro progrediuntur a doctrina ad invocationem, gratiarum actionem, ac celebrationem Dei: ut Eph. 1, ubi incipit a celebratione Dei, mox progreditur ad eorum institutionem, et denique sub finem capitis denuo redit ad celebrationem Dei ac precationem.

Interdum transeunt ab adhortatione ad precationem opis Dei, ut qui sciant, tum se frustra hortari, tum auditores sine profectu conari, nisi praesens Dei auxilium ubique adsit: ut Ephes. 3. versu 13. hortatur eos, ne relanguescant in studio pietatis: mox id ipsum illis a Deo precatur, inquiens: Huius rei gratia genua flecto, etc.

Precationes ac Dei celebrationes saepe obiter inseruntur, accidentibus subitis motibus spiritus, aut etiam tentationibus, turbationibus, aut aliis mutationibus spiritualibus. Sic Christus ipse iam subito exultat spiritu, et Deo gratias agit, Matth. 10. Lucae 10. Iam incipit contristari, seque ex illa hora eripi supplex petit, Ioan. 12.

Tales subitae mutationes sententiarum ex subitaneis affectibus animi, sunt creberrimae in Psalmis, et etiam in Prophetis ac Apostolis, quas qui non novit ac considerat, saepe necessario a mente scriptoris aberrat, aut alioqui attonitus, tam subitam mutationem sermonis miratur.

Saepe posito genere aut toto, subiungunt species aut partes: et contra, propositis partibus aut speciebus, concludunt toto aut genere, ut in Merismo dictum est, et in hisce exemplis patet. Exemplum prioris est, quod Ro. 1, primum dicit idololatras traditos esse in suas cupiditates: postea illas foedas cupiditates recenset. Exemplum posterioris sit, quod cum Apostolus separatim varia peccata et peccatores, Rom 1 et 2, accusasset, tandem post principium tertii capitis omnes in genere simul accusat.

Aliquando vero a genere aut toto incipit, et in id etiam desinit, interposita enumeratione partium aut specierum: ut 1 Cor. 3, in fine incipit ac desinit sententia verbis, Omnia sunt vestra. Interponit autem enumerationem, sive Paulus, sive Apollo, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, etc. Sic Col. 3, incipit a genere: Mortificate membra vestra terrestria: et desinit etiam in genus, exuere et induere novum hominem: interponit autem variorum peccatorum enumerationem.

Membra aliquando vel antecedentia, vel consequentia, vel etiam media desunt, ut non raro longius distantes sententiae sint coniunctae. De qua re in capite de Eclipsi et conciso stylo dictum est.

Quod crebro varias Parentheses interserant, alibi dictum est: id vero in summo brevitatis studio fieri necesse est, ne laxemus, et fusius omnia explicemus.

Appositiones quoque interdum appendunt, ut alibi exposui, quarum maxima est varietas.

Veteris Testamenti dicta, novum non semper aptissime conferruminat reliquo textui, sed quasi violentius affigit. Loquor autem non de sensus dissonantia, sed tantum de verborum quadam quasi confragositate: ut Rom. 15, Christus non placuit sibiipsi, sed sicut scriptum est, Opprobria opprobrantium tibi inciderunt in me. Dicendum forte fuisset. Christus non studuit sibi placere aut indulgere, verum omnia ea fecit ac passus est, quae voluntas ac gloria Dei ab eo requisivit, non habita ratione afflictionum, aut ullius ignominiae inde sibi provenientis. Accidit ergo ei id, quod iam olim Scriptura praedixerat, fore, ut impetus furorque impiorum Deo resistentium incideret in hunc eius legatum aut ministrum: ea hisce verbis pronunciat: Opprobria opprobrantium, etc. Sic et alias saepe dicta veteris Testamenti durius applicantur, quantum quidem ad sermonem attinet, ut in Eclipsi ostendi: tametsi idem interdum accidat etiam in aliarum sententiarum connexione.

Quod eam dem sententiam constabilire soleam, simul affirmative et negative, in cap. de Affirmatione dictum est.

Quod Antithesibus multum ea quae semel dixerunt, illustrent ac explicent, in capite de Ioannis stylo plenius ostendam. Interim observentur illa illustria exempla Matth. 6, qualem eleemosynam probet aut non probet Deus. Sic, qualem orationem, et denique quale ieiunium. Ubi per Antithesin tum vera tum falsa forma depingitur. Eadem forma ibidem indicatur, quales thesauros quaerere aut non quaerere debeamus. Sic, Qui confitebitur, Qui non confitebitur. Nolite tim ere occidentes corpus, sed timete, etc. Si remiseritis, Si non remiseritis.

Cum aliqua res, aut sententia primo loco, idque etiam cum voce primum ponitur, non semper adduntur sequentes. Ponitur igitur sententia aut res, tanquam primaria. Rom. 1, Primum gratias ago Deo meo, etc. ubi non sequitur, secundo. Sic Rom. 3, Primum quidem, quod concredita sunt eis oracula Dei: id est, Primarium et praecipuum est illud. Lucas Actorum primo incipit dicere de primo libro. quem composuerit de actis et dictis Christi, nec tamen facit mentionem secundi, sed simpliciter continuat

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.