Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1018 --

255 eodem casu, ut in praecedenti exemplo, vel in diverso: ut, Sanctum sanctorum, sabbatum sabbatorum, comedendo comedet.

Alias integram orationem, vel in eodem colo, vel certe in propinquis. Atque hae Syntacticae repetitiones postea nominabuntur. Levit. 6, Ignis vero in altari accensus manebit, nec unquam extinguetur, sed singulis diebus, mane mane accendet in eo ligna, et ordinabit super ipsum holocaustum, adolebitque super ipsum adipes sacrificiorum pacificorum: ignis semper succensus erit in altari, nec unquam extinguetur.

Cum autem integrae orationes repetuntur, alias ambaeillae orationes repetitae, absolutae sunt, alias altera tantum, et plerunque posterior: ut in praecedenti exemplo bis perfecta oratione praecipit, Ignis semper accensus erit, nec unquam extinguetur. Hic autem tantum posterior, ut Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, etc. Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt.

Fiunt autem repetitiones propter multas causas, sed tamen nos tres quasdam generales ponemus: Alias enim repetunt significationis gratia, quas Etymologicas, docendi gratia, nominabimus.

Alias quidem filo ac textura ipsa orationis coacti, ut postea hoc magis declarabitur, quas Syntactitas repetitiones appellabimus.

Alias ornatus causa, quas fortassis Rhetoricas recte appellabimus: de quorum singulis ordine dicemus, ac primum de repetitione Etymologica.

Significant igitur hae repetitiones (ut ex autoritate patriarchae Iosephi iteratum somnium Pharaonis explicantis pronunciare possumus) certitudinem rei ac vim seu vehementiam quandam celeritatemve, aut frequentiam, et ut tertium addamus, distributionem: nonnunquam et diversitatem quandam, et denique declarationem offerunt. Atque huc ferme pertinent repetitiones, quae una duabusve vocib: repetitis constant.

Certitudinem in his exemplis significant: Gen. 15, Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua: id est, certissime ac indubitato scias. Gen. 18, Veniendo veniam: id est, indubitato veniam. Sic Amen amen repetitur in novo Testamento.

Aliquando idem significant, quod solum, ut per viam, per viam. Sermo vester sit νὰι, ναὶ, οὐ, οὐ , tantum simplicibus affirmativis et negativis.

Aliquando rei magnitudinem declarant, ut toties repetita promissio seminis et terrae sanctae, item Meschiae.

Vehementiam et copiam quandam notant, iuxta illud tritum: Bis dictum magis dicitur, ut in his sequentibus. Deut. 2, Per viam per viam ibo: i. tantum per viam. Iud. 15, Dicendo dixi, quod odiendo odisses eam. Gen. 16, Multiplicando multiplicabo semen tuum: i. vehementissime augebo. Ex. 4, Nonne frater tuus loquendo loquetur: id est, plane expeditae linguae et facundus est. Gen. 14, Vallis Sidin putei putei, i. omnia erant referta puteis in ea valle, seu abundabat puteis. Num. 3, Dati dati ipsi ei a filiis Israel: id est, penitus dati seu traditi. Gen. 39, Et factum est cum loqueretur ad Ioseph iom iom: id est, quotidie. Levit. 13, Contaminatus contaminatus censebitur: id est, contaminatissimus. Ierem. 24, Ficus bonas bonas: id est, supra modem bonas seu optimas. Ostendi enim supra in Comparativo, quod eum repetitione aliqua exprimant. Sic in exemplo superius posito ex cap. 6, Levit. vehementiae cuiusdam gratia, bis repetitur praeceptum de inextinguibili igne. Psal. 115, Benedicet, benedicet. Sic etiam repetunt adverbium valde valde: id est, supra modum. Latini pene eodem modo augendi causa nomen eiusdem significationis verbo addunt. Livius, Occidit occidione: Grammatici Archaismum vocant.

Repetitiones istae certitudinem vehementiamque significantes, aliquando etiam pluribus ac diversis rebus fiunt: ut Psal. 28, Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cor tuum, et expecta Dominum. Psal. 94, Et in malitia eorum perdet eos, perdet eos Dominus Deus noster. Psal. 5, Sermones meos audi Domine; intellige clamorem meum, intende ad vocem clamoris mei, Domine mane mane audi vocem meam.

Sic cum eiusdem verbi infinitivus ei praeponitur: ut, Faciendo faciet.

Diversitatem quoque interdum repetitum nomen indicat: ut, Loqui in corde et corde. Prov. 20, Lapis et lapis, Epha et Epha, abominatio sunt coram Domino: id est, diversa pondera et mensurae, minor qua vendas, et maior qua emas.

Porro distributionem in his exemplis denotat. Gen. 32, Et dedit in manus servorum suorum greges greges: id est, seorsim singulos greges. Num. 1, Vir vir de tribu: id est, singuli viri ex singulis tribubus. Exo. 26, Duae bases sub tabula una: id est, semper binae bases sub tabulis singulis. Num. 3, Quasi itinere diei hinc, et quasi itinere diei illinc: id est, ex omnibus partibus unius diei itinere. Marc. 6, Et coepit eos mittere duos duos: id est, binos. Sic in corde et corde loqui: id est, modo hoc, modo illo corde. Ibidem; Secundum contubernium contubernium, aut areolas areolas: id est, per diversas mensas aut consessus, seu areolatim aut mensatim.

Huc addi et illud genus iterationis recte potest, cum subiectum propositionis iterant. Gen. 31, Filiae; filiae meae sunt: filii, filii mei sunt, et greges greges mei. Ubi prius posita vox videtur quasi ostendere aut definire subiectum, ac si diceret, Greges isti hic praesentes, mei greges sunt, et non intrare in orationis constructionem. Sed secundo demum repetita vox orationem inchoet, et sit subiectum: ut Linacer de Vocativo disserit, quod Vocativus in orationem non intrat, sed tantum attentionem facit: ut Num. 32; Et ecce locus, locus pecorum. Posset forte haec repetitio etiam ad copulam referri. Sic numeri Cardinales pro Distributivis ponuntur: Genes. 7, Accipies septem septem: id est, septena. Eodem: Venerunt duo et duo: id est, bina.

Fiunt nonnunquam repetitiones attentionis ac docilitatis causa, seu tanto vehementius instruendi aut permovendi auditoris gratia. Quare Rhetores eas ad vehementem aut efficacem formam sermonis referunt. Gen. 7, aliquoties inculcatur ingens horrendae exundationis copia, et mox etiam omnium animalium extinctio. Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra: vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae. Porro arca ferebatur super aquas, et aquae praevalverunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.